장음표시 사용
261쪽
232 maximeq; ordinata nauigatio. nauis,quae iam in lacum decidit, si nocte occupetur , sine dubio naufragio peribit, daninaq; parietur, nullo unquam tempore resarcienda : sed dum adhuc superest lux,peruenire ad portum potest. nunquam tamen ad elicapiendum sese excitabit, nisi voce illa in litore personante invitetur 9 quae tamen uniuersos vocat. quare,audita voce, reliquuest, ut etiam ipsi nauigantes remos capiant: neque, quod ij parum firmi sint,animum demittant; quoniam, secundo aspirante vento,in portum omnino deserentur. utroque vero, non altero tantum nauigij latere, remigio uti necesse est: sinistro quide credentes; & dextro operantes . nam ab hac dextra operum parte nauem impellentes, tribus tantum remigationibus portum inuenimus, atque omnes illae coniunctis hoc selix iter expediunt, quod poenitentiam appellamus. sed huiusmodi poenitentia nonne ea est,quam tantopere odit, detestaturq; Ioannes Caluinus, & esse Sacramentum negat Z ipsa est prorsus. quapropter de illa tantum omnem postridie instituemus, expediemusq; sermonem nostrum. Felices abite.
262쪽
tia probatur, ' Paenitentiam merum esse Sacramentum, asi o Christo institutum, haberet materiam ,-formam sensibilem . demonstratur, paenitentia partes tres esse; Comeritionem nempe , 5mfeynonem, σν Satisfactionem.
ra aperitur mia , qua contritionem Uequamur: Et doce- ,
tur, Sacramentalem confisionem esse de iure diuino, eaq;
O duersus Caluinum cap. rs. lib. . Institui. sest. ε. passim toto cap. quan terti, libri.
E S CIo profecto,serenissime Princeps,uosci;
auditores, qua ratione poenitentiae vim, &virtutem vobis clarius aperiam, quam si dicam , Ioannem Caluinnm cum alia Christia. nae pietatis opera, tum praecipuὸ praeter caelota ipsius poenitentiae verbo, scriptoq; am bissur e semper insectatum fuisse. scelestum ingenium, hominis ne dicam , an daemonisὶ certe appellare eum licet mendacii patrem,& fallaciarum auctorem: a quo quicquid commendatur, prope certum est, id omne summum detrimentum afferre: nihilq; effetam laudabile, quam quod ipse oderit, atque viatu peret . exploratum est, a patribus cum priscis, tum recentio-libus rem nullam illustriori unquam laude celebratam fuisse , quam sancta fuerit poenitentia. Augustinus ipse principio de vera, & filia poenitentia dicit, poenitentia sanari languidos, curari leprolbs, mortuos ad vitam reuocari, vitia expelli, virtutes ornari, roborari mentem, temperari successus, restringi excensus, modum poni progressibus, aberrantem ovem pastori mo-strari, amisiam drachmam matri familias indicari,ad m oestum p trem
263쪽
233 patrem filium prodigum reduci, bona omnia donari, conseruari, augeri. & Ioannes Chrysostomus Homil. s. de poenitentia appellat eam erratorum medicinam, captiuitatis liberationem, spem salutis, ignorantiae ruinam, gladium in peccatum , scutu
aduersus tentationem, galeam contra Mundum,loricam aduersius carnem, arma contra diabolum: ut alias laudes omittam,
prope innumerabiles, quibus & a duobus hisce patribus, & a ceteris scriptoribus haec eximia, praeclaraq; virtus extollitur. de qua tamen longe sublimius alijs omnibus loqui mihi videor,&omne eius praeconium hac una laude, quasi epilogo claudere,
quod eam Caluinus praecipue praeter ceteras virtutes, & Sacramenta , odit,c5temnit, maledictis insectatur,omniq; conatu d format , atq; vituperat . immo aduersus tam pium opus scelere suo usque eo progreditur, ut impietate in omni memoria inaudita,eos impios appellet, qui pietate tam insignem laudibus extollunt. cum enim,auditores,tres vetustissimi patres, Hieronymus lib. 3. in Esaiam, & epistola ad Demetriadem de Virginitate,& epist. x. ad Pammachium; A mbrosius lib. de Virgine corrupta,& Tertullianus senior lib. de Paenitentia eade pulcherrima me taphora, nuper ore Dei ipsius in Concilio Tridentino repetita, poenitentiam appellent,secunda naufragij tabula; solus Caluinus eam carpit,irridet,lacerat,dum dicit , Vocant eam secundam poss ustagium tabulam. vi vero omne vo bis dubitatione adimeret, ignarusne,an sciens, & prudes locutus esset, atque nosset ne, autonoraret sententiae huius auctore, Sed dicto ait,Hieronymi. tum ei tantum honore tribuit,& tanti hominem facit,ut addat,
Cuiuscunque sit,cum plane impium sit, excusari no potes. O vos miseros,& infelices Hieronymu, Ambrosiu,Tertullianum i quibus sudores vestri, totq; , & tanti labores sempet pro tuenda pietatis caussa suscepti,nihil profuerui, quominus ab ore omniuimpurissimo,summeq; nefaria,& execranda lingua, his verboru con-
264쪽
tumelis; assiceremini. sed inde vobis intelligere licet, ὁ decepti,
quanta modestia,quamq; honestis,& puris moribus prςditus sit deceptor vester: tum danda mihi venia,facileq; ignoscendu est, si quando salutis vestrae eauffa illi subirastor; qui, ut vobis ruinae periculum,& calamitatem strueret,irae suae virus in ipsos sanctos euomuit. Ceterum,quod ad Hietonymi metaphoram pertinet, clarum est eum,qui semel e peccati origine contracti naufragio per baptismi tabulam incolumis euasit,si rursus in pelagus momtiferi peccati deciderit,oportere hac una secunda tabula sanctissimae poenitentiae salutem consequi. atque si redire velimus ad nauigij exeplum, quo tres iam disceptationes prosecuti sumus, verisiimum est, peccatorem, simulac in lethalis peccati lacu prς-
uenientis gratiae vocem audiuit,oportere non solum sinistris romis verat hdei ipsi gratiae cooperari,sed dextris etiam,quos con stat, nihil aliud esse, quam poenitentiae sacramentum . denique νCredere paenitere, duo illa sunt, qua nos iustificant. verum quidem est,aduersus hoc sacramentum contumeliose,acerbissis
meq; Ioannem Caluinum invehi cap. 3. lib. 3.& i '. lib. . sed praeterquam quod,Vt paullo ante dixi, illud maximum indiciuest, ita rem se se habere,eo quod eam Caluinus inficietur operς-
pretiu erilinos paucis ipsius mendacia refellere: tum, eum missu in facientes omnes horum remorum vobis remigationes demonstrare; id est,partes illas egregias poenitentiae, quas paullo
ante numerauimus: Contritionem scilicet,Confessionem,& salatem satisfaciendi propositum. Ementitum Sacramentum post multa tandem, Caluinus ait, Eripaenitentia. congerit autem infinita prope mendacia: atque postremos fateamini vos ipsi Calauin istae ) duas tantum rationes asscit . altera est, quia a Christo non est inititutum ; altera,quia sensibili materia caret,& forma. nos autem duo illa,quibus argu mutationes ipsius propositio co stat, profecto concedimus: dicimusq; verissimum esse, omnia
265쪽
nouae legis Sacra meta a Christo fuisse instituta, omniaq; & materiam,& sormam sensibilem habere. Quae ut vos,o rudiores,&si mpliciores,facilius percipiatis, rem paullo altius repetentes,dicimus; Sacramenta, nihil aliud esse, quam gratiae signa,sed signa efficacia. adelte animis, & exemplum animaduertite . Si dico, cum ferrum hoc frigidum in frigidam aquam immisero, tu statim flatu, vel follibus carbones aquae suppositos accendito,&eam calefacito; hoc loco ferru m,quod in aquam immitto,caloistis ipsius aquae signum est: id est,eo tempore calefieri: sed neque calori, qui inducendus est, assimile est; neque calorem vel in se continet, vel excitat: quoniam serrum illud nec ipsum est caludum, nec aquam calefacit. quod si ferru adsit frigidum, in quo
flammarum imagines undique pictor repraesentarit ,& eadem conditione mandem, ut cum ego illud in aquam mittam, tu ea
calefacias ; ferrum hoc caloris quidem est signum ; que in aqua calorem tu paullo post excitabis; sed habet nonnihil amplius, quam ferrum,de quo priore loco diximus, quoniam hoc no solum calorem significat; sed etiam ea flammarum pictura ad caloris similitudinem accedit . itaque,cum ferrum illud primum signum esset, quod tantummodo significaret; hoc posterius &significat, & simul habet similitudinem; de tamen neutrum calorem efficit, ut cuiuis patet. Tertio loco, fingite animis, habere me ferrum ignitum, & candens; dicereq; cum primum hoc ferrum in aquam coniecero, is vos, qui prope non adestis, sed procul rem spectatis, scitote , a me tunc calefieri aquam . certe
hoc modo ferrum & signum est,quoniam illis significat, aqua calefieri; & similitudinem habet,quia color igneus, candensq; similis est calori,quem concepturae fiunt aquae: praeterea illud efficit, quod priori ferro, alterove fieri non poterat: quoniam in sese continet,& agit id ipsium,quod significat,& cui si mile est: cuenim ignitum sit,non solum calorem significat, vel eius sinu litudinem refert; sed etiam in seipso continet eo merso, cale-
266쪽
scunt aquae. Ecce voltis tria signorum genera. primu simplex: alterum, quod simile est: tertium quod huc pertinetὶ signumessicax. huius tertii generis Sacramenta sunt: non modo enim signa sunt,quibus indicatur, donari gratiam, & singula quanda habent similitudinem rei illius,quam essiciunt; sed etiam continent in se, & afferunt gratiam ipsam, quam significant. veluti Baptismus,qui significat mundari nos originali peccato;eodem
temporis momento, quo ipsum recipimus: ablutione corporis animae pariter munditiam exprimit. immo amplius, Continet, espcit, gratiam continet, & Ex opere operato ita conseri,ut et infantes absque suo ipsorum motu eam Ela Sacramenti virtute
consequantur. sed de signi essicacia hactenus dictum: intelligetis enim paullo post,quorsum haec pertineant. Rursus asermo,ubi signum adest,oportere una re aliam signatam fuisse, quia signi
relatio inter signatum, &signantem reperitur. &annulus,quo viri, vel uxoris digitus ornatus est, ideo est signum, quoniam circulo illo aureo, vel cuiusuis alius materiae, significatur fides, quam alterum alteri praestare decet. in Sacra meto semper signata res est gratia. Eucharestiam excipio, in qua praeter gratiam continetur etiam, & signatur factor, &auctor gratiae Christus ipse. Verumtamen signans non unica res est,sed duae. Exempli gratia,si quid animo concepi, idq; velim exprimere emblemate aliquo ver miculati, tessellative operis,uel alterius; erit emblema illud signu reserens sensum animi mei: sed duabus rebus, Compore scilicer, ut appellant in Et anima: id est,aliqua re, & aliquo dicto lepido venustoq;: na duabus rebus,corpore,et anima simul, id quod diximus signu,essicitur. simili ratione Sacramen tuom ne signum est,quo Dei gratia repraesentatur, sed duabus rebus: altera,quae sub sensium oculotum; altera,quae semper sub sensum aurium cadit. nam sicut in baptisimo accedit verbum ad elementum, di verba illa simul cum aqua signum essiciunt, quod
267쪽
237 Dei gratiam exprimit; sic in Sacramentis omnibus aliqua verba
cum nonnullis vel rebus, vel actionibus coniuncta, quasi anima , corpus emblematis signum essiciunt, quo Dei gratia exprimitur . duplex tantum est differentia. altera, quia id , quod
in emblemate vocatur, corpuέ, i anima, in Sacramento appellatur , materia, ω forma. altera, quia emblema sensum animi significatum non continet ; quamuis similitudinem eius asserat; cum gratia Sacramento significata, uti diximus, eodem etiam Sacramento contineatur, & ab eo conseratur, illud addite, & finem huic digressioni facio, signa in Sacramentis semper esse sensitia. atque uti forma horum signorum semper audiri potest, quoniam semper verba sunt; ita eorum omnium materia
semper est visibilis , quia semper est vel res,vel actio, quae etiam extrinsecus conspici potest. Vt in Baptismo patet; cuius forma sunt verba; quod pariter assirmamus de Chrismate, de Eucha- restia, de Matrimonio,& alijs; omnium eorum serma sunt verba; materia vero Baptismi est, aqua; Chrismatis. Chrisma;
Eucharestiae, panis, & vinum: Matrimonij, actiones coniugur quae visibilia sunt omnia. atque a Doctoribus quatuor afferuntur rationes, quibus adductus Dominus per res sub sensum c dentes , gratiam conferre voluerit: nempe,ut demissio humiliq; animo essemus; ut erudiremur; ut exerceremur; ut distinsu remur: de quibus non est hic dicendi locus. ut vero digressioni finis imponatur, duo concludimus: alterum, Sacramenta esse
signa esticacia: alterum, per duas res significare; per materiam scilicet, & formam, easq; esse sensibiles. quibus duobus optime declarantur illa duo, quae in suae argumentationis propositione, o Caluin istae, dicebat Caluinus vester; nempe omne Sacramen intum, & esse a Christo institutum, & materiam habere sensibilem . Et a Christo instituta fuisse Sacramenta, certissimum est;
neque enim signum essicax instituere quis potest, nisi is, qui in I etiam
268쪽
etia possit rem signata essicere . itaque,sicut essicax signu caloris aquae is tantum facere potest , qui potest aquam calefacere ; ita signu essicax gratiae ullus nequit facere, nisi is qui gratiae auctore it . quare Apostoli promulgare quidem potuerunt, & docere,& conserre Sacramenta; sed instituere solius Christi est: qui cu
homo esset,& Deus, poterat creare gratiam, quae conferenda es
set . itaque s finem aliquando faciamus in Sacramentum no est, quod a Christo non est institutum, & quod non habet sensibulem materiam ,& formam : sic Caluinus assirmat, & ego assentior . sed poenitentiam non fuisse institutam a Christo, & non habere materiam, & sermam sensibilem, hoc totum omnino nego. miror vero, Caluinum id ausiam fuisse dicere, cum locus in quo Christus poenitenriam instituit adeo sit apertus, & materia, formaq; ipsus tam clare pateat; ut sine magna disputati ne satis sit utrumque vobis innuere, neque dubitem fore, quin sine labore ullo rem omnem clarissime intelligatis. Atque inprimis, quod ad huius institutionem Sacramenti pertinet, ecce
Ioannis locus, maxime apertus cap. LO. narrans enim,quae D
minus fecisset, post resurrectionem discipulis suis apparens , sic ait: Insufflauit ,-dixit eis ; accipite Spiritum sanctum: duoris
remisteritu peccata, remittuntur eis, m/ quorum retinuerim, retenta
sunt. quo loco Dominum Apostolis, & deinceps Ecclesiae siuae ligandi, seluendi q; auctoritatem largiri, nemo est,qui non intelligat. hanc autem esse auctoritatem absiluendi, vel non absoluendi peccatis in Sacramento poenitentiae, ne id quidem n gari potest. nam seu apud Matinarum i 8. promiserit id, quod postea apud Ioannem xo. praestitit ; siue eo loco,uti sexta disceptatione diximus, largirus sit auctoritatem seluendi cesseris, hoe peccatis; illud constat,ex prima illa circunstantia, Insessauit,& ex dono illo, accipite Spiritum sanctum, & quod a remissione incaepit, non a retentione, & ex sexcentis alijs, subtilibus ib
269쪽
eet, &, ut ita dicam, minutis, hoc loco Christum auctoritatem peccatis absoluendi Sacerdotibus largitum esse. quare conseques est, instituisse illis verbis poenitentiam , eo modo, quo Baptismum instituit, cum dixit, Euntra baptitiste;&Eucharistram, dicens, hoe est corpus meum, hoc facite. & item de ceteris. Et quidem Caluinus satis intellexit vim huius loci, percepitq; rati nes, quibus nos argumentamur hoc modo: Si Chrillus ijs ve bis non instituit poenitentiam, an vero inepte,& praeter rem l cutus est an dedit ioco absoluendi potestatem an frustra claues tradidit 3 Ergo sine causa data sunt claues f Ergo sine caussa dictum est, uuaecunq; solueritos Sic onfessionarij inquiunt , Caluinus ait. atque is sane putat, sese maximam nobis ignominiae notam inurere, cum nos consessionarios appellat. sed si inter eos Augustinum reseri, quid causae est, cur nos etiam in eodem
haberi numero facile non patiamur Z is hominem vel rudem,& imperitum, vel improbum ; imperitiae conuincitur, si ignorauit argumentum hoc, & illa eadem verba, Ergo sine eausia, Augustini esse lib. Quinquaginta Homeliarum: improbitatis veto, si id cognitum habens, nihilominus tamen irridere Augustinum voluit, eum appellans, Consisto Num, quam appellationem ipse turpissimam,& flagitiosam putat. denique,o Caluine, etiam si disrumparis, s libet enim more tuo loqui) Augustinus is est, qui plane intelligit, hoc loco institutam se i se poenitentiam , quiq; dicit, si iecus est, Sine causa datae sunt claues: uti pariter Ambrosius, Ecclesiae item doctor, is est, qui libro L.
de poei M. cap. 2. haec dieit; Impsit Liamidebatur,pertor utentia peccat mitti: concessi hoc Chrissim e i ostolis suis, quod ab euad Sacerdotum officio transimissum ULMFactum edi ρ ιιiis,quod
ιπσι bile mιdebatur . atque hi duo doctores, & simul caeteri Omnes, praesertim Rubertus Abbas, De Spiritu sancto , dicunt
270쪽
tus sanctus veniat ad sanctificationem activam, qui in synagoga veniebat ad sanctificationem pasiluam: id est, eo tempore in aliquos descendisse, ut ij uncti vel fierent, vel permanerent, nunc
vero in Sacerdotes destendere, ut ii poenitentiae Sacramento,& peccatorum absolutione alios sanctos efficiant. sed ut cogno- statis, o prudentes auditores, verissimum esse,institui poenitentiam apud Ioannem Eo. ijs verbis, accipite Spiritum sanctum,
simulq; intelligatis, quam male haberi, quamq; urgeri se eo
loco Caluinus sentiat; quaeso vos, quo modo verba illa exponat,& quo confugiat, animaduertite. o infelicem, is iniserum i in quantas angustias adductus est i homo siquidem acuto satis imgenio, attamen, ut euitet poenitentiae sensium, interpretationem afferre cogitur,ab omni ratione alienissimam. audite,quaeso. o Caluine, si Christus poenitentiam non instituit, quam facultate Apostolis tribuit, dum dicit, uorum remiseritis' Ecce illam 'ex eius ipsius ore Caluini, Verbi ministerium tradidit. tuc Christus auctoritatem Apostolis dedit verbi Dei praedicandi: & dicens , quorum remiseritis, dicere Voluit, quorum annunclaueritis remissa. acute stilicet,&subtiliter . nihil supra. at alio loco postea, Euntes praedicate Euangelium, quaenam datur auctoritas an ibi sorte instituitur poenitentiat ὀ decept quae nugae sunt istς, quae delirantium somnia ' putati sine, quenquam, vel mediocri ingenio praeditum, tam inania allaturum, nisi ipsa necessitate compulltim, ut quoquo modo euadere, & elabi conaretur λ sed ipsum, cum sua acutissima interpretatione missum faciamus: vos vero attendite, quomodo a se iactis patribus explicetur locus ille, & an eo censeant contineri poenitentiam. Augustinus, P qucim dixit, accipite Spiritum sanctum, continuo de peccatorum remissone, fis retentione subiecit, dicens; uorum remiseritis. &Ambrosius, Cum dixerit Dominus, accipite Spiritum sanctum , Nouatiani confunduntur, qui se, aiunt, Domino deferre reueremtiam a Diuitiaco by Corale
