F. Francisci Panicarolae ... Disceptationes Caluinicae. A Ioanne Tonso Mediolan. patritio in Latinum conuersae

발행: 1594년

분량: 528페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

361쪽

3 21ga bonos conseruos collatus, beneuolentiaesignificationem erga communem dominum habet, dicit Basilius, & refert Ioanes Damascenus,& secunda Synodus Nicama: praeter sexcenta alia & patrum , &scripturae testimonia : & praeter morem Ecclesiae, ia ab ipso usq; Christo seruatum. Quare, cum duo cultus,qui Deo adhibentur, imitatio scilicet,& adoratio, adhiberi & Sanctis possint, neq; tamen offendatur Deus ; cur eisdem inuocationem quoque no tribuimus 3 sed aperte loquamur . cognouimus iam quam Deo faciamus iniuriam, ut isti assirmant,cu Sanctos imitamur, & adoramus: nunc item cum eosdem inuocamus, rogamusq; ut a Deo nobis auxilium, vel gratiam impetrent,quamnam,quaeso, iniu-tiam Deo facimus quam vero ' respondent, Omnium maximam . nam illorum iudicio, Sanctoru auxilium imploramus ,

non alia de caussa, nisi quia putamus,no posse Deum omnia co- plecti; neque omnia hominu negocia cognoscere. atque uti princeps,qui late dominetur,atque interesse ubique no possit, neque eorum omnium per se solum habere notitiam,quae gerutur, ministros pluribus locis constituit,qui audiant,cognoscant,referat;

ita Deum, quia non sit idoneus ad intelligenda, & prouidenda

Omnia, permittere, ut ad Sanctos, tanquam ad ministros suos confugiamus. 6 calumniam no ferendam i Ecquis unquam audiuit hoc modo doceri,quis huiusmodi disciplinam tradi s quis eam ex nostris suggestis suadere conatus est Θ quibus in scholis

nostris tradita , vel quo nostro libro conscripta reperitur Θ nostri tande vos misereat,o decepti. si quidem,quam male accipiamura deceptoribus vestris, iam satis liquet. Ergo nos a Sanctis opem

petimus,quasi Dei virtuti, poteriaeq; dissidamus 3 quid scelestius quid peiusὶ immo non solum Sancti patres nostri, sed et iidem scholastici patres,qui haereticis odiosissimi sunt, neque iniuria: nam ficenum istorti sunt grauissime,&copiosissime, de infinitate, immensitateq; Dei loquuntur. Et nisi id facerent, deterio-

362쪽

res ipsis philosophis essent: inter quos tametsi controuersia est in

statuendo principio; conuenit tamen inter omnes, ut infinitum statuatur. Caelum, terram ego impleo . si ascendero in caelum tu

illic es. si defendero in infernum ades. θιritus domini repleuit orbem terrarum. lios, & sexcentos huiusmocli locos cur semper in ore habemus, nisi ut infinitam Dei capacitatem extollamusὶ quae autem vera caussa sit, cur Sanctos invocemus paullo post aporiemus . sed interim is Caluinissae, quaero ego, an preces, vocefactas, probetis: & an ore, verbisq; beneficium unquam a Deo petatis: & scio, petere vos. quaero praeterea, an unquam mis riarum vestrarum apud Deum , deprecatorem paretis vobis Christum Iesum, etiam uti hominem: & parare vos non ignoro . quaero denique, an saepe precibus vestris studeatis adiungi preces aliorum nominum , qui vivi sunt, ut ea, quae petitis a Deo, facilius impetretis: &studere certe scio. tum dico, vel a nobis iniuriam Deo fieri nullam, neque eum minus idoneum censeri, cum Sanctos, qui in caelo sunt, inuocamus; vel vos imsos eadem , quae nobis ob ij citis, de Deo sentire. cum enim amgumentamini hoc modo, quaecunque nobis sunt opus Deon tissima sunt; igitur, qui Sanctos, caelo fruentes, sibi precatores quaerit, Deo iniuriam facit, eumq; non capacem putat, ego sic respondeo, eidem Deo apertae sunt cogitationes nostrae, igitur,

qui verbis eas exponit, inique in Deum agit. idem Deus potest sponte sua beneficia tribuere; igitur, qui precatorem sibi deposcit Christum , uti hominem inique agit. idem Deus denique interprete aliquo non opus habet: igitur,qui vivos homines precatores sibi adiungit, Deo iniurius est . Et nihilominus vos ipsi,& precatores, homines vivos vobis quaeritis; & ad Christu conia fugitis,& verbis,voceq; precamini. quid ad haec dicetisὶ non haec eo fieri a vobis, quod male de capacitate Dei sentiatis 3 cur igitur , illa facere nos existimatis , quia Dei capacitati di Ed

mus Diuitigod by Corale

363쪽

mus Dicitis, voce verbisq; precari vos;non quod Deo sine verbis vestris intimi sensus animorum vellrorum non pateant; sed q, ei vestri cordis demissiones pergratae sint: veluci; Deus, quae vobis opus sunt, a vobis peti. Dicitis Hem, deposcere vos precatorem vobis Christum; quoniam etsi potest Deus gratificari, di beneficijs vos asscere per seipsum; velle tamen, honorem illu, filio suo tribui . Postremo dicitis,uiuorum hominum preces addere vos precibus vestris; quoniam notum quidem Deo sit,quibus egeatis,sed placere ei, ut multiplicatis intercussi ιbus petatis. At eodem modo nos dicimus, non iccirco peti a nobis precatores Sanctos, quod Dei capacitati dissidamus; qua in re inique nimis accusamur, sed quod & hae verae sunt caussae,) Deus, qui per se optime nouit quicquid opus sit nobis; vult tamen ,

Sanctos suos honore illo decorari,& multiplicatis precationibus nos ea petere, quibus indigemus. summa est,uel nos ex hoc capite, Deo iniurios non esse; vel vos ipsos triplici modo eandem

illi iniuriam facere . quod si vos ad ea quae primo proposuistis ,

reuertimini; scilicet, eum idololatram esse, qui cultum , Deo debitum alieti tribuit ;rui sus&nos dicimus, fateri nos id quia dena ; cum eodem modo alteri tribuitur, quo ipsi Deo tribuendus est; sed cum nos inuocamus Deum,& inuocamus Sanctos, longe alia, diuersaq; ratione id facimus. Deu enim inuocamus, uti auctorem,& datorem gratiae; Sanctos autem, uti pro gratia nostros apud Deum precatores. quod quidem omnibus laquet. Deo enim dicimus, da, tribue, concede: Sanctis vero nunquam dicimus, nisi, Orate ,-intercedite. atque in supplicationibus, quae Litaniae dicuntur; simulac diximus, Pater misrere, Filiν miserere, Spiritus miserere; continuo sormam immutamus; & incipimus , vel ipsi Dei genitrici dicere, Sancta Maraa,Ora pro nobis . nam tametsi verborum, dicendiq; modum nonnunquam vatiamus, semper tamen eundem sensum retinemus. Mariae

364쪽

324 . virgini dicimus, Maria mater gratia, mater misericordiae, tu nos ab hoste protege: apostolis vero, quorum praecepto subditur salus, O

languor omnium sanate aegros moribus,nos reddentes mirtutibus. sed

semper intelligitur, impetrate nobis defensionem,patrocinium,& salutem. eodem modo, quo Paullus ad Roma. cap. II. dixit mi saluosfacerem aliquos ex illis. & prima ad Corinth. cap. '. ut omnes facerem saluos . nec tamen eius propositum et ut ipsemet salvos faciat, tanquam Deus; sed ut precibus , pr dicatione ue ipsis salutem impetret, vel acquirat. Eodem modo ad ea respondemus , quae affert Caluinus e Concilio Carthaginiensi: quo ut ait ipse, in metitumfuit, ne ad altare directa feret precatio ad Sanctos. agendae sunt Deo gratiae, & laudes tribuendae, cum semel tandem Caluinus Concilia probet,pro sua caussa eorum locos asserens . sed plura conuocata fuere Carthagine Concilia : & Caluinus Concilij Carthaginiensis mentionem facit,neque de quo loquatur, explicat . quod quidem fortasse factum est

Spiritus Sancti prouidentia,ur, cum nobis Catholicis euoluenda essent omnia Conciliorum illorum volumina,qud locum,a Catiuino allatum de uetita sanctorum inuocatione, reperiremus, plura nobis se se osterrent, quae ipse noluisset. Ego quidem a primo Concilio usque ad tertium diligenter legi omnia, & locum vidi, quem deprauat,& quo abutitur Caluinus: sed multa etiam alia reperi, quae ipsi, quam grata futura sint non faris scio. Primum enim Concilium Carthaginiense Sylvestro summo Pomiis habet haec verba, Can. 2. Mart rum dignitatem nemo proph nus infamet. secundo Concilio sub Stricio Papa Can. L. Sacerdotibus praecipitur,ut casti sint. Canone tertio Concilis eiusdem laudatur Chrisma . octavo, & nono Canone eiusdem missa probatur. excommunicationum usus. Concilio tertio Can. 2.constituitur, ut Concilia ab Episcopis tantummodo conuocentur.& 19. Sacerdotibus caelebs vita praecipitur, & huiusmodi mul

365쪽

32 sta . Sed locus,quem Caluinus asserti legitur Concilio tertio Carthagin. Can. 23. quo praecipitur, Ut cum ad altare agri titur, semper ad patrem dirigatur oratio . ego vero eum locum non solum non rei jcio, sed etiam libentissime recipio. eo magis, quod de altari loquitur: quare concludo, sacrificium missae Caluino probari . quod autem pertinet ad praecipuam de sanctorum inuocatione materiam, bone Deus,quam paruo negotio duobus modis respondemus Z scilicet, vel loquentem de altari intelligere de ijs precibus, quibus sacrificium offerimus; & verissimum est, uti dicebamus, precibus illis nunqua posse dicere nos, osserimus tibi Sancte Petre , sed sem per dicendu esse, Osserimus tibi sancte Pater; vel loqui de petenda ab eo gratia,cuius est concedere; non ab eo, qui precator est: & hoc sensu verissimu est, gratia a Deo sim petino a Sanctis,esse petendam. Quare tota propemodum explicauimus materiam . nam idololatra ille est, qui eundem cultum,&eodem modo Sanctis adhibet, quo ipsi Deo adhibendus est. at nos, licet triplicem Dei cultum Sanctis etiam tribuamus; semper tamen alia , diuersaque ratione tribuimus . nam quantum ad imitationem attinet, in Deo imitamur bonitatem essentiae; &in Sanctis, bonitatem impertitam. quod ad adorationem spectat; adoramus in Deo dominium supremum , &a nemine, quam a seipse pendens: at in Sanctis, dominium a Deo pende s. quod vero pertinet ad inuocationem, Deum inuocamus,ut gratiam concedat; Sanctos autem , quo eam nobis impetrent, ut Deum precentur. itaque in Sanctorum materia, o Caluiniitie, neque Deo facimus iniuriam, neque idololatrae sumus. quid dicitis λ superest ne vobis,alia calumnia,quae huc pertineatZ auditores, adhuc sane superest una: sed respiremus.

366쪽

PARS ALTER A.

Ge, concedamus, Caluinus ait, non fieri Deo iniuriam, cum Sanctos inuocamus;quoniam a Deo beneficium petitur ; & a Sancto petitur, ut precibus suis Deum exorer; negare saltem omnino non poterunr, quin inique agant in Christum. Si enim deprecatorem aliquem apud Deum quaerunt,ut gratiam obtineant, an ignorant, Vnum esse mediatorem Dei, m hominum Chrisum Iesum ' Christum a patre impetrare posse, quae velit, vel credunt, vel non credunt. Si non credunt, ecce quam insignem ei iniuriam faciunt: si credunt,quid opus est, tot Sanctos

adiutores ei quaerere ' optime vero. antea iniuriosi eramus in

Deum; nunc in Christum sumus. sed meministisne, quoties affirmarunt,Christi sanguinem a nobis parui fieri & tamen m ni festo cognouistis, nostras spes omnes nulla alia in re, quam in Christi sanguine, esse collocatas; quamuis, ut eum nobis applicemus, ijs medijs,& modis utamur, quos ipse Christus insti tuit. priori si milis erit lia e calumnia. nam Caluinus sectio. 1 . cap. 1 o. lib. tertio Institutio. dicit, nos in Christo mediatore spe non habere, idq; oriri ex dissidentia: quia mei Christo Δpreta rore contenti non sumus, et eum omnino stoliami s hae laude: simili ratione, qua impetratura aliquid a Principe, amicum illi precatore adhibuimus: tum addimus alterum: vel quia priori dissi-dimus, vel quia de petitis, per eum obtinendis non curamus. at nonne illi sumus nos, qui assierimus, Christum Iesum esse primam , & unicam viam , primum, & unicum accessum ad

aeternum patrem ;& longe falli quisquis se aliquid consecuturusperat, nisi sit mediator Christus Z nonne aperie profitemur , . eduocatum habere nos apud Tatrem Iesum Chrissum; & ipsum propinationem esse pro peccatu nostris ' nonne scimus nos, in n mine ipsius peti oportere, mi accipiamuη ' de non essi aliud nomen

367쪽

sub caelo datum hominibin , in quo oporteat nos saluos fieri ' nonne nos ipsi Christum agnoscimus, esse Sacerdotem illum, cui soli,

impositis humero tribuum nominibus, ingredi in tabernacululicet nonne denique nos adco certum ,&exploratu habemus, Vnum esse mediatorem Dei , m hominum Iesum forarium, ut si ne ipso mediatore gratiam aliquam consequi nequeamus 3 quo cirrica nullum unquam precationis genus concludimus, nisi his verbis , Per dominum nostrum Iesum Chri tum filium tuum : de quae sequuntur. quid igitur ait Caluinus λ qua ratione fieri potest, venos, omni catentes culpa, tam fallis insimulet ' sed nonne illud addit; in nostris suplicationibus, de hymnis omnibus nullam a nobis de Christo fieri mentionem λ cum tamen secundo suptiacationum ipsarum loco Christum appellemus, dicentes, Christe tedisns de paullo post, i redemptor mundi Dem miserere nobis . tum a natali ipsius die initium facientes , per natiuitatem,per aduentum, & per alia omnia Sanctae eius vitae mysteria , ut nos

audiat, suppliciter rogamus; uniuersasq; supplicationes concludimus, dicentes; per Chri tum dominum nostrum. praeterea quod ad hymnos attinet, quam crebro in ijs Christi nomen auditur Christe Sanctorum decus eAngelorum. Tibi Christe i endor patris . Te secuti sunt, rex Chri te bone, caelitus. Tu quincis in maria ribus, de sexcenta alia. bene vero habet: si Caluino permissum est, ut quod in buccam venerit, de nobis dicat ;vosq; sitis adeo creduli, ut continuo omnem ei fidem adhibendam putetis. E ce quanta comminiscitur: prorsus a nostris non solum dictis, verum etiam cogitationibus aliena. sed ea ferre nos Dei amor cogit: haec enim suis promisit Christus euentura. Vnus deni-lque Caluinus ait,) Est mediator Dei, έν hominu Christas Iesus:& huic sundamento innititur: quaeritq; a me,si est unus tantum mediator , cur tot alios vobis deposcitis 3 at ego respondeo, Si

Sathan, cum in deserto locum illum Psalmorum attulit domi

368쪽

328no, o elis sumandauit de te, quae sequebantur, verba non tacui iliet; addidisset etiam , super aspidem, ω Basilicum ambulabis, ω conculcabis; quod ipsi aduersabatur. Si Caluinus, postquam locum illum attulit ad Timoth. pri. cap. 2. Vnus est mediator Dei,-hominum Christus Iesus, persecutus su i sset, & cu Paullo addidisset, qui dedit redemptionem semetipsum pro omnibus; ficile fuisset his rudioribus intelligere, locum illum nihil nobis

aduersari, quia loquitur non de medietatore per intercessionem, sed de mediatore per redemptionem. atque in hanc sententiam , libenter imus, unum tantum fuisse mediatorem, qui simul duas naturas coniunxit, tantum inter se distantes, quantum inter diuinam, & humanam naturam distat: Unum fuisse mediatorem, qui inter Deum,& hominem amicitiam constituit: Unu fuisse, qui nos aeterno patri reconciliauit: Unum qui pro nobis sarisse. cit. dicamus cum Paullo, unum fuisse mediatorem, qui dedit redemptionem semetipsum pro omnibus. quod autem unus tantum sit mediator, qui intercedat pro nobis, id vero nusquam a Paullo dictum est, neque dici potuit. Vnus item tantummodo Saluator est per redemptionem . attamen plures saluatores reperiri per

intercessonem liquido constat. vi Iudi c. 3. Suscitauit eis Saluatorem Othonielem. Ut numer. 9. dedicti eis Saluatores , qui seluarent eos: & alibi passim . itaque per redemptionem, verum est illud Paulli, Unus eri mediator: sed per intercessionem etia Moyses dicebat, Deuterono m. s. Ego sequester. IV medius fui inter

Deum, mos . neque cuiquam dubium est, quin tot possint in hanc sententiam mediatores appellari, quot seu viui, seu mo tui Deum pro nobis deprecantur. Sed ne vos quidem, Caluinime, qui dicitis, Unum esse mediatorem, desinitis vobis quaerere mediatores vivos. verum de his postea. interim satis loco

Paulli fecisse mihi videor, cum dixi, loqui illum de mediatore

per redemptιonem, non per intercessionem. Caeterum , cum quaerunt, Diuitigod by GOoste

369쪽

32yrunt, quare idem deprecandi munus & Christo, & Sanctis tribuimus ; dico primum, idololatriam non committi, si munus, quod est Christi, uti hominis,alteri homini tribuatur: quod vel

ipsi pueri optime intelligunt. deinde nego, eadem ratione, eo demue modo habere nos deprecatorem Christum, & Sanctos . tum quia Sancti precantur quidem, sed non largiuntur; Christus autem, uti homo,& Deus, simul & precatur, & largitur. tum etiam , attendite diligenter auditores, nam hoc maxime animaduertendum est, quia cum Christus Patrem orat, preces ipsius meritis nullius, nisi eius ipsius, adhaerent; Sanctis autem, Deum orantibus, finis precationum temper adhaeret Christi illius meritis, a quo Sancti suorum etiam ipsorum meritorum,

vim, atque virtutem accipiunt. Christus orationem suam non concludit, Per Sanctum Petrum. Petrus autem concludit , Per Chri tum Dominum nostrum . quare omnia optime, praeclareq;

diltinguuntur. constat enim distare inter imitationem bonita tis essenti ae,& imitationem bonitatis impertitae. item differt adoratio supremi dominiJ, quod a nemine pendet, ab adoratione dominij inferioris, quod pendet ab alio. & aliud est,cum inuocamus eum, qui tribuir, & donat; aliud, cum eum inuocamus, qui mediator est. differt etiam mediator redemptionis a mediatore deprecationis. denique magna est disserentia inter illius deprecationem, cuius finis alienis meritis adiungitur, &illius, qui nemini finem eius, nisi sibi ipsi , adiungit. ubi igitur veritas est,ibi nihil obscurum, nihil confusium : sed clara,distinctaq; sunt Omnia . cum ego, ut beneficium aliquod a principe obtineam, precatorem mihi adhibeo filium eius; licet alii viri primari j, ob maxima filij merita, idem ab eius patre beneficiupetant,merita propria non alia ratione agnoscentes, nisi quia meritis fili j eiusdem adhaereant; sine dubio magnitudini primi deprecatoris nihil detrahitur, immo potius additur . nam ob fauo

rem Distrigod by Corale

370쪽

rem ipsius plures honorantur . neque censendum est, eos qui secundo piecati sunt, ea ratione impulsos, quia ego primo preca- toti dissiderem ; sed ut tanto libentius pater ea,quae petebantur, concederet, quanto meritis fili j plurium preces accederent. Sed ego volo nunc apertius explicare, quod paullo ante tantummodo significaui. dicit enim Caluinus , cum deprecatores nobis qIaerimus, videri nos precibus Christi dissidere. quod si verum est ; quaero ego, qua ratione ipse, & sectatores illius omnes petamittant , ut unicuique liceat precatoribus uti eis, qui vivi sunt;&, dum hac vita fruimur, posse alium pro alio deprecari argumentum ipsius nonne tam pertinet ad vivos, quam ad mortuos certe . nam & ego dicam , si Christo confidis,credisci; pr cationem eius tantum sussicere; cur ei hosce vivos socios adiungisὶ Haeretici negare nunquam ausi sunt, auditores, quin vivoru,

alius pro alio precari possit; & quin orare possimus homines vi-

uos, ut pro nobis Deum deprecentur. hoc enim communi omnium iudicio in sacris scripturis nimis manifestum est. Cum Eliphas Themanites suasit Iob, ut deprecatotes sibi quaereret; non spreuit iob Eliphae suasionem. Iob s. in eodem libro cap.

1. hortatur Deus, ut alij deprecatore Iob viantur. Ite adseruia meum Iob, offeret holocaussum pro et wόM. & Apocalyps. 6. dicitur, sPatuor animalia, migintiquatuor seniores cecidi se coram agno, habentes singulos citharas, mphialas aureas,plenas od ramentorum, qua sunt orationes Sanctorum. Et g. Angelus dabat de orationibuι Sanctorum omnium. Legitur Regu s.cap. I7. Or te pro inuicem. Moyses pro populo orauit: Exod. i7. & 3 i. C nanaea pro filia apud Matin. x s. Centurio pro puero apud Luc. a. . tota Ecclesia pro Petro,in carcerem coniecto, Adb rL. Paullus pro iis, qui secum eadem naui vehebantur A et L . Quaesiui de eis mirum, qui interponeret Bem,. taret oppositin contra me,

ne distiparem eam, ω non inueni: dicit Deus Ezechielis ix. Et Paullus

SEARCH

MENU NAVIGATION