장음표시 사용
141쪽
ruru , nisi iis tantummodo, qui congregati sint in nomine suo verissimum id quidem . sed quid sibi vult congregari In nomine Christi ' hinc enim oritur dissicultas omnis: atque hoc loco, oro vos, ut subtilem Caluini interpretationem audiatis. quaerit Caluinus, an verba concilij, verba sint Dei;& esse assit matrdum modo Episcopi congregentur in nomine Christi. quaerit de . inceps , quando congregentur in nomine Chri ii. & haec ipsa verba respondet, Hoc erit pactum, quod cum Leviticis sacerdotibuι olim pepigit Dein, mi docerent ex ore suo. id est, tunc congregati sunt in nomine Christi, cum loquuntur secundum Christum. itaque, auditores, praeclara doctrina, altissimaq; Caluini erv. ditio, haec est. Episcopi in concilio secundum Christum loquutur, cum in ipsius nomine congregati sunt: & sunt congregati in nomine ipsius, cum loquuntur secundum Christum : idest, secundum Christum loquuntur,cum loquuntur secundu Christum . verba Dei dicunt, cum dicunt verba Dei . vera dicunt, cum dicunt vera . is subtilitatem miram l tales omnino decet esse theologos. Sed quid faceret, quo se conuerteret, iniquar,fal- isq; caussie patronus aliter profecto exponitur congregari in nomine Christi ab antiquis omnibus :& ego afferrem vobis, auditores, multas, easq; pulcherrimas interpretationes, nisi una prae caeteris excelleret. Scitis quid significat nomen ξ dicam: auctoritatem, & mandatum significat: eodem modo, quo dicere solemus, salutari aliquem nomine illius, id est mandato illius . In nomine meo daemonia icient dicitur Marci cap. vlti idest auctoritate mea. Ego meni in nomine patris mei. idest ab eo miΩsus Ioannis cap. s. nonne in nomine tuo prophetavimus ' Matthei cap. 7. idest, iussu tuo,vel auctoritate a te accepta. Im mo,quod
amplius est; dicitur aliquid fustum nomine meo, cum illius nomine factum est, qui meam suppleat vicem. qua ratione nomine Regis Hispaniarum edusta Neapoli publice proponuntur,
142쪽
cum illius mandato proponuntur, qui pro Rege est. Itaque congregari in nomine Christi, est congregari mandato Christi. Vel quoniam Christus sine internuncio non loquitur in congregari in nomine Christi, est cogregari mandato vicarii Christi, qui est Papa. Et onodis Ecclesia tica in Christi nomine cogitur, cum indicente Christo, mel eius micario cogitur. Et Epi se
pi congregati sunt in Christi nomine, cum Papa concilium coisi uocauit. concilium vero in Christi nomine semper congregatum manet, quoad illud Papa non dimittit. denique & haec totius rei summa est) illa tantummodo concilij decreta in Christi nomine dicuntur emanasse, cum emanant a vicario Christi, Zi est Papa. fremat nunc,&spumas agat Caluinus, &quasi irijs agitetur: hoc est enim ficenum ipsius: haec est vera no ma , certaq; regula, qua intelligimus, an concilia vel prouincialia, vel generalia pro Dei verbo recipienda sint, ut videamus,an a Papa confirmata sint. Errarunt concilium Arriminense,&Constantinopolitanum, Leone Imperatore; quoniam non facta sunt in Christi nomine: id est neq; conuocata, neq; confirmata fuerunt a Christi vicario. Errarunt concilium Ephesinum
secundum, & Basileense: non enim in illis perfecte Christi nomen assuit; quoniam, quamuis conuocata, non tamen consimmata fuerunt a summis Pontificibus. Inter Synodos prouinciales errarunt Anthiochena, Seleuciana, & Carthaginiensis: non enim affuit nomen Christi, quoniam eas Papa non confirmauit. Ceterum non reperietis concilium aliquod, a summis Pontificibus confirmatum, quod unquam errauerit. Alioquin emrasset etiam Christus, eum dixit Petro, Ego rogaui pro te,Petre, eis non deficia des tua , Is tu aliquando conuersus confirma sta-
tres tuos. atque id quidem manifestum,& clari stimum est: qu niam in tot conciliis, quae a Christi temporibus usque ad nostra haec celebrata sunt, nullam ne minimam quidem in mate-
143쪽
ria fidei repugnantiam reperietis. quod autem ad mores pertinet , constat, concilium aliud quandoque nonnulla decreuisse , quae postea alio concilio sublata sint. nam temporum varietate fit, ut ordine, beneq; ita tuerit primum; & optime secundum: at in materia fidei, in qua una, & eadem semper est veritas,nunquam aliter in hoc, atque in illo concilio statutum, dictumue reperietis. quoniam Deus ipse in illis loquitur: quoniam Spiritus sanctus assistit:& quoniam concilium, a Papa confirm
tum, errare non potest. Adeste animis: rem enim miram, maximamq; dicturus sum, sed verissimam. si forte in aliquo concilio Episcopi omnes aberrauerint, & falsitatem aliquam si
tuerint, fieri tamen nunquam poterit, Vt eam Papa confirmet. quod si cubitum vespere se contulerit co consilio, ut illam p stridie mane confirmet; eadem nocte vel morietur, vel de sententia decedet: alioqui Deus non esset Deus, quoniam non esset
verax. Sed α/num exemplum, quod ess pra omnibus memorabile ,
pro omnibus suffciat. Verba Caluini sunt elati, inflatiq; multu,
ut audietis: montes certe parturient. In eo concilio, quod collegerunt Pontifices, Pharisti Hierosolymis aduerssi Christum , quid desideres, quod ad extremam Jeciem attinet' fili solennis con- ωocatio, praibat summus Pontifex, totus ordo sacerdotalis Uidebat: damnatur tamen Christus , ac videri vult Caluinus hoc esse pro sua caussa urgens, & grauissimum argumentum . Sed attendιtevo simplices, oc creduli. affirmo ego, concilium conuocatum, vel saltem confirmatum a summo Pontifice errare non possie: &Caluinus dicit; Sed inconcilio Hierosolymis a Phariseis habito, nonne aderant sacerdotes, & Pontifex Cayphas, qui illud non conuocauit solum, sed etiam confirmauit λ maxime: & tamen clarum est, concilium illud errasse: cum ipsa Pontificis sententia contra Christum lata sit, eumq; innocentissimum capitis condemnarit. ita ne Z vera quidem omnia: sed audi, Calui
144쪽
ne: ego te imperitiae, & inscientiae possem arguere, quod a Synagogae concilijs ad concilia Ecclesiae argumentaris: sed nolo: immo gratias ago, quoniam utile, firmumq; pro mea caussa suggeris argumentum prae caeteris, quae in sacris scripturis omnibus reperiri possint. quod nam enim concilium post hominum memoriam unquam fuit,in quo maiores errores gigni potuerint, quam in Hierosolymitano i in quo sacerdotes erant deis albata sepulchra: Pontifex hypocrita: iudices accusabant: ac cusatores luporum naturam induerant: reus purissimus agnus: Pontifex impius: Christus innocentissimus: qui etiam indicta caussa damnatus est . sine dubio concilium hoc in maximos la bi errores oportuit, si quod unquam aliud. sed erraula ne Z tam tum abest, auditores,ut erraret, Vt quamuis sacerdotes loqui ct menter possent, nihilominus tamen ubi serenda fuit sententia, Pontificemq; iudicare oportuit, necesse esset, eum vera dicere, sanctissimamque omnium aliarum,quae unquam auditae sint,
sententiam ferre: id est, Vt mn s homo moriatur pro populo, ne tota gens periret. Et ipse Ioannes Euangelista animaduertit: monetq; , animaduertedum id a nobis,quoniam erat Pontifex, n
cesse fuisse, eum non verba sua loqui, sed Dei: nam hoe autem a semetipso non dixit: sed cum esset Pontifex anni istius prophetauit. ὀ iusta, & arcana Dei iudiciat cupit me laedere Caluinus,& tu tur. quid enim praestare mihi Caluinus potuit, quo magis causissa mea iuuaretur, quam exemplum hoc 'audi, Caluine, audi. Dicis, in hoc concilio ea fuisse omnia, quae ad concilium pertunent: ego vero in primis tibi assentior: deinde dico, sed in hoc tota Synagoga non conuenerat; igitur pauci Antistites totam repraesentant Ecclesiam. in hoc non aderant prophani homines ; ergos bii sacerdotes in concilium admittendi sunt . in hoc erant homines deterrimi,improbissimiq;; ergo non bonis tantummodo esse aditus ad concilium debet. in hoc primo sacerdotes
145쪽
I 1 4 dotes errarunt, Nescitis quicquam; igitur antequam confirmeis tur a Papa, errare Concilium potest . in hoc extremam manum
Pontifex imposuit, remq; postremo suo decreto sanciuit; ergo petenda est a Papa concili j confirmatio. in hoc Ponti sex scelestus erat; & nihilominus vera locutus est 3 igitur impuritas, de malitia Papae iurisdictionem non aufert. denique in hoc Pontia sex, cum esset Pontifex, quoniam Pontifex erat, non potuit loquia semetipsi ; sed fuit organum Dei: Trophtiauit ; igitur in concilijs summorum Pontificum cofirmationcs verba esse Dei. necesse est . an vero, auditores, exemplum hoc esse possit a mmodatius, aptiusve ad caussam meam, vestri sit iudici j: & an Caluinus, dum concilijs maledicit, carpitq; Tridentinum prae cipue,aliud agat,quam Arrius in Nicamum, Nestorius in Eph sinum, Eutiches, & Dioscorus in Calcedonense ,& in Constanistiense Ioannes Hus: atq; ut omnes haeretici aduersus concilia omnia. Nos interim ex iis, quae diximus, sexcentisq; alijs, quae dici possent, certissi mi sumus, Ecclesiam non errare, eamq; l qui, cum concilium loquitur: sic, ut perinde concilij verba Dei verba sint, ac sacrae stripturae verba. immo tunc demum scio scripturam hanc esse Dei verbum, cum in concilio verbum suu esse, mihi Deus assirmauit. sed de his explicatius quaeso,distinctiusq; loquamur.
Ostularet haec materia, de qua verba facturi sumus, audiatores, ut ea separatim,& accurate tractaretur: sed insuri perioribus etiam disceptationibus, quandoque necesse fuit, res maioris momenti, molesq; grauiores, quam vellemus, simul colligere. nam re vera pauci sunt dies, quos ad explicanda dogmata sumpsimus nobis: quae vero intelligere omnino necesse est,
146쪽
est, sunt plurima. in quibus illud in primis scire maxime oportet: non solum tam esse Dei verbum, id quod vobis dicit Ecclesia, quam illud,quod in sacris scripturis legitur, sed etiam nos perspectum ,& exploratum nunquam habituros, quod nam in sacris scripturis esset Dei verbum, si illud in sua Ecclesia Deus
ipse non assereret. optimeq; Augustinum sensisse, cum aduerius. Epiriolam fundamenti dixit Ego et erὸ euangelio non crederem, nisi me Ecclesita commoueret auctoritas. & quidem, auditores, Videremur nos haud multum a Deo consecutos fuisse, eoq; nomine parum ei debere, si nobis verbum suum in nonnullis scripturis dedisset, neq; addidisset, rectam, optimamq; regulam, per quam scripturas eas, in quibus ipse loquitur, a reliquis distinguere, secernereq; possemus . exemplum erit. in manibus hominum habentur euangelia duo; Marci alterum, qui Christum nunquam vidit ; alterum Nicodemi, qui sepenumem cum ipso collocutus est. Et tamen, quod Marci est , reci. pitur, uti factum, a Deo: quod autem Nicodemi, uti factum ab homine mero . eodem modo cur Paulli epistolam ad Romanos recipimus , ad Laodicenses vero non recipimus cur in scripturarum canonicarum numero non ponimus Iacobi
Euangelium, deponimus Lucae est ne norma aliqua distinguendi scripturas 3 est sine dubio. id fatentur omnes. quae vero hic oritur discrepantia. qui enim lucem quaerit, clare intelligit, ad Ecclesiam spectare, ut qui vere libri sacri sint, dijudicet,&statuat. qui vero tenebras amat, aliam regulam exquirit, qua densissima caligine veritas inuoluatur,& in lucem reuocari nopossit. Ecce vobis Caluinus,lib. pri. Institutio. cap. I. sectio. 4. gltius, quam ab humanis mel rationibus, mel indicise , mel coniecturis, petenda ess hae persuasito. quod quidem verissimum est :sed qua ratione discimus nos Euiusmodi distinctionem tanti ponderis, & momenti audite: Nempe ab arcano teriimonio
147쪽
spiritus: id est,unum quemq; a proprio intimo spiritu assarii
quoniam cuilibet suus ipsius spiritus aperit, quae verae, quaeuὸ falsiae sint scripturae. atque, ut ipse assirmat sectio. h. tam clara est omnibus scripturarum distinctio, cognitioq; , Ut aliam reis gulam, quam propriam inspirationem quaerere Perinde sit, aesi quis roget, inde disiamin lucem discernere a tenebris,album . ni gro , suave ab amaro. atq; , ut solo sensu quilibet discernit lucem a tenebris, album a nigro, amarum a dulci; ita unusquisq; suo ipsius spiritu discernere scit, quae sint syncerae sacrae scripturae, vel quae fallaces,& adulterinae. sententiam, quam eisdem propemodum verbis Lutherus etiam scriptam reliquit: hoc enim
uno conuenerunt ininum, sed aduersu Dominum, G aduersis Chrisium elivi. Ego vero possem , auditores, hoc loco diutius immorari, docereq; quantopere ambiguitate,&obscuritate delectetur Caluinus: cumq; is Ecclesiam occultare conatus sit, nunc rursus eniti, ut scripturas abscondat. Verum, si testim
nium spiritus intimum scripturas distinguit, dico ego in primis, persuaderi mihi a meo spiritu, Machabaeorum libros esse canonicos . tum conuersus ad te, Caluine, quaero, quid tibi videatur . quod si respondes, non videri tibi; concludo, igitur,clarissime, Machabaeorum libros esse vel sacros simul,& no sacros; vel hanc suasionem spiritus non esse certam , veracemq; distinguendi regulam. non quia Spiritus sanctus aliquando mentiatur absit hoc a mentibus vestris nam vera semper asserit, in sed quia, uti iam diximus, uniuersae quidem Ecclesiae, sed non singulis hominibus se astutiarum pollicitus est. quod vero ad singulos homines pertinet, Diabolus ipse quandoq; se transformae
in eAngelum lucue dc iccirco , Non oportet omni spiritus credere.
Spiritus mihi quidpiam dicit: tibi vero, Caluine, diuersum, Mcontrarium: igitur non est unus spiritus tantum , sed duo: qu tum alter mentitur, alter est verax. Si vero quaerere volumus,
148쪽
quis Vera dicat, & quis mentiatur; idem petimus principium,
eodem reuoluimur: & more suo in circuitu impii ambulant. vel, ut ait Augustinus contra Manichaeum, qui ad discernendas scripturas hac regula eadem utebatur, id mos agitis, o Caluini star, t omnis de medio scripturarum auctoritas auferatur,orsus cuiusques ritus, non diuinuri auctorsit, quid in una quaque scriptura probet; quid improbete hoe eri , mi non auctoritati ruerier animus subistiatur ,sed contra fripturas mobu seruire , iniqua trannide cogatis. Caluinus assirmat, sibi verum spiritum esse : idem sibi persuadet Lutherus ; & alter ab altero sexcentis locis dissentit,&discrepat . cognoscite nunc,quam egregia regula viantur isti, ut certa faciant, quae incerta sunt. sed hos omittamus,& Cathechismum catholicum audiamus. Nos in primis scimus,Deum ore ad os amplius non loqui nobiscum, ut iam antea cum multis:&postremo humana carne vestitum, tribus, & triginta annis: sea certo etiam scimus,ipsum duobus modis nobiscum quotidie loqui: in scriptura sacra,qui est unus: & in uniuersali Ecclesia, qui alter est. Deum autem loqui in icriptura sacra, fatentur Omnes : & loqui in Ecclesia, aperte iam ostendimus : itaq; cum scripturas videmus, certi sumus Deum a nobis audiri. &cum sanistiones, decretaq; Ecclesiae uniuersalis audimus,nullum est dubium,quin ipsum Deum audiamus. Et,quemadmodum, si consideremus literarum notas,& earum characteres, per se
tantum, nihil sunt: si vero perpendamus, quid significent, verba sunt Dei ; ita si Episcopos tantummodo spectemus,erunt ii mines meri: sed si spectemus ipsorum verba in concilio a Papa confirmato, sine dubio verba Dei sunt. Restat, ut cognoscamus, quae scriptura vera sit, & quae Ecclesia vera: quod quidem ipsum vicissim declarant, & scripturae,& Ecclesia. nam in sacra scriptura facile inuenio, qua ratione cognoscam Ecclesiam, uti superioribus diebus demonstratum est: & ab Ecclesia statu itur
149쪽
3 8 mihi verat scripturae eatalogus. imm3 virum ei; nenio alius,nisi Deus ostendit. nam veram Ecclesiam inscriptura Deus aperire& veram scripturam idem Deus in Ecclesia docet. itaque nec ab Ecclesia scriptura pendet, nec a scriptura pendet Ecclesia:sed . ambae a verbo Dei ipsius auctoritatem accipiunt, qui de Eccleasia loquitur in scripturis,& de scripturis loquitur in Ecclesia . quod ad haec attinet, satis habemus scire,qui liber canonicus siri, qui secus: quod quidem resciri a solo Deo potest, idq; in E
clesia. simili ratione, qua, si forte rex absens mandaret, ne cui.
quam fidem adhiberemus, nisi suis ipsius literis, vel siponsae; literis acceptis, quo certi essemus, a rege missas; sponsam tamen ad i re oporteret. Et haec erit fides catholica. ita sentiendum, ita credendum est: hoc enim modo aperiuntur, & clara fiunt omnia: quod idem Augustinus assirmauit. Evangelio non crederem . nisi me Ecclesia commoueret auctoritas. Non quod in concilijs Ecclesia librum aliquem non vere canonicum , ad libros Can nicos addat, vel illum canonicum esse decernat, sed cum liber sit re ipsa canonicus id auctoritate sua, quae falli non potest, ita declarat,ut nullus relinquatur dubitandi locus. hoc item modo aduersus omnes haereticorum conatus armati,& muniti sumus,
ut, si quid obi j ciant sacrarum scripturarum catalogo,unico verbo respondere possimus, sic censuisse, statuisseq; Ecclesiam,quae errare non potest. Exempli caussa, negant uti neq; me latet, qua de caussa j librum Baruch este canonicum, quoniam citatu ab antiquis non reperiunt: at ego respondeo, Hierem yae scriba fuisse Baruch: creditu mq; passim, oracula Baruch, Hieremyae Oraculis contineri, & comprehendi: Quod quidem aperte constat: quoniam non solum Augustinus lib. 18. de Civit. Dei,cap. 3 3. Hieremyam nominat, cum tamen quae proseri verba, sine
ipsius Baruch ; sed etiam idem a Clemente factum est in Pardagogia cap. 1 o. Et ab Ambrosio lib. pri. de paenit. cap. 8. & lib.
150쪽
3. cap. r . Examen & a Basilio lib. 4. contra Eunomium , & a Ioanne Chrysost. Oratione,quod Christus sit Deus contra genistes . 3c a Sixto Papa epist. pri. ad omnes fideles, & a Felice Quaci ad Petrum Anthiochenum ,&a Pelagio primo ad Uigilium . Et ab ipsi Synodo sexta, sectio. 8. possem item plures afferre, ut expresie Baruch nomina, & Verba ipsius proferentes,vocesiuinas, & stripturam sacram appellant. Vt Cyprianus lib. a. contra Iudaeos cap. s. Cyrillus lib. t o. in Iulianum. Clemens lib.
x paedagogiae cap. 3. Ambrosius pri. de fide cap. L. Eusebius
lib. s. de Demonstratione Euangelica cap. is.& alij multi. quid vero alijs argumentis, aut rationibus opus est,cum duobus 'concilijs, Florentino, de Tridentino uniuersalis Ecclesia canoni cum esse decernat Et festo Pentecostes die legendos Baruch libros non minus censeat,quam alios canonicos,& diuinos 3 idedico de Machabaeorum libris, negari ab istis esse canonicos s&optime etiam noui, qua de causa) sed stire me, tam canonicos esse,quam qui maximῆ. non modo, quia id docent Augustinus , 8. de Ciuitate Dei cap. 36. &Isbdorus lib. S. Ethimol. cap. i.&Innocentius primus Epist. ad Exuperium Tholosanum; sed etiam, quoniam id assirmat Ecclesia, in concilio septuaginta Episeoporum , Gelasio, Summo Pontifice. & in concilijs Carthaginiensi tertio,& Florentino, &Tridentino. Neq; huc atti-npi obijcere, libros istos, vel alios a superioribus concilijs in
canonicorum numerum non fuisse relatos: quoniam negatiuuargumentum ab auctoritate non valet :& Ecclesia siancta, qua
docet omnia , non tamen docet omnia simul, sed succeinue . itaq; uti prius haec nomina non docuerat, Egomo n, Deiparam, Transubstantiationem cum fuit opus edidit in concilijs , Nicaeno,&Ephesino,& Lateranensi; ita contingit, ut olim thesaurum alicuius libri canonici non patefaceret; quod tamen alio tempore faciendum censuerit. nostra vero interest, cum
