장음표시 사용
231쪽
uatelligere licet, quam nefaria , abhominabilisque sit haec opinio . praeterea illud animaduertendum est , auditores, censit re Caluinum, nos peccata non committere, nisi necessitate coactos. at mea sententia , immore ipsa, sit necessitate ad perpetranda peccata cogeremur, peccata non forent. nam vel ipse Aristoteles huic sententiae facile subscriberet; actiones coactas non esse actiones humanas:& in ijs, quae voluntate non facimus, neque laudari, neque evituperarι. quod nam, igitur, eorum caus sis, vel meritum esset nostrum,uel peccatum aut quam iustus
esset Deus, qui propter ea delicta poenam nobis irrogaret, in qua ipse nos compulissetὶ plures in sacris scripturis loci Iunt, quibus apertissime peccata voluntaria distinguuntur ab ijs, quae
ignorantia, vel necessitate committuntur: puniunturq; tatumia modo voluntaria, quoniam illa sola vere peccata sunt. nam Deuter nom. cap. Is . constituuntur ciuitates refugij, in quas ij sese recipiant, qui non voluntate, sed casti hominem occiderint. & joannes cap. I s. dicitur, Si non et enlym , ην locutus eis non fuissim, peccatum non haberent. Et Paullus ad Timotheu ait.
Misericordiam consecutus sum, quia ignerans feci. Praeterea enunciationem hanc, peccatum non est peccaturatimsi sit moluntarium, assirmant, veramq; testantur disertis vel bis Clemens Romanus , tertio,& quinto Recognitio. Irenaeus lib. q. cap. 7 a. origo. nes 4. contra Celsum, Clemens Alexand sin. 7. Sti Ommatum, Hilarius in psal. i. & ii 9.&crebrius caeteris pnanibus eam in
culcat Augustinus ille, ad quem Caluinus appellauit: nam it rat lib. pri. Retractatio. cap. 1 3. & duobus locis, libro de duabus animabus contra Manich eos,& alibi ra sil m. quare peccati caussam nostram esse voluntatem, non autem Deum , qui
peccatum odit, & Ob id poena nos asscit, certis nauin est . Ncque satis est, eos sacratum literarum locos asscrre,quibus dicitur. Deus istarat: Tcus e carat: Deus excaecat: D νs dat in reprobum
232쪽
reprobum sinsum ; Et qui huiusmodi sunt. nam vera expositio,
quam refellere Calumum, non deridere more suo oportuit, ea est ; oes locos illos intelligi, permisiiue, non commisitu eo quod si aliquam ipsi Deo tribuendam in peccatis actionem putamus; dicemus,agere Deum opus poenae, non autem culpae. vel agere, quod in peccato pononis est; non actionu. Vel agere,dicemus,cugratiam subtrahit. vel agere, quod naturale est, non quod eri morale. aut dicemus, ad effectum concurrere, no ad defectum. vel ag re,quod ad natura pei tinet, non quod ad vitium; & multis alijs modis exponemus;quos repetendos non censeo: tum quia notio simi sunt; tum etiam,quoniam animus ad alia festinat iam igitatur certi sumus, habere nos liberum arbitrium, Deumq; permit' tere,ut eo utamur: quoniam Sic iniuersa administrat,ut proprios motus agere 'at: in flumine vero nos retnos habere, neque ultimeorum,a Deo prohibcri; neque auctorem esse Deum,ut ad praecipitia feramur. neque a flumine cogi nos, sed trahi ; tuque Deuad rupes nos impellere . quid, igitur, caussae est, cuτ peccemus 3 paullo post intestigemus: sed prius oportet videre nos, quod secundo loco proposuimus, cum in stumine remos habeamus,& eis uti possimus, an ijs tantummodo essicere valeamus, ne ad praecipitia feramur. denique, an solo libero arbitrio, sine alio auxilio concupiscentiam superare adeo possimus, Ut peccatum non committamus. posse assirmarent Pelagius, &CVestinus, de abi nonnulli, quos enumerat Hieronymus Dialogis contra Pelagianos: & Augustinus de perfectione iustitiae, & de bono perseuerantiar. sed nos cum sancta Ecclesia negamus. Est enim recepta, verissimaq; conclusio, non modo peccatorem solo lubero arbitrio non posse intimae concupiscentiae praeter stimulos externos) resistere, quo minus peccatum committat ; sed ne adultum quidem , qui continuo baptizatus sit, vel alio modo ivltificatus, & in gratia Dei habere vires pei illam solam gr4.
233쪽
tiam, qua iustificatur absque alio Dei auxilio, & sine perseue
rantiae gratia, ut in statu innocentiae permaneat, & a peccato se abi ineat. verum quidem est, liberum arbitrium in nobis extiniactum non se, ut habet Tridentinum Concilium sessio. s. sed miribus attenuatum in. Verum est item, Samaritanum non iniatet sectum, sed vulneratum suiffer id est, non fuisse ιlti ablata naturalia, sed sese mulneratu, in naturatibus . dc eth Verum , relictos naui fuisse remos; sed admodum tenues, ut ijs tantum, absque aliqua praecipua ope, retineri nequeat nauis, quamuis ei sit amicus sucij dominus . nam quis unquam in maloii fuit gratia, quam Apostoli Z de tamen, ut perseuerare possent, orat Christus, Pater sanctesierua eos in nomine tuo: & ad illos dicit,
Orate, ne intratu in tentationem. & docet eos dicere: ne nos inducas intentationem. & Paullus, assirmans affuturum nobis praecipuu Dei auxilium, pri. ad Corinth. cap. t o. dicit delis Deus, qui non patietur, vos rentari spra id, quod potentis. David, eum elIet in gratia, quod ex ea non excidisset, Deum laudabar,dices: nisi quia dominus adiuuit me, pausto minus in inferno habita intanima mea. nam, ut pulchra iustificationis domus construatur, Dei opus est auxilio: Nisi dominus ad cauerit domum, in manum laborauerunt, qui adificant eam. sed tamen, ut aedificium firmum sit, neue urbs, aut domus destruatur, neque a concupiscenti js,& a tentationibus expugnetur, praecipuum adiut re m habere Deum oportet. N dominus cuntodierit ciuitatem asturi ra migilat, qui custodit eam. a nobis semper postulandum est, ait Cyprianus, in orationem dominicam, mi in eo,quod se carpimus,perfueremus. de Augustinus cap. 2. de bono perseuerantiae a rgu metatur hoc modo: Cur enim perseuerantia petitur a Deo, sini datur . Deos Hieronymus lib. L. cotra lovinianum apertis si me dicit,& aptissime ad rem nostram, Non sic donatam esse liberι aibitri' gratiam,mι Dei persingula tostatur adminiculum. Clatillus.
234쪽
2 3rillus . xj. in Ioann. cap. 2I. Noctra mis, nisi diuinitus sustentetur, nulla penitus es. praeterea, s id sumus, si a conitoris nostri proteElione deseramur' ait Gregorius Morah 2 3. cap. I s. Bernar dus Sermon. 3. Cantic. qui dedit moluntatem paenitendi,opus est, mi addat minutem continendi . declarant Concilium Cartaginiense, innocentio summo Pont. & Mileuitanum haeresim es se,si dicatur, Non opus esse petere diuinum adiutorium, ne deciam mm . natura nostra isto modo seipsam in gratia Creatoris non ad uuantis conseruare non potes: Concilio Aracusicano secundo. de
Innocentius Papa Epist. pri. ad Concilium Cartaginiense dicit,
Necesse est, me quo auxιtiante mincimus, eo iterum non adiuuante,
vincamur. Et Caelestinus primus epist. pri. nemo idoneus erit ad superandas Diaboli insidias , nisi per quotidianum Dei adiutorium peseuerantiam acceperit. deniq; sic statuitur a Concilio Tridentino, sess. c. cap. r 3. perseuerantia munus aliunde haberi non potest, nisi ab eo, qui potens es , eum qui fiat, Hatuere, me perseueranter stit. itaque clarissima est conclusio, secundo i co proposita, adultum continuo post acceptum baptismum , vel qui quocunque alio modo in gratia Dei sit, alliciente ad peccandum concupiscentia, quamuis liberum arbitrium habeat , illud tamen esse tam infirmum, tam imbecillum, ut eo solo abstinere peccato non possit: adeoq; tenues esse remos, flumen adeo rapidum, ut sine dubio nauis ad praecipitia rapiatur. Quod vero tertio loco diximus, illud est,quod omnia conciliat,& redintegrat,& maximam spem assiri : immo nos certissimos facit, si libero arbitrio utamur , & pro viribus conemur nolle peccare, Deum per gratiam suam semper infirmitati nostrae vires additurum, tantamq; opem libero arbitrio nostro laturum , Ut peccatum non committamus. cumq; in flumine fuerimus,
si nobis ipsi non desimus, sed remos capiamus, ct quaerere salutem enitamur; semper sine dubio fluuij dominu ventum secun-O , dum
235쪽
tur. Sed quare fluminis dominus Caluinus ait) secundum
Ventum adco non auget, ut sine remorum usu nauis secura sit 3 quare non adeo largus in largienda gratia sua Deus est, ut nobis nihil etiam agentibus liceat a peccato cauere, & statum innocentiae tueri 3 an fortasse quia non potest Z erit, igitur,impotens. is fraudes, o Vulpem astuta mi nunquam a malitia discedis, semper immoderatam libertatem, & licentiam quaeris: opera excludis: labores recusas: lectulos sternis,& lecticam paras,quibus homines otiosi, propeq; oscitantes ferantur in caelii. potest omnino Deus, absq; cooperatione nostra facere, ut non peccemus : cui dubium elt λ neque vult tamen. non quia inclemens sit,sed laia, Misericordia,et meritas semper in Deo obuiant sibi. et iustitia, oe pax osculantursi. itaque propter misericordia dat nobis gratia Deus: & ob iustitiam vult nostros liberi arbitri j conatus: ut inter misericordiam ,& iustitiam magnum innocentiae nostrae bonu oriatur. praeterea,cum Christus pro nobiis passus s& mortuus sit,aequu non est, nos sine aliqua opera nostra saluos esse. Et,quamuis sine nobis crearit nos,no tamen sine ope nostra nos innocentes es e vult. Gratiam sine libero arbitrio sufficere Manichaeus sensit,cui Caluinus haeret. liber u aibi trium sussicerire, quod alterum extremum est, Pelagius credidit. virtus inter duo extrema medium locum tenet :& inter haec duo extremaveritas posita est; quoniam neque gratia sine libero arbitrio
prodest ; neque liberum arbitrium sine gratia. sed hinc gratia,
inde libero arbitrio adiuuante concupiscentiam superamus. οcum remoru ope, tum aura aduersus cursum fluminis aspirante
vi ipsius resistimus. insignis sane,&sanctissima liberi arbitri j, gratiaeque contumalo: de qua,quonia hodie locuti sumus,quamu
236쪽
ad perseuerantiam iusti pertinere videbatur, rursus etiam de e dem fusius loquemusicum de peccatoris iustificatione agemus. sed quia dixeram,tribus ijs, quae principio posita sunt, cognosci
caussam,quare peccemus, vel peccato abstineamus, iam plana,& aperta sunt omnia. declarauimus enim , in nobis semper esse& liberu arbitrium, & cocupiscentiam . praeterea demon stram-rn us, nobis liberum arbitrium non auferri,neque nos ad peccandum cogi. diximus ite,solo libero arbitrio concupiscentiam superari no posse: sed simulac velimus nos nostro libero arbitrio Cooperari, incrementu nobis gratiae suae daturu Deum: eiq; gratiae, si conatus nostros iunxerimus, omnino non peccaturos. it que paucis affirmari potest, cum liberu arbitrium nostru assem titur concupiscentiae,id esse caussae,cur peccemus. quo vero non peccemus,ide liberum arbitrium, cooperate Dei gratia,caussam esse: qua ratione peccatu semper est voluntarium; & omne bonunostrum,quod ad continentiam spectat.semper oritur praecipuo a Dei gratia, sed nunquam tamen sine aliqua opera nostra. Deinnique,Vt ad exemplum reuertamur,adultus continuo post baptismum in naui est, amicum habet fluuii dominum: sed tanta est aquae vis,atque rapiditas, ut non longe absita praecipitijs. in naui ipsa remi sunt, sed adeo tenues, & infirmi; ut ijs tantum m do nauis retineri non possit. verum promisit dominus, ubi nos manum remis admouere viderit, & aliquid conari, se protinus auram aspiraturum, quae,remorum ope addita, quantulacuquo
ea sit, fluminis impetum comprimat, & nauem sistat. itaque, si nauis non rapitur,fit venti illius auxilio, simulq; remigi j ope. quod si feratur praeceps; id accidit, quoniam remorum usus aduersus fluuij cursum non adhibetur; vel etiam .penumero ad rapiditatem fluminis ita additur, ut nostra voluntate , ubi comperari gratiae oportuit, concupiscentiae cooperemur. sed in prae-1entia de his satis. Felices abite.
237쪽
4ua docetur, eum, qui peccatum mortale commiseris,quamuis in foedo, atq; horribili statu sit, nisi moriatur prius exim re tamen sese ex eo periculo posse: id mero nonfera sine gratia praeuenienteiqua quidem vocet mniuersos, sed neminem cogat . itaque adiutos gratia nonnihil praestare perseipsos oportere: neque solam fidem satu esse, quamuis ea uera est sides, non autem inanis, fatua Caluini fiducia ;sed quo iustificetur peccator, nonnulla opera eum addere fidei necessse esse, Contritionem scilicet, Con ionem, S ii actionem. Contra ea,quae Caluinus dicit toto secundo cap. lib. terti, Instit. O NT IGIT ne vobis unquam, auditores, longo itinere consecto, ut vestris se se oculis tabula osserret, qua vel prouincias, & regi
nes emensas, vel totum terrarum orbem depictum cerneretis certe fieri tunc facile potuit, ut magnam voluptatem capereris, cum summo digito, calamistroue loca vobis nota in ea tabula qua reretis, vias omnes decursas in memoriam reuocantes, pasiusq;
sngulos prope repetentes. hoc eram in loco: hinc discessit hae iter feci: istuc veni: hac viam flexi: collem hunc ascendi: momtem illum superaui : ad planitiem redij: flumen hoc transtula: in illo sinu nauigaui: per hanc vallem, sane longam, hucusq; perueni: nunc hic est locus, ubi sum. Geographiae tabulas, maxime distinctas, summaq; diligentia confectas mihi videor, Serenissime Princeps, vosq; auditores,appellare posse duas si periores disceptationes, quas a me proximis his diebus audistis:
cum ijs nihil aliud, si memoria tenetis, descriptum, pictumue
238쪽
sit, quam itinera illa, quae confecimus, statusq; illi, in quibus a.
ipsa mundi origine ad haec usque tempora quandoque fuimus, hic, dixi, eramus, cum terrestrem Paradisum significavi. per hunc insignem originalis iustitiae campum spatiabamur, cum Adami lumbis adhuc contineremur. ex hac rupe, propter Adami peccatum, in hanc miseriae vallem decidimus; cum fieri nopossit, quin omnes in originali peccato nascamur. per hunc propagationis collem, in desertas solitudines peruenimus: nati enim omnes sumus in peccato. sed aquas transiuimus,& ingres.s sumus in prata, quoniam, baptismo abluti, iustitiam baptismi consecuti sumus .at nihilominus infelices huc tanquam de
rupe nos praecipitauimus; ubi nunc versamur. nam nostraei n
sero libero arbitrio peccatum mortiferum commisimus, qua compede adhuc constricti detinemur. reliquum est,ut eisdem tabulis diligenter quaeramus, qua ratione ex laqueis, quos induimus, nos expedire, atq; redire ingratiam Dei possimus; quod hodie faciendum putamus. vet,ut nostrum exemplum repeta mus , diximus,post baptismum fuisse nos in naui, amicos quiadem domino, sed sumine admodum rapido, & infirmioribus
remis. praeterea diximus, non posse remis tantummodo inhiberi nauem , neque vim fluuij superari: sed enitentibus nobis,&remorum usum adhibentibus, addere dominum aduersus amnis impetum ventum adeo secundum, ut remis sustineri nauis posset, &secura consistere. addidimus postrem ὁ,quod praecipites rapti simus, & in miserum peccati lacum delati, id vitio nostro, culpaq; contigisse, quoniam remigio non usi sumus,
quo rapiditati aquarum aduersaremur . nunc id concedendo,
quod heu nimis est verum iam a flumine nos in lacu raptos fui sse, quaerenda est via, qua inde euadere possimus: de quo hodie dicemus. sed metaphoras missas faciamus. disceptatione prima secundae classis de homine disputauimus, quo in statu
239쪽
nascamur, & quid nobis baptismus praestet . quo vero in statusimus post baptismum, antequam in lethale peccatum incida
mus, & quae caussa sit,cur peccemus, secunda vidimus. hac a tem tertia statum eius. qui peccatum mortale commisit,& quiabus modis eo liberari; & redire in gratiam queat, exponemus. quod si diligenter, attenteq; saepe me verba Iacientem audistis,
nunc attentiores esse vos oportet: quoniam , quae superioribus diebus diximus,quamuis ad vos pertinerent; erant tamen eadecommunia cum multis,& praeteritum vitae statum continobant . quae vero hodie dicturi sumus, & vestra propria erunt, &praesentem statum vestrum declarabunt. nam donum originalis iustitiae non vos,sed Adamus obtinuit. primi peccati non vos, scd primi parentes auctores fuerunt. exiiij poenam Deus quidem etiam vobis intulit; sed nondum ab Adamo procreatis., peccatum originale, per tropagationem contractum, in vobis fuit, sed tum, cum primum formati fuistis. deletum est peccatum illud in vobis,sed cum baptizati estis. innocentiam, per baptismum quaesitam, habuistis, sed tantum ut maxime vereor in quoad vestra aetas adoleuit. re ipsa,& actu peccastis, sed iam antea. at peccato mortifero teneri, & vestrum est, & nunc est; &hic vitae vestrae praesens est status. maxima vero vobis utilitas
afferetur, si hodie diligenter perpendamus, quam horribilis sit
illius status, qui mortalis peccati sarcina prematur. quaerem ergo, an quis in peccato mortali, ex hac vita decedens,in insernum trudatur, inde nunquam euasurus: an spes sit, quoad inmortali peccato quispiam vivit, ut eo liberetur .an peccatum mortale committens liberum arbitrium retineat. an eo solo saluus fieri possit. an omnes gratia praeueniens vocet. an opus sit gratiae cooperari nos voluntate nostra. an libero nostro arbitrio,& Dei gratia iustificemur. denique, quod ad nos spectat an sussiciat fides nostra iustificationi; an vero fidei addi etiam op
240쪽
ra nostra necesse sit. Et quidem, auditores, si mihi id propositum esset, ut hoc loco peccati turpitudinem,& miseriam amplificarem , simulq; exaggerarem socordiam,& imprudentiam vestram,qui oblatam vobis euadendi facultatem negligatis; amplissimum dicendi argumentum haberem, quod ab omnibus vetustis patribus fusius,& uberius tractatum est. sed amplificationes concionibus relinquam, & satis mihi erit his disceptationibus narrare, & docere. non igitur in eo versabitur oratio mea,
ut ostendam,eum,qui lethalis peccati vineulo tenetur, esse Caelo exulem,carceri mancipatum, priuatum beatitudine, suppli- cijs destinatum,Paradiso expulsum, ab inferis expectatum, longe distantem a gloria, carentem gratia, poenae proximum,in seipso perturbatum, ab alijs dissidentem , contemptum ab Angelis , a Deo reiectum, & alia sexcenta pati. sed quo more disseritur in scholis damna omnia, omnes iacturas ad duo mala redigam et vi,qui peccatum mortale habet ,& reus culpae sit, &reus poenae . quae, ut omnes facile percipiant, declaro,qui culpae reus sit, prorius Dei gratia carere: qui vero reus sit penae,merno igni destinatum esse . itaque, si quis, mortifero peccato implic tus,moriatur, uti reus culpae,& a Dei gratia auersus; nunquam ipsius aspectu perfruetur, atque ut penae reus,& igni destinatus, ad inferos detrudetur. quae duo aspectus diuini priuatio,& ignis aeternus, a Theologis appellantur, Pena damni, ω pena siensius. damni, quoniam Deum non videt: sensius, quia igne cruciatur. Significatur poena damni,cum dicitur, Excidetur: pena sensus,
cum additur, Et in ignem mittetur. poena damni,cum iudex pronuntiat , ite maledicti. poena sensus,cum adiungit,inrinem aeternum . poena damni, mittite eum in tenebras: poena sensus, Verit
fetare, stridor dentium. igitur omnia mala illius, qui cum lethali peccato interear, duobus his comprehenduntur,ut per diuinam iustitiam semper Dei aspectu careat, & perpetuas apud
