F. Francisci Panicarolae ... Disceptationes Caluinicae. A Ioanne Tonso Mediolan. patritio in Latinum conuersae

발행: 1594년

분량: 528페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

371쪽

Paullus ad Roman. i s Obsecro mos ratres, ut adiuuetu me in or tioniblumeseris pro me ad Deum. praeterea hortatur nos Christus, ut vivos nobis quaeramus precatores, apud Lucana i 6. dicens, facite et obis amicos de mammona iniquitatu , qui recipiant mos in aeterna tabernacula. cum igitur res tam aperta sit, tam clara; non

mirum est, si haeretici, praecipueq; Caluinus, ausi non sunt,d precationem negare, quae a vivis adhibetur. Veruntamen, d precationem Sanctorum, coelo fruentium, negant: Et etiam, quod huc pertinet, re consequar, o insolens, celerius opinione tua. Sed interim, Tu assirmas, ab eo, qui precationi Christi,deprecatores addat, indicari, se Christo dissidere. quare ergo addis tu 3 quod ad hoc caput attinet,quid interest, vivi ne sint, an mortui deprecatores, dum ij Christi precationi adiungatur 3 si Christus deprecatores non recipit; certe neque vivi, neque mortui ei addendi sunt. sin recipit; disserentiam affer, cedo rationem, qua mortui tantum, non autem vivi,Christum e sse minus idoneum arguere videantur. mihi credite, Catholici auditores, nodum hunc Caluinus nunquam expediet. nam si addendi Christo nossent precatores, ne videamur eius virtuti dissidere; certe huiu modi dissidentia, additis, tam vivis, quam mortuis, indicaretur. sed non inficiatur Caluinus, neque inficiari potest, uti iam dictum est, curandum nobis, ut integri,pijq; viri,uiuentes,pr cibus suis nos Deo concilient. Quocirca, materiam hanc colli- Sentes, atque ad mortuos redigentes, quaerimus, si vivi pro nobis orant, hoc unum scire cupimus, quare itidem non orent &mortui. possem dicere, Sanctos nunquam interisse: immo tunc mori desinere, cum finem habere eorum vitam , putamus: &scriptura Sacra habet, Deum eAbraham, Deum Isaac, Deum Iacob non ess mortuoram Deum, sed miuorum . sed a communi loquendi usu non discedens, accipiensq; pro mortuis eos,qui ex

hac vita migrarunt; si sodalem aliquem Dominicanum, vel

372쪽

332 Franciscanum orare possum,Vt pro me Deum precetur; cur eo Ddem, Dominicum, de Franciscum rogare non possim, ut ij pro me Deum orent 3 si viui id faciunt; quare facere non possunt,&mortui Z summa est, rem ad tria haec capita redigi: si non orant;

id accidere vel quia nequeant; vel quia nesciant; vel quia nolint. Et quidem, quod postini,&velint, Caluinus ipse dat manus.

non ignorat enim , neque negare potest, magis posse mortuos, quam vivos: quoniam dicere eos iam amplius pro seipsis non oporteat, dimitte nobis debitano tra . de item magis velle,

quoniam maiori charitate, eaq; iam firmata, praediti sint. quod

vero sciant, negat: hucq; omnes neruos intendit, omnem conatum adhibet. dicit enim non esse credendum, mortuos orare

pro nobis, quoniam quibus egeamus, scire ipsi nequeant: neq; nos inire rationem posiimus, qua certiores eos faciamus. quae omnia sale suo aspergit: tamq; modelius,ac lepidus est; ut quaerat , quot pedum, aurium longitudo sit sanctis nostris,ut audire nos possint. o infamem l venustus vero cum Sanctis cauillandi modus. quidam item ex istis scelestis, hoc scribere audet,gloriosissimam, purissimamci; virginem Dei matrem non maiore habere vim ad impetrandum precibus suis quicqua a Deo nobis, quam turpissimam omnium meretricem, quae prostituta sit. o Deus t Ze huiusmodi hominum portenta sectatores habet 3 sed

iustum dolorem compescentes istorum argumenta Videamus.

Dicunt, Sanctos, qui in coelo sunt, res absentium scire non poDse. Sed quaese vos, nonne legitur Regum 4. absentem Eliseum cognouisse, quae Giezi seruus ipsius egisset & item absentem optime retulisse, quae gesta in conclaui Syriae,&constituta suissent nonne habent Apostolorum Acta Petro absenti Sassi rae,&Ananiae fraudes notas fuisse Z Ergo hi, alijq;, nondum in gratia

confirmati, res absentium cognitas habuerunt: nunc in ea con-hrmati, earum nescij sunt ξ hoc esset plus tribuere viatori, quam

beatos Diuitigod by Corale

373쪽

333 beato. sed alia sunt peiora. Cadauer Elisei nonne futura pra dixit Z Iosephi ossa nonne vaticinata fiunt i sine dubio. & animae

ebrum dem res absentium ignorabunt i hoc est minus beatoruanimae tribuere, quam cadaueri. sunt item deteriora. Diues ille damnatus nonne malos mores, & impuram vitam fratrum absentium vidit Z id affirmauit ipse Christus : neque parabola, similitudineue usus est: nam nominibus proprijs aliquos appellauit: &, quamuis usus fuisset; non tamen quicquam,quod fieri non posset, inseruisset . qui igitur apud inferos sunt damnati

res absentium norunt: qui in coelo aeterna vita perfruuntur,be ti no noscent acerbo nimis o Caluin istae odio in Sanctos aestu aistis . parum enim videtur vobis, quod eos minoris putetis,quam viatores, dcquam cadauera, qui minoris etiam aritimatis dam.

natis, & prope dixerim, daemonibus ipsis. Sed praeter argumenista,quoniam quaeritis,qua ratione possint beati ea scire,quae apud nos geruntur ; dico praeterea duplici modo id posse contingere. altero,cum Angeli patefaciunt; Deus enim multa,quae hic fiur, vult per Angelos beatis aperiri: neque hoc meum est inuentum, ιed dictum vel ab ipso vetustissimo Dionyfio Areopagita: praeterea cum multa ab Angelis nota fiant viatoribus,ut passim plurimis locis diuinae literae ostendunt , ne minima quidem ratio afferri potest,quare ab eo honore,quem viatori tribuimus, bea tum excludamus in altero modo, res absentium cognoscimus, citea in Verbo conspicimus . nam quemadmodum habens ego in manu speculum, illudq; nunc hoc, nunc illo modo vobis obi j- ciens, facerem, ut unusquisque vestrum ea cerneret,quae vellem; sic ut Gregorius, & omnes scholastici patres dicunt, in Deus v luntario sitae ipsius essentiae speculo res nostras,du vivimus, oc lis beatorum Offert: atque ea ratione quaecunq; nobis opus sint, ij facile intelligunt: neque tam longis o Calume, auribus egent,

Ψt nostras preccs exaudiant , quare si nihil tibi suppetit amplius, quod

374쪽

quod afferas, cum tu ipse eorum, qui adhuc vivi sunt, deprecationem concedas, & ego flane docuerim, Sanctos, iam sempiterno amo fruentes, longe amplius, quam vivos & posse , &scire, & velle pro nobis deprecari ; necesse est, velis, nolis, vel

istucipsium amrmes; vel fatearis,a te negari temere,& animi impetu potius, quam ratione . sed ecce ratio, quam semper afferre solet. Ego Caluinus inquit, )ea de caussa, mortuorum deprecationem excludo , quoniam nullum eius exemplum, nullam doctrinam , in Verbo Dei reperio. quare modeste vero, vi s let) quaero, quis Ongelus aut Demon reuelauit. doctrinam hanc

de inuocatione Sanctorum. Sed quid Caluinus diceret, si resipo. derem ego, neque Angelos, neque Daemones, sed Deum ipsum id aperuisse in traditionibus Apostolicis, atque in suis sacris Co-cilijs ' quod si obi jceret, in his non loqui Deum; ego dicerem ,

hoc ostio nullam patere amplius ad fugam viam; demonstratu enim apertissime iam fuisse, Verba esse Dei non minus certa, probataq; , quam ipsae Scripturae Sacrae . hoc profecto facere deberem . attamen, is decepti, vestri cauta, non istius diuinas lia

teras asterre volo, atque ostendere, in eis etiam inuocationem ,& deprecationem Sanctorum,qui caelesti vita potiuntur, expressam cerni. Iacob hoc apertum est j Genes s .inuocans Deum, filijs suis per Sanctos mortuos, id est eorum merita repraesentans, dixit, inuocetur seper eos nomen e braham, Isaae,m Iacob : Exod. 3 3. Moyses idem facit, dicens, recordare eAbraham, Isaac , Ista l. Danielis 3. unus ex tribus pueris eodem inuocat modo. ne auferas misericordiam tuam a nobis propter eAbraham dilectum tuum Iseacseruum tuum. Regum 4. cap. 1 o. Deus ipse dicit, Protegam urbem istam propter me, m propter Navid seruum meum. Et Psalmo x3I. quem Hebraei omnes a Salomone striptum assirmant, Salomon dicit, memento domine David, ον omnis mansuetudinis eius. quod si quis obijciat, longe inter sedisserre

375쪽

diserre, cum quis orans per merita sancti alicuius, precatur :&cum sanctus ipse precatur pro nobis, idemq; ipse Sanctus sit dα precator, & sequester; respondeo,posse a vobis,qui iudicio pro diti estis, facile intelligi,absurda prope omnia,quae Caluinus at,

tulit, eodem recasura, cum rogamus per merita Sanctorum ,

perinde ac, si pro nobis Sancti precarentur . Attamen,an etiam in Sacris literis, loci reperiantur de ipsa deprecatione,deq; Sactis

in coelum receptis, attendite. nam Baruch tertio oratur Deus,

ut Sanctorum orationes exaudiat. atque illud pulchre sane: nam quasi cum Caluino disputetur, aperte additur, intelligi de Sanactis mortuis, non de vivis; Domine omnipotens, Deus Istaec auis di nunc orationem mortuorum Israel. quid ad haec respondere potestis 3 nihil prorsus, nisi Caluinum imitemini; qui, cum nihil habet, quo locum aliquem redarguat, totum librum excludit. sed iam thae praeclusis sunt, fores. nam & ostendimus Ecclesiae esse de libris decernere, qui Canonici sint; & docuimus, hunc potissimum Baruch esse receptum . quod si locus hic ponderis nihil habeat; quid responderi poterit ad illum tam clarum Machabaeorum 2. cap. I s. quo videt Iudas Machabaeus, Oniam,& Hieremiam mortuos orare pro populo λ huius etiam librum negabit,cum respondere nescian Ohe molestus est nimis. si per- set hoc modo negare, breui libris omnibus abrogabitur fides.sed tenetisne memoria , quot rationibus iam Ollandimus, librum hunc probatum , & receptum esse ξ Praeterea, quod nam Concilium asserebat paullo ante Caluinus in hanc eandem siententiam 3 Carthaginiense tertium. Canon. ν . & ego quoq; idε assero vobis Concilium, Canon. 47. quo libros Machabaeoru tanquam probat i ili mos, recipit . quare si Concilium confirmatum non est ab i js, qui auctoritatem habebant; cur eo usus est Caluinus Θ sin contra; cur eo uti me prohibet 3 sed est maxime confirmatum: idq; declarat Machabaeorum libros,probatos,&

376쪽

receptos esse, in quibus de sanctorum deprecatione apertissime constat. Deus ipse pariter dicit apud Hieremiam Prophetam, quem Caluinum decebit probare tandem, atque recipere , in se populo tam iratum esse, ut ne Movsis quidem, & Samuelis precibus, qui iam tanto ante tempore interierant, mutatutus sit sententiam , si fieterint Samuel, .mo es coram me, non essanima mea ad populum intum . sistiterint, ad futurum pertinet. si orabunt, non tamen exorabunt: qui quidem ia mortui sunt. neque credendum est, Deum conditionem eiusmodi afferre, quae perfici omnino non possit. Dicit item ipse Christus, beatos fote similes Angelis : apud Lucam i 6. Eratissicut Gyngeli. atque ij, ut apparet sexcentis seripturae locis, pro nobis precantur. quare vel Christus non est verax; vel Scripturae mentiuntur ; vel orat beati pro nobis . atq; ex hac verissima, maximeq; solida doctrina,quam e tot diuinarum literaru locis collegi mus, intelligat

nunc Caluinus, μιis angelus aut, Damon reuelauit nobis. ratione praeterea vobis assero, meo iudicio firmissimam. na inter Ecclesiam militantem, & triumphantem maximam esse comunionem, nemini dubium est. immo sancti, qui in coelo sunt,& nos

unum, & idem corpus sumus; unus, & idem populus, una, &eadem respublica, una, & eadem Ecclesia. Dccssi ad Syon

montem, riuitatem Dei viventis Hierusalem calestem, inquit Paullus ad Hebraeos cap. 32. ut ostenderet hanc communione, quam habemus cum triumphante Eccles a. matrem nostram

appellat idem Hierusalem , quae est in coesis ad Galath. cap. 4. nosque, & sanctos simul unicum esse corpus Christi, qui est caput corporis affirmat. ted quam praeclare Augustinus lib. Lo. de Civit. Dei cap. 9. quis communionem vidit unquam,qua, communicatum alterum alteri non prodesset λ quis rem publicam in qua ciues, aut corpus, cuius membra sibi inuicem non deseruirent λ Ecce sanctos, &nos eiusdem corporis membra. qua

igitur

377쪽

igitur ratione fieri potest, ut communione inter nos iuncti nosimus, aut ab ipsis beneficium aliquod non consequamur sed quomodo, nisi ij salutem nostram a Deo precibus suis implo rent Sancti hoc uno, ut nostri meminerint, Deumque nobis recando concilient, prodesse nobis possunt tu Caluine, id tolis . igitur utramque Ecclesiam dissocias, rempublica destruis, corpus Christi mysticum dilanias . sed alia audite, non minus absurda, non minus falsa. o mendacem,& oris duri hominem

quem non pudeat asserere, morem hunc inuocandorum Sanistiorum in Ecclesia Dei non antea,quam a Gregorij tempor ibus, initium sumpsisse. quod quidem si verum esset; vetustiorem tamen eum putarem, qui nongentis abhinc annis incepit, ijs, qui biduo ante Geneuae nati sunt. sed praeter haec inde discetis h minis ingenium nosse. affirmat enim ante Gregorij tempora nihil de inuocatione Sanctorum memoriae proditu reperiri: Gr gorius aute floruit anno 1 so. sed Augustinus floruit anno oo. qui Homilia in Laurentium dixit,Oremus Diuum Laurentium staeres. sed anno 3 8 o. vivebat Ambrosius , qui libro de Viduis dixit, Obsecrandi sunt angeli, obsecrandi sunt mar res. anno item 37O. vluebat Hieronymus, qui Epistola in mortem Paullae dicit , vale Fausta, oetui cultoru senectutem orationιbin iuua . Et Basilius uiuebat anno 36 o. qui Homi l. in quadraginta marry- res dicit: orandι sunt Sancti. & eodem tempore vivebat Gregorius Nazian Zenus, qui in oratione senebri in Basilium dixit, Tu da dctuu nos siste precibus. Et anno ΣΑΟ. vivebat Cyprianus, qui, ad Cornelium Papam scribens, dixit, qui prior decessirit, pro fratribus oret. Et anno Exo. vivebat Origenes, qui libro in Iob dixit. Oόι ate Iob, ora pro nobM. quid amplius Z anno 3 3. vivebat Dionysius Areopagita, qui inuocare Sanctos nos docuit, 7. Hierarch. Ecclesiasti Denique Apostolorum ipsorum temporibus vixit Martialis, qui Ecclesiae Biturigum scribens, Z a. horta-

378쪽

338 hortatus est, ut diuo stephano aedem sacram dicarent, in qua eum inuocarent. immo Origenes in Matthaeum asserit, ipsos Apostolos Innocentibus templum dicasse, in quo ij pro patribus eorum inuocarentur. itaque , an Caluinus verum dicat, cum asserit, morem hunc noltrum Gregorio Summo Pontifinitium habuisse;&annos, quθd ad hanc primam insimula-.tionem Idololatriae propter Sanctorum inuocationem attinet, absoluendi, condemnandiue simus ; vestri sit iudicij. abite felices.

DISCEPTATIO XIIII.

ua ossenditur , quam liceat sacris imaginibus iti in Ecta sita Dei, quami mnia, ω metusta sit earum traditio ,

risus.

O duersus f aluinum cap. decimo primi Libri Institutio. G O quidem, Sereni sit me Princeps,non mihi

tantum arrogo, ut me audeam vel bonitate,

vel prudentia, vel alijs virtutibus cum adolescentulo Daniele conferre. sed si accusatores, falsos testes producentes,& formosam muli rem, adulterij iniuste accusatam;&iudices prςproperos,temereq; condemnantes,sipectemus;certe iudicium illud,quod Daniel exercuit, atq; id quod hodierno die constitutitur,dissimilia inter se non prorsus esse videbutur. itaq; iure merito dicere possem, mundus ego sum a1anguine huius: & postquam ad nonnullos eorum,qui me audiunt, me conuertissem, dicens ;fatui non iudicantes,neque,quod uerum est,cognosentes, cidemnasiis filiam Israel, concludere ; reuertimini, reuertimini adiudicium, quia salsum testimonium locuti sunt aduersus eam. In hortos viri

379쪽

33 sui Ioachini die quodam ingressa erat castissimas usanna,animi fortasse leuandi causa: si memoria tenetis historiam , audii res, in emisisq; ancillis ad aquas sola, sine arbitris, lauatum ibat; cum duo scelerati senes, qui ad id tempus occulto loco delitue rant, prodierunt; existimantes, muliebre ingenium & opportunitate loci,& solitudine,& incredibili audacia repente oppugnatum ad resistendum ipserum effrenatat, nefariaeq; libidini vires non habiturum. Sed spe frustrati eo, quod insignis illa mulier decore pudicitiae non minus , quam formae pulchritudine

praestaret, amorem in indignationem, & rabiem conuertentes, id unum agebant, conabanturq; ut ei simul & infamiae labem aspergerent, & vitam adimerent . itaque vociferantes, asserenis

tesq; se se illam in adulterio deprehendisse, rem falsis testibus eo deduxerant, ut iam a iudicibus condemnata innoces mulieri misere ad supplicium raperetur . neque periculum, quod imminebat, eo iudicio circumuenta , vitare potuisset; nisi suscitasse ι dominus Spiritum Sanctum pueri iunioru , eui nomen Daniel ; qui populum leuitatis, & temeritatis arguens,iterum iudicium reddidit : & senibus illis mendaci j accusatis, eo quasi stratagemate usus est, ut utrumque eorum seorsum ab altero interrogaret, sub qua albore adulterij crimen perpetratum fuisset : cumq; ipsos inuicem aduersari, & pugnantia loqui comperisset, senes vituperauit, mulierem laudibus extulit: illos condemnauit, hane absoluit: denique damnati illi, supplicio aflecti sunt, haec ablos luta, & omni laude, gloriaq; cumulata, vitam retinuit. atque hoc quidem conuenire nostris temporibus optime poterit;si placuerit vobis, ut hodierna disceptatione tantum,senes illi sint Lustherus, &Caluinus ; Susanna sit Ecclesia Romana ; Ioachinus Iesiis Christus; vos iudices; & ego sim Daniel. nam, ut rem ab ipso principio quaeramus,si commiscere se cum senibus,& adulterium committere Susanna voluisset, exploratum est, mulieri

Z 3 nihil

380쪽

nihil illos molestiae, nihil prorsus illaturos fuisse. idest, si Eeck

sa Romana Tiaris, & galeris inexhaustam Lutherorum, & Caluinorum auiditatem satiare voluisset,non excitatae,tot tamq; di

ueris sui sient sectat. sed quid fui siet largiri Christi dignitates &

honores indignis hominibus; nisi adulterium perpetrare mgustia fiunt indique: sed melius eri mihi absq; opere incidere in m

nus hominum, quam peccare in conspectu Domini. itaque negante Susanna, se adulterium commissuram; ecce senes in rabiem versos: qui vociferantur primum: idest, sexcentos libellos haereticos spargunt, atque disseminant. deinde etiam iudicium exercent: idest: frequenti auditorum numero e suggestis accusant atque, ut hesterna disceptatione dicebamus, proprie adulteri; ream faciunt: asserentes,quod Ioachimi est,eam alijs impertiri: idest, adorationem, quae uni Deo debetur, hanc idololatra iam factam, alijs etiam tribuere. Sed ad accusatores euincendos nihil melius, prudentiusve fieri poterit, quam Danielis stratagematevti . nam,si quaeremus,qua sub arbore perpetratum adulterium, id est,qua in re comissa Idololatria fuerit ; reperiemus, istos duos iniquos homines senio confectos, tam aperte, totiesci; alterum ab altero dissentire, ut ipsorum rabies, & illius innocentia facillime discerni possit. quocirca, cum superiori disceptatione de

Sanctis ageremus, quaereremusq; sub qua arbore adulteraretur, inter se discordabant:& unus respondebat, committi idolol triam imitatione; alius adoratione; alius inuocatione . Luth

rus autem id esse caussae dicebat,quoniam Deum haud capacem esse putabamus. Et Caluinus, quoniam Christi precationi,quae nobis minus idonea videretur, dissideremus. similiter quod ad alia duo Idololatriae capita pertinet, de imaginibus,& Eucharestia alter ab altero maxime discrepat. nam tu therus negar, ratione imaginu adulterium commisitim fuisse; Caluinus autem contra affirmat. Lutherus inficiatur, in Eucharellia esse idol

SEARCH

MENU NAVIGATION