F. Francisci Panicarolae ... Disceptationes Caluinicae. A Ioanne Tonso Mediolan. patritio in Latinum conuersae

발행: 1594년

분량: 528페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

291쪽

as I

ter obseruaret. Gregorius enim Epistola i s s. lib. s. ad Elogiu,& Anastasium Episcopos scribens, sic ait; Hintoriam Soeomem,

quia multa mentitur, Sedes inpostolica non recipit. attamen ego Sozomenum hac in parte non reiicio, libro p. cap. 3 1. Tripartitat historiae factum narrantem. addo item ei Socrate,qui lib. I. Cap. I9. rem eandem gestam exponit. sed vos omnes, o scientes,&docti, oro,obtestorq; , ut utrumq; locum diligenter consideretis. quod si comperietis, sublatam a Nectario Consessionem; nihil caussae dico, quin vos de me ipso, deterius, quam ego de Caluino, sentiatis. verba illa hoc debent, permisisse Nectarium , Ut pro sua quissue conficientia ad sacra myrima accederet . Caluinus autem exponit, permisisse, ut sine Confessione quilibet ad communionem accederet. cui primum ego respondeo, oportere mendacem esse memorem: iam enim constare,

proditam fuisse literis ante Innocentis Terti j tempora Confessionis memoriam . tum ego vobis illius loci veram expositione affero. Scire enim volo vos, auditores, ante Nouati tempora fuisse cuique liberum , ut etiam nobis hodie permittitur, Sacerdotem, quem maller,eligere, dummodo is probatus esset,&huiusmodi facultatem haberet, cui peccata confiteretur. qua re senex ille moribundus apud Euseb. lib. s.cap. 3 3. indiscriminatim dixit; e liquem ex prasbiteruaduoca ad me, sed serpente latius indies haeresi Nouatiana, viresciri certius posset,quinam confiterentur, sancitum esse, ut unicus destinaretur sacerdos,cui omnes confiterentur : idq; usque ad Nectari j tempora diligenter obseruatum fuisse . quibus temporibus cum deinde exorta esset

illa offensio; qua in narranda tantam Caluinus voluptatem caripit ; putauit Nectarius, offensionis occasionem ex ea necessitatenatam , qua omnes confiteri uni tantum Sacerdoti cogebantur.

quare, hoc sisto abrogato decreto,res ad pristinum statum redi jr, permisitq; Nectarius, squod ante Nouatum usitatum erat, in Vlpro sua quissue conficientia ad sacra musteria accederet. id est,

292쪽

ut unusquisaue ex sua conscientia, uti prius , sacerdotem eligeret, cui confiteretur, posteaq; ad sanctissi mam communionem accederet. intelligitisne, quanto maiorem habeat haec expositio speciem veritatis, quoniam syncera est, & vera i quamq; iniuste, & inique Caluinus agat, qui in perniciem, & exitium vestrum undique vel tenuissima, & leuissima studiosissime con- uirat, quibus scrupulum mentibus vestris inijciat 3 sed is talisit, qualis esse vult. O ccipιte Spiritum Sanctum. Ecce locus, quo Christus Confessionem, immo totum sanctissimae poenia tentiae sacramentum, instituit . quam poenitentiam diximus, simul cum fide habere nos oportere, ut iustificationem cons quamur. necesse est, igitur, credere; sed ite necesse est poenitere. nam sine contritione nemo est, qui gratiam accipiat. utcunque tamen, si vita superest,semper confiteri nos oportet, ut contritionem assequamur, si contriti non sumus: vet,si contritionem habemus, ut illud re praestemus, quod, contriti dum essemus, propositum fuit nobis. atque idem propemodum contingit iniatisfactione, quae est tertia poenitentiae pars. Ut enim,quo tempore contritus eras, confiteri pro ponebas, & iccirco etiam gratiam habentem, oportebat confiteri; ita in Confessione satisfacere proponis ; quapropter etiam post obtentam absolutio nem satisfacere necesse est. summa sit, absque tribus his, iustificari neminem. primum semper re, &, quae sequuntur duo, saltem proposito. atque nostrum exemplum repetentes ; satis est, sine tribus hisce remigationibus te nunquam e peccati lacu ad gratiae portum peruenire. nunc esto, te contritum,& confeς

sum iam adeptum esse gratiam ; quid superest, nisi repraestare, satisfactionem illam,quam proposuetas Z illam ne,in quam tantopere inuehitur,quamq; tot maledictis insectatur Caluinus 3 et: illam ipsam, quae Caluino tam molesta,tam odiosa est: quibus vero de causiis, & me non fugit, & faciam, ut ploxima disceptatione vos etiam Intelligatis. abite felices.

293쪽

ua probatur, satisfactionem esse necessarιam . eum culpa μmul non remitti semper totam paenam . satis satere alium

pro alio posse. sacras indulgentias esse ad satisfaciendum pro nobis apti mas e quemadmodum earum firma, gre vera fundamenta sine dubio posita sunt inscripturi sacri idν ea rim a Christi temporibuι etrique ad nostram aetatem semper in isu fuisse .

ontra Caluinum lib. In titui. s. a sectio. a s . quarti cap. Usque ad Sextam duinti. Ntequam argumenti mei seriem persequar,dabis mihi, Sereni sis. Princeps, hanc veniam, si iusto dolore permotus , ab eo parumper disceda, mox eodem reuersurus. Quis velirum, auditores, me unquam audiuit assirmantem,

nos operibus poenitentiae peccatorum remiLsionem promereri t Contritioneq; , Confessione, & Satisfaciendi proposito mereri quemquam iustificationem, & primam gratiam ' immo quis unquam Catholicum concionatorem,d ctrinam huiusmodi tradentem, audiuit vestrum nemo sine dubio. At vos,o Calui ii istae, accepistis quidem auribus a mini. stris vestris, culpat huius falso nos insimulari, obijcici; quὀd credamus operibus nostris mereri, ut nos Deus iustificet. quod si verum est; cur libere non proferunt, quibus locis haec a nobis disciplina tradatur cur non dicunt, in hoc, vel in illo suggesto, vel in illa schola huiusmodi praecepta docuerunt Z sat stio, persiasum esse vobis,prae modellia non taceri . scd profecto tacent, quoniam quid dicant, non habent: & denique , quia reperita nunquam potuit, neque ullo tempore poterit,ex ore cuiusquam

nostrum doctrinam hanc excidisse. Atque ego quidem, audi

294쪽

x64tores,assirmaui, post accepta praeuenientem gratiam, nunqua a Deo iustificari nos, nisi fidei etiam opera poeniteriae iungamus. at nemo me dicentem audiuit ; postquam praeuenientem gratia consecuti sumus, nos vera fide firmatos, operibus poenitentix iustificationem mereri. aliud est, cum dico; absque hoc iustificationem non consequor; aliud si dico, hac re iustificari mereor . aliud idoneum fieri, aliud mereri. atque ideo consequens est, non idem esse, si dicamus, operibus poenitentiae me idoneusieri ad iustificationem ; ac si assis memus, me iustificationem mereri . o quam angusti sunt, auditores, Theologiae tramites & tamen ad ea tempora peruenimus,quibus nemo est,qui semel Tosta metum nouum materna lingua conscriptum percurrerit,

quin illico se esse Theologum putet . si quis dixerit,operibus poenitentiae non praeparari nos ad iustificationem , haeresis est . cudicimus, poenitentiae opera nobis iustificationem mereri, haeresis est. si quis dixerit, opera in gratia facta nos tantum reddere idoneos ad gloriam, haereticum est: sin dixerimus, opera facta in gratia gloriam non mereri nobis, utique est haereticum . an, igitur. Q octrinam hanc eruditus Melanci hon discere potuerit apud Cale pinum , vestri sit iudici j . Gratiam mereri non possumus; salioqui gratia non esset gratia, sed praemium ; nam

meritum sequeretur)gloriam autem possumus. Praeterea s&in hoc summa consistit in opera nostra tanquam nostra, nunquaspiritualia,&aeterna bona merentur. Cum vero merentur, id contingit, quoniam ab anima proficistuntur, quae gratiam habet. Simili nempe ratione, qua ex aquae purae riuulo nullus

dor afflatur : sed li per odoratum canalem ea defluat, odorifera fit. quare priusquam ingratia simus, res huiusmodi mereri nopossumus: sed ante iustificationem a gratia longe absumus: igitur ante iustificationem non meremur . quo probato,conseques est, ut primam iustificationem non mereamur,& primam gratiam mereri nunquam possimus. atque, ut rem absoluamus, opera

295쪽

.. xs opera nostra triplicia sunt, vel tribus modis eonsiderare oper, nostra possiimus: tanquam quae idoneos reddunt, quae mere tur, & quae fatisfaciunt. antequam simus in gratia, quod ad eam attinet. opera nostra ad eam obtinendam nos praeparant, de reddunt idoneos. postquam vero gratiam obtinuimus; si poenam tempore definitam, quae reliqua est, spectemus, sati faciunt; si vero gloriam , merentur. Atque, Ut eodem reue tamur, unde digressi sumus, non dicimus opera poenitentiae primam nobis mereri gratiam , sed ad eam obtinendam nos idoneos reddere; & iccirco sine ijs operibus nunquam a Deos ordinata potentia liustificari. Exemplo utar, quo rem omnem facillimὸ percipietis . potest ne mereri quisquam,ut corp ribus Deus animam inspiret nequaquam. tantam enim rem, tamq; insignem, quam animae ratione praeditae creatio, vel imis missio est, mereri non possiamus. attamen verum est, Deum non ante animam infundere, quam scelus in utero matris sommatus sit: sed simulac sormam accepit, Deum nunquam dees,se,quin continuo animam rationalem infundat. pari propemodum ratione de prima gratia dicendum est: quam nos operibus poenitentiae non meremur, sed opera illa nos habiles, &idoneos ita essiciunt,ut si cum vera fide ea coniunxerimus, Deus semper nos iustificet. agricola item ipse serendo non meretur, ut Sol surgere sementem faciat,conuertat in segetem, seges ipsa grandescat, ad messem perducatur; sed cum seminat, agrum praeparat , &aptum adeo reddit, ut a Sole beneficia illa sine dubio consequatur. Si rex aliquis ita polliceatur; adornantibus vobis cistellam, eam ego gemmis reserciam; quis ignorat, nos non, si cistellam adornemus, gemmas propterea mereri, sed regi obsequentes, ad munus accipiendum nos in eum modum comparare, quem ipse praescripsit λ quare nihil est,Caluine,quod tantoper labores, ut locos asseras, quibus doceas, peccatorum S remis

296쪽

λές remissionem dari nobis ex gratia; nam istuc ipsum nos etiam assirmamus: sed cum addis, si ex gratia datur, superuacua fiunt poenitentiae opera; respondemus, nihil ijs opus esse ad promerendam gratiam ; sed Deum ea requirere, ut nos praeparemus, ut apti, ut idonei fiamus ad eius gratiam consequendam. Gratis menundati estis,.sine argento redimemini, Esaias dicit. Ego

sum quι deleo iniquitates tuas propter me,Wpeccatorum tuorum norecordabor, dicit idem. Donans mobis omnia deticta p. h. ad C

Iossen. non ex operibin iustitia, qua fecimus nos, sed secundum I.am misericordiam saluos nos fecit. cap. 3. ad Titum. defessie,Caluine, iam siunt aures nostrae fatietate, totq; locoru numero, quos Praeter rem attulisti . nam ijs omnibus id ipsum probatur,quod nos assirmamus; primam scilicet iustificationem non ex merito nostro, sed ex Dei misericordia donari nobis. at nullo eoru loco probatur id, quod probari non potest: idest,nolle Deum, pra ter fidem opera praeterea poenitentiae; tanquam ea, quae praepa rationem inducant, antequam nos ipse iustificet . quare cath licam doctrina amplectamur,neque unquam ab ea distedamus: certumq; & exploratum sit vobis,auditores,secundam,& lenem auram semper tantam uobis opem allaturam, ut in portum facillime perueniatis , si postquam voces e naui audieritis, quibus de littore compellamini; a lacu dextra,sinistraq; remos impule ritis. quae quidem omnia non remorum merito, sed eius qui v bis auram largitur,& in portum Vos recipit, bonitate,atque clerimentia consequemini. idest, cum contigerit,ut vos in mortiferum peccatum aliquando delabamini, si post gratiam praeuenientem, ut iustificationem acquiratis, fide, finctaq; poenitentia muniti eritis,semper Deum cooperante gratia,ita vobis fauturin tantumq; adiumentum allaturum , ut iustificationem obtineatis, redeatisq; in eius gratiam . quod tametsi absque poenitentia non continger; nullo tame vestro merito fiet, sed mera Dei gratia

297쪽

ria, atque misericordia. Nune autem magna sit status, eonditionis'; mutatio. cum enim hactenus de vobis locutus sim, ut

eratis in lacu, & peccato tenebamini; nunc acturus film,ut omni peccato seluti, iam estis in gratia . libet enim mihi quaerere, posteaquam contritionem habuistis, & abselutionem a Sacerdote consecuti estis, denique postquam primam obtinuistis

iustificationem,quo in statu sitis. neque, Serenissi me Princeps, digressionis meae me poenitet: quam enim conclusionem fi maui, id est iustificationem, quantum ad peccati remissionem pertinet, ex mera Dei misericordia fieri,ea mirifice ad re meam facit, datq; pulcherrimum propositae materiae principium. Atque inprimis, quaero ego,an fieri possit, ut opus aliquod Dei reis petiatur, totum ex mera ipsius misericordia ita factum , ut ei, iustitiae suae nihil admiscuerit: & audacter egomet respondeo, fieri non posse. addo etiam , si quod opus reperiretur , totum misericordia constans, sed in quo nullus iustitiae radius eluceret, nullum appareret vestigium , illud opus Dei esse negari constanter posse: Universe domini misericordia, ω 'Deritas. MιμLeordia, ω meritas obuiauerunt sibi. Iustitia, ωpax ostulata sunt. Veritas de terra orta ess, in iuri itia de caelo prospexit. & Augustinus alti, 'Von austrat veritas misericordiam, nec misericordia impediat meritatem .si enim pro misericordia Dindicabis contra meritatem , aut quasi rigida meritate oblitin Iures misericordiam , non ambulabis in e a Domini, in qua misericordia, , meritas obui ueruntsibi . itaque sine dubio,cum Deus clementer operatur,adis

miscet nihilominus semper non nihil iustitiae suae. & iccirco vlterius ego progredior,quaeroq; , quo tepore peccata Sacerdoti cofitemur,&ablisluimur,vel alia ratione iustificamur, cu Deus, ut Caluinus censer,& suadet ipsa veritas non ope tu nostroru merito, sed mera sua misericordia peccata remittat,' hoc in opere ratae

misericordiae ubi nam iustitia sit: hoc loco quo pacto, obuiam

S i sibi

298쪽

sibi χmsericor veritas ρ Gua ratione iustitiaRν pax Uulantuν syde rursus,auditores,dico si in iustificatione nostra nihil inter cederet aliud,nisi culpae remissio; sine dubio opus id esset metae misericordiae: sed aliud intercedit,quo suas partes iustitia mirifice tuetur. Ut autem rem percipiatis, nonnulla repetam. ten iis ne memoria, quo in statu dicebamus eum esse, qui mortale peccatum commisisset horribilem enim esse illius statum do. cuimus: diximusq; miseriam eiusdem vehementer augeri verbis,& maxime amplificari posse. sed ,ad duo tantum capita redigentes,conclusimus,eum,qui lethali peccato teneretur,reum culpae esse,& reum poenae: & ratione culpae,gratia Dei carere; rati ne autem poenae,inferorum cruciatibus obnoxium esse. ouod si ei contigi met,ut moreretur, antequam mortifero peccato liberaretur, uti reum culpae, nunquam Dei cospectu fruiturum;&vti reum poenae,ad inferna loca descensurum,snibus aeternis excruiciandum. at dicamus, peccatorem & confiteri ,&a Sacerdot

absolui,& denique iustificari;quid inde consequitur, quantu ad culpa pertinet,qua tenetur ' ea sine dubio liberatur: quod quidem misericordiae est . quatum vero pertinet ad poenam, cui est obnoxius, refertne fructum aliquem ξ etiam, ac magnum sane, quo tepore maxima quoq; diuinae iustitiς ratio habetur. quavis enim Deus in iustificatione peccatoris omnem ei libete culpam remittat;nihilominio tamen poena non ite . na aeterna quide remittit; quod ipsum magnae ite misericordiae donuest) sed vulti aeterna in temporale comutari: atque iustificatum,etiam post adepta culpae remissione,quo satisfaciat,uti proposuerat,ob pra teritas,& remissas culpas,aliqua persoluenda poena teneri: qua in re mirabilis diuinae iustitiae radius elucet,eaq; ratione Misericordia, ω meritis obviant sibi, iuriitia, pax osculantur se. Dixi iam,& rursus a sermo, si peccatori contigisset,Vt moreretur, ant Sacerdotis absolutionem , vel ante iustificationem , ab eo , uti

299쪽

uti reo culpae, Deum nunqua visum iri s de poenas aeternas apud inferos latum iri . post vero obtentam a Sacerdote ab lutionem ,& post iustificationem nos certos esse, eum, qui iustificatus est, uti culpa omni liberatum, & in Dei gratiam receptum,

nisi in peccatum recidat.) sine ulla dubitatione faciem Dei

visurum: & hoc misericordiae est: quod tamen ipsium nunquaomnino consequetur, nisi in hac, vel in futura vita per luerit prius, siue poenitentiam, poenamq; a Sacerdote irrogatam , si peccatis ea conueniat)siue aliquam poenam aliam,quae delictorum iam remissorum mensiurae respondeat;&hoc est iustitiae. simili nimirum ratione,qua rex si uni alicui suae ditionis ob perpetratum Crimen iratus,eum perpetuo exulare iussisset,&elapsis Miquot annis, vEllet eum ab exilio reuocare, in gratiam quidem reciperet; perduellis nomen aboleret, perpetuo exilio liberaret; attamen, ut in tanta misericordia aliquis etiam locus iustitiae relinqueretur, exiiij perpetui loco eum aliquo ad certum tempus relegaret, quo quidem elapso, is libere in patriam redire posset. ita Deus facit, misericors simul, &iustus . cum peccatorem iustificat, recipit eum in gratiam. & in beatorum numeru ascribit: sed antequam is ad caelestem patriam perueniat, Vult omnino aut vivum, aut mortuum relegari, vel aliam poenam persolvere,quis suam iustitiam tueatur. ad exemplum redeo: & in praesentia, quae post obitu eueniant, omitto. simul ac naul speruenit in portum , vectores certi sim si se urbem ingressuros; modo in lacum referri se non patiantur) neque tamen eis patebit -aditus, nisi prius vectigalis aliquantum pendant,quod ab urbis,& portus domino constitutum est . atque sine dubio,d auditores, Hac est fides Catholica. Caluinus autem quid ait ' cusit Fides Catholica, iam inde vobis non solum coni j cere,sed plane intel ligere,& scire licet, ipsum contradicere,& aduersari. praeterea, ubi de operibus agitur, semper calcitrare,reluctarique vid

300쪽

bitis Caluinum illum, qui coelum sine operibus, &absque labore patere pollicitus est, eaq; ratione credulos in sitam senteniatiam perducere , & hominum existimationi sese venditare in animum induxit. is statuebat, Deum nobis culpam remittere mera sua bonitate absque ulla animi nostri praeparatione, & sine operibus poenitentiae . nunc item vult,poenam illam aeterna, cui obnoxius est peccator,omnem a Deo in iustificatione remitati ; sic, ut nullam omnino, ne certo quidem tempore finitam , retineat. Censetq; , totam iustificationem opus esse Dei,&prorsus contra Dei ipsius verba totam esse Dei misericordia referta; neque eum illa ne ullam quidem iustitiae umbram coniunctam esse. more videlicet suo, auditores, qui semper in extrema se co-nhcit . nam ut scripturam facram extollar, traditiones negat. vi efferat sanguinem Christi, applicationes eius reiicit . ut honore afficiat, opera excludit . ut omnia fidei tribuat, nihil libero arbitrio concedit. & nunc, ut in peccatoris iustificatione Dei misericordiam recipiat, iustitiam prorsus exterminat . quanto melius , quantoq; praestantius nos, & quanto maiori pietate mediuquoddam tenemus 3 qui & in scripturis, &in traditionibus Dei verbum agnoscimus. vim omnem Christi sanguini tribuimus, dummodo is applicetur. ad iustificationem adipiscendam, necessariam esse fidem censemus; sed sine operibus non sufficere asserimus . vigere praecipue, & in primis volumus gratiam, sed

liberum arbitrium non tollimus. denique concedimus, Deum misericordia sua in iustificatione culpam omnem nobis remittere: sed ut iustitiae satisfiat,poenae aliquantu retinere. at nihil minus Caluinus inquit non desunt diuinarum literarum clarissimi loci, ex quibus manifesto cognoscitur, peccatori,mores

mutanti,& animum ad bonum couertenti, peccata omnia Deucondonare,neque quicquam omnino retinere. ut Ezechielis i S. quo loco ipse Deus ait, Si egerit pirupae tentιam, omninmm

SEARCH

MENU NAVIGATION