장음표시 사용
421쪽
3 8 rcharitatem; quod nam maius fidei nostrae fieri periculum p
ruit ut cras ostendam,) quam ut aliud nobis videndum,aliud credendum esset quo maiori pignore spes nostras poterat e citare, quam semetipsum largiendo qua ratione amore sui magis inflammare, quam hoc charissimo munere itaque quam id aptum, quam conueniens fuerit, nemo iam non videt. Eo magis,si perpendamus de qua re dominus agebat, & cum quibus loquebatur: & cum eiul modi materiam tractaret, & cum ijs hominibus loqueretur,an res postularet tropis, & figuris uteretur insti tutum tunc a domino fuisse sacramentum, ne adue sari j quidem nostri inficiantur:atque ijdem aestimare facile poς sunt, an in tanti momenti, tantique periculi re utendum esset figuratis, aut ambiguis verbis. Genes. cap. i7. ubi instituitur circumcisio verba sunt apei ea, clarissimaque: Similiter Exodi cap. ix. ubi de Paschali agno agitur, & in omni Levitici parte, in quo agitur de sacrificijs,& expiationibus. Matthei cap. vlt. Marci cap. vlt. & Ioannis 3. quibus locis initituitur baptismus, nihil explicatius, nihil clarius. & nos tam insani erimus,ut put mus, cum dominus sacramentum omnium praestantissimum instituit. se se voluisse in figuras, metaphorasque coni cere, Ut interpretes de verborum ipsius expositione inter se ad digladia
an dum inducerentur 'profecto credibile non est . praeterea his verbis suum nouum testamentum facit. hic est sangui, noui testamenta. hic e t calix nouum tessamentum in meo sanguιne. & quando, quaeso, magis utendum est verbis propriis simplicibus, perspicuis, quam ubi conditur testamentum Z Exodi cap. 2 . Vbi
sanguine vetus te ita mentum confirmatur, verba omnia aperta
sunt, maximeque dilucida. Iacob, David, Tobias, Matiathias, cum testamenta facerent, non translatis, sed usitatis, apertis, proprijs verbis fecerunt. ipsa testamenta, quae quotidie passim ab hominibus fiunt, Paullus ad Galath. cap. 3. assirmat, tam clara
422쪽
' clara esse oportere ; ut nemo audeat aliquid addere, vel demere quin etiam ciuiles leges i. non aliter de legatis 3. iubent testam ea proprie prorsus explicari, quod si quis agrum testamento is gasset ridiculum esset intelligi, figuram agri legatam . quare,si. dicatur dominum in suo testamento non sol sim per allegorias, sed etiam per aenigmata locutum fuisse; nihil erit absurdius. a cedit, quod in testamento domini incertum est foedus,& pactu. nos enim caui haeredes instituit, si mandata seruauerimus; &cuiuis patet, pactorum conditiones,si quae aliae, simplices, dilucidas, clarissimasque esse Vortere. praesertim, cum dominus nocu turbis,neque cum phariseis loqueretur: ob quorum vel maliariam vel imperitiam minus aperte, atque in parabolis tantummodo loqui vellet, nam sermo eius erat cum Apostolis, quibus datum erat nos m fieria regni dei: atque de Sacramento illo loquebatur, quod iam, iamque sumpturi erant. quod, si qua diccbar,reuerentia,pietateque erat sumendum; necesse fuit illis ab ipso clarissime explanari, dicique uti factum est, illud esse suum proprium corpus. quare uti decuit aperte, dilucideque locutus est . sic, ut possim, & ego quod dixi, iam duobus verbis repetere , Oecolampadi, pugnae icilicet,& concertationis huius communi omnium iudicio, nos adeptos esse victoriam . nam pro nobis sunt,& locus ille clarissi mus verborum Christi, & scriptura sacra ,& patres, & Concilia, & verborum circunstantiae, &temporis ratio, & praeterea docuimus , rem fieri, & potuisse,&maxime conuenisse . nunc respiremus.
i Vltis ne cognostere, auditores, quam vana, atq; ab Omni .l ratione aliena sit, haec opinio Oecolampadij,atque Zuinglia Eucharestiam,videlicet Sanctissimam aliud non esse, quam signum
423쪽
383 signum corporis Christi, ut erat Agnus, & manna vel ipsum Caluinum pudet eam sequi, quamuis laui de cupiat. &cum a
Lutheri sententia dissentit; nullo enim modo vult hanc verit,tem agnoscere, ut in Euchareitia insit corpus Christi) nihilominus Oecolampadium rei jcit, quod asserens in ea non contineri, nisi signum; veritatem corporis ab hostia consecrara poenitus excludat. De Luthero male sentit,& ei aduersatur: quoniam
corporalem Chrisii praesentiam, talem relinquere videtur, qualem tunc omnes concipiebant. neque tamen audet , Zuingi tu,& Oec
lampadium sequi, quoniam nimis indignum turpeq; esse vid tur,quod ab illi sal Ieritur; scilicet nihil hic adesse, praeter signu:& quantum ab eis dissentiat, his verbis ostendit ; dum in hoc toti
incumbebant , ut assererent ,panem, stre minum corpus Christi uocari, quod ipsorum signa sint; non cogitarunt, sibi hoc interea simul
agendum, mi adι ungerent, ita signa esse , mi nihilominus meritas cum eu coniuncta sit. animaduertite hoc diligenter. Et paullo post dicit, non debuisse eos, meram, sappellat veram in commu-nιonem obscurare , quam nobo hoc Sacramento dominus in corpore ,
G sau ine suo exhibet. o miserum Caluinum , quomodo huc, illuc impellitur l hinc malitia propria; illinc rei veritate. Denique apertisti me constat, articulum hunc, quod in hollia instere vera corporis Christi praesentia , nimis clarum,& ex Ploratum esse: cum ei neque Ludae rus, neque Caluinus, audeant aduersari. Lutherus quidem , si memoria tenetis indicebar,se libenter negatu tu: sed nimis clara esse ista uerba, Hoc est eoi us metim . Caluinus vero ex hac parte, aduersus Lutherum , nollet concedere ea re ipsa praesentiam corporis,quam Lutherus concedit: ex altera, pudet eum cum Oecolampadio sentire, dicereq; in Euchare Iliaraium modo signu elle. h Cc . n. modo, med ac ij argueretur Christus;qui promittit comunione re sui lanctisi: miccirporis,& sanguinis. quo circa du Catholicus esse non vult; neque scir, quam Ce hae rein
424쪽
haeresim amplectatur ; trahitur in uariae crebro sentetia mutat. concedit signum,neque adimit veritatem .sumsigna, inquit,sed meritas coniuncta est . atque ut aliquam rationem inea siqua veritas. figura consentiant;ad illas ineptias confugit, adeo insulsas, ut omnibus risum moueant;dicitq; , ob eam causam dominia caenam instituisse,ut conscientijs nostris obsignaret eas promissiones, quibus in Evangelio de corporis, et sanguinu sui communione . participes mos facturum promisit: ut tali , tanquam insigni arrhabone accepto , fimam satis fiduciam concipiamus. idest,Eucharestiam sumi tantum,ut signum corporis Christi: quemadmodum etiam affirmat Oecolampadius: praeterea et sumi,uti arrhabonem certum eodem mometo temporis, quo sumimus Deum comunicare,&pascere nos vero Christi corpore,& sanguine,ut in Euagelio promisit. ita, cum nemine uno consentit . cum enim negat inesse
in hostia corpus, & sanguine ; a Luthero dissentit . cum affirmat in hostia inesse panem, & vinum , aduersatur nobis. quamuis autem cum Oecolampadio, Zuinglioq; sentire videatur, dum asserit, panem, & vinum sigum esse corporis Christi ; tamen contra eosdem, vel praeter id, quod ipsi dicunt, vult, ibi adesse praeterea veritatem communionis . dicit enim cum illud signusumimus, tunc & eo temporis puncto a Deo communicari nos ore fidei; & essici, ut Christi corpus, & sanguinem spiritu comedamus, non quia corpus, &s anguis in ea hostia contineantur; sed id aliunde fieri a Deo. denique propositiones istae omnes Caluini sunt, ab eodem passim lex centis locis iteratae. Quod in terra signa tantummodo sunt corporis Christi. Quod corpus Christi tantummodo est in coelo. Quod tantum hostia, vel panis tantum abest a Christo, quantum distat a coelo terra. Quod nihilominus panis, & corpus Christi coniuncta iunt; non solum ratione signi, quia unum signet alterum, sed quia , cum panem sumimus, vere etiam sumimus corpus Christi.
425쪽
Quod,uti se se resista.habeat, non posse humano intellectu pet-cipi. od in nos tamen non descendit Christus, sed vis eius substantialis. Quod huc per Spiritum sanctum,quasi per can lem descendit. Quod haec communio fit per fidem. Quod hac
fide edentes potiu, nos ad Christi corpus ascedimus,quam illud ad nos descendat. Quod, a malis quamuis sumantur signa;corpus tamen Christi non sumi. Quod item boni, non eo rem p re sumunt corpus Christi, sed testimonium, quod iam recep rint . miser homo, confusius, omnis inops confiij. quam vero haec sint implicata , perplexa, obscura, & labyrinthis similia, nemo est,auditores,qui non videat. Quod si Caluinus ex tot ineptijs hac unam eligeret, & ei haereret,quae videtur minus rudis; nempe cum sium imus hostiam nos corpus Christi sumere , sed non in hostia: esset nihilominus haec eadem ineptia insulsa, &plane ridicula. nam scimus, cum Sacramentum sumimus,dari nobis etiam eodem tepore rem Sacramenti, quae in Sacramento ipso continetur; non autem dari aliunde, aut ab extra. quare cum fateatur Caluinus eo temporis puncto, quo Eucharestiam sumimus,sumere nos corpus Christi; fateatur etiam necesse est, in ipsa Eucharestia semi: non autem cum ea datur, communia cari nos aliunde, & ab extra. Sed leniter agamus, 3 Caluin istae,& sedato animo loquamur . Cum Eucharestiam sumiti creditisne, sumi a vobis verum corpus,& verum sanguinem Christi dicetis, credere omnino: sic enim vos edocuit magister vester. creditis ne sumi, quia insit in eodem Sacramento negabitis: sed dicetis, dari vobis Sacramentum pro arrhabone , Ut certi sitis, eodem tempore communicari vos aliunde, corpore, de sanguine Christi . falso quidem . nam, si in Sacramento non
est corpus, quomodo extra Sacramentum, & unde vobis datur e 'assirmat Caluinus, & vos omnes, e , coelo dari; quoniam
sine dubio sedet ad dexteram patris: & cum Sacramentum
426쪽
sumitis, eodem temporis puncto , quasi radium solis , Lbstantiam corporis illius e coelo desccndere , ingrediri; per ossi dei ,& vos i piritu communicare. Θ, miseri l expergiscimini tandem, & sine animi perturbatione rem pei pendentes, qua so Vos , cognoscite , an, quae nobis obiicitis, & abluida esse dicitis, quaeq; vos inducunt ad negandum, in hostia Christi corpus inesse, sint etiam cum hac vestra opinione coniuncta. adeste animis . quod praecipuum absurdum esse Oecolam pa-dius centuit, probante eandem opinionem Caluino, illud est, quoniam tedet ad dexteram patris ; neque inde discessu iussu , quoad ad extremum iudicium veniat ; & hac de causa
Christi presentiam in hostia negauit. Sed si dicitis , descendere omnino corpus illud , & vos communicare , & esse vobis escam; nonne idem est 3 Quantum attinet ad discessum a dextera patris , quid refert, utrum descendat in hostiam , &vobis communicetur ; an vero descendat quidem , non autem in hostiam , sed aliunde vobis communiceturὶ cum Sacramentum sumitis,& communicatur vobis Christus, quid in vos descendit f accidensne, aut essedit u , an substantia cotaporis illius ' nam si accidens, aut essi cit- , igitur non ese paristicipatio corporis. Sed, si descendit i pia corporis substantia, vesatetur Caluinus , quare non potest pariter in hostiam consscraram descendere 3 Ad haec , cum descendit substantia, totum ne descendit corpus, an pars illiust partem dicere non debemus: indignum enim esset, & a ratione alienum id vel
cogitare . igitur,ubi plures conuenitis ad coenam, totum Corpus in quolibet vestrum est; cur ergo non erit consequens,Vr concedatis, rotum corpus posse eodem puncto temporis inesse in plurib us hosti j,ὶ Praeterea,cu corpus deicendit, recedit ne indeὸ minimcue o. quare ergo irrideris nos,cum dicimus, inesse in hostia
corpus hristi neq; tame a patris dextera discessisse cum dicitis,
427쪽
- - 38 Sanctissimum hoc corpus descendere, & vos communicare, ne punicto temporis descendit negare non potestis . cur ergo
non potest in hostiam eodem modo descedere 3 Denique, ὀ d cepti, missas, quae , metaphoras faciter aperte, sodes, loqu i mi-Di , quid nam est istud os fidei, quo dicitis communicari vos quid vobis vultis 3 fide sumere vos Christum . nempe eatenus
sumere, quoad creditis: ' hac ratione 1, etiam ante Sacramentum
sumitis, quia creditis. immo, quia creditis natum, crucifixum, sepultum eum &ascendisse, & caetera id genus, dici poterit, sumi Christum a vobis, non solum in coena, sed etiam in praesepio, in cruce, in sepulchro, in coelo. immo, quia Mariam &Petrum, & Paullum creditis; Paullum; Petrum,& Mariam su- metis .immo, quia creditis esse daemones, & infernum locum; daemones, & infernum comedetis. quod si dicitis, sumere vos ore fidei, quoniam creditis; in sacra coena corpus illud e coelo descendere. & communicari vobis; non ne hoc ipsum est Os fidei, quo credimus nos, cum sumimus hostiam, iam in illam descendisse, & nos communicare ξ videte, miselli, quem in i
cum res deducatur . omnis in eo controuersia est, utrum credamus , Christum in hostiam descendere, nobis communicari; an vero credamuς, non tacta hostia, descendere tamen in nos e coelo, & comunicari nobis. qua in re, quae absurda videntur obisci contra hanc opinionem posse ;obij ci etiam possunt aduersus illam. Sed a nostra caussa stant Ecclesia, Concilia, Patres, rem fieri posse, &conuenire. praeterea stat ipse Christus, qui hostia manibus tenens, non dicit, cum hoc dabo, meniet corpus meu 3 sed dicit, hoc ipsum est corpus meum. Hoc est corpus meum . nullus, igitur, dubitationi relinquitur locus. atque eo minus, quod aperte constat, nihil impulisse Caluinum in hanc sententiam, nisi quia inire aliam rationem non poterat,qua utrique placeret parti, nisi asserendo, Eucharestiam esse signum; & tamen: . Cc 3 commu-
428쪽
eommunioni Christi corpus interesse. Sed attendite di Iigenter
volo enim ego Caluinum vestrum saluum , atque incolumem ι non tam urgebo holminem , ut in extremas angustias se coniiciat, vel feratur praeceps. Sed aperiam vobis, quo modo veristi. mam enuntiationem ipsius tueri possimus; hanc videlicet sunt, oe meritas coniuncta est , idest Eucharestia signum est, &tamen cum ea coniuncta est veritas, &praesentia corporis Christi. Et quidem aequum est, vos etiam Catholicos attentissime audire. Summae ni in rei in hoc vertitur, ut declaretur hic lo cus. quem, si recte intelligetis, aduersus omnia argumenta, aduersus omnia testimonia, quae hac tempestate contra Euchar
stiam asseruntur, firmissimum vobis praesidiu acquiretis. Omni studio, conatuq; id agunt aduersari j, ut probent, Eucharestiam esse signum corporis Christi poli quam multos patrum I
cos citarunt, quibus etiam signum appellant ; continuo concludunt, si signum est corporis, igitur, non est corpus. simulac, ergo, docuero ego, fallacem esse conclusionem hanc , Ostende-roq; , non pugnare inter se, ut aliquid sit corpus,& simul sit corporis signum ; non erit laborandum amplius, quonia loci omnes pro nobis sunt, & litem aduersari j perdiderunt. intelligit: simplices; unum hoc conantur omnibus viribus,videm ostrent, hoc Sacramentum esse figuram, & signum corporis Christi: Mnonnullos auctores habent, qui id afirmant. Sed si ego ostendam, aliqua reperiri signa, quae non excIudant praesentiam eius,
quod signant ; hocq; esse huiusinodi ; idest Euchares tam esse
signum corporis Christi, illudq; in ea contineri;certe argumentis omnibus,& omnibus auctoribus hac una tantum di itincti ne poterit responderi . Et sane, quis ignora Sacramentu, omne, quatenus Sacramentum asse signum est enim eius gratiae signu, quam Confert. quo circa, quemadmodum baptismus signum
est . me ablui gratia , & chrisma me confirmari& poenitentia,
429쪽
me renouari,& eodem modo de alijs; ita ,dum sumo Sanctum altaris Sacramentum , illa species panis est signum gratiae , &sumptio illa signum est spiritualis alimenti , quod, quasi animarcibus, in me Sanctam gratiam consert: neque tamen ab eo Christi corpus excluditur . immo hinc mihi argumentari licet, et dicere; quemadmodum Sacramentum, quia sit gratiae signu, non prohibetur continere in se gratiam, & largiri; ita Eucha- restia, tum etiam, cum reperiemus esse signum corporis Chtissi, nihil prohibet,quin sub suis speciebus pretiosissimum Christi corpus contineat, idq; nobis communicet. Sed nunc satis est ostendere, Eucharestiam esse signum e ac deinceps Ostendemus,
esse signum corporis Christi . huc accedit,quod no solHm signueil gratiar, uti diximus, sed etiam est signum congregationis fidelium, quae Sacta est Ecclesia. immo duplici modo lignum liu
ius congregationis est: &, quantum ad speciem pertinet, quoniam panis ille uniuersos nos repraesentat, qui veluti tot grana,
unum panem unitatis fidei efficimus ;& quantum ad rem spe fiat, quae continetur, idest ad corpus Christi; quoniam unum Chiisti corpus significari melius non potest, quam ab alio coriapore , id est corpus mysticum melius repraesentari non potest , quam a vero Christi corpore, quemadmodum Paullus dicebat ad Corinth. scribens, uoniam risus panH unum corpus suismm . quare Sacramentum Eucharestiae signum esse & gratiae, de Ecclesiae, neque tamen Christi praesentiam excludere; iam puto esse clatissimum. Nunc dico, Sacramentum hoc non solum esse signum; sed etiam signum esse corporis Christi: neque tamen consequens est, ut dicatur, ergo non est corpus Christi. quod ut facilius percipiatis, res erit paullo altius repetenda. Theologi
igitur, tum Veteres, tum recentiores, de quovis Sacramento loquentes, verbum hoc, Sacramentum, duobus modis accipiunt.
videlicet proprie: ω minus proprie. Sacramentum proprie, est, Cc Sacra
430쪽
3 9OSacra rei signum: & hac significatione Sacramentum non est aliud, nisi lignum exterius, quod sub sensium cadit; veluti in baptismum, aqua; in poenitentia , poenitentis actiones; quod item dicitur de alijs. Sacramentum quandoque minus proprie accipitur, & per metonymiam ; & cum ab eo, quod continet,sgnificatur id , quod continetur, Sacramentum appellatur, id, quod est res Sacramenti; ut in baptismo gratia . In Eucharestia
autem, praeter has duas significationes,Verbi Sacramentum. te tio item modo accipitur, idq; oritur ex huius Sacramenti proprietate. cum enim caetera Sacrameta omniasint tantum in eis iidest eatenus in baptismi aqua gratia est,quoad baptizatus abluitur, neque prius, aut post, & idem dicimus de alijs Sacramen tis; in Eucharestia aliter euenit. cum enim Christus semper in sit in hostia , postquam consecrata est, seu ea offeratur Deo,seu populo communicetur, seu afferuetur in pyxide, seu solenniter de loco ad locum deferatur, seu quocunque alio modo ; inde
fit, ut in Eucharestia singulariter, praeter communicationem, considerentur etiam actiones, quae ad eam adhibentur; cuius modi sunt, oblatio , eleuatao ,fractio,& similes: quae item actiones Sacramentum appellantur . quocirca in Eucharestia tribus modis verbum hoc, Sacramentum, accipitur. id est, interdum
pro speciebus panis, & vini. quandoque pro corpore,& sanguine Christi. nonnunquam etiam pro ijs actionibus, quas paullo ante diximus. de quibus quidem actionibus dicit Augustinus
lib. 1 o. contra Faustum cap. 1 I. huiuου sacraficijqer Sacramentum memoria renouatur. de re, quae continetur, cantat Sancta Eccle-sa, Tantum ergo Sacramentum meneremur. de de specibus panis,& vini passim quotidie dicimus, nos vidisse Sanctissimum Sacramentum . quae omnia eo spectant, &a me dicta sunt, ut i
telligatis, quam facile respondere possimus ijs locis, quibus hoe Sacramentum appellatur signum corporis Christi. nos enim
