Lvcae Paeti ivrisconsvl. De mensvribus et ponderibvs romanis et graecis : cum his qvae hodie Romae svnt collatis libri qvinqve : eivsdem variarvm lectionvm liber vnvs

발행: 1573년

분량: 147페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

51쪽

De antiq. liquid aridorumq. mensuris. I

etiam meminit Crinitus de poetis latinis lib. . in uita Lucani,

Cuius praeceptorem in grammatica suisse asserit Rhemnium Palaemonem , qui principem locum inter omnes grammaticos tenuit. Ideo l. eius carmina inter Prisciani opera, qui de ponderibus scripsit , a benignis librarijs, forsan ab ipso Pristiano, ne

perirent, si sola uagarentur inserta fuisse credendum est. Non igitur ignotus est auctor, ut quidam existimauerunt, sed celebris,&qui felicissimis temporibus floruit. Vt igitur ad sextarium redeamus , is capit eminas duas, quartarios quattuor, acetabula

octo, cyathos duodecim ut infra per singula probabo. Qii' dautem fuerit mensura liquidorum, costat apertissime ex his, quae a Portio, Budaeo, Alciato , ceteris'. recentioribus tradita sunt, nempe uini uenalis ex Horatio primo serm. fat. I. Nescis, quid ualeat nummus, quem praebeat usum, Panis ematur illis, uini sextarius Paulus Iuriscons. l. Tabernae, defundo instructo, Tabernae cauponae instrumento legato, etiam instititores contineri,Neratius existimat sed uidendum est , ne inter instrumentum tabernae, instrumentum cauponae sit discrimen: ut tabernae non nisi loci instrumenta sint , ut doliaria uasa , uectiones, ancones, calices, trullae,quae circa cenam solent traiici, item urnae aereae,& congiaria, sextaria, rimilia cauponae autem cum negotiationis nomen sit etiam institores. Haec ille. Quod olei fuerit mensura, non tamen uenaliS, quia,uenale oleum non nisi pondo, uel libra mensurali uendi, memini me legisse probat Cato c. s. qui inter instrumenta caeliae oleariae requirit amphoras olearias duas,

urceum aquarium unum, urnam quinquagenariam unam, sexta

rium olearium unum. Et c. 66.de cibarijs familiae loques oleum dato unicuiq.sextarium, ut supra de modio retuli. Quod sexta rius quoque mellis , salis , aquae fuerit mensuri, probat Colu mella lib. I a. c. 23. de aqua salsa uel muria ad uina condienda loquens. Sic curata cum fuerit aqua , in modum defruti ad tertias decoquenda est .adijcitur autem in aquae dulcis sextarios quin quaginta, fatis sextarius,&mellis optimi unus sextarius. Idem eodem lib. c. I a. de aqua mulsa Veteris aquae sextarium cum ii braimellis miscent non nulli autem,cum austeriorem efficereio lunt gustum sextarium aquae cum dodrante podo mellis dilutit,

Mea portione repletam lagaenam, gipsatamq patiuntur per Mniculae

52쪽

Liber Tertius

niculae ortum in sole quadraginta diebus esse. Et paullo post

Deinde, cum refrixerit, siue dulciorem mulsum facere uolunt, duobus aquae sextarijs sextarium mellis permiscent: si uero a steriorem textario aquae dodrantem mellis admiscent:&his pomtionibus factis in lasenam diffiindunt. Quod milii aliorumq.artia dorum me lara esset sextarius , duobus tantum locis ad probandum contentus ero,cum mille legentibus se offerant Columella lib. I. caiit.dei apo&rapa: Iugerum agri, quattuor sextarios se minis eorum poscit Plinius lib. 18. c. 7 de milio Indico loquens: Ex uno grano terni sextari gignuntur. Cuius autem ponderis sextarius uino puro,uel aqua pura, uel etiam aceto plenus fuerit, Uarica Portio,Budaeo, Alciato,ceteris'. iunioribus traditum est: ad coque controuersum , ut fere tot fuerint sententiae , quot scri bentium exstiterunt capita uerior tamen sententia est, eum filiis se unciarum ponderalium uiginti, siue puram aquam,aut purum uinum, non tamen nigrum , crassum, siue etiam purum acetum

nam inter ista disci imen nota dignum non esse constat appe damus . Hoc enim probatur primo auctoritate Dioscoridis uiri sane doctissimi,4 in scribendo solertissimi,4 medicae artis periti, cuius dicta cum libello deponderibus mensuris,qui sub Gai

ni nomine circumsertur, quemq. de Graeco in Latinum nouissime transtulit doctissimus praeceptor meus Andreas Alciatus Dioscoridis autem uerba, quantum ad rem attinent, haec sunt.

Ceramium , idest amphora, habet libras octoginta, Vrna libras quadraginta, Congius libras decem , Semicongius libras quinque, Sextarius libram unam,uncias octo,Ηemina seu Cotyla uncias decem:Acetabulum, quarta pars heminae, habet uncias duas semis: Cyathus sexta pars Heminae, unciam unam semis,4 scripulos quattuor: Chaeme, quae est cyathi pars quarta,habet drachmas tres, scripulum unum. Id autem est cum aquae tum aceti pondus,aiuntq. pluuialis aquae adimpleri vasculum,certissimamque hanc esse ponderis rationem. Haec ille. Qui paullo post de melle sic Mellis amphora habet libras Iao Vrna sexaginta, congius libras quindecima micongius libras septe semis sextarius libras duas semis, hemina libram unam uncias tres quartarius habet uncias septem semis , acetabulum uncias sex semis 4 drachmas duas,c, athus habet uncia duas semis,chaeme, quia quarta pars est cyathi, drachmas quinque. Hactenus ille: cum quo,quantum ad

53쪽

ad aquae,& aceti pondus,congruit alius ignotus Graecus eodem libello adscriptus cum quibusvi Fannius,qui de ponderibus uariorum liquidorum sextari sic scriptum reliquit.

Illud praeterea tecum cohibere memento, Finitum pondus uarios seruare liQuores. Nam librae, ut memorant, bessem sextarius addet,

Seu puros pendas latices, seu dona Lyaei. quod tam auctoritate Sex. Pompei comprobatur quem mirum est a tot egregijs uiris ad hanc diem obseruatum non esse is

in uerbo, Publica pondera, in exemplar edito ex bibliotheca Antoni Augustini, Episcopi Ilerdensis, uiri bonarum omnium artium eruditissimi, plebiscitum retulit quod eis in aliquibus

corruptum sit, quantum tamen ad rem attinet, pondera quadrantalis, congi uini dilucide explicat uerba autem sunt haec. uo illi P. M. tribuni pl. rogarint his uerbis . Ex ponderibus publicis, quibus hac tempestate populus oetier qui

solet, uti coaequatur coutatur sedulum, ut quadranta uini octoginta pondo siet congius uini decem p. is sex sextariscongius siet uini. duo de quinquaginta sextariiquadrantal siet uini. e. tarius aequus aequo cum librario siet. Haec ille. Quibus&Oribasius medicus adstipulatur Amphora, inquit, Italica capit sextarios octo quadraginta sextarius libram unam incias octo. Quorum quidem ueterum traditiones uera esse , experientia comperi siquidem , ut primo libro latius dixi, exeo pede, qui ex duorum consimilium aliorum pedum testimonio,& omnium,qui Romae sunt, litteratorum opinione pro legitimo habetur: quadrantali sormato coque cum sextario a me pariter fabricato, qui uiginti ponderalium unciarum quae purae ex cisterna capax esset, earum quidem unciarum, quas ex antiquis ponderibus, de quibus eodem primo libro dixi, sumpseram, examinato,comperi sextarium ipsum pedali cubo ad unguem respondere quod nus quam cum sextario unciarum duodetiiginti aliorumque minutorum, ut iuniorum est opinio capaci, assequi ualueram. Quinetiam, dum circa praedictum examen uersarer,allatus est mihi ex pretiosissimo Illustrissimi,&Reuerendissimi Cardinalis arnesi promptuario congius ex aere siue orichalcho, Dei optimi maximi beneficio a barbarortum, temporumque iniuria uindicatus,

integer admodum, nisi quod ab altera parte , qua obrutus ter ram

54쪽

; Liber Tertii

ram attigerat,paullulum ab aerugine praerosus erat . cuius exemplar, ita ut se habet, in calce operis subnectam in quo haec erat inscriptio.

IMP. CAESARE

VESPAS. I.

T. AES AUG. F. IIII U MENSURAE EXACTAE IN CAPITOLIOP. X.

Ex qua inscriptione etsi manifeste legerem&intelligerem con-gium pondo decem fuisse, ut Festus, Dioscorides, ceteriq. supra

nominati testantur attamen, ut me omnino redderem certiorem, eum congium, obstructis rimulis cera, pura aqua exciste

naisque ad supremum angustum, ut schema demonstra plenum fecis nam partem latam supra illud angustum ad conseruandum, ne mensura uiolari posset, factam fuisse existimaui sicque plenum cum iustissima trutina, qua hodie Romae utimur, eum appendissem, inueni aquam, qua eum compleueram , libras nostri 'temporis nouem,uncias sex&semis effcere. quibus uncias quin que, drachmas quattuor, scripulum unum,&grana quattuorde cim, quae amplius sunt in his nostris quam in antiquis libris, computando eum congium libras decem, ultra scripulum unti, grana quattuordecim de quibus nullam rationem habendam esse putaui ex antiquis libris praedictis pendere inueni . De mum autem, congio praedicto cum sextario legitimarum unciarum a me formato pariter examinato, assirmare non dubitaui, nec dubito,&libram& pedem supra a me relatos ueros illos antiquos eXsistere tamdiu quaesitosis controuersos sextariumque iuxta Dioscoridis, Fannij, aliorum relatorum sententiaS, inter quos est e nostris Leonardus Portius post Hermolaum Barba rum . ne sua laude careant unciarum uiginti ponderalium fuississe Nec me mouent, quae a iunioribus ex Galeni sententia adprobandum seXtarium Romanum unciarum uiginti non ponderalium , ut Dioscorides Mali; a me relati testantur , sed mensur lium apud ipsos Romanos exstitisse, adducuntur ex cuius Gai

55쪽

De antliquid aridorum . mensuris. 33

ni dictis ipsi eos, qui sextarium cx unciis uiginti constare tradiderunt, non desponderalibus, sed de mensuralibus intelligendos

esse contendunt quoniam, ut omittam quod hoc sine cauillatione, tot testimoniis in contrarium urgentibus amplius dici non possit, adhuc, si eorum rationes argumenta recte perpendan tur , nihil eca me relata opinione , seu potius ueritate infringere, aut immutare possimi quas quidem rationes in medium adducere&perpender non piget. Et quidem in primis adducunt G leni locum lib. I. de compositione medicamentorum secundum genera, ubi ita inquit Sextarisautem Romani Heram meminis. se arbitror nam Atheniensibus , neque mensura, neque nomen hoc erat nunc uero ecquo Romani rerum potiuntur. extari nomen omnibus, qui Graeca lingua utuntur, exsistit: at ipsa mensura, Romanae aequalisio est alius enim alia sextarismensura utitur quippe sextarius apud Romanos libram unam , dimidiam, & sextam ipsius partem capit ut unciae uniuersae sint uiginti, quas plerumque in cornibus, quibus in orbem ductae quaedam lineae sunt, extrinsecus incisae metiuntur sed quidam falso putauerunt sextarium Romanum octodecim continere uncias mensurales uidetur igitur Meras , si quando cotylem scribit, dimidiam sextari partem indicare nouem uero uncias cornu librali significet, an decem, obscurum est. Ex quibus Galeni locis colligunt ipsi, uncias illas uiginti in sextario, non ponderales, sed mensurales fuisse: quia erant in cornu distinctae lineis non habito respectu ad pondus sed ad mensuram quod apertius probari putant, quia Galenus uerbo, Capit, usus est quod non adpondus,sed ad mensuram refertur. Non minus & quia excolumella constat aperte, antiquis mensurales quoque uncias fuisse ait enim ille lib. I a. c. 21. de musti conditura loquens Deinde intemposito biduo, cum id mustum pariter cum defruto deserbuerit, purgatur,&ita coadijcitur in binas urnas ligula cumulata seu mensura semunciae, bene plenae salis com triti. Ex quo loco aperte probatur, uncias quoque mensurales antiquis fuisse. Secundo hoc idem, quod sextarius uino aut aqua plenus unciarum

uiginti ponderalium non fuerit , sed mensuralium,ijdem iuniores probare nituntur tribus alijs Galeni locis quorum primus est lib. . eodem titulo, de compositione medic. secundum en ubi ita inquit. Est autem apud ipsos Romanos mensura, qua Oleum metiun-

56쪽

; Liber Tertim

metiuntiar, interfecta lineis diuidetibus totum, in duodec1m a tes atque mensura integra uocatur ab eis libra, duodecima eius pars uncia. Secundus est lib. s. de eadem compos Heras quidem, inquit, centum&Octoginta drachmas scripsit, ad pondus oleum

reducens, non ad mensuram, tanquam cotylae drachmas sex ginta pendat pendet enim eas Attica,quae nouem unciarum Italicarum exsistit etenim nouem unciae Italicae,in cornibus intersectis discretae, pendent uncias ponderales septem,& dimidiam: quae seXaginta drachmae fiunt, si uncia una octo drachmas ceperit. ac iterum&tertio lib. s. de eadem composi. Ego tamen olei libram Romae nuncupatam, quam intersecti cornibus metiuntur, appendi aliquando, cupiens scire quantum ponderis haberet. inueni uero duodecim uncias mensurales, decem ponder

libus aequales. Quibus Galeni traditionibus 4 co axiomate, quod aqua linum nona parte sint oleo grauiora, probatum esse putant, sextarium uini&aquae fuisse unciarum mensuralium uiginti,ponderalium uero duodeuiginti,drachmarum quattuor, siliquarum duarum, granorum duorum, Quaru tertiarum grani, olei unciarum ponderalium seXdecim, drachmarum quinque& scripuli unius Deniq. cum uiderent ipsi iuniores, praedictam. eorum opinionem eY diametro cum Diostoridis, Fannij, aliorum sententia pugnare , arbitrantur, a Dioscoride Malijs non ita

recte, aut tam accurate, aut tam puri olei, sicut a Galeno, pondera examinata fuisse:& tandem concludunt, se malle Galeno, uiro probo,quam ceteris,credere.Quibus quidem obiectis ut respondeam , in primis praesuppono, quod, si uas figuremus unum, cuius aequalis sit forma, qualem me uidisse sextarium Honori Imperatoris dixi,quod sane uas capaX sit unciarum ponderalium uini uel aquae purae uiginti,4 idem uas in uiginti aequales partes ductis transuersis lineis siue intrinsecus siue extrinsecus diuid

muS,certo certius erit, unciam ponderalem unciae mensurali eius liquoris,quo primo uas impletum fuerit,aequalem esse:licet,sili quores pondere dissimiles uarientur , non mensura sed pondus mutetur quo fit, ut, etsi maxime concedamus, uncias mensurales

antiquis fuisse, ex uiginti ciueis seYtarium uino plenum constitutum fuisse, no eo minus uerti esse dicenduit sextarium uiginti pariter uncias aquae aut uini ponderales continuisse,si ita ab initio fuisset constitutu cum utrum q. de facili uerti esse possit,4 uiri antiqui

57쪽

De antiq. liquid arido mensuris. 37

antiqui etiam plebiscito cautum ita suisse testentur, nempe Galenus demensuralibus, Dioscoridesq.ceteriq.de poderesibus. Verum igitur erit ex Galeni sententiae sextarium fuisse unciarum mensuralium uiginti, quae uiginti ponderalibus in uino,aqua,&aceto responderent. Quod&ita factum fuisse uerisimili ratione probatur, nempe ex summa exquisitaq diligentia,quam Romani in modulandis mensuris,&ponderibus adhibuerunt, in qua

facile ceteros omnes superauerunt mortales quod constat tum

ex ijs, quae primo libro de pede ex Vitruvissententia retulimus,

quem ex digitis sexdecim propter numerorum sex decem per sectiones,4 ex unc ij duodecim, ut assi responderetiormatumvidi uisum esse uoluerunt, tum etiam qui aliquidorum aridorum q. mensuras formare uolentes, non casu, sed ratione cubica,a pede, ut supra dictum est,quadrantal formauerunt,quod in duas urnas, ubi primus ex arithmeticis traditionibus reperitur numeruS, X rursus in modios tres , quia in numero ternario prima reperitur imparitas, diuisum esse uolueriant. Cumq.&ipsum quadrantalter sexdecim digitos principaliter habeat, scilicet in longitudinem, latitudinem,&profunditatem:idem quadrantalin totidem modios, quot illae sunt lineae,& sic in modios tres diuiserunt, quorum singuli sextarios sexdecim caperent, prout lineae ipsae digitos sexdecim continent. Rursus idem quadrantalin congios

Octo partiti sunt, ut cubus etiam numeralis mensurarum, cubo mensurali amphorae respoderet bis enim duo constituunt quat tuor, &bis quattuor octo,qui numerus est apud arithmeticos cubus primus. Ipsumq congium in sextarios sex, in quo numero tres sunt primae paritates, reliquae Ximiae qualitates, propter quas is numerus a mathematicis, ut dictum est, perfectus appellatur. Postremoq. sextarium in cyathos duodecim diuiserunt, ut assem&in his mensuris repraesentarent Muncias Verisimile est igitur, ut ad rem redeam ut antiquos, postquam repererunt uini sextarium, cuius frequentior erat usus,unciarum fuisse ponderalium uiginti, si diuisionem alteram unciarum mensuralium fecerunt, ut fecisse testatur Galenus iam talem fuisse,quae ponderati responderet, ut una eademq. in aqua, uino, aceto puris, uncia ponderatis,4 mensuralis estet, quae sibi inuicem in istis responderent. Nam si sextarius ex uncij ponderalibus duodeuiginti in his frequentioribus liquoribus exstitisset, ut iuniores as-

iij serunt,

58쪽

serunt, paruo negotio mensurales quoque in eum numerum di uidere potuissent quid enim interesse potuit, an sextarius duodeuiginti, an uiginti mensuralium unciarum fuisset Credendum

est igitur , ut dixi, si in reliquis discrimen &dissonatiam uitarunt, in hoc quoque non solum dissonantiam Od scrupulosam siliqv

xum&granorum diuisionem uitasse, ut omnia inuicem responderent. hoc quidem arguendi genere usus est Frontinus de

aquaeductibus, sic dicens: Omnia autem, quac mensura conti nentur, certa immobilia congruere sibi debent . ita enim uni

uersitatis ratio constabit & quemadmodum, uerbi gratia,seXtarij ratio ad cyathos modi uero ad seXtarios, cyathos respondent: ita& quinariorum multiplicatio in amplioribus modulis seruare sequentiae suae regulam debet. Sed &, ut propius ad argumenta diluenda accedamus,dico Galenum supra primo loco relatum: etsi dixerit, Romanum sextarium in uncias mensurales uiginti transuersis lineis notatis fuisse diuisum , non tamen aperit, an is, de quo loquitur, uini uel olei seYtarius esset quinimmode olei seYtario Heram sensisse, ipsius sequentia dicta demonstrant &4amen constat mensuras olearias, diuersas a uini ceterorumq.liquorum mensuris fuisse licet hoc iuniores negent quod tamen facile probatur, uel auctoritate Catonis, qui de olei mensuris ut se paratis ab aliis tradidit c. I et ubi de olei instrumento tractans, amphoras olearias duas parandas praecipit: χ. Is in instrumento cellae oleariae, amphoras olearia duas, urceu aquarium tanti, urnam quinquagenariam unam, sextarium olearium unum, requirit. Et rursum c. I a. tradens, ubi quaeque optima utensilia uenderentur, ita inquit Hamae, urnae oleariae, urcei aquarij, urnae uinariae alia uasa ahenea Capuae . Ex quibus quidem tr ditionibus manifeste colligo apud antiquos amphoras olearias, urnas olearias, sextarios olearios , ab alijs amphoris, urnis,&sextarijs distinctas, separatas fuisse alioqui qualitas illa olearia iulis adiecta non suisset, si unae eaedemq.s bissent. Ac ne quis dicat, cas patris familias destinatione ita fuisse appellatas 4 distinctas:

Cato , qui eas nouas ita commercari tradidit, dubium substulit. etenim, si eae mensurae inter se non differrent, Cato, qui breuitati admodum studuit, eas diuerso nomine, uno eodemq. uerborum conteXtu non appellasset, nec diuersas illis qualitates adiecisset.Si igitur amphora,urna,& sextarius olearij, er ovi congius,

59쪽

De antiqiquid aridorum . mensiuris. 39

de quo Liuius, ubi supra Postremo, etsi daremus olei sextarium

a uini sextario non discrepasse:cuius contrarium ex praedictis apparet: adhuc dicendum est, ex librae olei mensuralis examine, a Galeno facto, nihil ad sextarium seu sextari pondus attinens in ferri posse cum maxime ex infradice iis constet, aliter oleum ali terq. uinum in commerciis antiquis fuisse tractatum: si quidem uinum semper mensuram, oleum uer, nisi in supra citato Liuilloco de congio δε Catonis de seXtario, menstruo familiae dando numquam incsuram apud Romanos in commercijs fuisse memini me legi cum contra pondere,seu libra,oleum donatum, uenditum,stipulatium, legatum frequentissime legerim. Esto igitur, quod libra olei mensuralis pependerit, ut Galenus testatur, uncias ponderales decem non eg hoc insertur, illas duodecim uncias mensurales librae, duodecim uncij sextari uini mensuralibus aequales fuisses quod est probandum. Quod autem oleum antiquis non mensura scilicet amphorae, congii, aut sextarij, sed pondere, eu etiam libra sua mensurali in commercij tractaretur, probant hi cato de re rust. c. Is .in lege oleae pendentis, Olea pendens infundo Venafrano uenibit, qui oleum emerit,ampliusquam quanti emerit, omnis pecuniae centesima accedet, praeco nium praesens HS. L.&oleum romanici pondo o D uiridis pondo C C. oleae caducae modios L .stricti uera X. idem c. I FI in C ge oleae legendae accessiones in Moo C C accedit, oleae salsae

M. V. olei puri pondo LX. idest oleae salsae modios quinq. olei

puri pondo nouem hacq. de causa idem Cato c. 13. in cella Olcaria, trutinam unam,centum pondium incertum unum, ponde

racerta requisiuit, de quo incerto centum pondi infra lib. .Pl

nius lib. I 8. c. 3.annonae summam utilitatem recensen S:M. Varro

auctor est, cum L.Metellus in triumpho plurimos duxit elephan tos, assibus singulis, farris modios fuisse,irem uini congios fici q. siccae pondo triginta, olei pondo decem,carnis podo duodecim.

Suetonius in Dictatore c. 38. Populo, praeter frumet deno SmΟ-dios, totidemq. olei libras, uicenos quoque nummo S,quo pol' licitus olim erat, uiritim diuisit Pomponius iuriscons.l.siewtoto delegatis primo, Si olei pondo quinquaginta aut in singulas libras certum aes, legatum sit Vlpianus.l.certum destritico leg to Cum certum pondus olei, non adiecta certa qualitate legatur.

Idem i. Siquis a me de actionibus empti,siquis oleum, quod quis

iiij emisset,

60쪽

o Liber Tertius

emisset, adhibitis iniquis ponderibus accepisset, ut in modo salleret, uel emptor circumscriptus sit a uenditore,ponderibus minoribus Horatius secundo sermonum, Sat. o.

Ac nisi mutatum parcit diffundere uinum, Cuius odorem olei nequeas perferre, licebit Ille repotia, nataleis aliosve dierum Festos albatus celebret , cornu ipse bilibri Caulibus instillet, ueteris non parcus aceti. Quod&ex supra relatis Galeni locis manifesto costat, qui de olei librali mensura testatur ex quibus,ut arbitror,probatum satis est, aliter in oleo, quam in uino, ceteris q. liquoribus antiquis com mercium fuisse, separatasq. illis olei mesuras ab aliis fuisse, oleiq. commercium non amphorae, urnae, congii,aut sextarismensura, sed pondere Dii sua libra mensurali illis exstitisse.Nec me mouet, quod Plinius aliquando in suis compositionibus,4 medelis sextario olei usus fuerit quoniam id Graeca transferendo scripta, egit: quorum mensuras nomina se seruare uelle dilucide professus est lib. a I. cap. ult. Quin etiam, si mihi sententiam ex mea coniectura afferre licet, credendum assero, Romanos, postquam uiderunt sextarium aquae Mini uncias pendere uiginti,ut illi in

pondere oleum, quod natura nona parte leuius est,responderet,

libram olei mensuralem fabricasse, quae decem ponderalibus unciis, sic heminae aquae lini, bilibrem,quae sextario re sponderet siquidem ex supra relatis Galeni uerbis constat olei libram mensuralem decem,& bilibrem uiginti ponderalibus un-cij pares fuisse quod quidem eo mihi persuadetur. ne omnino sine ratione ad ita coniectandum uidear adduci quia hodie Romae uideo, quod, licet olei uinique mensurae uno eodemq. 'o mine appellantur, nempe congius,congitella,petitiuS ,rnedill S,&folietia eiusdemq. formaevi materiei sint, aeris scilicet congij,&congi tellae, aliae uero ex opere figulino attamen capacitate dis ferunt quia olei mensura, uini mensura maior est,&tamen in pondere, modico discrimine excepto, quod uix sit unciae unius,&semis, in centum conueniunt, ut sequenti libro demonstrabo: quod tamen discrimen publicanorum qui eas custodiunt mensu

ras,culpae seu negligentiae facile adscribi posset quo fit, ut id ipsum antiquis fuisse coniectem,&haec antiqui discriminis inmensura, &conuenientiae in pondere uestigia remansisse quod sor san

SEARCH

MENU NAVIGATION