장음표시 사용
131쪽
stantiales,&eiusdem essentiae maxime id quidem : At tamen si
explicite dictum eisdem vel bis in lacris scripturis reperitur,ego mendax haberi volo . creditis manare, ac procedere sanctum spiritum a filio 3 etiam: sed ne id quidem in sacris scripturis habetur . creditis perpetuam beatae Mariae virginitatem omnino creditis: neq; id in sacris scripturis proditum est. creditis baptismum infantium,& paruulorum sine dubio: at in scripturis sacris non legitur . creditis, Christum ad inseios descendisse etiam: ne id quidem in sacris scripturis est. Omnia haec creditis vos, quae in sacra scriptura non sunt: qua ratione creditis, nisi
propter traditiones &quoniam haec doctrina a Christo ipso, & ab Apostolis, quasi per manus tradita, ad nos peruenit; de personarum aequalitate, de processione a filio,de perpetua Mariae Uirginitate, de paruulorum baptismo,& de Christi ad inferos descensione: eadem ratione auctor ego sum vobis, maxumeq; suadeo, ut per traditiones alia multa credatis, quae scripta non habentur. praeterea huc adeste;quare creditis Matthaei Eu gelioὶ dicetis, quoniam Matthaei est: id vero si negauero, quo pacto probabitis nullum enim locum vel nouae, vel antiquae scripturae asseretis,in quo Matthaei Euangelium ipsius esse Maiathaei affirmetur. id tamen creditis. qua rationeὶ quoniam id vos perpetuae traditiones docuerunt . quamobrem necessario haerere vos traditionibus Oportet. denique si credete nihil vultis, nisi quod eis in scriptura ; enunciatio ista, n eri credenta, nisi merbo frapto, quibus in scripturis reperitur 3 profecto nus. squam eth. non igitur credenda est. vel alio modo dicamus;coinclusio haec, Nihil merum, nisi quod scriptum, verane est, an falia 3 si falsa; vicimus: si vera; ubinam in scripturis est ' certum est, non esse: igitur, vobis ipsis iudicibus,non est vera. quomodo autem omnia, miselli, permisceatis, & confundatis,tandem intelligite: idq; fieri, quoniam veritas ipsa vestrae scntentiae re pugnat I
132쪽
pugnat: cum Dei verbum, uti clarissime demonstratum est, partiti seriptum sit, partim non seriptum. breuiter,igitur, Vn-cie distesseram reuertor: dicoq; , veram Ecclesiam nunquam errare posse, quoniam a Dei verbo,siue scriptum illud sit,sive non scriptum, nullo tempore distedit . qua firmata conclusione,ὐnem dicendi facio. felices abite.
. dua docetur, concilio legitimo repraesentari mniuersalem nes fiam : in concilium non admitti prophanos, laicosue ined 12-cerdotes; qualescunq; j sint ,sive boni, siue mali. ad Eces fiam steritare, qui libri canonici sint, decernere; et ii decreuit praecipue de libru Baruch, Machabaeorum. Contra ea , qua disierit Calumus, cum aliis locis, tum lib. pri. cap. 7.- lib. . eap. . δ. Instit.
ri P ξ R A B A M, Serenissime Princeps, superioribus
disceptationibus me tandem tramites ita clausisse, sepiuisse b vias omnes, ut aduersari js meis nullus relictus esset euadendi, neque se recipiendi locus. cum enim iam probarim,veram Ecclesiam esse Romanam,veramq; Ecclesiam errare non posse; quid iam amplius in quacunq; disceptatione de fide restare debuit, nisi ut quisq; ad Romanam Ecclesiam se conuerteret, & ipsius exemplo doctrinaq; quid sibi faciendum, quid credendum esset, addisteret sedi immo talis Deus l) quando istos assequar, quando comprehendam noua enim paratur fuga . nam dicunt, Ecclesia errare non po- est; concedimus. quicquid ipsa statuit, verissimum est: sat mur : sed nos ea ratione Ecclesiae non credimus ; quia, quamuis
nonnulli ipsius Epistopi simul ad statuendu quaq; de re quam
... i doque Diuitiaco by Corale
133쪽
doque conueniant; dici non potest, Ecclesiam unquam statuePre: quae cum longe, lateq; pateat, & in omnes partes diffusa sit; fieri non potest , ut omnia ipsius membra colligantur: atq; i circo paucorum quidem Episcoporum aliquando statura cir cunseruntur; sed totius uniuersalis Ecclesiae, quae sola falli non potest,neque antehac conspectie sunt sanctiones, neq; posthae unquam conspicientur. qua in re , auditores, perinde mihi accidere intelligo ἐatq; misero agricolae interdum accidit: qui, ubi vicinum fluuium tumere, neque iam sese alueo continere animaduertit, quamuis summo labore, diligentiaq; , clauis aditu, quem prius aperuerat, speret, se sibi fatis consuluisse, illiusq; minacem violentiam repressisse; tamen, qua parte minus timendum putabat, laxari aggerem cernit, & aquarum vim maiore impetu erumpere; summamq; perniciem, & pascuis, & segetibus, atque adeo ipsis aedificiis afferre. fertilissimi campi,mihiq; magnopere dilecti, simi, o decepti, conscientiae vestrae: sed haeretica doctrina turgidum flumen est 5: sieuissimum ,& rapidissimum; cuius ego cum ora nonnulla obstruxissem, mihi via
debar,posse in utramq; aurem conquiescere: sed cum adhuc nouos exitus conspiciam, ad alios extruendos aggeres me accingo.
Dico, igitur,si fieri non potest, ut unquam Ecclesia hostra congregetur, & unquam decernat; non solum Lycurgi Republica.& Solonis, & aliorum omnium inferiorem esse, sed etiam adeo perturbatam, & confusam,& inordinatam,ut nihil supra. item, si Ecclesia Christi iudiciorum loca, iusq; statuendi non habet, vi habebat Synagoga, Christum minoris eam, quam Synagogam aestimasse. denique constanter affirmo, quod amplissimast,quod latissime patear,qudd in omnes oras diffusa sit, ut pavulo ante negabant Caluin istae, nunc fatentur, & pro se afferunt, nihil impedire,quominus Ecclesia congregetur, suasq; leges, Scdecreta sanciat: quoniam s atque is erit praecipuus huius primae partis
134쪽
partis scopus) quod a primarijs viris Ecclesiὰ decernitur, id to
tius Ecclesiae decretum appellatur . Et Concilium Oecumenicum, legitime congregatum, Ecclesiam militantem repraesentat. Et cere auditores, si in Republica prophana, in qua tam magnus est& virorum, & mulierum numerus, quod a paucis Senatoribus stitui iur, id perinde habetur, ut a tota Republica statutum illa dicuntur ivt ab Italis exempla petamus in a Venetis,a Genu sibus, a Lucensibus decreta, quae ab ipserum Senatu decernuntur; cur in Republica Christiana, in qua de salute hominum agitur, tractanturq; praecipue grauisti m a dogmata fidei nostrae, non satis erit, primates, & optimates cogi cur de infima plebe
quilibet ad consultandum euocabitur,uc,ut ne ipsi quidem ce dones excludantur λ Er, si in rebus caducis,fluxis uniuersus populus libenter parui Senatus auctoritati paret, quare nos in spiritualibus, & aeternis continuo non cedimus 3 quare non putamus a tota Ecclesia statutum , quod a tot proceribus ipsius in generalibus concilijs statuitur 3 Ego quidem, auditores, cogitationes istorum quorsum evadant, satis intelligo. in primis nem-ipe ut diligenter caueant, ne reperiatur iudex; cum omnem dentioperam, ut Ecclesiae faciem occultent. deinde ut in animis rudium hominum , simpliciumq; seditionem commoueant. &tumultus excitent falsis huiusmodi, sceleratisq; vocibus; cur vos etiam in concilium non vocantὶ cur vobis ad congregationes Ecclesiasticas nullus est aditus cur quodammodo ab uniuersali Ecclesia excludimini 3 sed hoc loco audite quaeso, quid proprie respondeat Paullus Apostolus prima ad Corinth. cap. 22. Si dixerit auris, quoniam non sum oculus, non sum de corpore, nunquid ideo non est de corpore esitotum corpus oculus , Crybi auditus 'quasi dicat, tota Ecclesia unum est corpus mysticum :& multis , varijsq; corporis membris , multi , & vari j status hominum similes sunt in Ecclesia Dei. nam auribus similes sunt
135쪽
inferioris gradus homines; quorum interest audire dises re . oculis, qui vident, corpusq; videndo regunt, similes simi Antistites, qui consulunt, consulendoq; statuunt, & deceris nunt . itaque, sicuti non aures vident, sed oculi; ita non ad eos
qui subiecti sunt,sed ad primates, & Antistites spectat regere,&gubernare. quod si,qui subiectus est, non gubernat; non tamese ab Ecclesia exclusum putare debet. nam eadem ratione aures etiam se a corpore exclusas dicerent, quia non vident: sed,si t tum corpus esset oculus, ubi esset auditus 3 Si tota Ecclesia con starer, moderatoribus, & Antitistibus, ubinam essent,qui mandata acciperent, qui parerentὶ quare vero oculi munus est,ut vi deat, nisi quia in ipso illa vis, illa virtus continetur Antistitum autem cur partes sunt, ut gubernent, & regant, nisi quia iurisdiactionem habentῖ itaq; , auditores,concludere possumus, sicut noomnia membra vident, sed oculi tantummodo ; & quando ij vident, dicitur videre corpus ; ita,quamuis in Ecclesia Episcopi soli, quorum est iurisdictio, in concilium vocentur, nihil pr hibere, quo minus stinctiones concilij haberi, & accipi debeat,
uti a tota uniuersali Ecclesia factae. Habetur haec enuntiatio expresie concilio Constantiensi , sectio. 4. ijs verbis: S nodis in Spiritu sancto congregata legitime, generale concilium faciens, E clesiam militantem repraesentat. Quod si isti concilio dicerent,
veluti Pharisaei Christo, tu de te ipso testimonium perhibes; nos tamen praeter id, quod concilij nomine responderi Posset, resim
nium meum merum ere, plurimis praeterea locis scripturam sacram proferimus, quibus manifeste apparet,quod Praesules E clesiae fecerunt, a tota Ecclesia censeri factum : praesertim Test Vet. Regum lib. 3. cap. 8. ubi cum congregati essent, Omnes
maiores natu , tantummodo, cum principibus tribuum, duces
familiarum , nihilominus tamen de his solis dicitur Tenedixis ex omni Ecclesiae . Omnu enim Ecclesia stabat . quin etiam in
136쪽
solum & seniores, tamen de ipsis solis paullo post dicitur, Plaeuit postolis,oe senioribus cum omni Ecclesia e Cyprianus lib. . epistola ν. cum dicit, Ecclesiam esse in Episcopo, fatis aperte docet, eodem modo omnes Ecclesias esse in omnibus Episcopis. Et pari ratione uniuersalem Ecclesiam esse in uniuersali Epi-icoporum concilio. Athanasius Epistola de Synodis Arimini.& Seleuciae, & epistola ad Episcopos Africanos: Epiphanius infi. Anchoratir Eusebius lib. de vita Const. Augustinus lib. pri.
contra Donatistas cap. I 8. Ac lib. 2. cap. 4. & lib. 4. cap. 6. Gz-
Iasius epistola ad Epilcopos Dardaniae: Gregorius lib. pri. epist.
ad Ioannem Eulogium, aliosque Patriarchas: & ipsa octaua Synodo. Actio. s. omnes concordes generale concilium orbis terrae conuentum, vel totius Ecclesiae colensum appellant. quoniam re ipsa illud dicitur,& dici debet ab Ecclesia sancitu,quod a paucis ipsius optimatibus, & primarijs sancitur; dummodo ij sint. ad quos iurisdictio pertineat. Et non ij seli, o Luthere, neque ij tantumo Melancthon,neque ij tantummodo, is Germani h*retici,qui doctrina.& scientia pollent. o dementium curasto insana,& malitiosa nimis studia i ubi semper laicorum auribus turpissime seruitur; & ubi
facerdotes semper oppugnantur. nam dicunt ij,cum pauci congregandi sint,ad statuendum de rebus Ecclesiae cur potius non vocatur homines prophani,qui doctrina praestent,quam rudes, & imperiti sacerdotest quoniam fretondeo egoὶ non solum Plerumq; diuinarum rerum magis inscij sunt prophani homines,quam sacri, sed etiam, quamuis doctissimus esset prophanus homo,non tamen eam haberet iurisdictionem,quae sedentibus in concilio necessaria est. Et quare ad statuendum in Re Publica quaero egoὶ admittuntur soli senatores, & non priuati
137쪽
homines multi,ipsis senatoribus longe doctiores necesse est,di cas,quoniam senatores auctoritate praestant, non aute illi. sic ego respondeo, sacerdotes in concilium recipiuntur, non aute laici ;quoniam no laici,sed sacerdotes iurisdictione habent. quamuis brachi j maior fortitudo sit, quam oculi, non iccirco brachium videtaed oculus. nam in omnibus membris illud tantummodo videt,quod videndi vim,& virtutem habet. eadem ratione,qu uis laicus Episcopo sit doctior,non tame in concilium recipi tuta sed ii tantum,quibus iurisdictio tributa est: quam iurisdictione, quia probauimus iam cum sacerdotio semper esse coniunctam, magisteriumq; ab Epistopatu nunquam seiungi; ideo dicimus, ad Episeopos nostros,no autem ad laicos spectare, ea decernere, quae in rem ipsius Ecclesiae magis esse videantur. Scitis, audit res, quid ego cuipiam eorum dicerem, qui se ad concilium non euocari conqueruntur Z primo quaererem, qua de caussa vocari vellet: tum, si diceret, quia doctrina,&eruditione praestare cire. spondere,dum in concilium admitti cupit, se se rudem, doctrinaeq; omnis ignaru ostendere: quoniam quicumque vel prim ribus labris sacras literas attigerit,apertissime intelligit,necessariuesse,c5cilium iurisdictionem habere: eaq; cum apud sistos sacer dotes sit, laicu non admitti . Exodi. i'. dicit Deus ad Moysem.
Veniam ad te in caligine nubu t audiat me populus loquentem adtein credat tibi in perpetuum. Descende,m cotestare populum,ne somte melit transiendera treminos , ω pereat ex eo plurima multitudo. Sacerdotes quoque,qui accedunt ad vominum, sanctificentur, ascendes tu, aron tecum. ubi manifeste apparet, ad monte conciliorum, in quibus sermones habentur. cum Deo, solos iacerdotes ascendere. Moyses, m Maron in sacerdotibus diius . p pulo vero statuuntur fines: 'Vle forte transeat terminos nrque is montem ascendit. praeterea, ut allcgorias omittamus, & a puro scripturae se usu non recedamus, Deuteronomij i 7. nonne dicia
138쪽
inh, Si dispelle, ambiguum repud te lassicium esse constexeris,
mentes adsacerdotes ' non ad laicos illos,qui iurisdictionem non habent: Aggaei L. de legis interpretatione , nonne habetur ianum a sacerdotem legem es de non alium . Malachiae L. nonne scriptum est, tibia sacerdotis, non alius, custodiunt scientiam,m legem requirent ex ore riuis Ipse Paullus Apostolus,postquam te- censuit, separatim varios sanctit Ecclesiae gradus,nonne tandem unus pastorale cum magisterio coniungit Z nam ubi dixit, uosiam Ovostolos, quosam Propiatas, quosam Euangelisuae: postremis pascere, & docere, connectit simul; dicitq;, uossam pastores, ω doctores: innuens fortasse, quod apud Hierem yam legitur, vabo et obopastores , qui pascant mos ientia, G doctrina. denique,si cognoscere cupimus,cui usinodi debeant esse no-sra concilia, quid certius, quid clarius amplecti, sequiue possumus,quam primum concilium,velut ideam; & exemplar,quod
post Christum ab Apostolis ipsis habitum est: & legitur Act.1 s. In quo, cum proposita esset quaestio, quinam conuenerunt anisorte laici attendite, Conuenerunt, non omnis populus, non, iam
hoc ipsum est clarum, sed postoli tantum, seniores. quod quidem postea in Ecclesia Dei semper obseruatu est: & Nicare, di Ephesi, & Constantinopoli, & Calcedone , & alijs locis omnibus . Eusebius loques de vetustissimis concilijs Victoris Papae tepore,de quaestione Paschae habitis,sic ait lib. s. Histo. cap. a. s. Conuentus Episcoporum,oe concilia persingulas quasque prouinciasiavocabantur. Conuentus Episcoporu dicit, non conuentus er
ditorum. Cyprianus principio epistolat ad Iulianu: Hylatius lib. de Synodis: Ambr. epist. 3M Hieronymus lib. L. Apologiae co-tra Russinu. Augustinus epist. iis. Leo epist. 16. Russinus lib. io. histor. cap. pri A thanasius epist. ad selitariam vita agentes: hi omnes,& sexcenti alij,cum de conciliis loquuntur,cocilia Episcoporum appellant. Theodosius iunior epist. ad Ephesina synodum ita inquit. Illicitu eri eum qui non sit in ordine sanctissimo-
139쪽
rum Episeopor. EcclesiaKkῶ immisceri tractatibus. Pulcheria At gusta epistola ad serategum Bythiniae,quae epistola Calcedonesi
concilio praeponitur eos expelli iubet,et adhibita vi, quicunque praeter Episcoporum numeru,&ijs inuitis,se sein concilium i ferre,& intrudere audeant,siue laici sint,siue clerici, vel monaci. In Calcedonesi concilio Martinus Archimandrita, quamuis inuitatus, actis subscribere noluit,assirmas,id munus ad solos Epuscopos pertinere. Et eode concilio,cum quidam non Episcopi, ut Dioscoro fauerent,se se illuc intulissent, exclamarunt Patres, mitte fisas seuperfluos, concilium Episcoporus. quod si non nullis concilijs Caesares subsicripserunt, id assentiendo factuestinod finiendo. In Basileensi,si quidam sacerdotes ad missi sunt ad decidendum,qui scopi non erant, vitium fuit no Iegitimi comciiij. Ceterum omnes subscriptiones conciliorum, quae legituma fuerint,euolue; & Episcopos tantum, sque,qui iurisdicti ne haberent,non eruditos, & doctrina praestantes , subscripsisse reperies : simili modo,quo ab ipsis Apostolis factum fuisse demonstrauimus. isti veris,prudentiores,& peritiores ipsis Apostolis,laicos in concilium admitti volunt: falso sane. atque hoc linsum manifesti us est,quam ut approbatione indigeata ad alia tr seamus. Ecclesia no statuit: immo statuit ipsa,cum a concilio statuitur. In concilium quilibet intromittendus est et immo pauci. hos paucos decet laicos esse , doctrina praestantes iam mosolos
facerdotes . hucusque peruenimus. nunc Caluinum audite. sautem,si sacerdotes admittendi sunt, bonis tantum patere aditus deberet: Christus enim in medio est bonorum taptum. Si fuerint duo, et tres congregati in nomine meo an medio eorum 1am. sed sacerdotes oes mali sunt: igitur Christus nunquam est in medio eorum igitur eoru conciliis credendu no est. impudenter pro sus. quid, o decepti,de vestri magistri modestia dicitis Z audistis hanc praeclaram enuntiationemὶ oes sacerdotes mali iunt. hae cine est charitasZh cine sunt benedicta sed hoc minim v est, aut
140쪽
omnino nihil. nam hinc occasionem arripit amplificandi: la. xatisq; impurae suae linsuae habenis, lib. 4. Institutio. cap. 4. a tertia sectio. usque ad septimam, nullum criminandi, accu-diq; sacerdotes ipsis, denteq; maledico carpendi locum sibi reliquum facit. praeterea aliud modestiae suae prae se fert indicturnam paullatim ita effingit, describitq; , quales sint boni illi,qui
in concilium admittendi sunt, ut parum absit, quin aperte dicat, tales eos esse oportet, qualis ego su m. o impudentiam insignem lsed ego conuicijs non respondeo : illud quidem assi μmo, quamuis 1 acerdotes,qui in concilium intromittuntur, omnes essent improbi nam plures innocentes, & purissimos esse constat in non tamen propter improbitatem , malitiamq; iuris dictionem eos amittere . atque huc pertinet pulcherrima similitudo, quam affert Gregorius Nazianzenus in oratione De santo Lauacro. adsint signa duo,in quibus eade sculpta sit effigies rferreum Vnum,aureum alterum: utroq; imprimatur cera; tum
discernat quispiam, si potest, aureone , an ferreo facta fuerit impressio. hoc idem, ὀ Caluine, contingit in concilijs nostris rin quibus vel aurei sint episcopi, vel ferrei, in materia de qua tractatur, eandem imprimunt Veritatem: quoniam promissi nes a Christo factae sunt Ecclesiae, non singularibus ; dignitatibusq; , non personis. Eodem modo Augustinus tractatu quinto in Ioannem dicit, purissimum aquae riuulum quandoq; per canalem lapideum ad irrigandos hortos permeare: & quamuis canali non prosit hortis prodesse; fieri fortasse potest, ut ex Epia scoporum numero, nonnulli sint, qui lapidei canales dici ponsint: verum nihilominus per os eorum permeat inconcilio Dei verbum , sanctaeq; ecclesiae hortos irrigat: quoniam, uti dictum est, ob malitiam iurisdictionem non amittunt: &Christus, b ni, maliue sint Antistites, Ecclesiae suae factas promissiones nunquam fallit. At Caluinus inquit, non tamen promittit, se a C
