M. Tullii Ciceronis Cato maior et Laelius

발행: 1837년

분량: 86페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

41쪽

carissimi filii me , quum a vobis dilacessero , nusquam, aut nullum fore. Nec enim , dum eram vobiscum, animum meum Videbatis sed eum esse in hoc corpore, eciis rebus, quas gerebam, intelligebatis. Eundem igitur esse creditote, etiam si nulliana videbitis. Nec vero clarorum virorum post mortem honores permanerent, si nihil eorum ipsorum animi efficerent, quo diutius memoriam sui teneremus. Mihi quidem numquam persuaderi potuit , animo , dum in corporibus essent mortalibus, viVere; UUAI

exissent ex iis, emori nec vero, tum animum esse

insipientem, quum ex insipienti corpore evasisset; sed quum omni admixtione corporis liberatus, Urias

et integer esse coepisset, tum esse sapientem. Atque etiam, quum hominis natura morte dissolvitur, Caeterarum rerum perspicuum est, Uo quaeque discedant abeunt enim illuc oi mia, Unde orta sunt animus tuem Solus, nec quum de St, nec quum discedit , apparet. Iam vero videtis, nihil esse mortitam simile , quam somnum. Atqui dormientium animi maxime declarant divinitatem suam. Multa eniim , quum remissi et liberi sunt , futura prospiciunt. Ex quo intelligitur, quales futuri sint, quum

se Plane corporis vinculis relaxaverint. Quare si haec ita sunt , sic me colitote, Ut deum. Sin una est interiturus animus cum corpore, Vos tamen deos Verentes, qui hanc omnem pulchritudinem tuentur et regunt , memoriam nostri pic inviolateque

servabitis. Cyrus quidem haec moriens. Nos si placet isostra videamus. XXIII. Nemo umquam mihi, Scipio, persuadebit,

aut patrem tuum Paullum, aut duos Vos, aullum, et Africanum, aut Africani patrem , aut patruum , aut multos praestantes viros quo enumerRre non

42쪽

est necesse, tanta esse conatos , quae ad posteritatis memoriam pertinerent : nisi animo Cernerent,

posteritatem ad se pertinere. An censes ut de meipso aliquid more senum glorier me tantos labores diurnos nocturnosque, domi militiaeque susceptiarum fuisse , si iisdem finibus gloriam meam, quibus Vitam essem terminaturus Nonne melius multo fuis-Set , Otiosam aetatem et quietam sine ullo labore et contentione traducere P Sed , Descio quoin Od , animus erigens eo posteritatem semper ita prospiciebat, quasi, quum Xcessisset e vita, tum denique victurus esset. Quod quidem Di ita se haberet , ut animi immortales essent , haud optimi cuiusque animus maxime ad immortalitatem gloriae niteretur. Quid 2 quod sapientissimus quisque aequissimo animo moritur , stultissimias iniquissimo , nonne Ο-bis videtur animus is, qui plus cernat , et longius videre , se ad meliora proficisciri ille autem , cuius obtusior sit acies, non videre Equidem essero studio patres vestros, quos colui et dilexi, videndi neque vero eo Solum con Venire aveo, quo ipse Ο-gnovi ; sed illos etiam , de quibus audivi et legi et ipse conscripsi. Quo quidem me profficiscentem haud sane quis facile retraxerit , Deque tamquam etiam recoxerit. Quod si quis deus mihi largiatur ,

iit ex hae aetate repueriscam , et in cunis Vagiam, valde recusem ne VeIO Velim , quasi decurso spatio, ad Carcere a Calce revocari. Quid enim habet

vila commodi quid non potius laboris Sed habeat

sane. Habet Certe tamen aut satietatem , Ut modum. Non lubet enim mihi deplorare vitain , quod multi, et ii docti, saepe fecerunt. Neque me viXisse poenitet; quoniarn ita vixi , ut non frustra me natum existimem; et e vita ita discedo, tamquam

43쪽

ex hospitio, non tamquam e domo Commorandi enim Datiar diversorium nobis , non habitandi locum dedit o praeclarum diem , quum ad illud

divinum animorum concilium coetumque proficiscar, quum liae ex hac turba et colluvione discedam lProficiscar enim non ad eos solum viros, de quibus ante dixi sed etiam ad Catonem meum, quo nemo vir melior natus est , Demo pietate praestantior CiliUS a me Corpus Crematum est quod contra decuit ab illo meum. Animias vero non me deserens, scd respectans , in ea profecto loca discessit, quo mihi ipsi cernebat esse eniendum. Uem ego meum castim fortiter ferre visus sum Don quod aequo animo ferrem sed me pue consolabar , existimans , non longinquum inter nos digressum et discessum fore. His mihi rebus , Scipio , id enim te eum Laelio admirari solere dixi sth levis est senectus,

ne solum non molesta, sed etiam iucunda. Quod si in hoc erro, quod animos hominum immortales esse credam lubenter erro nec mihi hunc errorem, quo delector, dum Vivo , extorqUeri Olo. Sin mortuus

ut quidam minui philosophi censent nihil sentiam:

non Vereor, ne hunc errorem meum mortui philosophi irrideant. Quod si non sumus immortales futuri , tamen exstingui homini suo tempore optabile est. Nam habet natura, ut aliarum omnium rerum. sic vivendi modum Senectus autem, peractio aetatis est, tamquam fabulae cuius desectionem fugere debemus , praesertim adiuncta satietate. Hae habui, de senectute qua dicererm: ad Uam utinam perveniatis. ut ea , quae ex me audistis , re Sperti probare possitis.

44쪽

M. TULLII CICERONIS

LAELIUS

DIALOGUS

I. Quintus Mucius augur multa narrare de C. Laelio , socer suo , memoriter et iucunde solebat nec dubitare , illum in omni sermone appellare sapientem. Ego autem a patre ita eram deductus ad Scaevolam, sumpta Virili toga, ut, quoad possem et liceret, a senis latere numquam discederem. Itaque multa ab eo prudenter disputata, multa etiam breviter et commode dicta , memoriae mandabam sierique studebam eius prudentia doctior. Quo mortuo, me ad pontificem Scaevolam contuli quem num nostrae civitatis et ingenio , et iustitia praestantissimum audeo dicere. Sed de hoc alias nunc redeo ad Ugurem Quum saepe multa, tum memini, domi in hemicyclio sedentem , ut solebat, Ulam et ego essem Daci et pauci admodum familiares , in eum sermonem illum incidere, qui tum fere omnibus erat in ore. Meministi enim prosecto, Attice, et O

45쪽

magis quod Sulpicio utebare multum , quum is tribunus plebis capitali odio a Q. Pompeio, qui tum

eradi consul dissideret quicum coniunctissime et amantissime vixerat quanta hominum esset vel admiratio, vel querela. Itaque tum Scaevola, quum in eam ipsam mentionem incidisset; exposuit nobis sermonem laeti de amicitia , habitum ab illo secum, et cum altero genero C. Fannio, M. F. paucis diebus post mortem Africani. Eius disputationis sententias memoriae mandavi quas hoc libro exposui meo arbitratu. Quasi enim ipsos induxi loqUenies, ne, Inquam, et , Inquit saepius interponeretur: atque,

ut tamquam in praesentibus coram haberi sermo videretur. Quum enim saepe mecum ageres Ut de

amicitia scriberem aliquid , digna mihi res quum Omnium cognitione, num nostra familiaritate visa est. Itaque feci non invitus, ut prodessem multis tuo gatu. Sed, ut in Catone Maiore, qui est scriptus ad te de senectute, Catonem induxi senem disputantem, quia Ulla videbatur aptior persona quae de illa aetate loqueretur, quam eius , qui et diutissime se

ne si risset, et in ipsa senectute prae ceteris floruisset si , Utina accepissemias in patrihias maxime

memorabilem C. Laelii et . Scipionis familiaritatem fuisse, idonea reiihi Laelii persona visa est, quae de amicitia , ea ipsa dissereret quae disputata ab eo

meminisset Scaevola. Genus autem hoc sermonum, positum in hominum veterum auctoritate, et eorum

illustrium plus nescio quo pacto, videtur habere gravitatis. Itaque ipse mea legens, sic afficior interdum, ut Catonem, non me loqui existimem. Sed ut tum ad senem senex de senectute, sic hoc libro ad amicum amicissimus de amicilia scripsi. Tum est Cato locutus quo erat tem sere senior euaapori-

46쪽

bus illis, nemo prudentior nunc Laelius, et sapiens sic enim est habitus et amicitiae gloria excellens,

de amicitia loquitur. Tu velim animum a me parumper avertas, Laelium loqui ipsum putes C. Fannius , et Q. Mucius ad socerum veniunt post mortem Africani ab his sermo oritur. Iespondet Laelius; cuius tota disputatio est de amicitia, quam legens tu te ipsum cognoSces. ΙΙ. FANI ius. Sunt ista , Laeli. Nec enim melior vir fuit Africano quisquam , De Clarior. Sed existimare debes , Omnium octilos nunc in te esse coniectos Unum te sapientem et appellant et existimant. Tribuebatur hoc modo M. Catoni Scimus L. Atilium apud patres nostros Bppellatum esse Sapientem. Sed terque alio quodam modo Atilius quia prudens esse in iure civili putabatur Cato, quia

multarum rerum sum hahebat, multa eius et in senatu et in foro vel provisa prudenter, Vel acta Constanter, vel responsa actite ferebantur. Propterea Masi cognomen iam habebat in senectute sapientis Te autem alio quodam modo, non Solum natura et Oribus, verum etiam studi et doctrina esse sapientem, nec sicut vulgus; sed, Ut eruditi solent appellare sapientem qualem in tota Graecia neminem. Nam qui septem appellantur , eos qui ista subtilius quaerunt, in nurnero sapientium non habent. Allienis Unum accepimus , et eum quidem etiam Apollinis oraculo sapientissimum iudicatum. Hanc esseia te sapientiam existimant, ut omnia tua in ei sita ducas, humanosque casus virtute inferiores putes. Itaque ex me quaerunt credo item ex te, Scaevola , quonam Paeto mortem Africani seras , eoque

magis, quod his proximis Nonis quum in hortos D.

Bruti auguris commentandi causa, Ut assolet, vinisse-

47쪽

nvis, tu non assuisti qui diligentissime semper illum diem, et illud munus solitus esses obire. SCAEVOLA. Maerunt quidem , C. Laeli, multi ut est a Fannio dictum sed ego id respondeo, quod animadverti, te dolorem, quem acceperis tum summi Viri, tram amicissimi, morte, ferre moderate; ne Potitisse non commoveri , nec suis id amanitatis tuae. Quod autem his Nonis in nostro collegio non assuisses, invalitudinem causam , non maestitiam fuisse. LAELII S. Recte tu quidem, Scaevola , et Vere. Nec enim ab isto ossicio , quod semper usurpaVi quum Valerem, abduci incommodo meo debui Deo ullo casu arbitror hoc constanti homini posse contingere , Ut Ulla intermissio fiat ossicii. Tu autem Fanni , qui mihi tantum tribui dicis , quantuin egone agnOSCO, nec Postulo, facis amice sed, ut mihi ideris, non recte iudicas de Catone. ut enim nemo, quod quidem magis credo, aut , si quisquam ille sapiens fuit. Quomodo enim ut alia omittam)mortem filii tulit 3 emineram arillum , Videram Gallum; sed hi iti pueris Cato in persecto et spectato viro. Quamobrem cave Catoni anteponas , ne istum quidem ipsum, quem Apollo , Ut ais, 3pientissimum iudicavit. Huius enim facta , illius dicta

laudantur.

III. De me autetia ut iam cum troque O-quar sic habetote. Ego , si Scipionis desiderio memo Veri negem , quam id recte faciam , viderint sa-Pientes: sed certe mentiar. Moveor enim tali amico orbatus, qualis, Ut arbitros, nemo umqMam erit et, Mi confirmare possum, nemo certe fuit. Sed non egeo medicina me ipse consolor, et maxime illo 30latio, quod eo errore careo, quo amicorum deces

48쪽

su, plerique angi solent. Nihil enim mali accidisse Scipioni puto. Mihi accidit, si quid accidit Stiis autem incommodis graviter angi, non amicUm, Sed Se PS iam amantis est. Cum illo Vero Uis neget actum esse praeclare Nisi enim, quod ille minime putabat, immor- tulitatem optare vellet, quid non est adeptus, quod

homini fas esset optare qui summam spem civium, quam de eo iam puer habuerant , continuo adolescens incredibili virtute superavit. Qui consulatum petivit numquam , factus est consul hic primum ante tempus iterum sibi, suo tempore, reipublicae, paene sero; qui duabus Urbibus eversis, inimicissimis

huic imperio, non modo praesentia , Verum etiam

futura bella delevit. Quid dicam de moribus acillimis de pietate in matrem liberalitate in sorores Phoni tale in suosi iustitia in omnes Θ Nota sunt vobis : quam autem civitati carus fuerit, maerore funeris indicatum est. Quid igitur hunc paucorum annorum accessio iuvare potuisse 2 Senectus enim quamvis non sit gravis , Ut memini Catonem anno ante, quam mortuus est , mecum et chim Scipione disserere , tamen aufert eam viriditatem , in qua

etiamnum erat Scipio. Quamobrem ita quidem talis fuit, vel fortuna, vel gloria , Ut nihil posset accedere. Moriendi autem sensum celeritas abstulit. Quod genere mortis dissicile dictu est quid homines suspicentur, Videtis Ido tamen vere licet dicere P. Scipioni, ex multis diebus, quos in vita celeberrimos laetissimosque viderit, illum diem Iarissimum fuisse mutina, Senatu dimisso , domum reductus ad vesperum est , a Patribus conscriptis , a populi Romani sociis et Latinis, pridie quam excessit e vitalia ex tam alto dignitatis gradu ad superos vide tu potius quam ad inferos pervenisse.

49쪽

IV. Neque enim assentior iis, qui haec nuper

disserere coeperunt cum corporibus simul animos interire, atque omnia morte deleri llus apud me antiquorum auctoritas Valet, Vel nostrorum maiorum,

qui mortuis tam religiosa iura tribuerunt; quod non fecissent profecto, si nihil ad eos pertinere arbitrarenti ir; vel eorum qui in hae terra fuerunt magnamque Graeciam quae nunc quidem deleta est tum florebat institutis et praeceptis suis erudierunt; vel eius qui Apollinis iraculo sapientissimus est iudicatus; qui non tum hoo, tum illud , ut in plurisque, sed idem dicebat semper: Animos hominum esse divinos iisque , quum e corpore XCessissent reditum in caelum patere optimoque et iustissimo cuique expeditissimum. Quod ite in Scipioni videbatur qui quidena quasi praesagiret , Perpaucis ante mortem diebus , quum et hilus it Manilius milessent, et alii plures, tuque etiam, Scaevola, me Cram venisses, triduum disseruit de re publica; cuius disputationis fuit extremum sere des immortalitate animorum P quae se in Viete per visum ex fit cano audisse dicebat Id si ita est ut optimi cuiusque

animus in morte facillime evolet, tamquam e Custo dia vinculisque corpori cui iensemus crarsum ad

deos faciliorem fuisse quam Scipioni Quocirca

maerere hoc eius eVentu Vereor, ne invidi magis , quam amici sit in autem illa veriora, Ut idem interitus sit animorum et corporum, ne a Ullias en sus maneat ut nihil boni est in morte , sic certe

nihil mali. Sensu enim amisso, fit idem , quasi Πω-

tus non esset omnino quem tamen esse natum et

nos gaudemus P et haec civitas, dum erit, laetabitur. Quamobrem cum illo quidem ut supra dixi actum optime est; me cuna incommodius quem fuerat ae-

50쪽

qui as, ut prius introieram , sic prius exire de vita. Sed tamen recordatione nostrae amicitiae sic fruor, Ut beate vixisse videar, quia cum Scipione vixerim: quocum mihi conliancta cura de re publicari et de privata fuit, quocum et domus , et militia Communis; et id , in quo est omnis vix amicitiae , Voluntatum , studiorum sententiarum summa Con SenSio.

Itaque non tam ista sppientiae quam modo Fannius commemoravit . fama delectat, falsa praesertim quam quod amicitiae mostram memoriam Spero sempiternam foro. Idque mihi eo magis est cordi, quod ex omnibus saeculis vi tria , aut quatuor nominantur sarta amicorum D quo in genere sperare videor, Scipionis et Laelii amicitiam notam posteritati sore. FANN. Istud quidem, Laeli , ita ne- Cesse est sed, quoniam inimicitiae mentionem fecisti, et sumus otiosi, pergratum mihi feceris, spero item Scaevolae si quemadmodum soles, de ceteris rebIS, quiam e te quaeruntur, sic de amicitia disputaris , quid sentias, qualem existimes, quae Praecepta des. SCAEV. Mihi vero pergratum erit: atque . id ipsum

quum tecum agere conarer . Fannius antevertit. Uamobrem utrique nostrum gratum admodum feceriS.

V. LAEL. Ego vero non gravarer, si mihi ipse confiderem. Nam et praeclara res est, et UmUS, ut dixit Fannius, otiosi. Sed quis ego sum aut quae in me est facultas 3 Doctorum est ista consuetrido eaque Graecorum , ut iis ponatur , de quo disputent quamvis subito Magnil opus est , egetqueeXercitatione non parva. Quamobrem quae disputari de amicitia possunt, ab eis, censeo, petatis, qui ista profitentur. Ego vos hortari tantum POSSUm , ut amicitiam omnibus rebus humanis anteponatis. 'i-

SEARCH

MENU NAVIGATION