장음표시 사용
301쪽
uitatum suarum non recordabore sed hoc quam leue est nam hic locus adeo urget, ut non uno modo tantum,verum triplici respondeatur. primum enim idem Deus ad impium addit, ut
postquam poenitentiam egerit, faciat iudicium, , iustitiam . quod exponi potest,& intelligi de Confessione,& Satisfactione. postea dicit, se tum omnia obliuione deleturum , cum impius egerit poenitentiam sed quis ignorat, ad persectam poenitentiam requiri etiam satisfactionem Z denique cum primum me iustifi
co, Deus omnium ιni3Πιtaltim mearum non recordabitur: verum
quidem, si illud ad culpam referas: sin autem ad poenam, non item . sic intelligendi sunt omnes ij loci, quos ad satietatem Caluinus affert, cum Deus projcit peccata pori tergum. cum delet instar nubu . cum projcit in profundum maris . cum tegit. cum ait, si fuerint , t coc num, quasi nix dealbabuntur. &iexcenti alij, qui possent afferri . omnes enim declarant, Deum in iustificatione totam culpam remittere; nulla ne minima quidem parte retenta; sed quod ad poenam pertinet, veritati non aduersantur.
nempe Deum, ut iustitiae suae partes tueatur, non totam poenam aeternam condonare, sed in temporalem conuertere . itaque nocontinuo e portu peruenitur in oppidum; sed prius vectigal exigitur. & postquam remissa culpa est, oportet iustificatum nonnulla opera poenalia facere, & aliquid perpeti antequam aspectu Dei perfruatur. sed quam semper audistis cantilenam, nunc iterum audite. quantum enim est, quod patimur, ait Caluinus aut quid sunt opera, quae facimus, ut ea satisfacere pro nostris in Deum offensionibus postini quantam vero iniuriam facimus Christi sanguini, quantumq; de eius virtute detrahimus, cum ipse pro omnibus cumulate satisfecerit, si eius fatisfactioni quodammodo dissidentes, postquam iustificati sumus, velimus etiam nos amplius nonnullis nostris operibus satisfacere 'quam veto molestus est,& odiosus ipse Caluinus,auditores,cum
302쪽
hoc suo egregio argumento praeter rem , & toties repetito λ Ego vero respondi non semel & respondebo denuo. sed dico, edico, me posthac in hac materia de homine non amplius responsurum. veru m est sane, &iam saepissime assirmauimus, Christi sanguinem pro omnibus fatisfecisse Suffcienter, sed non efficaciter . & in vitae arbore esse fructus, sed decerpi eos Oportere. ¶tum esse medicamentum , sed hauriendum esse.& Probaticam piscinam extare, sed ijs tantum prodesse, qui laventur. &conregnaturos; at, Si sustinebimuι. mi mortuum esse pro nobis; at nobis relinquentem exemplum, qui sequamur mestigia eius . Et posse ire post Vsum , at oportere tollere crucem. atque,ut tandem finem faciamus , omne bonum e Christi sanguine manare ; at applicari eum oportere. Omnes Propheta teritimonium perhibent , remissionem peceatorum accipere per nomen eius. verum sat applicanda
est. Christus pro nobis factus ori peccatum, id est, pro omnibus fatisfecit; verum id quidem Fufficienter; at non efficaciter. omnis gratia data es nobis per Christum Iesum ; verum: at per applicationem . Irae est propitiatio pro peccato nostris: verum ;at applica. Ecce agnus Dei qui tollit peccata mundi; at applica. Livore eius sanati sumin : at applica. Pro nobis se obtulit: at applica . & ijs modis applica; quos iplemet idoneos censuit, praeparauitq; peccatum, origine contractum,Christi sanguine abluitur, at per baptismum : quod autem actione contrahitur; sanguine ite Christi deletur, at per poenitentiam applicato. atque vos, auditores, memoria retinere existimo, quinque porticus, & quinque pontes Probaticae piscinae. docuimus enim, e porticu originalis peccati descendi in sanguinis piscinam per baptismi pontem :& e
porticu peccati, quod actu committitur, intrari in piscinam sanguinis per pontem poenitentiae: & e porticu leuioris peccati,
quod veniale dicitur, in piscinam sanguinis perueniri per ponte
Ierum multarum . nunc item dicimus, ex eorum porticu, qvi
303쪽
27 culpam exuerunt, sed viventes, oportet iustitiae Dei aliqua ex parte satisfaciant, piscinam sanSuinis adiri per pontem operum, quae ad poenam pertinent, & alterius cuiusdam rei. satis sit in praesentia, nos neque iniuriam Christi sanguini facere; neque nostris operibus vim nimiam tribuere: omnem enim satisfactionem in sanguine locamus, sed applicationem hac in re tribuimus, quibus ipse tribuit Christus, poenalibus scilicet nostris
operibus . itaque sine ulla dubitatione, ut ut Caluinus latret,clarissimum est , exulem,a rege in gratiam receptum,atque ab exilio perpetuo reuocatum, non continuo in uroem aditum habere ; sed prius ad breue tempus aliquo relegari: & denique iustificationem opus Dei nequaquam fore,nisi eidem aliqua iustitiae pars sit ad mixta, & nisi Deus, postremissam peccatori culpam,
loco poenae aeternae, cui is erat obnoxius, afflictationes aliquas, poenasq; teporales ab eo exigeret antequam ad aeterna gloriam,& ad intuendam suam sanctam faciem eum admitteret. Neu ro putetis, auditores, doctrinam hanc ex m. eo tantum poenu depromptam esse: praeter ea, quae a tot doctoribus, totq; concilijs scripta sunt, ipsius praeterea Dei verbo innititur pluribus in locis: quorum partem Caluinus vidit, partem videre noluit. atque in primis, Deum reposcere afflictationes, vel poenas etiam ab ijs,quos iam amicos habet: & postquam aliquem in gratiam
receperit, exigere tamen ab eo poenam , non mortiferam, aut
aeternam, sed tempore dc finitam, aperte docet locus ille; Castigans castigat seruos suos Dominus,sed morti non tradit eos. & ille, εδει em diligit, Dominus caseigat. & id genus alij. si vero Caluinus assirmet, loqui eos de paterna animaduersione, non de iudiciali; ecce vobis amicos Dei castigatos: non morte, neque praeiracundia,sed iudiciali forma. fastiga me Domine in iussicio , sed
non mira tua. et alibi, Cum sudicamur, a domino corripimur, et t
non cum hoc mundo damnemur . sed firmiora etiam, & clariora af
304쪽
feremus. Matthaeum scilicet cap. . quo loco Ioannes Baptista fructus fieri poenitentiae iubet: facite fluctus dignos paenitentia. ij vero poenitentiae fluctus quidnam quaese sunt,aut quid esse pot-ssint, nisi satisfactionis opera quae quidem cum Ioannes Baptista praecipiat, & Ioannes Caluinus dissuadeat, viri potius credenaum censeatis, vestri iudicij sit . in Ecclesiaste item maximὰ insignis est locus: dicit enim sapiens cap. 2 o. Fili peccasti;ne adj-cias iterum. & hactenus apparet, condonatam fui ste culpam . 6ctamen addit , Sed de praeteratis deprecare , ut dimittantur tibi. haec autem dimisso, quaero, an ad culpam pertineat,an vero ad poenam : & cum iptius etiam Caluini iudicio pertinere non possit ad culpam, quam nullis nostris intercedentibus operibus, sed sela Dei misericordia remitti dicit, sequitur ergo necessario, ut intelligendum sit de temporali poena: & sapiens nos erudit, ut inter caetera , deprecationum operibus, poenae debitum quod residuum est, deleamus. praeterea Christus, postquam Pharia
seos docuit, & hortatus est, ut operam dent, quo in gratiam redeant, addit; de caetero, ecce temporalis poena, quae restat , date eleemosinam; ecce opus poenale . Et omnia munda sunt mobu . ecce postremissionem culpae remissio etiam poenae: nam nec Caluinus quidem concedet, ut eleemosinis mundentur peccata, si de culpa intelligamus. & tamen Christus ait, Date eleemosinam, ω omnia munda sunt mobu . igitur de poena loquitur, quae adhuc retinetur. Daniel item, nonne dixit, Regi Babylonis, eleemonis redime peccata tuas quid igitur Z delenturne eleemosinis peccata, quantum ad culpam attinet Z hoc ne Caluinus qui de ipse unquam assismabit . ergo agitur eo loco de satisfactione poenae, quam facimus nostris poenalibus operibus, posteaquam remis.
sionem culpae iam obtinuimus . Prouerbiorum cap. I 6. scriptuest, misericordia , ον meritate redimitur iniquitas. quod sine dubio de temporali poena commode intelligitur Pauli. epist. L. ad
305쪽
Corint. cap. 7. varios fructus enumerat, qui ex illa sancta tristitia proueniunt,qua paenitentiam in salutem Rabilem operatur . diis
citq;; producit συλῶctam: quae nihil aliud esse potest, nisi poena illa, & opera poenae satistacientia, quae vel eligit quis sponte,
vel a Sacerdote recipit, ut peccatorum poenae temporali satisfaciat . sed Levitici cap. 4. s. & έ. ex peccatorum grauitate dominus diuersa sacrificia praecipit: ex quo clare constat, post remis sionem culpae, postq; reconciliatum Deum illuc tantummodo ea poenae opera pertinuisse, ut temporali poenae fatisfacerent a que ossensionem Dei aliquantum compensarent. Deus enim postquam culpam remisit,alicuius etiam temporalis poenae,qu interdum restar,satisfactionem reposcit. & quidem res usu ipso facillime percipitur . sunt enim, auditores, nonnulli loci seripturae sacrae, quibus Deus, post remissum cuiuis peccatum,vult tamen tuendae iustitiae caussa, illum amplius affictationem aliquam sustinere, & poenam temporalem persoluere. na Numer. Cap. I . cum Moyses orasset pro peccatis populi, Dimitte obsecro peccatum populi huius, & cum Deus dimisisset culpam, suoq; ipsius ore dixisset, vimisi exigit tamen ab eis aliquam temporalem poenam, additq; , attamen omnes homines, qui tentaverunt me , non mitibunt terram , pro qua iuraui patrabus eorum. M oyses
item, & Aaron, cum veniam impetrassent peccati, ad aquas contradictionis commi sit; nihilominus tamen poenam rem pin ratem tulerunt, terra promissionis exesu si . nec non Maria eoruseror, cum ei Deus iam ignouisset, iussa est poenae satisfacere.
Manasses praeterea, Acab, & sexcenti alij, qui postquam in gratiam Dei redierant, nihilominus sacco, cilicio, cinere, aliosq; poenis temporali poenae satisfaciebant. Mariae Magdalenae primum remissa est culpa, quare, cum tot criminum condonationem obtinuisset, dilexis multum. deinde, cum implicita esset
hac magna dilectione, poenalis satisfactio, tunc facta est ei al
306쪽
tera remissio, quantum ad poenam pertinebat; Et dimissa sunt
ei peccata multa, quia dilexit multum. sed quodnam exemplum illustrius est exemplo Dauidis 3 adulterium committit, occidit, grauissima peccata perpetrat;quae postea Nathan propheta aprurit, & confitetur, peccam . Nathan affirmat, dimisi una fuisse peccatum eius. Transtulit dominio peccatum tuum . attamen , uti Sacerdos, ministerm diligens, postquam eum absoluit, nonne etiam poenam irrogat Z nonne docer, remissionem culpae t poralis poenae remissione no continere 3 ita prorsus. addit enim continuo, Verumtamen filius tum morietur. & alibi, cum Deus culpam Dauidi condonat Iet, quam numerando populo cor traxerat, Gad poeam imponit,praecipiens , et textruat altare Do mino. Videtis ne vos, auditores, quot locis, quotq; exemplis sacra scriptura reserta sit, quibus liquido apparer, Deum in opere iustificationis nonnullam semper temporalem poenam reti nere, atque iccirco opus esse satisfactionem aliquam semper adhiberi 3 Quid nunc expectatis 3 an ad ea confirmanda,quae diximus , ut testimonia patrum , sicut antehac fecimus, aueramus frustra expectatis . nam certum, ac statutum est inihi non asterre . qua vero de caussa Z an forte, quia desint patres, qui a me stent 3 nihil minus. immo quia nemo est, qui mecum non sentiat, &singulos referre, laboris esset propemodum infiniti. at quis est, qui sciat, ego vos fallam, decipiam, necne;dum dico, patres omnes esse pro me,omnesq; de satisfactione hac, quam fieri oportet, loculos esse ' quis, in quam, scit Z dicam ego; hic vero is est, qui tanta apud vos auctoritate pollet, tantaq; existimatione, ut aduersus eum histere, vel rum ausurus sit nemo. Oraculum vestrum , idolum vestrum, sanctus vester, propheta vel ter, velter Caluinus ; ipse, ipse Caluinus vester pro me assi mat, pro me testatur, patres vetustos omnes huius esse sententiae. ecce eadem ipsius verba institutio. .cap. .sectio. 38. Parum
307쪽
me mouentiqua in meterum scriptu de sat actisne passim Oeeuriat. potuitne Caluinus clarius exprimere videte, an verum sit, adprobandam satisfactionem locos in meterum scriptistasiim occurrere. locos illos quanti facit, iam auditis: parum me mouet. quae tradunt omnes vetusti patres, flocci facit omnia. sed deteriora sunt,quae sequuntur: audite: quin potius aures obstruite: O scelestum hominem l Video quidem eorum nonnultis ; dicam 1 pliciter ) omnes fere in hac re lapsos. quis umquam quicquam iniquius audiuit verum est, Caluinus ait) omnes veteres patres, doctrinam hanc de satisfactione tradidisse ; sed quid 3 sed omnes aberrarunt, lapsi simi omnes. omnes errarunt, Caluine, &vnus tu bene sensisti, tu recte locutus es unus ita res est si cle. dendum est tibi. at tu tibi habeas doctrinam tuam: ego enim cum omnibus sanctis patribus errare malo, quam tecum bene sentire; qui temerarius es, & haeresiarcha. Vos autem, Caluini- stat, quid dicitis de moribus,& de modestia Archisynagogi vestri λ is vero, quo peruenit, inde non recedat, ubi diligenter sub ducuntur, & supputantur rationes. Vos interim, auditores, eo magis obfirmate vos in ea doctrina, quam hodierno die vobis attulimus, quod vel ipse inimicus noster eandem esse fatetur, quam Patres sancti tradiderunt. perduellis, exulue, qui iam ingratiam redi jt, in patriam continuo, antequam elapsum sit re. legationis tempore, non reuertitur. posteaquam nauis e lacu inportum inuecta est, non patet uectoribus aditus in urbem, nisi vectigal pendant. denique non esset opus Dei iustificatio , nisi inesset in ea iustitia: &nisi verum esset, te, postquam a Sacerdote obtinueris absilutionem, vel alio modo iustificatus sis, nisi recidas in peccatum,) Dei aspectu fruiturum: neque id assecu turum tamen, nisi prius poenam aliquam temporalem per lueris. Sed paullatim quaeso: praeter hanc poenarum satisfactionem iniri ne praeterea alia ratio potest,qua placetur Deus f etia.
sed eius proferendae nondum est locus. quiescite.
308쪽
mR Vlta vobis, auditores, asserimus hac secunda disceptati
nis patie : eaq; maxime animaduertenda. Sed oportet. nos paullo etiam, quam soletis, attentius audiatis. Er, quamuis incertum vobis interdum videri possit,quorsum tendamus;onibus tamen exploratum sit,nos a recta via nihil prorsus erraturos, sed nonnullis de caussis eam occulte adeo progressuros ; ut discerni vix possit. Quaesitum est a nobis extrema superiori par te,an iustificatus homo alia ratione poenae,certo tempore definitae,quam retinet Deus, satisfacere possit; quam si aliquam poenam, in se suscipiat: & responsum est, posse alio item modo; quem tunc patefacere tamen noluimus. nunc unum uobis pariter aperiemus, ex quo deinde paullatim orietur alter ille,quem adhuc indicandum non putamus. itaque dicimus, Deum liberalissimum, atque iustissimum non solum habere satisfactionis loco opera poenalia, quae nos ipsi facimus; sed etiam crebro accepta referre, pro poenarum nostrarum satisfactione illa poena- .lia opera, quae nos ipsi non facimus, sed alij faciunt pro nobis. o mirificam, & immensam Dei bonitatem l quid dici potest amplius Z perinde, atque si rex perduellem, quem semper ex
lare iusserat, a perpetuo exilio reuocarit, ocrelegarit ad praefiniarum tempus: deinde permittat etiam perduellis amicum relega-x perpetuo deinde Delexilio reuocarit, & relegarit ad praefiniationis illius incommodum,& molestiam pro ipse reo subire;&elapso tempore non minus perduelli pateat aditus in patriam , quam si ipse relegationis pcenam pependisset. sat habet Deus, si vector, qui iam ad littus applicuit, quo in oppidum ingredi tur, vel ipse, vel alius pro ipso vectigal solvat. Et sit vobis haec firma conclusio; opera alterius, dum vivimus, nobis prodesse posse. quod tametsi adeo aequum est,ut qui illud tollerent, Sanctorum communionem, eandem ipsam, de qua in symbolo habe-
309쪽
27'tur, tollerent; tamen, ut illud corroboremus magis,locos etia mapertos sacrae scripturae asseremus, quibus idem manifesto pro.
batur . nam apud Lucam i8. Christus ait, Facite moιὼ amicos de Mammona iniquitatis,qui introducant mos in aeterea tabernacula . quibus verbis rem omnem aperuit. si enim amici nobis possunt facile munire viam in coelum,siq; actiones illorum nostrae saluti prosunt, ut certe prosunt; quanam id accidit ratione 3 an culpam delendo nequaquam . nam culpa nostra non deletur, nisi cum nos ipsi contritione habemus. eatenus,igitur, prosunt, quoad opera sua poenalia voluntate, & animo ad nos applicat, sicq; satisfactione nostrat opem, & adiumentum ferunt. Praeterea, Numer. a c. legitur, simulac Aaron thus adoleuit, orauitq; Deum, ne ultra populum affigeret, subito cesse e plagam . a que uti Deus primo culpam remiserat; ita postea, ducens acti nes Aaron satisfactionis loco, pro poena tempore definita,quismretinuerat, amigendi populi finem fecit. Et cessauit plaga. Aequantum ad sacrificia pertinet, mani fista res est. Ut Levitic. 4. 'gate pro eis Sacerdote, ω sacrificanteeropitius eis erat dominus. atque, ut Paullus ait, oportet, Pontificem offerre pro peccatis totius populi. illud deniq; luce clarius est, dum vivimus, posse aliupro alio satisfacere. Quare, o vectores, hic est alius vectigalis soluendi modus ; cum scilicet quispiam pro vobis loluit. & posteaquam a Sacerdote criminum abselutionem consecuti estis,
nihil potest a vobis fieri prudentius, nihil utilius, quam si detis
operam, ut aliqui pro vobis preces apud Deum adhibeant, addant precibus ieiunia, sacrificia,peregrinationes,& id senus alia, tam enim clemes est Deus, ut quicquid ab illis fiat; satisfactio ni vestrae acceptum referat; non secus, ac si factum a vobis fui Lset. itaque iam duas rationes habemus, quibus semel vectigal soluere possumus. unam, poenalibus nostris operibus . alteram, alienis. Nunc tertiam cognostite,quam adhuc proferre noluistiliis
310쪽
scilicet, quomodo satisfaciamus neque operibus nostris, neque alienis, quae nobis ab ipsis operantibus applicetur. Et quisnam, bone Deus, esse poterit hic modus, quae via, quae ratio 3 mox scietis ; sed gradatim nobis progrediendum est . itaque illud infirimis vobis affero; posse hominem iam iusti ficatum,dum hacuce fruitur, opera ad satisfaciendum idonea plura facere,quam ipse indigeat, ut poenam temporalem persoluat, quae nondum remissaeit . fieri irem pose, ut vector, postquam egressius ena- .ui, descendit in littus, vultq; in urbem ingredi , argenti plus habeat in crumena, quam sibi sit opus ad vectigal soluendum. quid ad haec, Caluine, dicisὶ quid dicat detrahit, vituperate prouidet enim, quorsum haec pertineant . itaque exclamat, insultat, conuitiatur. Quasi vero ait ipse falsum sit illud, in
multu ostendimus omnes. quasi Ioannes non dixerit i dixerimuia quoniam peccatum non habemus, nosmeti osseducimus. quasi hoc item non sit verum, Omnes peccauerunt, egent gloria Des . n
que omnibus dicendum sit, dimitte nobis debita nosyra. & sint condigna passones huim seculi ad futuram gloriam . quasi deniq;
non sit nobis laborandum vehementer, quo perfecte pro pec catis nostris Deo satisfaciamus, ut etiam id sit mamus nobis, posse tot opera facere, quae debita nostra longe superent. fer cuius sane homo iste est . sed attendite vos, o Catholici: cognosciteq; , an res clara sint, & omni scrupulo careant. praecipue vero in memoriam reuocate illam operum distinctionem,qua principio dicebam. nempe, interdum opera considerari uti disponunt, inducuntq;; interdum vero uti merentur: nonnunquam uti satisfaciunt. nam antequam adepti primam gratiam simus, tantummodo praeparant, & inducunt: neque gratiam primam promerentur. At ubi gratiam consecuti sumus; opera
nostra, quaecunque facimus, & gloriam merentur, & poenae satisfaciunt. Verum enim vero,cum de his duobus nobis agendum
