장음표시 사용
431쪽
3 'Tomnibus ijs modis, quibus Eucharestiam sacramentum appellari diximus, facile concedimus, figuram, vel signum esse corporis Christi: neque tamen dicimus, excludi unquam corporis Christi praesentiam . quid amplius Z non soluin species,& actiones esse figuras corporis Christi concedimus, sed etiam id ipsum Christi corpus dicimus, in Euchare ilia esse sui ipsius figuram , sed semper praesens inesse. Ac quidem species illas quis inficiari
potest, esse corporis eius figuras, quod sub eis continetur, cum hoc ipsa Sacramenti diffinitio demonstret 8 Sacramentum est Sa crae rei signum. in taeteris vero omnibus Sacramentis & aqua, &Oleum , & reliquae res externae, sunt omnes illius gratiae signa, quam nobis largiuntur. in alijs Sacra metis semper uti diximus, Sacramentum rem sacram significat. neque t a men significat rem sacram absentem, sed praesentem . si mi liter hoc loco species panis, de vini signa sunt corporis Christi: non tamen absentis, sed praesentis: cum necessarium non sit, via signo absit id, quod significatur . nam &chirotheca signum manus est, quae in ea continetur, & sanguis vitae :&quamdiu spiramus, animam habere nos, indicamus. quod attinet ad significationem, de qua tertio loco diximus, nempe Sacramenta appellari actiones illas, quae circa hostiam consecratam adhibentur; clarum est, ijs actionibus significari piaecipue ea, quae facta sunt in corpus Christi,
dum esset in cruce . quo circa hoc sensu quandoque vocatur Sacramentum ccmmemorationis . nam cum hostiam ossero, signuest Christum semetipsum obtulisse patri. cum extollo, signum
est elatum fuisse in cruce. cum stango, Vulneratum; cum con
sumo, mortuum. & pari ratione de alijs huiusmodi actionibus idem est dicendum . quare species,& actiones in Euchares iasine dubio signa sunt; nec tamen corporis Christi praesentia exiscluditur. dico item, quod maius videbitur,) ipsum Christi corpus in hostia signum esse sui ipsius. Et quidem, ut ostende
432쪽
rem, aliquid posse signum,& figuram esse sui ipsius; citare possem Paullum : qui loquens de Christo, modo dicit fuisse Huram substantia Nei, modo in similitudinem hominum suctum , cum simul esset Deus, & homo. sed testimonio non indiget, quod usu omnibus venit, & quiuis experiri in seipso potest.
quaero,igitur, cum me hac ornatum caesarie, & his indutum vestibus conspicitis; an reuocetur animus vester ad memoriam,
me superiori tempore capillo alio , alioq; vestitu saepenumero conspectum a vobis. hosce ipsum caeteris in rebus cotingit;quae cum statum , conduionemq; mutauerint, seseq; oculis nostris Dbijciant, nos in memoriam prioris status,& conditionis inducant . quare, cum Christi corpus in cruce fuerit, visibile, cruentum, & mortale; nunc in hostia, inuisibile, incruentum, &immortale; commemoratio & signum sui ipsius est; refertq; teporis illius memoriam, quo ab omnibus cruci assi xum, & sanguinem effundens, & moribundum cernebatur. hac ratione constat, vera esse, quae diximus , cum Sacramentum in Euchar stia tribus modis accipimus, nempe pro speciebus, pro actionibus , & pro ipso corpore, semper signum esse, neque unquam Christi corpus excludi . quoniam species corpus significat,quod in eis continetur, actiones, quae adhibentur ad hostiam, acti nes significant quae ad idem corpus adhibebantur,cum esset cruci asexum. & ipsium corpus nunc inuisibile, incruentum,& im mortale , signum est sui ipsius, cum esset visibile, cruentum, &mortale. Exemplo utamur, &perspicua erunt omnia. In amicum forte incido, qui tum ex improuiso a sicario serro petebatur : cumq; iam gladius capiti eius immineret, manum sui tum erat j nudam extollo , gladio oppono, caput eius, ab ictu prohibeo , in manu vulnus accipio, multo manante sanguine, tota manus inficitur. post dies nonnullos, curato iam vulnere, eundem amicum procul aspicio, ac testificandi amoris mei caussia,
433쪽
reuocandici; in memoriam benefici), quo ipsum asseceram manum olim sauciam , chirotheca opertam,extollo eodem modo, quo iam extuleram, cum ab eius capite vulnus auerti. hoc loco, auditores, adsunt tria, ut videtis: videlicet chirotheca, quae m num operit, manus eleuatio, &ipsa manus . huc accedit, quod manus eadem, quae iam nuda suit, & saucia, & cruenta; nunc quidem tecta est chirotheca, sed incolumis, & sine cruore. ataque singula haec signum faciunt. nam chirotheca signum est,
inesse manum in ea. Eleuatio signum est,me extulisse manum, cum ustum repuli. & manus tecta, incolumis,& munda,seipsam
repraestentat, cum nuda esset, & vulnerata, & cruore infecta. neque tamen haec signa aliquo modo prohibenr, quominus ipsa
manus sit praesens . nam chirotheca signum est manus, quam continet: actiones ad eandem manum pertinent: & manus seipsam non excludit. nunc conferte interse,quae diximus, fingiteq; animis vestris, manum esse corpus Christi in Eucharestia : Churothecam esse species: &eleuationem esse actiones omnes, quae
ad eam adhibentur. iam perpessuri eramus ictum diuinae iustutiae: sed gladio illi Christus corpus suum nudum opposuit, v
luitq; sibi ipsi vulnus infligi in crucem sublatus, visibilis
fuit, & cruentus,& mortalis . nunc idem Corpus in speciebus est, quasi manus in chirotheca; & fuau m est immortale,& purum a sanguine. praeterea vult quandoque leuari, & osterri,&id genus alia, ut ea,quae pro nobis fecit, & tulit, in memoriam nostram redigamus. itaque in Eucharestia quicquid est,signum quidem est; sed nihilominus corpus est praesens . nam sicut chirotheca signum est manus; ita species signum sunt corporis, quod adest praesens. sicut eleuatio manus significabat iam rursus eleuatam fuisse; sic actiones, quae ad corpus in hostia adhibentur, figurae sunt actionum,quae ad idem corpus in crum adhibitae sunt. denique sicut eadem manus, operta, incoIumis, &
434쪽
munda, signum est sui ipsius,cum esset nuda,saucia,& sanguine perfusia; ita idem corpus in hostia, inuisibile, incruentum , &immortale, signum est sui ipsius; cum emet in cruce, visibile, cruentum, & moribundum. Intelligitis igitur auditores,quam parum nobis metuendum sit ab i js locis, quibus de Eucharestia agitur, uti de signo, vel figura; & quam leuiter, & insulse rati cinentur aduersari j, cum dicunt, Eucharessia est signum, igitur in ea non est corpus Christi. immo Eucharestia signum est pluribus modis . nam tota signum est gratiae, quam accipimus. panis, idest species,signum est unitatis fidelium. corpus verum signum est mystici corporis . species signum sunt corporis quod
continent. actiones sunt signa earum actionum,quae ad crucem
adhibebantur. idem corpus inuisibile signum est sui ipsius corporis visibilis. Et tamen, non solum non excluditur veritas, sed etiam Caluini conclusio si somnia, & chimerae demantur, erit omnino vera; cum dicit; signa sunt, veritas coniunctae E. itaque posthac paucissimis verbis possumus respondere ad locos omnes, quotquot unquam ab aduersarijs in hac materia posset
afferri. Nam cum dicitur, hoc facite in meam commemorationem,
verum id quidem: dicit enim facite, quoniam actiones, figurae
sunt, & commemorationes earum actionum, quae domino adhibebantur, cum esset in cruce. duoties manducabitis, mortem
domini annuntiabitis, item verum; quoniam hostiae cossim prios gnum est mortis Christi. Augustinus dicit; Iudam adhibuit ad conuiuium, ibi figuram sui corporis tradidit, verum;quoniam species dedit, quae signum erant corporis eius praesentis. dicit item Augustinus, hoc Sacramentum esse corpus C irii secundum
quendam modum,verum est : quoniam secundum modum incruentum, inuisibilem, immortalem. Tertullianus dicit, Hoc ericorpus meum, idest corporis mei figura verum . quoniam corpus
Christi in hostia figura est sui ipsius,ut erat in cruce. rursus At gustia
435쪽
3 9 s. gustinus dicit; nisi manducaseritu carnem ; faciam Uidetur tulere, Dura ergo est: verum. vaderetur enim horribile, si visibile corpus comederetur; & iccirco erit signum: idest corpu, inuisibile. Omnium locorum, omnium, inquam, dissicultares,duobus verbis explicantur. ille pariter , caro non prode se quicquam :inici igitur, de aliorum carne, non de carne Christi: idest, si carnis sensu hoc multerium consideretur, percipi nunquam poteris . accedit, quod caro interdum significat in diuinis literis, id quod lub sentum oculorum cadit: & Spiritus id, quod oculis cerni non potest: quo circa, cum hoc corpus sumendum a n bis sit, non visit bile, sed inuisibile; caro non prodest quic suam , fedspiraim eri , qui Diuificat. Praeterea , quamuis aliqui patres nonnullis locis Eucharestiam appellassent signu corporis Chri-1hi, cum passim tot alijs locis eam verum esse Christi corpus, agnoscant; nonne peruersitatis,&improbitatis conuincuntur omnes, qui fateii nolunt, locutos eos de signo, quod corpus noe2cludit Θ sed ipsi viderint. Vobis, auditores, fatis perspectum, esse arbitror, nos Idololatrae simus, nec ne: & an iure, ac merito hostiam illam adoremus,cum in ea re,&essentia)insit ipsum corpus, sanguis, anima,&diuinitas Christi,qui crucem passius est pro nobis. Atque Haec aduersus Oecolampadium . Utrum panis remaneat, an non cras cum Luthero differemus . Abite felices.
436쪽
sua ostenditur, eum corpore Chrιfit in hostia, cum fam
guine , in calice consecratis, non remanere panem, aut mi
num e neqxe dici posse, panem, aut minum esse corpus, uel sanguinem Christi; quamuis panis, minum conuersa sint in Ab Hantiam eorporis, oe sanguinis Chri ti. duersus et uiscussum, Lutherum . contra ea , qua Caluinus tractat lib. uarto Institutio cap. I s.Sedtιo. I .lXIM U S non semel o serenisi. Princeps, in hisce nostris disceptationibus, solere naereticos avide adhaerescere extremis: nos autem a med ijs nunquam discedere . Eorum nonnulli gratiam ; nonnulli liberam volun-- tatem reijciunt: nos autem utrumque simul& liberam voluntatem, & gratiam recipimus. alius scripturas improbat, alius traditiones spernit: nos vero & scripturas, de traditiones probamus. hic iustitiam Dei negat; ille miserico diam non concedit: nos & iustitiam ,& misericordiam Dei simul agnoscimus. eodem modo cetteris in rebus aliter multi sentiunt:&alter extremitatem hanc, alter illam, quae huic opposita est, amplectitur: presertim in hac Eucharestiae materia . quam tractamus. cum enim, uti diximus, omnes haereticorum opiniones demum ad duos praecipuos, primaeq; classis auctores redigantur, Oecolampadium scilicet, & Lutherum ; i liorum uterque extremum apprehendit, ab altero diuersum ;&, quod in medio positum est, nobis relinquit. Lutherus enim, eximismum illud probans, quod nimis latum est, censet in Euchar stia non solum inest e corpus Christi, sed etiam panem. Oeco- lampadius autem, illud amplectens, cauod nimis arctum est, de
437쪽
3'Tangustum; in ea ne pretiosum quidem Christi eorpus esse eon
cedit. nos , quasi in medio locati, post verba consecrationis unum reijcimus, & alterum amplectimur: idest panem reijcimus, & amplectimur corpus. idem contingit in materia Dinitatis: dum enim nonnulli sentiunt esse tres naturas, siue essentias; alij vero vix unam personam agnoseunt; medium relinquunt nobis, qui fatemur, in una tantum essentia tres personas. eodem item modo de incarnatione dicimus . nam cum aliqui duas persenas agnoscant; nonnulli unam Vix naturam conc
dant ; nos, in medio positi, in una persona, duas esse naturas, affirmamus. Quae vero malum, inest: infelicitas, ut postquam, in unum extremum quis praeceps abijt, praeter illud alias inu stiget praeterea rupes, e quibus decidat; reperianturq; homines adeo vecordes, vel potius suae ipsorum ruinae, &exiiij cupidi, ut ultra extrema sese praecipitent 8 quod cum saepe cotingit;tum hodie in hae Eucharestiae materia usu venire apertissime vid mus . nam quod ad extremum Oecolampadij pertinet,qui hostiam Sacratam asserit esse ratum modo figuram, & signum;via distis Caluinum, ultra hunc terminum progredientem ,&n uam haeresim inuenientem,comminisci spiritualem illam communionem, de qua heri locuti sumus. quod autem ad alterum
extremum spectat; dum in hostia panis inesse dieitur: illud profecto mirum videtur,ut decidente in hoc extremum Uuitclessio, postquam is a Constantiensi Concilio damnatus est, eo, quod assereret in hostia consecrata remanere adhuc panem, & in calice consecrato vinum ; superueniat Lutherus,qui,ut haeresi Vult-clessum superet, primo confirmat eius opinionem, scilicet ine se panem in hostia; tum illud addit; panem illum esse corpus,& vinum illud esse pretiosium sanguinem Christi. quae res ramabsurda est, tam ab omni ratione aliena , ut perinde sit, atque si quis dicat, aquam esse ignem, vel hominem equum. Et tame
438쪽
res habet . quo circa, quamuis mihi laborandum non putem ,
ut cum Luthero tantum certamen instituam; tamen utrique eo.
rum aditus praecludam : ostendamq; , uti heri in hostia corpus Christi inesse vel ipsorum iudicio, a me plane probatum es ita
sine dubio non remanere in ea neque panem, neque Vinu, quoniam, pronuntiatis Sancti itimis verbis, continuo panis,& vinum in corporis ,& sanguinis Christi substantiam conuertuntur. Atque in primis illa fatua Lutheri ratio nam fice me delectat. dicit enim , cum facilius percipiatur,una cum Chiilli corpore, simul etiam inesse panem in hol fia;quam intelligere,qu modo conuersus panis fuerit, in aliam lubitantiam ; id est cum facilius sit credere, in hostia inesse panem, quam non inesse;inique nos agere,qui difficiliorem opinionem populos doceamus; satiusq; elle, si suaderemus, ea credenda esse, quae clariora sunt, quam,quae difficilius percipiuntur. quid ineptius Θ nam eadem ratione dico ego, quoniam facilius percipitur, unicuique personae esse propriam essentiam, quam cum una essentia, res per- senas ; satius erit docere tres esse Deos,quam Uuum Deum quo niam facilius creditur,quempiam,esse hominem tantum HUam
esse hominem simul & Deum, fatius erit docere, Christu in elle
hominem tantum. & quoniam difficilius creditur, mortuum reuocari ad vitam,quam secus; smus erit docere Christum mortuum ad vitana non redijss Pso Deus immortali si cum quibus se putabat loqui , cum hac diceret, aut in quorum manus elus scripta Ventura, cum haec conscriberet: 'quid igitur falla doctrina disseminandae it, de potius edocendi populi , quae ipsis arrideant, quam , quae vera sint λ hanc illi ingressi sunt viam: pro libidine quoddam Theologiae genus initi luerunt, in quo,Verum sit aliquid nec ne, de eo solicini non sunt, dummodo populorum auribus seruiati t. atqui, ccrtum & exploratu eil mihi, in
439쪽
3 'in omni disciplina tradenda, non de doctrinae obscuritate difficultateue, sed de veritate esse laborandum . si vero facilitas vel difficultas, nobis aliquod veritatis dare posset indicium, iure in
Lutherum argumentum retorquerem diceremq; , veram esse
enuntiationem nostram, id manifesto indicare, quod dissicilis sit. nam arctae P mia quae ducit ad caelum: f, regnum cariorumetum patitur. de Sacrosanctum Christi caput, spinis coronatum est . Denique, cum in anima nostra , duae sint vires, quae iter expediunt ad coelum ; intellectus videlicer, & voluntas;vt De uxea praecepit, quae voluntati maxime aduersantur ; ita credenda
illa proposuit, quae ab intellectu valde sunt remota, immo senis sui contraria. & sicut populos vehementer hortamur, ut inimiis cos diligant; neque eo deterremur, desistimusve, quod res sit maxime laboriosa, factuq; dissicilis; ita nos stulte ageremus, δLuthere, si de veritate explorat mima transubstantiationu, quod dissiculter percipiatur, nobis loquendum non putaremus. a tamen sunus aliquis istorum respondet), cum Christus in C na Galileae, miraculo illo insigni, confirmandae fidei caussa, aquam in vinum conuertit; omnium sensibus, apertissimum fuit, iam non aquam esse amplius, illudq; esse vinum : quare, si rem hanc, tam admirabilem faceret, ad fidem augendam , ut substantiam panis & vini, in corporis et sanguinis sui substantiam conuerteret, non credibile est,quin & hoc ipsiam, pateret sensibus omnium, ut illud patuit, quod in Cana Galileae gestum est ;& quin hic etiam cerneretur, non esse panem, sed eum in pretiosum Christi Corpus,esse conuersum . nullius ponderis omnia. nam ego velim, nos distinguere, neque generati m ea dici ad fallendos populos, quae sigillatim explanata,cl
ristima redduntur. medicus, ardenti febre laborante curaturus,
frigidam aquam ei potandam praebet; quod maxime ad depellendum eum morbu conuenit. igitur idem remedium adhibe-
440쪽
Bit,illi, qui stomachi imbecillitate laboret nequaquam . nam
medici quidem,semper est curare,sed alio, atque alio modo: ut morborum vis & natura, variaq; corporum costitutio postula. bit . eadem ratione,miraculorum quae ad fidem prosunt,alia ad iacienda fidei fundamenta pertinet, alia ad fidem experiendam spectant. In Cana Galileat,volebat Christus fundare fidem, &Deus haberi,crediq; ab ijs qui aderat: quo circa, miracula opo tuit eiusmodi esse, ut sensu perciperentur,cerneretq; oes qui prae
sentes erant,aquam conuersiam in vinum. at miraculo sanctissimae Eucharestiae,no vult Christus sua fundare fide, sed experiri nostram. quare,cotra necesse est, miraculu,sensu omnino percipi no posse. & quo videbitur sensibus, minus verum ; eo maluserit fidei nostrae experimetum, cum credendo,intellectu nostru fidei ipsi,subiecerimus. illic cernitur,aquam in vinum conuem sam;& iccirco creditur in Christum. sed hic no cernitur Christi Corpus;& tame creditur. immo panis cernitur,& no creditur panis. sic,ut nulla maiori experientia, fidem mea docere,& proba- Ie possim. quare,cum Sacramentu hoc institutu sit, ut fidei nostrae periculu faceremus, non solum no est cur dissicultate aliqua deterreamur; sed et veritatem ipsius intelligere, hac ratione debeamus, quoniam id dissiculter percipitur; quonia oportet credere,ibi esse Christum,ubi no cernitur; immo non cernetur Vnquam; immo,ubi esse sensus oculoru no sisadet.quoniam cred re oportet,ibi no esse panem neque vinum,cum tame quod adsensus attinet , propter species,uidere nobis videamur,& pane, di vinum. Atque hae dissicultates tamen oes auditores, i ut etiade alijs dicamus,) Uerbo Dei expediuntur,& facillimae redduntur. cum enim,certum nobis exploratumq; sit,credendum nis-gis esse, Dei verbo,qua ipsius sensus experientiae, nosq; .pe sensit falli,sed Dei verbo decipi nunqua posse,ideoq; dixisse eum, calis
. terra transibunt, Derba autem mea non prateribunt, parii refert,
