F. Francisci Panicarolae ... Disceptationes Caluinicae. A Ioanne Tonso Mediolan. patritio in Latinum conuersae

발행: 1594년

분량: 528페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

351쪽

rate praediti sint, stetera illa, illa crimina, quae t Deus autem

nouit, qui nouit omnia , iurene id fiat, an iniuria in nobis obij-ciunt . Sed illud quidem, o decepti, verum est, sacrificiis omnibus esse adhibendum salem. quocirca quaeri non leuiter possemus, quod nos indicta caussa damnandos censiteritis, & quales nos aduersarij nostri vobis essinxerunt,continuo nos tales eta credideritis. Veruntamen, si in praecipiti iudicio unquam est aliquis excusationi locus; tum profecto essi decet, cum crimen

reo obiectum, tam atrox est, ut, cum eum vix insimulari audimus , continuo os auertamus, & a criminis commemoratione statim abhorreamus. fallaces, hypochritae, superbi, auari, desides, ignaui,sensibus parentes,violenti, rannici appellamurrhisee virtutibus ornamur, his laudibus, quod vos minime latet,

assicimur. sed , quod dictu nimis horribile est, ijs omnibus, qui nihil perpendunt, qua ratione quid dicatur, iam perseaserunt , nos idolorum esse cui res,& nostra disciplina ah quam inique nos accusant λὶ populos ad commitendum Idololatriae crimen induci. quod si ita se habet, agite, auditores, lapides in

nos coni jcite; iure enim, & merito facietis: vivos comburite ;vivos desedite: neque enim ulla poena, ultoue cruciatu aequare stelus nostrum poteritis. Sed prius audite nos quςΕ : aequi trudices estote; aures nobis non criminibus obtusas, sed vacuas praebete . eo magis, quod defensionem hanc pro salute potius animam vestrarum, quam tuendae existimati his nostrae caussa sistipimus. Vbi autem exploratum vobis fuerit, omni nos crurere culpa , nul Iam tamen pro repentino nimis aduersum nos iudicio vestro poenam a vobis reposcem us, nisi ut posthac neq;

fidem aduersari j nostrjs adhibeatis ;&odium, si quod in nos concepistis , benigne deponatis . neque tamen consilii nostri est ea diluere omnia,quae isti nobis obijciunt; sed in praesentia hocantum modo cIim tu refelle mus alia tribus d. 2 I caussis

352쪽

eaussis omittentes. primum, quia res non patitur,ut sex tautum disceptationibus resp5dere ad omnia,eaq; redarguere possimus r& aequum est, ea tractari, quae magis urgere videantur : deinde quia auaritiae vitium , ignauiaeq;, & huiusmodi ad personas non ad doctrinam pertinet: idololatriae autem crimen & nobis , &ijs populis detrimentum affert, quorum salutem commodis, &existimationi nostrae semper anteferendam putabimus e postremis, quia hanc unam calumniam purgantes, nihilominus tria, quae in controuersiam adducuntur, & maximi ponderis sunt, tractibimus ; scilicet Sanctorum inuocationem; adorationem imaginum, & sanctum altaris Sacramentum . quare cuisti assiiment, hos esse nostros idolorum cultus; ut homines, distatuas, & panem adoremus; de his omnibus ordine in seque

tibus disceptationibus differemus; hodieq; initium ab ea idololatria sic enim ipsi appellant faciemus; quam committimus, auferentes Deo gloriam , & san tribuentes. Sed, quoniam adhuc non satis apparet, cuiusmodi sit hic cultus, quem isti adumere nos Deo, & Sanctis tribuere conqueruntur; operae pretiuerit, si in primis perscrutemur, quot, & quales cultus Deo d beamus. Et continuo respondebo, quod etiam ipsi fatebutur.

Ubeem nos Dein debere cultum: imitationem,honorem, inuo. rationem. tria enim Deo debemus , ut eum imitemur, ador

mus, & inuocemus. Constat autem id verum eta; quoniam cum Deus a nobis considerandus sit, uti bonus in se; uti dominus nostrum omnium, atque uti beneficus; quia bonus est', d bemus eum imitari; quia dominus, honorare; & quia beneficus, inuocare. quare si appellare velint Ecclesiam Romanam

idololatram; eo quod aliquem cultum, Deo debitum , sanctis hominibus adhibeat. id contingat, necesse est, vel quia sanctos imitetur,cum imitandus sit Deus; vel quod Sanctos etiam ad ret, cum Deus adorandus sit; vel quia, Sanctos invocet, cum

unus

353쪽

333 unus inuocandus sit Deus: ae denique, quia aliam bonitatem

imitetur, alium dominatum adoret, & aliam beneficentia inuocet, quam unius Dei. Nunc paullatim , diligenterq; singulos hoste tres cultus examinemus, de quibus diximus ; quaeram usq; , qua in re , quo modove idololatriam committamus Quod ad imitationem spectat, nemo inficiabitu i , quin hae maxime praecipuus, eximiusq; sit Dei cultus . tam clare enim constat; ut vel Seneca ipse id intellexerit, cum dixit, Uis Deos propitiaris bonus erio .satis illos coluit quisquis imitatus es. & Augustinus. Summa religionis est, imitari quem colis. atque, ut huiusmodi cultum i mitationis exigeret Deus, praeter alias caussas, misit filium suum in terram, hominem factum: ur, cum se se excusarent homines, quod eum uti Deum imitari non possent. nulli excusationi locus esset, quominus imitari possent, saltem ut hominem . itaque Christus aduenit, non solum tanquam Verato, ob doctrinam, quam tradidit; non solum tanquam Vita, propter vitam, & salutem,quam nobis attulit; sed etiam tanquam via, propter actiones sitas sanctas, quas nobis imitandas reliquit. Paullus dicebat; EHote imitatores Dei, sicut fili,

eharissmi. Petrus , Chrisius mortuin e t pro nobis, nobu relinquens

ea emplum, misi quamur mestigia eius. Ioannes; ad i dicit, se in Deo manere, debet sicut ipse ambulauit, γ ipse ambulare. Christus ipse modo dicebat, Venite post me: aliquando, quι uult u nire post me, abneget semetiraum: interdum ; discite a me , quia

mitis sum , m humilis corde: & nonnunquam ; Exemplum dedi nobis, ut quemadmodum ego seci ,sic σ uos faciatis. Ao, quam uis imitati Deum nequeamus in aequatione naturae, siue virtutis

ipsius, hoc enim modo solae tres diuinae personae inter se sunt aequales, nihilominus, ut ostenderet, posse nos ea proportione, quae inter Deum,& nos reperiti potest, bonitatem eius imitari, quandoque docuit nos dicere; da mitte nobis debita nostra, sicut

354쪽

324 sicut x nos dimittimus . & interdum hortatus est, ut inimicis ignoscamus ; Vt fili patris nostri simus, qui Solem suum facit ori .ri super bonos, m malos. quare imitationem esse cultum Dei ma. xime praecipuum, liquido iam omnibus patet . quo circa dico, si vos, o Caluin istae, idololatram eum dicitis, qui facit, ut alijs id detur, quod Deo debetur; quanto magis idololatra erit ille , qui aliquem hortabitur, ut is allu,quam Deum imitetur immo nonne vere erit quam pessimus, & superbissimus idololatra ille, qui alios hortabitur, ut se imitentur, sibi temere sumens,& vendicans, quod Deo debetur ' attende, Caluine . hinc euadere nopotes. Tu dicis, qui cuipiam cultum adhibet, qui Deo ad hi bendus est, hunc idololatram esse: at ego probaui, eximium,& praecipuum Dei cultum esse imitationem: igitur, idololatra est , qui alium, quam ipsum Deum, imitatur :& maxime arro. ganserit idololatriae magister,qui seipsum imitandum curabit. nunc audi, qui tuo iudicio idololatra censendus erit. Volo autem uos oes esse, sicut meipsum . hoc Paulli est. imitatores mei est,te,sicut , ω ego, & hoc est ipsius Paulli. o Paulle ; Paulle,que te, ipsum facis λ Christus de se ipso, non autem de te, dixit, Ego sum ostium. & de se, non de te, dixit, Ego sum mia. cultus Dei est imitatio, tu vero eam tibi vendicas: igitur Caluini sententia idololatra es. omitto Sanctos complures, qui nos hortati sunt. . ad aliorum Sanctorum imitationem. quod si vera essent, auditores , quae Caluinus a firmat; conlequens etiam esset, ut ij omnes idololatrat essent. sed haeretici semper hoc artificio usi sunt,

quo vos deciperent, ut e nunciationes omnes mancas,& incho ras , vel implicatas, vel ea declaratione carentes, afferrent, quae

ad illas percipiendas maxime necessaria est. Fides nos iustificat: age, Caluine, tandem periodum perfice;) at cum operibus coniuncta. Cibus non est damnationis nostrae causa: adde tam

dem , Caluineὶ sed usus cibi . Christi unguis pr9 omnibus sa-

355쪽

tisfecit: iam, Caluine, sententiam absolve, in sed applicari eum

oportet. huiusmodi sunt omnes enunciationes, quotquot ab iis afferuntur. talis eli etiam haec ipsa, Dei cultum , non esse alijs adhibendum , absolue rem, Caluine,)eodem scilicet modo,& eadem ratione adhibendus non est, quibus Deo adhibetur. Eodem pariter modo, quo Deum imitamur, alios imitari non oportet. neque enim Paullus cupiebat ipsum homines imitari

eadem ratione, qua Deum imitamur. Sed haec scire, Caluino incommodum eth, & eis tantum is utitur, quibus decipere, &inducere in errorem imperitos possit. Cum Deum imitamur, Deum imitamur in Deo ;&cum Sanctos imitamur, Deu imitamur in Sanctis. Vel cum imitamur Deum, imitamur supremum exemplar,quod aliunde non pendet: & cum Sanctos imiramur; exemplum illius exemplaris imitamur. Vel imitantes Deum, primum exemplar imitamur, & imitantes Sanctos, imitamur exemplum exemplaris. Vel, cum imitamur Deum, imitamur bonitatem essentiae: cum autem Sanctos, bonitatem

impertitam. an putatis differentias deessie inter has duas imitationes 3 Vivit Deus in Sanctis suis,& iccirco dicebat Paullus, Vivit in me Christus . cum igitur imitamur Sanctos, Deum in ipsis imitamur. idem Paullus cum imitationem postulabat, ut ostenderet, non ab se postulari, tanquam eam, quae in ipso terminaretur, sed tanquam ad postremum exemplar permanante, quod est Christus; dicebat, quidem ; imitatores mei estote, sed addebat continuo, Sicut ego Christi. Et quidem sepenumero contingit, ut pictor cupiens sblem depingere, cum eius radijs

acies nostra, sensusq; vincatur,& eum intueri nequeamus aduersum; eius exemplum ab imagine, quam alius estinxit, mutuetur, qui acriores oculos habuerit, neque tame negetur,Solem

ab eo pingi. Eadem ratione, si ego Sanctum Franciscum, qui fuit felicissimum Christi exemplum, uti deceret imitari velim,

356쪽

non tamen negandum est, me in sancto Franciseo, Christum imitari . quare a primo ad postremum, Concedam ego quidem, cultum,qui Deo adhibetur,non esse alteri adhibendum ; dummodo addatur declaratio,) eadem stilicet ratione, qua adhibetur Deo. Si vero Caluinus addat, imitationem, quae Dei cultus est, Sanctis etiam ipsis a nobis dari; concedemus id quidem, sed dicemus, alia ratione dari: quoniam in Deo bonitatem imitamur, qvie essentiae est: S in Sanctis bonitatem impertitam reodem modo , quo Paullus volebat, seipsum homines imitari.

nec tamen idololatriam committebat. immo possem ego argumentum hinc mihi sumere ad eas omnes, quae nobis cibi jciuntur, idololatrias refellendas, quantum ad lanctos attinet. cum enim dicant. nos idololatriam committere,cum adoramus, &inuocamus Sanctos; negarem ego diceremq; : aeque esse Dei cultum imitationem, atque adorario sit, & inuocatio; & nihilominus probatum fuisse iam, os idololatriam non comittere, cum Sanctos imitamur. sed singillatim de unaquaque dicamus: quo circa veniamus ad secundum cultum, nempe honoris,ad rationisq;. sed hic Caluinus exclamat; quis ignorat, Deum dicere, Gloriam meam neminι dabo, Ecclesiam autem Romanam

dare etiam Sanctis gloriam Z quis nestit Paullum dicere Soti Deo honor, & Romanam Ecclesiam, Sanctos quoque honore afficere 3 quem later, dicere Christum, Dominum deum tuum adora bis & fateri Romanam Ecclcsiam, se Sanctos adorare λ quis est nescius, Christum de Deo loquentem dicere, Ilii soli seruies: de Ecclesiam Romanam docere Sanctis etiam seruiendum esse3 itane, Caluine 3 denique magni ponderis huiusmodi res videntur esse . attamen illi eidem Deo, qui adorari vult solus, placet, ut Iacob septies adoret Esau: ut Iudit adoret Holofernem: ut adoret Nabuch donoser Danielem: utq; Abraham, & Iosue Angelos adorent. at nihilominus ille idem Deus,qui solus vult hon

357쪽

νγ re assici, sic praecipit in Decalogo, honora parentes . Et Paullus itile, qui vult, ibit seruiri Deo, Ephesi Is scribens, dicit, Serui, ob d te dominis meserti. & idem Paullus, quod cuiuis pater, in qui

ad Timotheum scri ians, dixit, i Deo honor, gloria, cum ad Romanos scriberet, dixit etiam,gloria, ον honor omni operanti bonum. Ad haec quid dices,Caluine aequum ne censebis, Paulla palinodiam canere, negareq; modo, quod paullo ante a firmauits de Deo ipso autem quid dicendum putabis 3 ipsum sibi

aduersari Z Cum igitur, auditores, quandoque Deus, velit solus adorari, quandoque autem, ut alij adorentur, permittat; necessario fatendum est, duplicem esse adorationem . alteram, quae Dei unius propria sit, alteram, quae sanctis tribui, absque crimine idololatriae possit, ita omnino res se habet. Sunt enim duae adorationes, duobus verbis Graecis distinctae , quibus iam ut mur pro Latinis nostris, Latriae scilicet, & Duliae: quae verba Caluinum ita se se Ilerunt, ut is longe aberraret a icopo .dicit .m lib. pri. Sectio. 2.cap. ix. verborum horum proprietatem esse, ut

Latria cultum significet, & Dulia seruitutem et quod falsum est prorsus immo Suidas a Valla citatus, & Valla ipse, & Viues in cap. primum libri x. de Civit. Dei, locis ab ipsa usque Xenophotis Curopedia petitis, docent, id ipsium quod etiam in scripturis manifestum est; proprie haec duo verba esse synonyma, neque

inter se significatione dissirre. Sed nos, neque tamen nos,o Caluine, verum,ut Augustinus ait, maiores nostri, quorum tu scripta videre noluisti tib i o.de Ciuin Dei cap pri. ut duas diuersas rationes duarum nostrarum adorationu ostenderent, hisce duabus vocibus usi sunt. Et adorationem, quam Deo exhibemus, vocarunt Latriam et quam vero exhibemus Sanctis, Duliam appellarunt . Vtcunque sit ; duobus igitur modis, duobusq; gen

ribus diuersarum rationum nos adoramus. cum enim rarione

bonitatis adoramus, quandoque adoramus eum,quem bonum

358쪽

censemus bonitate essentiae: quandoque eum,quem bonum ce- semus bonitate impertita . cum adoramus ratione dominis, modo adoramus eum, qui supremus dominus noster est,& a nemine pendens: modo eum,qui potestatem quidem in nos habet, sed ab alio pendentem. cum vero adoramus ratione beneficentiae, interdum adoramus hunc tanquam beneficia tribuentem : interdum illum. tanquam beneficia nobis impetrantem. Sed rationem bonitatis imitationi, & rationem beneficentiae inuoc tioni relinquamus. accipientes autem pro honore, & adoratione, rationem superioris gradus, & dominij; dicimus, posse me honorem alicui tribuere , vel uti gradu, & dignitate superiori, sed qui tamen altero sit inferior , vel adeo superiori, ut omnes caeteri, inferiores illo sint. Exempli gratia. Ego eum honoro, qui ciuitati meae praeest pro rege; & regem ipsum honoro: utruque autem uti gradu, & dignitate. me ipso superiorem: sed eu, qui pro rege eit superiorem quidem mihi, sed inferiorem rege:

regem vero, quo inferiores omnes sunt,& ei parent. Similiter in Ecclesia Romana contingit. nam Sanctos adoramus, uti nobis

superiores,sed quibus alius sit superior; & haec est Duliae ratio:& adoramus Deum, uti superiorem omnibus,& qui superiore habeat neminem : & haec est ratio Latriae . itaque sicut in imitatione non sium idololatra; quoniam cum imitor Deum, imi. tor propter bonitatem essentiae;&cum Sanctos imitor propter bonitatem impertitam ; ita in adoratione minime idololatra

sum; quia Deum adoro propter dominium supremum , quod a nemine pendet, & Sanctum adoro propter dominium quidesed quod Deo subiectum est, & ab ipso pendet. At distinctiones huiusinodi, Caluinus ait, in quomodo artifex ille percipier, aut haec muliercula λ Et quomodo, respondeo ego) percipiunt

distinctionem imitationisὶ & tamen , uti Deum non laedunt, cum bonos imitantur; ita non offendunt,cum Sanctos adorat. Er

359쪽

Et quamuis distinctiones persecte non teneant, cum tamen ab Ecclesia dissentire consilium non sit, eidem consentire semper censentur, quoniam illius vi ac virtute, actiones suas dirigunt.

Si vero , Caluinus ait, in diuersum consilium, diuersaq; ratio

est, Dei adorandi, & adorandi Sancti,quare actiones etiam nostrae quae cernuntur extrinsecus , inter se non differunr cur genua flectimus , & caput aperimus, non minus coram Sancto , quam coram Deo ' Ego vero respondeo, cum diuersa ratione, honore regem assicias,& eum qui pro rege essicut diuerso etiam modo, honorem utrique non tribuis; sed praesente rege, aeque detegis caput, ac pradente regis Vicario λ Sed actionum exteriorum paucitate fit, ut eisdem utamur, tam erga Sanctos, quam Deum, actionibus; quamuis earum diuersa sit ratio. Praeterea,

in Ecclesia Dei summa illa disserentia inter adorationem Sancti,& Dei semper obseruatur, quae ad sacrificium pertinet. quare

dicitur certe, offerimus tibi,Sancte pater .at ne in missis quidem, quae in Sanctoru honore celebrantur, unquam dicitur, seramin tibi, Sancte Petre, vel, Sancte Paulle. Et tamen reluctatur adhuc Caluinus: negatq; alias honoris species esse prς ter duas . alteram, quae honor ciuilis ; alteram , quae honor religiosus appellatur. ciuilis, quo vivos homines, vel potentes, Vel virtute praeditos adoramus : religiosius, quo adoramus Deum; ut non Angelis, non Sanctis, qui ex vita in coelum abierunt ullus relinquatur honoris locus: non ciuilis, quia nobiscum ciuiliter non versantur: neque religiosus, quia Deus non sunt . qua ratione atagumenta a me , & ab alijs facta de ijs adorationibus, quibus adorauit Iacob, Esau, Iudit, Holofernem , & filii lacob fratrem

Iosephum Omnia corruunt: quoniam omnes fuerunt si mplices adorationes ciuiles. ita ne, Caluine 3 sic incautos homines deludis/sed quare tertiam honoris speciem neq; ciuilis, neq; diuini silentio praetet mittis ξ Tot sunt,auditores, honoris species, quot

Y sunt

360쪽

3 22 sunt ut ait Thomas 2. 2.qugst. I o 3.art. 3.)excellentiae,quibus honoramur. atque illarum tres sunt species; prima diuina, & infinita; altera mera humana: tertia partim humana,parti m diuina. humana enim nec diuina, quonia homines et Angeli sunt, qui ea ornati sunt: diuina non humana, quia non ex humanis,sed ex diuinis bonis constat;quemadmodum sunt gratiae,& gloria Angeloruimac Sanctoru. hasce igitur treis excellent i as metimur,atque ex cuiusq; magnitudine,pondere ue cultum,& honorem tribuimus hominibus meris, ob simplices excellentias humanas, humanum item honorem,qui ciuilis appellatur,deserimus. Deo

propter diuina excellentia honore diuinum habemus, qui latria dicitur: Angelis,& Sanctis,qui in coelo sunt propter gratiam, &gloriam, qua fruuntur squae quidem excellentiae humanis.animcellunt ὶ honorem adhibemus, minore diuino,sed humano maiorem : & hunc Duliam vocamus. Dulia Abraham,Lor, Iosue, di alij angelos adorarunt rid enim apparet in Iosue,qui dum p tauit, Angelum hominem esse simplicem, more ciuili simplici ter honorauit. sciebat item, non esse Deum , fassus enim is erat, se esse Dei ministrum: sed ubi Angelu esse intellexiti; continuo

honorem neque ciuilem, neque diuinum animo concipiens,sed medium, Ceciditpronus in terram. mortuorum animas, honorα

afficimus neque ciuili, neque diuino: & tamen Samuelis anima adorat Saul: igitur tertia honoris specie, quam Duliam appella. uimus. cum igitur diuersis sint adorationum rationes ; idololatriam non committimus, Sanctum adorantes; quia Sanctu noeadem adoramus ratione,qua Deum. nimis honorati sunt amici

tui Deus , dicit Dauid . Si quis mihi min trauerat.honorificabit eis pater meus, qui ent in caelu , ait Christus. mirabilis Deus in sanctu suis , habet Psalmus. Laudemus miros glorioses, habet Ecclesiasti thanasium laudans, Deum Laudo,dicit Gregorius NaZiazenus. qui honorat Sanctum Deum honorataicia Epiphanius. Honos era

SEARCH

MENU NAVIGATION