F. Francisci Panicarolae ... Disceptationes Caluinicae. A Ioanne Tonso Mediolan. patritio in Latinum conuersae

발행: 1594년

분량: 528페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

341쪽

loco loqui de extremo iudicio:& quide nihil oino fallitur . qua-uis enim ante postremum iudicij diem quilibet nostrum suis precibus alteri prodesse poterit, seu vivo, seu mortuo; cum tamen ultimus ille aduenerit dies, nullus amplius opitulandi, vel Opis ferendae locus relinquetur: sed praecedent, qui bona egerunt

in mitam aeternam: qui merὀ mala, in ignem Mernum. Caeterum

quod ad alios locos attinet, non uno modo tantum , sed tribus respondemus. primo, ut Gratianus assirmauit,intelligi illos oes de extremo iudicio. verissimum est enim, eo temporc leuatum iri neminem alienis operibus, neque poenis,neque susiragijs. Secundo dicimus, quamuis ego subleuerin praesentia alienis operibus, aut indulgentijs; posse me tamen iure assirmare, haec ola non aliena esse opera, sed mea : nam, qui meae utilitatis causa Operatur,cum opera sua mihi applicat,illa mihi largitur, & mea facit. Papa item, & Episcopi, cum indulgentias donant, eff-ciunt, ut pars Operum illorum, quae alijs rea undarant, mea sit; ita ut haec opera omnia appellari mea, & censeri possint. Postremo ad distinistionem illam redeo, quae tuetur omnia, meriti scilicet, & satisfactionis: rursusq; redigo vobis in memoriam pro alio, quam pro seipso mereri posse neminem ; sed pro alio sati Beere quemlibet posse. Et nullus unquam mihi seu vivo, seu mortuo adiumento erit ad promerendum caelum; illud .n. acquirendum est mihi meis tantum operibus, per virtute: sam quinis Christi, & ijs quidem ope gratiar ipsius adiutis . ad satisfaciendum autem afferri mihi auxilium potest: vel si qui opera sua mihi applicent; vel si aliorum redundantia opera, quae in aerario custodiuntur, mihi communicentur ab iis, qui claues imnent , & habent largiendi potestatem. Quibus sic se habenti. bus, quamuis, qui allati sunt loci, sexcenti essent, quibus probaretur, opera alterius alteri non prodesse; ijs omnibus ego paucis responderem: nempe, ad merendum nunquam prodeste: ad

satis Diuitiaco by Corale

342쪽

satisfaciendum autem semper usui esse posse. Quae, igitur, iam affirmauimus, praeclare consistunt, &firmissima sunt: quemlibet scilicet, cui soluendum est vectigal, antequam in Vrbem ingrediatur, posse, dum vita suppetit, id praestare; non solum cum ipse soluit , sed etiam cum alij pro ipso soluunt: vel cum aerarij praefectus pecuniam, quae alijs superfuit, illi comunicat. summa est, posteaquam absoluti sumus a peccatis, si nobis nocondonatae poenae satisfaciendum sit, posse nos, dum vivimus non selum satisfacere nostris poenalibus operibus, sed etia posse suppetias nobis,& opem ferri poenalibus operibus alienis; si qui sint, qui sua nobis applicent: vel ijs operibus redundantiae,quae

nobis per sanctas indulgentias communicantur. Quae cu tam vera sint, quam, quae verissima, ut aperte demonstratum est; quaero ego, auditores, quare eadem vera esse non oporteat,etiam

eorum ratione, qui in loco purgatorio sunt: id est, si, dum ego vivens satisfacio, possum auxilium ab aliquo consequi, cur non possum suffragio iuuari, cum post extremum spiritu satisfacio 'si, dum vita permanet, adiumenta utilia sunt, cur eadem, amissa vita, sunt inania λ quae hare est immanitas, quae seritas feritas certe Corvorum eli, cum saeuiat in mortuos. aperte demostro, alios posse, dum vivo, pro me satisfacere; & deinde mortuo mihi hoc ad imis lauxilium qua fretus auctoritate qua coniectura qua lege t qua saltem umbra rationis 3 Ego vero pro mea caussa habeo & firmissima argumenta, rationesqI, &clarissimos locos; quibus plane ostenditur, eadem, quae in satisfactione, adiumenti ratione, prodesse possunt vivo; ratione suffragij prodesse & mortuo. Ac de argumetis, & rationibus primum dico; quaeroq; qui fiat, & quibus illud radicibus nitatur. vi opera alterius fructuosa alteri esse possint. & affirmo, necesi se esse, responderi mihi, radicem esse duplicem. alteram, ab eo nascentem, qui iuuatur; ab eo qui iuuat, alteram. id est,ut quis

343쪽

3e iuuetur, id esse caussae,quod is in gratia sit,& chari tatis illius vinculo nexus,qua Ecclesiae membrum ea, quae ad satisfactionem attinent, membro communicat. Ut autem qui sipiam iuuet, heiari, quoniam is opera,a se facta, applicare cui maluerit, volunta- tein mente possit. Velim igitur ostendi mihi,quaenam harum radicum desit, ut suffragari mortuis non possim . nam si negas, me opem ferre posse mortuo, ut is satisfaciat; declarandum tibi est, quanam caussa ex his duabus, ego prohibear. an sorte, quia is non sit in charitate 3 an vero, quia nequeam ego metem mea,& beneuolentiae assectum ad eum dirigere Et quidem tam ingratia sunt mortui, qui igne purgatorio expiantur, quam vivi, qui iustificati sunt. immo illi conditione eo meliore; quod recidere in morbii amplius no possimi; hi quotidie possunt. quod vero ad me pertinet, in me ipso experior, nihil prohibere,quo mi

nus animum, S voluntatem meam conuertere valeam, tam ad

mortuum se se expiantem , quam ad viuum satisfacientem. Si dicamus igitur, me satisfactiones meas applicare vivo posse; mortuo non posse; res erit non solum ab omni ratione alienissima, sed etiam tantae feritatis, atque lyuitiae, ut ab eius commemoratione abhorream. pari ratione eadem de indulgent ijs dicenda sunt. nam quod ad me spectat,ego qui vivus sum,ea ratione fructum ex indulgent ijs percipio, propterea quod sum in gratia. quod autem ad Papam, siue ad Episcopos attinet, quoniam arbitrij,& facultatis eorum est indulgetias,quibus maluerint, impertiri. sed mortuus , qui purgatur, aeque est in gratia, atque ego: immo eo amplius, quod ipsius gratia firma est: Et Papa

tantundem animum applicare mortuo potest, quantum vivo.

quid igitur dubi j testat 3 nisi illud aduersari j dicant, quod aliquando insiuise , ridiculeq; dixerunt,ut aliquid dicere viderentur 3 Papam scilicet, uti clauibus posse, indulgentijs in eos confitendis, qui super terram sum ; in eos autem , qui sunt sub. X terram,

344쪽

terram , nequaquam posse: idq; probari illis verbis. quodcunque ligaveru seuper terram: non enim dictum esse, sub terram. acute scilicet inuentum . quasi vero vel ipsi pueri satis non intelliganti verba illa, super terram, non ad absolutum,sed ad absoluentem referri. non enim illo modo exponendum est, scilicet , ubi tu ligaueris, quae sunt super terram: sed hoc potius, quae ita lis

ueris, donec eris stuper terram. id est, quaecunque ligabis,aut ibi-ue quoad eris super terram; quoad viues. allo vobis confugiendum est. nam rei tam clarat obduci tenebrae non possunt. Et Ddem, igitur, auditores, rationibus constat, sicut viventi opem ferre possumus, cum satisfacit, ita & mortuo. Et quemlibet, qui in loco purgatorio sit, uti antea, dum viveret ς ita nunc e

dem consequi posse suffragia , quae sacrifici, , precibus, eleem sinis, operibus poenalibus ei applicatis , & indulgenti js acquiaruntur. Atque haec pulcherrima, verissimaq; conclusio, positanos, scilicet sufiragari mortuis, non in tantummodo rationi hus innititur,quas attulimus, quamuis illae firmissimae sint, sed etiam vim accipit, ab apertissimis sacrae scripturae locis praecaeteris autem maximi ponderis videtur ille Tobiae 4. in quo moriens pater inter alia pietatis opera , quae filio commem rat, & diligenter, ut ab eo commendentur memoriae, petit pillud est , mi panem suum munum super sepulturam iusti comriituat. quod cum eo proposito fieri non potuerit, ut eo tem pore mortui cenarent, maxime velim, vel a Caluino caussam afferri, quare id Tobias mandasset ; vel istum eorum auctoritate mouerr, qui locum exposuerunt. dixerunt enim, panem

illum , & vinum apponi solitum ratione suffragii: ut scilicet

aduenientes egeni, ex ijs alimentis resecti ,. Deum pro mortuis precarentur, quorum sepulchris appositos cibos inuenissent . sed ad ea veniamus, quae sunt Solis luce clariora. atque in primis recordamini ne, quantum conentur haeretici noliri, quan

tis. Diuitigod by Corale

345쪽

3 stis viribus, quanto sudore enitantur, ut Machabaeorum libros reiaciant, paullo post intelligetis , qua mente, quo consilio. Sed prius reuocandum vobis est ad memoriam, non selum do. cuisse me superioribus disceptationibus, ad Romanam Ecclesiam pertinere , quae sint scripturae canonicae, decernere ; sed etiam manisesto ostendisse, librum hunc singillatim Macha.

barorum Canonicum , & maxime probatum esse . receptum

enim ab Augustino lib. I 3. de Civit. Dei, cap. 3 6. ab Isydorus. Ethimolog. ab innocentio primo, Epistola ad Esuperium Tolosanum et a Celasio Papa, & a Concilio septuaginta Episto-porum , a Concilio tertio Carthaginiensi: a Concilio Florentiano, Eugenio Quarto iummo Pontis: denique a Concilio Tri. dentino, Paullo Tertio stilente . quam librum esse canonicum , maximeq; receptum, liquido constat, an vero eo suffragia pro bentur, vestrum sit iudicium .dicitur enim in primis, Iudam achabatim ,facta collatione, duodecιm millia drachmas argo. si misisse Hierosolymam, offerri pro peccatu mortuorum . deinde eodem cap. E. secundi libri continuo additur, quid ipse de actione hac censeat: sequitur enim, Bene , ω religiosi de res

surrectione cogitans: nisi enim eos a quι ceciderant , ressurrecturos steraret, et anum mrderetur, superfluum orare pro mortuis.

postremo concludit Epiphonemate illo, quod animam Caluino ab intimis praecordijs auellit. nempe, Sancta ergo im δε- lubris eti cogitatio pro defunc Tu orare , mi a peccatis fluantur. lib. regum pri. cap. vlt. legitur habitatores terrae Iabes Galaad cude morte Saul cognouissent septem ipses dies ieiunijs opera dedisse. immo lib. L. regum cap. pri. caesis in praelio Saule,& Ionata ipse David rex pro ipsis aliquandiu cibo se abstinuit: quod

item fecit pro Abner lib. regum α. cap. 3. quaero igitur, neque immerito, ad quid haec ieiunia ξS: Beda in fine Commenta iij in librum primum regum respondet, loquens de ieiunio vir X 1 rum

346쪽

3os rum labes Galaad ut animas illas adiuuarent, & mortuis illis suffragarentur . nam ut moerorem, &tris iciam significarent cur per septem dies se se inedia macerareὶ quod si eius rei caussa; debuerat David id agere, quando filius suus paullo ante natus mortuus est Reg. 2. cap. tamen ibi habetur, abstinuisse a cibo regem , quandiu aegrotauit filius, ut ei selutem impetraret: ubi vero is e vita distesiit, continuo ieiunia cessasse, quoniam intelligebat Dauid , infantis illius animam sufragijs non egere, quibus si forte egerent animae Saul, & Ionatae, & Absalon, a cibis abstinuit . quid amplius Z tam receptus erat Paulli tempore hic usus, quo viventes pro mortuis se se affligerent, eaque ratione illis suffragarentur, ut Paullus hoc argumento tanquam firmissimo utatur ad probandam propositionem, quae tunc in

dubium reuocabatur; stilicet mortuorum resurrectionem,a que hoc modo argumentatur . si mortui qui sunt, non resurgent, frustra esset, viventes se se afflictare, quo illis sustilaga

rentur. quid faciunt, qui bapti antur pro mortuo, si mortus non νesurgunt f mi quid bapticantur pro istis ' neque me praeterit, alias interpretationes ad hunc locum asserri : quae tamen nihil aduersantur, quominus appareae propositum ,& voluntas suffragrandi mortuis . Scio item veriorem expositionem, magisque receptam illam esse, quam attuli. nam a Petro Clunia-

cense, a Dionisio, ab Ugone, a Gagneo, de ab alijs pluribus exponitur, baptitari pro mortuo . idest affligere se pro mortu rum sussragijs. neque semel verbum baptizari in sacris literis afflictionem significat Marci cap. 1 o. dominus Zebedei filijs dicit, poteriti bibere calicem, quem ego bibo , aut baptismo , quo ego baptitor, bapticari ' & Lucae i 1. baptismo habeo ι ticiari,& saepe alibi . sed ad probanda mortuorum sussragia pulch

rimus locus est Lucae cap. 18. facite mobis amicos de mammona, iniquitatis, Ut cum defeceritis, recipiant mos in aeterna tabernacula.

347쪽

3o nam si δεμ re significat mori, ut doctissimi patres censent, &dominus post mortem nostram , assirmat, non defuturos, qui nos ad diuuent, ut in aeterna tabernacula recipiamur; nescio cero te, qua ratione dogma de suffragijs , clarius exponi posset. intelligitisne, an suffragia pro mortuis, ut Caluinus censebat,sint commenta nostra, & an rationis uiribus, atq; auctoritate sacraescripturae careant Z quod si carerenr,num deceret, homines tantulos, tamq; humiles, adeo arrogantes, adeo insolentes esse, ut morem , semper in Ecclcsia Dei a maioribus probatum , semper receptum, diuturnoq; , immo perpet no usu inueteratum , te ij cere auderent λ Augustinum audite libro de cura, pro mortuis agenda. In secundo Machabaeorum libro legimurioblatum pro mortuo sacrificium. sed si numquam inscripturu meteribus omnino legeretur, non parua est mniuerse Ecclesiae , quae in hac conssetudine claret, aucit ori raso ubi in precibus sacerdotum , qua domino vesad eius altare funduntur, locum s2um habet, etiam commendatis animarum. Damascenus libro praecipuo de cura pro mortuis,

ait; Usque ab Apostolis hunc Ecclesiae morem, institutumq; manasse Orandi pro mortuis: quod quidem mihi verissimum videtur . nam Dionysius Areopagita, Paulli discipulus, Hiera chiae Ecclesiast. cap 7. ipsam nostrorum temporum in exequi js

celebrandis, referre, optimeq; describere consuetudinem vid tur . audite. e ccedens deinde evenerandis senti tes , precem sua

super mortuum peragit: postquam precem, Gu ipse Praesul eum salutat; ω suo deinceps ordine, qui adriant omnes. Praecatur oratio illa diuinam clementiam, me cuncta dimittat per infirmitatem humanam admissa peccata def.ncto : eum i in luce Hatuat, regio. ne tuorum, in finibus O braha, Isaac ,-Iacob: in loco, inde uis gemitus, tristria. sed quid opus est,auditores, hunc,vel illum citare, qui de suffragiis tractet, cum ea nemo non probet ffingamus esse nos in Concilio, & totius terrarum orbis sentem

348쪽

3ogtiam exquiramus: ab omnibus certe ipsius partibus conssuere

sanctissimos patres videbimus, vivamq; vocem prae se ferre coism unis consensus, atque concordiae indicem. Ex Africa Tertullianum, lib. de exhortatione ad castitatem . Ab Ecclesia Carthaginiensi Cyprianum lib. 1. Epistolie nonae. Constantinopoli Chrysostomum, Liturgiae tractatu . Ex tota Graecia Damalce. num, tractatu huius materiae praecipuo,& Graecos omnes in Florentino Concilio. Ex patria mea Mediolano Ambrosium, oraritione funebri in Satyrum . Roma Gregorium, Dialogorum quarto. Ostia Augustinum , de matre loquentem, Confessi

num libro . Ex Gallijs Dionysium Areopagitam, Ecclesiast.

Hierarch. lib. 7. Alexandria, Athanasium libro de mortuis. Ex Illyrio Hieronym. in Prouerb. cap. s. e Palestina, Apostolorum nomine, Clementem Romanum, Petri discipulum Apostolic. doctr. lib. s. hi omnes, auditores , & sexcenti alij ad nostrum Concilium conuolant, & nostrae sententiae de mortuorum sus. fragijs assentiuntur. Caluinus autem quid molitur, quid agit scitne, uniuersos Ecclesiae patres caustae ipsius aduersarios esse

acerrimos nihil horum ignorat . qua ratione non erubescit eadem, qua toties alio tempore non erubuit. sed quid ait 3 tria vero pulcherrima. primum, Veteres in hac re mandato Dei, σlegitimo exemplo destituebantur . alterum, in hoc aliquid humani patiebantar. tertium, ad imitationem trahendum non est, quod ipsi

fecerint. Θ canem, o canem, canibus obijciendum i fierine potuit, cum haec diceres, quin te auditores lapidibus obruerent Et cum haec in libris tuis leguntur, quin te lectores in ignem continuo non conijciant 3 seu animaduertite qua so, quam bene se gerat erga suum Augustinum: suum autem ioco, serio nostrum . cum enim narrat, se rogatum a moribunda matre, ut

pro ea Deum precaretur; factumq; id ab se; ridet Caluinus, dicitq; , anum illam delirasse ; Augustinum autem se a qua tuor; matris Diuitiaco by Corale

349쪽

3ost

matris lachri mulis corrumpi passum filisse. Εquidem, audit

res, meam ipsius linguam odi, quae tam nefanda referat, sed maxime cuperem etiam , eos, qui decepti fuerunt, ut i stius ingenium , & mores pernoscerent,tandem animum inducere. Interi m non modo disceptationem hanc, qua probatum est Putagatorium , & suffragia pro mortuis, absoluimus; sed etiam sex illas, quibus materiam de hc ne tractauimus. Et sane, cum teporis breuitas me de omnibus,quae in controuersiam adducuntur,dicere non pateretur, nihil a me,iudicio meo, fieri potuit utilius, quam ut ea vos docerem, quae praecipue vestia sunt, & ad

vestram salutem tam necessaria, ut cum ea coniuncta esse videatur. id est, quo in statu ortamini: quid vobis baptismus asserat rquam vim habeat concupiscentia: quae sint liberi arbitri j vires: quae caussa sit, quare peccetis: ubi propter peccatum cecidistis, an surgere possitis: an possitis sine gratia: an id praestet gratia sine vobis: an sola sussciat fides: an ei addenda sit poenitentiar quid contritio sit: quam sit necessaria Consessio: post absoluti

nem an satisfacere oporteat: an, dum villimus, ad peragendam satis fictionem ad diuuari possimus: postquam mortui sumus, an costitutus sit nobis Purgatorius locus: an sustragils iuvemur. Denique ab eo tempore, quo in hanc lucem editi su naus, nonia

nulli ad inferos detracti sunt: euecti ad coelum nonnulli. Singulis autem locis,quid Caluinus sentiret, quid nos, exposivimus. Exemplo item nauigij frequenter usi sumus. quod si illius mea moria mentis vestrie oculis inhaeserit; erit vobis pro figura quadam,imagineue, quibus utuntur ij, qui arte sibi memoria quaerunt: quocirca status eos omnes,' in quibus versatur homo, facile intueri in ea quodammodo poteritis, &de ijs loqui. Sed neque exemplum hoc, neque alia pluribus colligemus, ne longius evagemur. Duas igitur operis nostri partes hisce duodecim disceptationibus abitauimus. priori iecimus fundamenta sex di

350쪽

sceptationibus testimoniorum illorum , quibus differentibus nobis innitendum fuit: altera mihi videor eisdem testimoni js ostendisse, quicquid de homine dici poterat. extrema pars reluqua est, qua calumnias, nobis ab aduersarijs obiectas, refel

lemus .

DISCEPTATIONUM FRAN. PANI GARO L

EPISCOPI ASTENSIS IN DOGMATA.

Pars Tertia.

DISCEPTATIO XIII.

eua probatur, sanctos inuocari debere, non flum misos, eos et tu,qui in caelo sunt: ω hac oia ex sacris siripturu ha bera,expressa , esse ab omnibus Sanctu patribus , m in Dei Ecclesia perpetuo ' u recepta. O duersus Caluinum ca' ἔ a. primi, GP cap. a o. terti, libri Institutio .

Rauissima sane sunt conuicia, Serenisi. primceps , vosq; caeteri auditores, quibus nos co- sectantur; atrocia crimina sunt,omniq; surplicio digna,quae nobis obiectant calumniatores nostri & colloquijs, & scriptis ; & publice, priuatimq; & quoties aliquam occationem nacti sint, ut nomini nostro turpitudinis,& ignominiat notam inurant, nosci; uniuerso hominum generi odiosos,& infensos reddant. atque ego quidem iam mirari desino, quare tot homines nos miseros concionatores Catholicos non ludifice tur sistum; verum etiam despiciant. nimiam enim profecto vim habent ad alienandos a nobis eorum animos, qui aliqua pie

tate Diuiligod by Corale

SEARCH

MENU NAVIGATION