장음표시 사용
381쪽
lattiam; Caluinus esse asserit . idest, Lutherus imagines probat ;Caluinus improbat: &quamuis excludat Caluinus ab Eucharmstia corpus Christi; in ea illud contineri Lutherus affirmat. conia siderate vos, iudices, an senes isti in testimonijs, quae dixerunt, consentiant, an vero dissentiant: & an ex tot inter se contrari js. maximeq; disiunctis , postquam vos monuero, ut reuertamιni ad iudicium, quia falsum tectimonium locuti sunt aduersus eam, aequum sit vos intelligere quam innocens Susanna sit, atque haereticos mendaci j crimine condemnantes, in suauissimum Sanctae matris Ecclesiae sinum redire. Sed de Eucharestia,& de Lu thero postea; nunc cum Caluino de imaginibus, simulachris ueloquamur. De ijs autem , quamuis plura dici possint, quoniam tamen unum est quo declarantur omnia, iisq; ipsa dijudicatur ;ab eo incipiens, maxime opto, auditores, ut Vobis persuadeatis , cum ego adoro exempli gratia ) Christi, Cruci affixi, imagine; non duas adorationes considerari: quarum altera adoretur im go ; altera id, quod imagine repraesentatur; sed una tantum adoratione perduci me per lignum illud ad adorandum Christum. qui ab imagine refertur. attendite, quaeso,diligenter,nam plurimi refert. aliud est,cum hoc facio,& illud: aliud vero,cum hoc facio per illud. Exemplo utar,quod nunc succurrit, & ut sperotes apertissime patebit. Cum Petrum video, & video Martinu ;duo sunt visus: quibus non video Petrum per Martinum, neque Martinum per Petrum. sed unius visus ultimares, quae oculis Obiicitur, eli Petrus; alterius est Martinus. fingite nunc,conspi. Cilia me oculis admouere, & per ea Petru aspicere: certe & conspicilia video, & Petrum video: neque tamen duo sunt visus, quorum altero conspicilia, altero Petrum videam, sed unus tam tum ἔ quo visu, cum ultimam rem obiectam mei intuitus nullam habeam, nisi Petrum; per conspicilia, Petrum video. Eodemodo, si absque ulla exteriori imagine adorem primum diuum
382쪽
34LDominicum , deinde adorem etiam diuum Franciscum; duae sine dubitatione adorationes sunt: quarum una ultimam rem obiectam habet, Dominicum; altera Franciscum . sed occurrente oculis meis diui Francisci imagine, si ab ea quodammodo ex ἡcitatus, mentem, cogi tat ionemq; ad hunc diuum conuerto, eumq; per illam imaginem adoro; falsum erit si dicatur, me una adoratione imaginem adorare; altera S, Franciscum,quoniavnica tantum adoratione,per illam imaginem S. Franciscuado. m. atque huc pertinet, quod Basilius dicebat, adorationem non ad imaginem referendam esse, sed ad prototypum . idest,quia ex numero ultimarum rerum obiectarum , numerum adorationum colligimus, cum in adoratione, quae fit per imagines, nullus finis alius, nullus terminus. sit , nisi unicus prototypus, idest una res ipsa, quam imago repraesentat; sine dubio cum per imagine adoro repraesentatam rem,id omne Vnica erit adoratio. qua in re, quantum seipsum fefellerit Caluinus, vel alios fallere voluerit, libenter ostenderem, nisi alia cogitatio, ad nos maxime peμtinens, me a proposito parumper auerteret . idest, tribus quandoque modis, ijsq; diuersis adorari. primo cum putamus, re quam adoramus, esse Deum ipsum, vel obiectam rem adorationis nostrae. altero, cum existimamus, si non sit ea res Deus Isaltem Deum continere, vel obiectam rem nostrae adorationis. tertio, cum scimus rem illam neque esse, neque continere obiectam rem adorationis nostrae, sed tamen repraesentare. Exempli
gratia. adorans fragmentum ligni eiusdem, in quo Iesus Christus dominus noster gloriosissimum suum sanguinem effudit. cum obiecta res meae adorationis lignum sit Sanctae Crucis,non illud adoro, quia contineat in s vel quia repraesentet, sed quoniaillud ipsum lignum est Sanctae Crucis. sed cum idipsum lignum
theca includitur, ita, ut theca quidem cernatur, sed non lignum; flectente me genua ante thecam, non eam adoro, tanquam ea
383쪽
sit, vel repraesentet, sed tanqua contineat lignum Sanctae Cru cis . postremo, cum parieti forte affixam aspicio Crucem, e quouis ligno factam, & ante eam me prosterno ; non id caustae est, quia illa sit, vel quia contineat lignum Crucis, sed quia repraesentat: sic ut lignum ipsum,& theca,& imago a me diuersis modis adorentur. lignum quippe, quoniam ipsius Crucis lignum
est. theca, quoniam continet;& imaginem , quia repraesentat obiectam rem sacram meae adorationis. Huc accedit,quod unaquaeque harum adorationum aliud non est,quam unica tantum adoratio. nam, vel ipsum adoro lignum Crucis ; vel una adoratione id ipsum adoro per thecam, qua continetur. vel una pariter adoratione id ipsium adoro per imaginem rema sentantem .
illud addo , & ad alia venio . in quolibet nempe harum adora tionum genere posse suos cuiusque generis proprios errores versari. in prima adoratione erramus.cum id adoramus,quod ado. rationem non meretur: veluti si Iouem et Herculem adoraremus, &id genus alios: aut cum adoramus adoratione, quae ei.
non debetur, veluti si Sanctum Franciscum adorarem adoratione latriae. errari item potest bifariam in secunda adoratione;sti, licet, eum per id, quod continet, adoro, quod continetur, merito non adorandum: veluti si thecam adorarem, in qua Mahu-
metis caput contineretur: vel cum adoro rem quidem adorandam , quam puto contineri, quae tamen non contineatur eveIuti si ante thecam adorarem, quae inanis esset, ex illimans, in ea s crosanctam Eucharestiam asservari. Denique erramus tertio vehementer ratione imaginis, quae repraesentat: cum adoramus,
uti repraetentatam, rem eam,quae,ut adoretur, non meretur;Vel
saltem non meretur talem adorationem. veluti, si per imaginem aliqua ni Saturnum adorarem; audietiam S. Franciscum adoratione Latriae. in histet errotibus' omnibus gentes ver labantur. nam,quod ad primam adorationem attinet, Iouem. adorabant,
384쪽
vel quempiam alium, qui nulla ratione adorandus erat: & hoominibus nonnullis, quos fortasse Dulia decuisset, Latriam tribuebant. quod vero ad secundam sipectar, res, quae continebantur, adorabant, quibus impendenda non erat adoratio; veluti Crocodilum , aut selem, qui arca continerentur, & alia eiusdem generis :&s penumero etiam aliquid eo loco putabant contineri, quod nusquam erat, veluti nemoribus Dryades; vel fontibus Napaeas, & huiusmodi multa. quod vero ad postremam; crebro per imagines adorabant, quae adoranda non erant . idest, Ioues,& Bacchos: & crebro hominum imaginibus, quibus Dulia tribui forte potuisset, Latriam dabant . itaque iam coni unximus duo haec; alterum scilicet adorationem per imaginem esse
unicam tantum; alterum, errata gentes in omni adorationum genere, nos autem non errare. Nunc ad Caluinum veniamus.
Et vos, quaeso, attendite, quam is sit modo ridiculus, modo improbus in duobus his, quae dicta sunt. nam , quod ad primum attinet, fieri sane non potest, ut quisqua ea audiat,quae Caluinus Sectio. I I. cap. item ri. primi libri affert, de sibi a risu temperet . idest, nos ut nostram imaginum adorationem tueamur,affirmare , Dulia, non autem Latria eas a nobis adorari. quam v
ro speciosis verbis utitur non ignoro,nec dissmulandum eri, distinetisne illos elabi, magis argutae o nos miserost ouisum enim,quem simulachru suis impendunt; Idoloduliam esse ostendunt, Idololatria esse negant. stilicet, nestiebam ego, Caluinum cum Schol alticis nostris tam assidue versatum esse. Sed quis e nostris Theologis tam adolestens, aut tam imperitus esset, qui rem adeo absurdam diceret λ si memoria tenetis, auditores, haec inter Dulia mk& Latriam distinctio, ut heri dicebamus, illa est, quam afferunt Scholastici nostri ex vetustissimis patribus,in materia adorationis sanctorum: qua dicunt, Deum adorari Latria,sanctos autem Dulia. Sed, cum de imaginum adoratione agitur, quid opus
385쪽
est, eam distinctionem afferre, cum imaginis,&eius quod imagine repraesentatur, non duas adorationes distinctas, sed unicam tantum constituant quod, si qui subtilius, magisque ex more Scholastico, imaginem per se ipsiam considerantes aliquo honore afficiendam censuerunt ; ut habetur Concilio 7. Actio. 7. &Synodo 8. Actio vir. quali etiam Euangeliorum liber,& vasa sacra afficiuntur; non tamen Latria, neque Dulia adorandam dixerunt : sed inhaerentes proportioni, ret,quae repraesentatur,imagini per se honorem adhibendum affirmant,honore illo mino. rem , qui rei repraesentatae tribuitur . qui tamen honor analogite ad honoris illius speciem reducatur, quo repraesentata res afficitur. 1atis mihi est , distinctionem hanc quod ad imagines attinet )Latriae, & Duliae a Caluino somniatam, quibus ipse modis affirmat apud nostrates Theologos omnino non reperiri. Scru tamini scriptores nostros, libros, omnes, a carceribus ut dicut)ad calcem euolui te: si distinctio aliqua reperitur inter imagine,&quod imagine refertur; omni conuicio, omni probro dignus haberi volo. adoratio ab obiecta re qualitatem accipit. Si per
imaginem adoro Deum ; haec unica est Latriae adoratio. Sin per imaginem adoro Sanctum , una item est adoratio Duliae . nus. quam autem reperietur, adorationem imaginis esse Duliam;&adorationem rei, quam imago refert, Latriam esse: neque enim duae adorationes sunt, sed una tantum . quare Caluinus, doctus
vero, 6 eruditus, qui nunquam Scholastici quid essent, ne odoratus quidem fuit, & simulauit maledictis insectari,quia doctrinam eorum non percipiebat I animaduertit, in adorationis materia astetri ab ipsis distinctionem illam: rem autem non explorauit, neque intellexit, qua in materia duarum adoration udistinctione uterentur. ut mirum nemini sit, si lapsius est demens. seipsum autem praeclare venditans, volensq; ostentare doctrinae
Scholasticae scientia , cum illi distinctionem adhibeant, in ado.
386쪽
3 6 ratione sanctorum dixit, expertus sane homo Tadhiberi in adoratione imaginum: cui tantum conuenit, quantum commune
est cani cum balneo. Sic audiui ego quendam alium, qui cum ab Astrologis vocem hanc, Horoscopum usurpari animaduet tisset, uti prouidus,&sagax. cupiens eius scientiae videri periistissimus, cum quandoque de Luna loqueretur , velletq; dicere
biduo post plenilunium fututum fuisse; dixit, biduo post sui
tum fuisse horoscopum Lunae. ita sane, ita se res habet. satis fuie illi, verbo Horoscopi usum esse: ad rem autem facetat, nec ne νnon perpendit. Et Caluino item satis est, quomodocunque dedistinctione Latriae, & Duliae mentionem facere, ut Scholastita doctrinam tenere videatur ; siue consulto, siue temere loquatur, ad ipsum nihil. & re vera quid refert f nam Scholastici distinactione utuntur sine dubio,cum de una adoratione agunt:quam uis Caluino non adeo fauerit fortuna , ut vaticinari sciret,qua in adoratione uterentur. 5 rem ridiculam; nisi sequeretur alia st machosa adeo ,&odiosia, ut risum omnem adimat . quid enim
dicemus de prauo. pessimoq; istius ingenioὶ qui ubi agitur de
simulachris, & imaginibus , quaea gentibus adorabantur,omianibus vitibus omni conatu eorum defendit adorationem : cum vero de ijs, per quas adoramus nos; arguit, accusat, improbat, quantum potest . carmina illa Satyrae, obm truncus eram ; facta iam, ut nemo non ignorat, aduersus gentes, in nos contorquet. nos accusat,quoniam veri Dei simulachra facimus: illos autem,
quamuis falserum Deorum effgies, sibi formarent,excusat. ad haec , usque eo insanit, & furit, ut de nobis Christianis loquens, videte, quam sit impius indicat, nos saxa illa, illa ligna credere Deum esse: & continuo de gentibus loquens,addit, Me ita fimpidi fuisse Ethnici credendi fiunt, minon intestigerent, Deum alium esse , quam ligna, ω lapides. neque sane est , quod de Calui conqueri possimus. cum enim is magis oleret Ethnicum,quain: Chri-
387쪽
3 7. Christianum ; aequum videbatur, eum illorum partes potius,
quam nostras,tueri. gentes autem in primo adorationis modo, quem diximus, maxime aberasse, id est,pro Deis coluisse,& ado- .rasse,qui dij non erant; cum omnis vetustas apertissime testatur; tum extant adhuc disputationes aduersius Idola & Naeti an eteniin prima de Theologia, & Athana iij in oratione contra Idola,&Iustini, & Athanagorae in Apologijs, & multorum sexcentis locis . credidisse item, modo in arboribus, modo in fontibus , &huiusmodi rebus contineri Deos, qui neque erant di j, neque ibi erant, ubi esse putabantur, haud scio, qua ratione inficiari pollit
Caluinus,cum vobis aperte constet. Tantum in postremo adorationis modo Ethnicorum multos Caluinus nobiscum saltem aequari posse affirmat: quoniam sicuti nos dicimus, non adorare nos simulachrum, neque rem , quae in simulachro contineatur, sed illud, quod simulachru repraesentat; ita. aliqui ex Eth Alcis , dicit Caluinus) aiebant, se per sdiem, corpoream intuerι
eius rei signum, quam colere deberent . qua in re non negarim ego, nonnullos eorum usos quandoque hoc tertio adorationis modo, quo utimur nos; idest, ut per emgiem rem eam adorarent, quam repraesentabat efiigies. sed operaepretium est, animaduer. tere, an quae repraesentabantur eis, tam digna e ssent adoratione,
quam nostra. praeclare vero nobiscum agitur, si nobis aequandi simi Ethnici,quoniam ipsi quoque per imagines adorarent. Sed cum nos per simulachrum , adoremus Latria Deum , & Dulia Sanctos, illi vero adorarent modo Iouem tyrannum, modo Bacchum parasitum, modo meretricem Venerem ; & prope dixerim, parum abfuisset, quin haeresiarcham Caluinum adoras sent, quo dici nil peius potest, quomodo ore tam duro, tamq; impudenti . erit idem Caluinus, ut eos conferre , comparareq; nobiscum audeat ' sed h. aec satis: quibus nouum habetis mode.
stiae ipsius indicium. Cum aute intelligamus iam,quid sit ado
388쪽
I. grare imaginem I idest, nequaquam credere, Deum esse imagine. neque in imagine contineri, sed Deum repraesentari per imagia nem; cumq; certum, & exploratum sit nobis, absque imagine posse Dcu adorari; distincte, ordineq; nonnulla quaeramus, an scilicet praestaret imagines excludere, an eas fieri, natura umret : an vetusta lax prohibeat: an Euangelium obstet: an concilia interdicant: an ab earum usu Sancti patres abhorreant: an is usus tam recens sit, ut ei non sit adhibenda fides. Et quidem , quod ad primum caput attinet, verum est, uti diximus, adorari
posse sine imagine, simulachroue. & nostrum quilibet id in s
ipso experitur saepenu mero, nocte, in ipsis tenebris,lumine omni remoto,cum imagines conspicere nequimus, nihilominus erigere nos animum, atque in adorationis cogitatione versari: sed
tamen non omnia qua luent, expediunt. talumq; abest,ut noceat,
detrimentive quicquam asserat Sanctarum imaginum usus; ut etiam commodissimus, atque utilissimus sit. Vsque eo, audit res, ut, cum in nobis sint communi sententia tres rationalis animae vires, memoria scilicet, intellectus, & voluntas ; harum unicuique mirifice imagines prosint. nam pereas beneficioru, quae a Deo accepimus, memoria renouatur: & gloriosae de Deo,
ac de Sanctis historiae intellectui nostro subijciuntur: & voluntas nostra Dei amore magis,ac magis inflammatur. plures sunt, qui ab hesterna die nunquam recordarentur, Christum pro nobis mortuum esse, ne dum alia ; nisi domi Christi ipsius Crucifixi essigiem haberent . quamuis aute nos, qui legere didicimus,
pr ter ea, quae Sacti Concio natores ex suggestis nos docent,fidei praeterea nostrae mysteria e libris hauriamus;quis tamen non videat,quantam utilitatem l udiores, & simpliciores accipiant,qui non lectionis, sed rerum aliarum occupatione distinentur,cum per simulachra easdem actiones oculis suis subiectas habent,
quas nos ex his, & illis scriptoribus legendo colligimus pra
389쪽
3 sterea vestrum neminem inficiaturum puto, quin pietatem, &affectus nostros vehementer augeant, mirificeq; moueant effigies , pictura, bene, &solerter expressae : & quin segnius irritent animos demissa per aures, quam, qua sunt oculis subiecta fidelibuι .
quin denique animos nostros commoueant vehementius his oriae, quae in tabella quoque depictae cernuntur, quam quae auribus tantum odo percipiuntur: ut vestis illa sanguine conspem sa, quae iudicibus ostenditur. hanc maximam utilitatem,quam Sacrae imagines afferrent, optime animaduertit Gregorius: qui de eis loquens, volensq; ostendere,quanto usui essent pr sertim intellectibus nostris, illas pulcherrima metaphora illiterato ru,& idiotarum libros appellauit: quod quidem vel ipse Caluinus uidetur in Gregorio legisse . quid igitur dicit Z quid dicat 3 ut solet: audite , an deterius quicquam proferri potuerit. Si in schola spiritin Dei edoctus fuisset, Gregorius nunquam ita locutus fuisset. idest Gregorium ea dixisse,quoniam enutritus, & eruditus non fuerat in schola spiritus Dei. insolens: rabide canis, quam . diu maledicos dentes exacues, & Sanctos ipsos lacerabis3 At si non eruditus est in vera Dei Schola Gregorius; qui sitam erit in ea in si itutus, quis edoctus ' Caluinus solus: solus Caluinus, autores,est Sancti Spiritus alumnus . unus ipse a Deo altus, & educatus: discipulus ille scilicet, quem diligebat Iesus. Caeterum, Sancti omnes modo aliquid humani pasis sint, modo mandato Dei, m legitimo exemplo destituti sunt: modo lapsi sunt. modo in schola Dei edocti non sunt. bone Deus, & adhuc supersunt homines, qui malefico isti fidem omnem continuo non abrogent Ego sane & Gregorio, & Sanctis nostris omnibus, & ipsi veritati credo. ex quibus colligitur, imagines non solum detrimenti nihil afferre, sed etiam singulis tribus animae nostrae uiribus, magnopere prodesse. legatur septima Synodus Aetio s.&quiuis facile agnoscet aliam maximam ex imaginibus percipi utili
390쪽
3 Iotatem, quoniam scilicet imagines ad imitationem eius, quod
referunt, homines magnopere alliciunt. hoc idem Basilius affirmat oratione in quadraginta martires. & Greg. Nazianz. ijs verbis, quae scripsit de virtvt. allegat. sept. Synod. Actio .exemplum affert impudicae cuiusdam mulieris,quς, cu hominis comtinentissimi imaginem conspexisset, confusa erubuit, & mores immutauit. admonent item nos imagines, cum in calamitates incidimus, ad quorum Opem confugere debeamus. ac quoniam vultus seruorum Dei reserunt , quia utiles dei serui fuerunt, conis stat easdem in Dei honorem redundare. praeterea nostra hac tempestate salutares, & accommodatae sunt, ad testificandam fidei confessionem: ut doceamus, catholicos nos esse, constantesq; , ac firmissimos aduersarios eorum omnium, qui sanctas
imagines oppugnant. quae omnia quam utilia sint, vos ipsi i dicate. quod si Caluinus, vel istorum quilibet alius obi jciar, in pictis, esectisve simulachris id esse periculi, ne simpliees, & rudes eas adorent, uti rem obiectam, praecipuamq; adorationis eorum, & idcirco in Idololatriam labantur; dico, hac ratione auferendum Solem,& Lunam esse, quoniam nonnulli eorum pulchritudine, & splendore capti, utrumque Deum esse putauerunt. immo tollenda esse Sacramenta, quoniam sunt,qui illis abutantur . immo cibos prohibendos, quoniam male utentes, in aduersam valetudinem incidant. Sed cum Deus in omni lege voluerit persensilia signa in nos gratiam conferri; neque tamen veritus sit, ut quisquam signo illi,& non Deo, gratia tu referret acceptam ; cur nos, tam leui timore impulsi,utilitatem maximam ab imaginibus emanantem, nobis ipsis adimamus
quasi mihi dissicile sit, in hisce concionibus dirigere paucissimplicium, &imperi totum cogitationes; eosq; docere, per imaginem transeundum tantummodo esse, di semper in eo, quod imago reseri, finem esse statuendum . praeter illa, quae hesterna disce-
