장음표시 사용
181쪽
mortem , se vidisse Petrum Hierosolymis, verissimum est : accidit enim ijs quatuor annis,& amplius, quibus multa loca peragrasse Petrum diximus, antequam Antiochiam perueniret. Scribit etiam Paullus eadem Epistola, poli quatuordecim annos vidisse eum Hierosolymis: id est, quatuordecim post conuersionem,qui sunt quindecim poli Christi mortem ; quod pariter verissimum est. nam secundo anno poliquam Romam venerat Petrus; is erat quartus imperi j Claudij j cum caeteris HGbraeis ex Vrbe eiectus est, de tamdiu abfuit, dum eum Paullus, quo tempore dicit, Hierosolumis videre potuerit. itaque constant omnia; & a veritate nihil est alienum. Caluini quide ambas res, & nugae multae, sed nihil ad rem: qui si rationes alias
nescit depromere,ut probet Petrum tot annos non fuisse Romae Episcopum, praeter inanes illas,quod eo tempore interdum alibi visus sit, refellendas eas pueris relinquam. Ego enim adgra uiora me conuertens concludo; cum Petrus sit Apostolorum princeps, ut concedit Caluinus; cumq; successorem eius primit in Ecclesia locum obtinentem manere semper oporteat, quod
etiam fatetur Caluinus; sine ulla dubitatione necessario sequi, vis iccessor hic sit Romae Episcopus: Romae illius , cuius Episcopus fuit Petrus, & quo loco martyrium pertulit, postquam Episcopatum Antiochiae tenuerat. Est igitur, o Catholici, Papa noster fundamentum Ecclesiae Christi: tres illos primatus, nempe dignitatis, iurisdictionis,& fidei confirmationis obtinens , de quibus dictum a nobis eli, cum de Petro tractaremus.
Et est quidem Episcopus Romae, sed est Orbis Pontifex; reseraturq; ad duo; ad Vrbem scilicet,& ad Orbem. uno par est alijs Episcopis, in sua dioecesi : altero omnibus alijs antecellit, riteq; Christiani gregis uniuersalis pastor appellari potest . quare Pelagius Secundus Ioannem Constantinopolitanum seuerissimis vel bis castigauit, quod vocari uniuersalis auderet: quin etiam acta
182쪽
acta ipsius rescidit, aboleuit; quoniam inconsulto Pontifice Romano Concilium conuocarat. neque inferior Pelagio in auctoritate retinenda, exercendaq; potestate fuit successor eius Gregorius, quem nullis precibus exorare potuerunt Mauritius Imperator, &Constantia Augusta, ut eundem Ioannem nomen unu uersalis sibi usurpari pateretur & merito quidem . quoniam n mini ἰnisi Petro, eiusq; successori dictum est. Pasie oues meas uniuerse , & generaliter. Concilium Constantinopolitanum, cap. 2. quamuis caeteris Episcopis Episcopum Constantinopolitanum praeponat; intelligit tamen Episcopos alicuius πιυνιὼ tan- tu modo, non Orbis. item Concilium Cartaginiense tertium, &Afrisanum: illud Siriiij tempore,hoc Bonifacij prohibent quidem , ne prima fidis Episcopuι appelletur princeps Sacerdotum. sed verba illa , prima sidu Epsopin, non significant Episcopum Romae, sed eum , qui sit primas: quae dignitas media est inter Atachiepiscopatum , & Patriarchatum;& iure: quoniam princeps Sacerdotum solus est Episccpus Romae. in Concilio vero Nicaeno, Canone 6. ubi legitur, oportere Patriarcham Alexandrinu suae Metropoli praesidere, Vuia Romano idem mos eri; mendum est librariorum . quoniam, ut apparet in codice vetustissimo Vaticani, non scriptum est Romano ; sed Metropolitano. sed quamuis etiam scriptum esset, Romami, intelligendum est, pro qualitate, & proportione cuiusque: id est , aequum esse , Alexandrinum praesid 're suae Metropoli, uti Romanum vniuerso orbi. quod , si quis dicat, a Gregorio recusatum fuisse titulum,quo uniuersalis appellaretur, respondeo, iure ramen ab eo accipi, retineriq; potuisse; cum etiam Concilium Calcedonense summis Pontificibus illum obtulei it; sed factum esse mirabili quadam viri modestia, demissioneq; , ut non solum reij-ceret, sed etiam illum abiectiim, contemptumq; vltro sibi deligeret ; cuius adhuc usus retinetur, Serum Seruorum Dei. sum
183쪽
ma est; Papam esse totius Ecclesiae caput . quae res primatum dignitatis continet, atque eo nomine ad ipsum, neminemq; alium unus pertinere, quod exercuit, exercet, & exercebit, ut omnibus in Ecclesii is semper Episcopos instituat. eadem ratione primatum iurisdictionis tenet: quo primatu constat, quot Imperatores,& Reges anathemate damnarit, & imperia, regnaq; eis abrogarit: & quoties Romanum imperium nunc e Graecia in Germaniam: nunc e Germania in Gallias , rursusq; e Galli,s in Germaniam transtulerit. reliquo demum prima tu, quod pertinet ad confirmationem fidei, liquido apparet, nullum fuisse Concilium, quantumlibet antiquum,sed ne Calcedonense quidem , vel Ephesinum, vel Constantinopolitanum, aut Nicaenu, quae quatuor Euangelijs comparantur) quod non acceperit, immo etiam non postularit ab Episcopo Romano confirmationem . Quae cum ita sint, auditores, iam constituta, iam in tuto sunt omnia . posui enim fundamentum, ut ita dicam, aduersias omnes disceptationes, quae nobis sunt haereticis:cum immo sententias reperi, lites quaslibet dirimentes . reperi item iudicem controuersiarum omnium, quae in materia fidei praeteritis temporibus umquam ortae fuerint, vel nunc sint,vel in posterum futurae sint inter nos, & hqreticos quoscunque,ac quantumuis durissi mos, & impudet isti mos . Sex enim superioribus diseeptationibus probaui, veram Ecclesam esse Romanam: eamq; errare non posse, quoties in Concilijs loquitur, a Papa confirmatis, qui est Ecclesiae caput . quare si decernendum sit, qui libri vere sint canonici; siue intelligendi synceri scriptur
rum sensus, siue aperienda veritas omnis disceptationis, vel ad fidem, vel ad mores pertinentis, iam nouimus, quo nos con uertamus; ad magistram nempe veritatis; iam amplius errare
non posIumus. Sed expeditis armis, tantoq; belli apparatu ad certamen destendendum esset: & maxime quidem cuperemus hoc
184쪽
hoe potissimum loco ea omnia' tractare quae in controuersiam vocantur. sed, quoniam temporis angustijs prohibemur; ea capientes, quae vobis maiorem utilitatem sint allatura, materiam de homine tractabimus: Et sex disceptationibus insequentibus, ab eo tempore initium facientes, quo conceptus est, per omnes eiusdem progressus, quoad insernalem in locum detrudatur, vel euehatur ad coelum, videbimus, quibus locis filia docuerit Caluinus; & ijs armis, quae parauimus mendacia refellere, & vera tueri sium mis viribus enitemur. Felices abite. L DIs Cta. a
185쪽
EPISCOPI IN DOGMATAPars secunda ia
eua ostenditur, hominem ante baptismum teneri peccato Originali, contracto ab eAdamo per propagationem. baptismo deleri peccatum omner relinqui autem concupissentiam , quae tamen peccarum non es, sed ad peccatum propensio. duersus ea,quae Caluinus dicit tib 4. In iitutio. cap. IX. lib. a. cap. pri. Sed ι o. a. VEMADMODUM ea naturalis philosephiae pars caeteris partibus ad tuendam nostram hanc vitam mortalem praestantior est, magisci; necessaria,qua ducimus corporis hinmani eonstitissiones , habitudinesq; pernoscere;sic in diuina philosophis, id est in Theologia , quamuis multa dogmata ictagnopere prosint, si minux
ad conseruandam, at cerie ad comparandam immortalem vitam ;. illa tamen pre caeteris omnibus prorsus necesse est, probae teneamus, quibus addiscimus, qua ratione stamus,qua concidimus et qua aegrotamus, qua Valemus: quibus item cognoscimus aegritudines,& remedia 2 demum ', pinnas,& praemia; cuia Fas, & gratias animarum nostrarum. naturalium rerum tria esse principia, materiam, formam, priuationem e materiam propria carere forma : Elimenta quatuor esse: in caelo an sit materia, diuersa ab Elementorum materia: Elementa re,an vi tute maneant in mixto: haec,& alia huiusmodi scire pulcherrimum est. sed harum' rerum scientia, ut vitae nostrae breuitat.
186쪽
occurramus, vel diuturnitati tansularius: utq; valetudinem tueamur, vel morbos depellamus, nulli usui est . atque,si quan . do nonnihil adiumenti adfert, id ita remotum est,&exiguum, ut distarni vix possit. eadem ratione in Theologia complura sunt dogmata,qualia sunt de Essent unitate . de Trinitate personarum : de filio a patre generato et de Spiritu sancto a patre,& filio procedente: de Mundo creato: de incarnato Christo: de Mariae virginitate, & similia: quae omnia quis dubitet esse dugnissima, quae intelligantur ξ & tamen, dummodo credantur, quamuis non exacte cognita , detrimenti nihil accipitur . quae ero,ut ita dica Π,ad homiciem pertinent, veluti, quid sit pe Catum origine contractum 3 quomodo possi mus eo liberatiι quae peccata gravia , id est mortalia sint, quae leuia, id est venialia; quo modo gratiam amittamus; quo modo in gratiam redeamus; quid sit iustificatio, qua ratione fiat; quid in ea reisquiratur a nobis ι haec&eiusmodi alia, omnes scire oportet, quantum quisque ingenioseo conniti potest: quae cum perci
pimus, facile nobis viam munimus ad beatitudinem: cum v go ignoramus, in tantis tenebris, tantam caligine venamur; ut
pene fieri non possit, quin per praecipitia deseramur. quare curerum aliarum cognitio in nomine praeclara sem per est habita, tum sui ipsius praeclarissimas ut etiam illud receptum sit ab omnibus, nempe ab Oraculo dictum , Noste rei um. creberrimi vero sunt auctores, tum prophani, tum lacri, qui de somine tractauerunt: neque iniuria celebratur ille, qui dixit, hominem de externis rebus selicitum, neque de seipso cogitantem, similem esse altrologo illi, qui dum morus,& aspe
ctus caelestium corporum metiretur, ut quaeremUta eran ex
ploraret, non animaduertit, ante pedes iacere vallem,abruptis ripis, inquam miserrime decidens, extinctiis est. cum, igitur,
ijs armis, quorum apparatum sex superioribus disceptationi ἀ L a. bus
187쪽
bus ostendi vobis, id est auctoritatibus quinque , scripturari
Ecclesiae, traditionum , Conciliorum, & Papae, mihi cum Calvino depugnandum sit ;euoluendaq; integumentis omnibus,& nudanda aliquando ipsius mendacia, quamuis id in quovis fidei nostrae dogmate facile feret; temporis tamen exiguitate
coactus, in angustum me contraho :& reliquis omissis,una tantummodo parte, illam nempe,quae de homine tractat, suscipio. La vero vobis contingent,ut maxime spero,quae de leonibus dicuntur: qui mansuefacti,&arte, humanaq; solertia assueti,cincti floribus, & margaritis ornati,prope timidi, trementosq; resticula tenui quocunque rectori libuerit, perducuntur. at, , si quan do ad perspicuum fonte peruenerint, in quo,tanqua in speculo, seipsos possint in ideri; iubas,& minacem frontem, & ardentes oculos cernentes, indignantur; eosq; prorsus deliciarum ,& ornamentorum taedet, pudetq;: excitati vero,non solum foresiexcutiunt, corollas comminuunt, & monilia frangunt; sed etiam solitis assumptis viribus, & virtute pristina generosi rutagiunt, minitanturq;& a rectore longe recedentes, sylvas conistinuo petunt. ita vos,o decepti,qui me dicentem auditis,quamuis rector vester Diabolus, seu rector Caluinus effraenata senia suum libertate, & voluptatum illecebris, quasi margaritis, &foribus, tantum vobis languorem attulerit; adeo Vires omnes animorum vestrorueneruarit, ut exili doctrinae ipsius funiculo
tracti,ipsum adhuc in omni fide sequamini;certe cum primum hisce meis disceptationibus ad perlucidii Catholicae doctrine,&scientiae de homine sontem ducemini, & in eo imagine,vestraq; specie intueri poteritis; non dubito,quin vos maxime vestri pudeat , subitoq; erubescatis, quod viae vestrae tam inquinatum, tam foedum ducem hactenus secuti sitis. itaq; margaritas abi,
cietis: contemnetis enim cupIditates, prauosq; scnsuum asscinctus; & generosae vestrae originis non obliti, facile vos ad pristi-
188쪽
nam seueritatem reserentes, a turpi magistro abhorrebitis Caluinum expelletis, eijcietis, exterminabitis; celeri q. gradu syl-uam petentes, reuertemini ad sanctam illam E esia in , a qua nimia vestra iactura, nimioq. dedecore ille vos abduxit,qui nuctemeritatis suae, sceleris q. dat poenas . summa est, me vobis sex proximis disceptationibus demonstraturum hominis ortum, Cursum,occasum. aperiam enim, quo in statu principio sit. deinde , dum progreditur paullatim; quousq: vel ad coelum, vel
ad inseros perueniat,quas status mutationes faciat;quaque in rci Caluia istae nobiscum sentiant .vel a nobis dissentiant. nam viadendum erit, quis esset hominis status, cum natus est. an esset in gratia necne: an culpa, qua tenebatur liberari posset: quid
per baptismum consecutus sit: post aquam baptismi quem statum adeptus sit: quare innocentiam per baptismum quaesitam non retinuerit: quid caussae fuerit, cur in mortale peccatum delapsus sit: post peccatum mortale cuius conditionis fuerit: an
remedijs nonnullis saluti eiusdem subueniri possit: & quibus:
de quid libera voluntas prosit: an gratia necessaria sit: via de oriatur vocatio: cuiusmodi opera praeparent ad iustificationem rquid iustificet: per iustificationem quid remittatur; culpane, di poena; an tota culpa, sed non tota pama: qua ratione, dum vivimus, poena persoluatur: morientibus nobis antequam persoluta sit,quomodo post mortem satisfieri possit: an sit tertius locus, in quo satisfiat, antequam perueniamus ad coelum. o materias sublimes nunc incipiamus: quaeramusq. , quo in statu nascamur: sed prius videamus, quis Adami status fuerit ante, & post primum ipsi iis peccatum . Neque tamen, audit us, mei propositi est, accuratius, fusiusq. de toto innocentiae
statu tractare. res enim nimis alte repetita longiorem etiam orationem postularet: sed quae maxime huc pertinere videntur, tria tantum spectantia ad Adamu asseremus . primum, ipsum,. L 3 ant
189쪽
1ssantequam peccaret, in Dei gratia fuisset deinde aliquam in se
repugnantia non habuisse ;consensisse enim & humores in corpore, uiresq; , & facultates in anima. postremo promissum illi uisse, modis setatem praestaret, qualis erat, tales etiam fore fi- , Iios, & nepotes, & omnes, qui ab illis nascerentur. ὀ pulcher- .rimum certe,& felicissimum hominis statum lin quo an selum donum originalis iustitiae idem efficeret, quod nunc efficit gratia, eum q. Deo charum redderet an vero praeter donum iustiriae donum praeterea haberet gratiae, nunc non quarto ia sed is sine dubio antequam peccaret, erat ingratia Dei : qua fiebat uris si eo in statu nota dicam vitam amisisset, non enim a mitreb tur vitaὶ sed ad eam metam, terminum q. peruenisset,quo De placuisset eum in gratia confirmare; certe translatus esset ad intuendam Dei faciem, qua beatitudine nunc fruuntur, qui coe-hstem gloriam adepti tant: & praeterea motus nestos, nullos tumultus, pugnas ue passus esset , sed composita edataq. fuissent omnia. qtaod ut facilius percipiatis, auditore reuocanda vobis est in memoriam admirabilis fabricatis hominis: in quo notaselum duo sunt coniuncta, urcissim tam contraria,. quam est corpus, & anima ; sed etiam in unoquoque eorum sunt quasi partes aduersae, & , uti dicam, factiones ,quibus perpetuum alibellum videmus: humores scilicet incorpore, motusq. & affectus in anima. in corpore nostro, utiquatuor elementa sunt ignis et aer, aqua, terra ;&, Vti sunt qualitates quatuor, frigida,ealida, humida,&sicca ita quatuor humores insunt, melancholia, pituita, bilis, & sanguis et qui secum Psi magnopere pugnant, & alius alium semper vineere ,& superare contendit . ea
ratione fit quod medici optime norunt, ut quoad iI inter se ,
pares,&aequales sunt; valetudine utamur bona: cum veris in qualitas oritur, in morbos incidamus: & ubi unus reliquis fueris admodum superior, mortem etiam consequi necesse sit
190쪽
rs' idem in anima contingit: in qua praeter alias multas, duplex praeterea est vis, nempe. sensus, de ratio: duplex item appetitus, rationis, &sensus e &sem per rationem sibi lubij cere senius enititur . quare, dum ratio superior est, intcgri, atque innocentes tumus: cum vero libido, liue sensus dominatur; tum in pecca- ea, & in culpas incidimus. itaque duobus, ut videtis vexamur bellis ; uno in corpore; altero in anima et uno,quod ab humori.
bus gignitur 1, altero. quod ab illa duplici vi oritur, de qua diximus . vno,quod ad mortem corpus rapere conatur; altem,quod
semper animam allicit, ad peccandum . quae quidem adeo simian omnibus nobis insita, ut fieri aliunde fidem,nihil necesse sit,
cum nemo reperiarur,ita sue communi sensa , siue ratione carens, qui in seipso non experiatur, Cum damna , & in minmoda, quae ab humorum inaequalitate nascuntur ἔ tum perenne bellum, quod semperest inter sensum,&rationem. immo vero ne Adarmis quidem ipse his malis caruisseti sunt enim humanae naturae conditiones) si is in meri naturabias mearus esset; dest, si Deus ut istis naturalibus conditionibus occurreret, dum ipsum creat, gratuitum donum illi continuo non insedisset, quod nos originalem iustitiam appellamus. atque donum hoc fuit verissime donum pacis ue componens in Adamo lites omnes. pertulisset enim in se ipse, non munitus eo praesidio,pugnas, Ee humorum in corpore, & multiplicis potentia in anima: sed munere tam praestanti donatus, antequam peccaret, omnibus humoribus inter se aequalibus, absque ullo certamine utebatur; α cuncti sensas ipsius rationi sine repugnantia parebant . itaque nec propter humores mortem unquam obiisset,sed immortalis fui siet, nec propter illecebras, & incitamenta sensuum aliquando peccasset, sed integrum semper se , & innocentem praγssitisset . iam igitur duo vidimus eorum, quae de Adamo dic hamus: unum, in primo illo statu amicum fuisse Dei,ac si con-
