F. Francisci Panicarolae ... Disceptationes Caluinicae. A Ioanne Tonso Mediolan. patritio in Latinum conuersae

발행: 1594년

분량: 528페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

151쪽

sesamus nune sanxisse Ecclesiam, ut inter eanonicos habeatur, auctoritati ipsius acquiescere. sed hoc non fuit consilij, primi ueinstituti mei. pergrata quidem mihi fuit occasio probandi, libros Baruch,& Machabaeorum esse canonicos,ijs praesertim de caussis, quas opportunius alio tempore cognoscetis. Verum in praesentia satis Labeamus,ad ostendendam amplitudinem,&auctoritatem Ecclesi docuisse,non solum eam squod ad veritatem,& firmitatem attinet) seripturae facrae non cedere, sed ad ea spectare,scripturam sacram distinguere,& decernere; quoniam ad summam in utraque loquitur Deus. Quare,o decepti,si rem animis vestris expenditis, quis vobis amplius relictus est dubitandi locus Uera est Ecclesia Romana: & haec, cum loquitur, non errat: loquitur autem in concilijs, a sito capite confirmatis. quid hic deest 3 quid vobis agendum est aliud, nisi ut concilia in manibus habeatis, & pareatis e auditores, aduersari, iam praeuidco rursus elabi conabuntur : obijcient enim me falsum attulisse; neq; enim fieri posse, ut concilium a capite Ecclesiae confirmetur,quoniam Ecclesia visibile non habeat caput. Quare hqc etiam nocens,& incommoda radix, totius istorum cauΩfe, quasi fundamentum, mihi penitus euellenda est, ideo in utraque crastinae diseeptationis parte docebo, Christum cum discesiit, reliquisse caput Ecclesiae Petrum: atq; antehac visibialia capita semper fuisse, semperq; posthac fore. successores idi

DISCE

152쪽

ua docetur, oportuisse Ecclesiam Dei inim tantum regimine gubernari. Petrum relictum fuse principem aliorum L postolorum: summum Pontificatum exercui Psi: Papam constiturum fuisse si merbis, Super hanc petram: Romam profectum, ibis, Disopum fuisse annismiginti- quinque, ibidemst, mortuum:-ideo successorem ipsius in primam eum se, qui Episcopus est Roma.

duersus ea, qua Caluinin affirmat, capitibus prope omnibuι, a. 6. f. lib. . Institutio.

R A VIS deo, tantiq; ponderis est, auditores, su

blimis illa materia, de qua hodie tractaturus sum, ut sicut in ea sola, quasi in basi, petraq; firmissima,

moles omnis iunciatur Ecclesiae Romanae; ita nos ornamenta, coloresq; parietibus, & rectis relinquentes, in hoc iaciendo fundamento, nihil aliud allaturi simus, nisi lateres,&calcem eodem tempore: id est grauissima testimonia, mania festasq; , & firmi sit mas rationes. Negat Caluinus, ut tot alij haeretici negant, primatum Romanum : & primatum Petri: Neo ameritiae progreditur, ut conuicietur, & maledicat non Papae solum, sed ipsi etiam Petro. & cap. 6. lib. 4. Institui. tot conuicijs, totq; iurgijs utrumq; consectatur, ut aures ipsae a cta memoratione abhorreant. Romane Pontifex, o Petre Apostole, quam crudelis, quam atrox inimicus vobis est Caluinus. quam vos despicit, quam contemnit quibus enim contum iijs parcit Z quod maledicti genus, & aperte, & dissimulanter in vos non coni j cit quae probra non contorquet quae contumeliarum fulmina non emittit parum abest, o Petre,quin ti bi praesertim pastoralem virgam eripiat: quin claues e mani. I bus

153쪽

bus extorqueat: quin petrae,& fundamenti nomen auserat rquin tua Roma te excludat: quin tuae nauiculae tibi clauu euellat: quin principatum adimat, tibi a tuo Christo inter omnes alios Apostolos manifestu concessum . quorum Omnium, quae caussa est, auditores,nisi quam paullo ante dicebam quoniam non amat lucem: quoniam nihil explorati,nihil comperti vult: quoniam a tribunali certo, & a certo iudice refugit: denique, quoniam perturbationis omnis, & confusionis cupidissimus, cum tantopere laboret,ut iudicium unius summi principis euitet, necesse est, ad tollendam Monarchiam , & omnem bene institutam Ecclesiae gubernationem euertendam se conuertat. sed parum vobis ossiciet, dummodo attente audiatis. hac enim una dis eptatione, quamuis paullo fortasse longiore, me facturum spero, ut non solum rem ipsam oculis intueamini, sed etiam ipsis quodammodo manibus attingatis: nempe, oportuisse Ecclesiam Dei, unius tantum gubernatione regi: unum Apostolorum principem constitui: merito eum esse debuisse Petrum . atq; ea ratione in omnibus scripturis potiores fauores

ei fuisse collatos: eidem huius principatus expresse possessione traditam fulse: principatum ipsium Petri morte finiri non debuisse, & iccirco seccessore in habere: successorem hunc esse

Pontificem Romae: qua in urbe commoratus, & mortuus sit,

di ipses viginti quinque annos Episcopatum administrarit hic felix Apollolus. Atque in primis Ecclesia Christi relinqui debuisse sub unius

tantum administrationes arbitror,ne Caluinum quidem ipsum inficiatur umeq; negaturum,quin hanc Rempub. reliquis omnibus,quae in terris sinsioportuerit esse persectiorem,& melius instituta itaq; quςro ego,an etiam Politicoru ipsoiu iudicio faterinos necesse sit, lubuisse Christu sui quod optirnu erat eligeret unum tantum constituere, qui rempub. gubernaret. Politia ,

154쪽

Aristocratia, & Regnum , ut nostis, auditores, tria genera sunt bonae gubernationis: id est multorum, paucorum ,& unius. Optimam vero, & perfecte ordinatam, & pulcherrimam gubernationem Regni, & principis unius elle, politici sine controuersia firmissimis rationibus ostendunt. verum,si Reipubl. Christi gubernationem meliorem tribuere possumus , aequumne est, ut deteriorem statuendam censeamus iustum ne vid

tur, ut perfectissimae Reipub. a perfectissimo omniuLegislat re coniti tutae perfectissimam regendi speciem auferamus t si Christus multorum administrationem in sila Republica probasset, plerosq; ad cam regendam adhiberi voluisset. si paucorum, omnes atque Apostolos illi praefecisset. sed quod optimuerat gubernandi genus elegit, & hanc curam uni tantum hoώmini demandauit, caput, & principem constituens Petrum . itaq; maxime notandum,& animaduertendum est, quoties

Christus de sua Ecclesia locutus est, uti de Republica,ves,ut ita dicam, de congregatione, quae ab uno regeretur; semper ita locutum, ut Vnum, non multos summam obtinere potestatem

appareret. nam in Evangelijs omnibus vel Politiam, vel Ariastocratiam appellari ab eo nunquam reperietis: contra vero in

eisdem Euangelijs passim eam regnum appellat. Vnum cael rum . immo si attentius consideremus similitudines, quibus in sacris literis describitur Ecclesia, clare constabit, omnes hanc

Monarchiat unitatem indicasse. Exempli caussa, cum exercitus appellatur cap. 6. Canticae,unus imperator osteditur,cui parcata cum humanum corpus dicitur Canticae cap. 7. caput significatur, quod ceteris membris antecellat. cu ouile appellatur apud Ioanne cap. I o. unus pastor ostenditur,quem gregexsequantur. cu domus nominatur Timoth. cap 3. unus pater familias declaratur,qui ea gubernet. cu nauis vocatur epist. pri. Petri cap. 3. gubernator demostratur,qui classem regat, atq; noc modo siem-

155쪽

12 4

per . Synagogae ipsi supremu tribunal constituit: eiq; unu praefecit,ut eam nobilissimo gubernandi genere decoraret. an vero, quod Synagogae ultro largitus est, id Ecclesiae sua: no concessit Provide de omni plebe uiros sapientes qui iudicentpopulum omni tepore . bene quidem . sed dulcifuid mauu fuerit referent ad te,et ipsi minora tantummodo iudicent. & alias dicebat Deus, qui superbierit nolens obedire sacerdotu, non Sacerdotum imperios ut singulare illud esse tribunal ostenderet, a quo appellari non poterat Ex decreto iudicis moriatur homo ille . quod si nobis e terris licet in caesum ascendere,& argumentari, uti fit ab Ambrosio epist. ad Hebraeos cap. s.&a Greg. epist. I x.lib. . a similitudine,quae debet esse militanti Ecclesiae cum Ecclesia triumphante, hoc idem, quod modo dicebam, dubium non habet. testes affero Tertullianum lib. 2. contra Marcionem. Hieronymum homi hs . in euangelia. Isidoru lib. pri. de summo bono cap. I a. vealios plures omittam. assirmant enim hi principem angelorum omnium cum Monarchiae imperio constitutum fuisse Luciferum in post illius casum,ruinamq; eundem obtineri locum ab

illo glorioso Michaele,de quo modo dicitur Michael, angeli . eius. modo Paradisi prie positu appellat Ecclesia,& coelestis militiae principem. praeterea,vti Christus matrem suam uni Apostolo Ioani commendauit,ita commendanda fuit sponsa ipsi uavni Apostolo, qui fuit Petrus: cumque Ecclesia Christi corpus visibile sit; monstri similis fuisset; si caput inuisibile tantum habuisset: ideoq; iure, & merito discedens ipse caput eidem vias bile secundo loco reliquit in terris. posset item aliud ab E

etcsiae propagatione sumi firmissimum argumentum . oportet enim ab Ecclesia omne operam dari, Ut per uniuersum terraruorbem praedicetur Euangelium . in Ecclesia igitur unu esse necesse est,qui potestate, di auctoritate sua per totu orbe praedic toles mittat: duomodo enim praedicabunt,nisi mittatur ' haec aute

156쪽

mittendi facultas non potest ad unum aliquem Episcopum, vel Archiepiscopum pertinere: nemo enim illorum egredi potest

dioecesis,vel prouinciae suae fineis. igitur necessarium est, omni tempore unum esse in Ecclesia uniuersialem pastorem , qui ius suum nullis terminis circumscriptum, aut definitum exerceat, habeatq; summam mittendi, quocunque maluerit,potestatem.

sed his, sexcentisq; aliis rationibus,quae afferri possent, sola illa praeferenda est,qua probatur,desiderari potuisse Dei prouidentiam: eumq; rem quandam imperfectam, maximeq; confusam relicturum fuisse in terris,nisi uni supremo Apostolo, & alioruprincipi Ecclesiae suae curam delegasset. cum enim prouideret

Christus post suu discessum facile ut fieri quotidie videmus ὶ

inter hunc,& illum oriri posse c5trouersias,& disceptationes deside, quorum uterque Ecclesiae suae membrum censeretur; no- ne oportuit, unum relinqui, qui adiri, qui cognostere, qui ferte sententiam' posset quid ad haec, Calvine,dicis scripturam ipsam relictum iri, qua, veluti hominum , & angelorum trutina, omnes uti potuissent . bene, prima fronte. sed de scriptura ipsa, & de eius expositione, si quaestio extitiset, quis praeesse, ruis de ea statuere, iudicareq; debuisset' non scriptura: progre-eremur enim in infinitum : igitur vivi alicuius hominis iudicium. sed hoc iudicium s dicet Caluinusὶ fieri potuisset a multis in Ecclesia eiusdem loci, atq; ordinis. inepte sane. nam , si inter pares illos de interpretatione scripturae,fuisset disceptatio, quis eam diremi sset non ipsi disputantes, quos & partes,& i

dices eme non deceret. non scriptura ; quae esset litis,&controuersiae materia. igitur, a primo ad postremum, ne lites in Ecclesia Dei perpetuo sine decisione manerent, & ne permixta, &incerta essent omnia, non solum decuit, verum etiam maxime

necessarium fuit, Christum Ecclesiae suae supremum tribunal statuere, a quo nulla daretur appellatio,eiq; unicum hominem I 3 prae-

157쪽

praeficere, per quem lites omnes de moribus dirimerentur, &omnibus de fide controuersijs finis imponeretur. igitur ita factum est: & unum tantum perpetuo Christus constituit caput Ecclesiae suae, primumq; omnium voluit esse Petrum : illum , inquam,quem, ubi aliquis Ecclesiae praeficiendus sit, ne Calui

nus quidem erit tam impudens, ut ad hoc munus 'non eligat.& profecto, auditores, nimis multos, nimios egregios fauores, nimis praeclaras, & insignes gratias, prae caeteris omnibus,in t to corpore testamenti noui in Apostolum Petru videmus suis se collatas. itaq; si Caluinus ex animo loqueretur, synceraq; mente diceret,quae sentirer, cum in hac hie, quae mihi cum ipso est, adscripturas appellet, vicissem ego. caecum enim plane Oportet eum esse, qui non videat, sexcentis diuinarum litterarii locis non solum Christum, antequam moreretur, Petro innuere, & promittere primatum; sed etiam continuo, post Christi mortem, Apostolum Petrum incipere Papae ossicio fungi, &pontificatum exercere, & se alijs Apostolis praelatum ostendere. Nusim quae tionem hanc soluere meliin potest, quam scriptura ipsa ,si locos omnes conferamus, ibi docet, qwid muneris, ον potestatis habuerit Petrus inter postolos ἱ qualiter se gesserit, qu liter etiam ab ipsis fuerit acceptus: & ego item mihi nullum aliuiudicem deposco. primum concilium si concilium appellare

volumus in illud est, quod scriptum est Act. pri. in quo de sufficiendo Iudae succestare tractatum est locum cuiuis videre licetὶ Petrus id conuocauit, coegit, disposuit,confirmauit: quae Omnia an Papae munera sint, vestri sit iudicij. cum obiurgarentur omnes Apostoli, solus Petrus defensionem suscepit ,& apologiam secit. nemo Apostolorum unquam ausius est, gentes ad baptismum recipere, antequam id Petrus inciperet . qui Samariam mitterentur, Petrus constituit: de quorum numero esse& i pse voluit. capitis damnare, summariae iurisdictionis est:&solus

158쪽

solus Petrus Saphiram, & Ananiam condemnat . Petrus item ex sanctorum diseipulorum collegio Simonem Magum exterminat. led, si quis Papae veram imaginem , & germanam eiu-giem videre cupit, Petrum videat; in concilio Hieroselymitano Act. i s. qui omitto,quod illud conuocarit, quae videbantur,retulerit, primus locutus sit inquamuis concilium in cathsdrati Hieroselyinitana celebraretur, praesensq; adesset urbis illius Episeopus Iacobus; nihilominus tamen Hieroselymis prius Petrus, quam ipse Hieroselymorum Episcopus, sententiam dicit ; quod quidem ad solum Pontificem pertinet. in materia fidei Christus Petrum semper interrogat, praeterea neminem. in omnibus Apostolorum catalogis primum semper locum obtunet Petrus: primus Petrus confitetur Christum: primus est praedicator Iudaeorum : primus, qui gentes ad Christum conuer-tat: primus flagellis caesus: primus, cuius nauem ingrederetur Christus: primus, cuius pedes lauerit dominus: primus, cui

post Christum angeli loquerentur: primus post Christum, qui

aegrotos sanaret: primus, qui uno verbo vivos occideret: primus, qui uno verbo mortuos reuocaret ad vitam. praeterea se-lus Petrus censum persetuit cum Christo: silus interrogauit de remissione fratris: solus in mare se coniecit. selu Petrum Paullus visitauit. selus dici sibi audiuit, vae in altum: selus , tu me sequere. Et Caluinus cupiebat seripturas ipsas de auctoritate, &potestate, & amplitudine Petri iudicare 3 sed Petrus tamen dicit ipse)scribens ad pastores Ponti, & Galatiae, & Bythiniae,& alios, appellat eos, non inferiores, sed conseniores, & coepiseopos .at, ego respondeo, nihilosecius a Papa fieri . quod enim ad dioecesim Romana pertinet, coepiseopus est alijs: sed quod ad gubernationem uniuersalem spectat, est omnium princeps. at Petrus Caluinus ait )a Paullo reprehensus est: ut habet Epistola ad Galatas a. fateor, inquam ego: sed eadem epistola Paul-

159쪽

lus praedicare Euangelium non audet, nisi prius doctrinam sua

cum Petro contulerit. quod vero ad reprehensionem attinet,ab Augustino non discedens, eam non inficior: sed dico,Paullum suarum gentium fautorem , studiosumq, fuisse 1, Petrum vero Iudaeorum defensorem : neque illam fuisse reprehensionem, quae ad auctoritatem referretur, sed ad charitatis redundantia. Atque in cocilio Hieroselymitano iam sancitum suerat, ut cuilibet, quod ad legales cibos attineret, priscos ritus seruare , vel non, liberum esset . quare Petrus id sibi permisium animadueristens, cum gentilibus more gentilium vivebat. Superuenere Hebraei, qui nondum legales ritus exuerant, & forte vel ignorabat Concili j decretum, vel non meminerant: quibus, ne scandali, ossendiculiue occasionem daret Petrus; a cibis immundis abstinuit. Sed crebro nimis accidit, ut ea , quae bona mente facimus, non bonus euentus consequatur. quod enim fecit Petrus

ne offensionem asserret Hebraeis, id nocuit gentilibus; nam ij potius Papae exemplo permoti, quam decretum Concili, m moria retinentes, exemplum pro lege habuerunt, coeperuntq; vereri se peccaturos, si cibis immundis vescerentur. Atq; illud fuit,cui Paullus gentilium patronus & tutor modestissime o

currit, Petrumq, monuit, animaduertendum esse, ne, dum

Hebratis prodesse cuperet, gentilibus casu detrimen tu asserret. rursus addit Caluinus, si Paullo datum erat praeputium,& P tro circuncisio, ergo inter se aequales erant, & pares. minime Vero , respondeo ego: quoniam,cum in Apostolis tria conside

rari possint, ordo, praedicatio, & gradus; licet ordine Apostoli

omnes essent pares, & praedicatione Paullus, & Petrus aequales; gradu tamen,& dignitate reliquis omnibus sine dubio superior erat Petrus. Praeterea possum ego dicere ex hac item diuisione constare, Paullo superiorem fuisse Petrum: quoniam ex duabus Ecclesiae partibus nobilior, ut eam tueretur, ei tributa est. Da-gniori.

160쪽

gniori dignior, nam Christas item mini ter fuit conuersiose, &ad praedicandum immediate, non fuit missus , nisi ad oves, qua penerant domin Isiaehdc nemo ignorat,quato frequentior ester, nobiliorq; ijs teporibus eoru numerus,qui ex Iudaeis; quam qui

ex gentibus conuertebantur. quare & hoc ostendit maiore omnibus fuisse Petrum,quae quidem omnia docent illae scriptutae, ut audistis, ad quas appellauit Caluinus,& a quibus satis sibi esse dicebat cognoscere, quem post Christum Petrus Apost ius gradum obtinuisset. Sed iam sententiam mutat. repressa est aliquantum hominis serocia. nulla ratione, inquit ipse, illud unquam vobis assentiar, nisi sacrae scripturae locos plane videro, quibus Christus primatum hunc Petro largitus sit: nullus enim locus est, praeter illum, Super hanc Petram: ibi vero non de Petro locutus est Christus, sed de fide, & de consessione,qua prius secerat Petrus. sic, igitur, Caluine λ tam cito te pedem referre non pudet ' primo satis tibi esse dicebas, si certior fieres, uti post Christum se Petrus gestisset, nunc vero te crediturum negas,datum Petro fuisse principatum, nisi priuilegium,&dia ploma conspexeris i iam vero nos& hoc ipsum facile demonstrabimus. quod autem speras,no posse nos aliud afferre,quam verba illa, Super hanc petram, haec quidem fallax, & falsa spes est: multa enim suppetunt, quae afferri possent, ut illud, Pasce agnos. & illud, Pasie oues meas. & diligis me plus his ' item Rogaui pro te Petre, ne deficiat fides. item, Confirma statres tuos. λ me sequere. &, tibi dabo claues. &, quodcunque ligaueris. λquodcunquesolueris.&sexcenta alia. sed quoniam hunc locum esse tam leuem , parviq; ponderis existimas, ipsum capimus, &clare dicimus, quamuis caetera deessent argumenta,hoc esse firmissimum. Non quidem nego & super Christum, & super fidem fundatam esse sanctam Ecclesiam, ut exponit Auguitiis nus sermone 13. De merbis Domini. di Tract. I 24. in Ioanne;

SEARCH

MENU NAVIGATION