F. Francisci Panicarolae ... Disceptationes Caluinicae. A Ioanne Tonso Mediolan. patritio in Latinum conuersae

발행: 1594년

분량: 528페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

81쪽

vestra extitit Ecclesia, oportet vos docere , ubinam fuerit: hoc plane ignoratis, igitur nusquam fuit: igitur mortua est prius, deinde ad vitam reuocata est. sed Ecclesia,quae moritur, & ad vitam reuocatur, non est vera Ecclesia ; igitur vera Ecclesia non est vestra. illud addendum est, ijs mille,&ducentis annis oportere reperiri Ecclesiam, quae priori illi trecentorum annorum coniuncta, & continuata fuerit : sed hanc, manifeste deprehenditur, aliquam esse non posse, nisi meam Romanam : ergo clarissime patet, Romanam esse veram Ecclesiam. Quae omnia,

Θ catholici,eliciuntur ab hoc praeclarissimo Symbolo sortitudianis. sanistitatis: Credo inam sanctam. o felicissimam notam, is gloriosum signum,plane in ore meae matris impressumi te te

appello, Romana Ecclesia, uae per promissa tibi a Christo facta, quam admirabilem, quam magnam firmitudinem oste , di iti, indies'; maiorem ostendis 1 an forte defuerunt occasi nes, quibus haec miserabilis Ecclesia deficeret humano more loquor in & interiret nam Petri nauicula, si qua unquam alia, procelloso mari plerunq; a sevissimis ventis agitata est . heu quot gentes conatae sunt eam prosternere 3 quot Iudaei fidem auferre quot haeretici sensius peruertere, scripturas adulterare quot schismatici ei omne obedientiam adimere Et ipsa semper indies fortior, semper potentior, semper firmior, omnes profligauit, superauit, deuicit. gentes sanguine martyrum e pugnauit: aduersus tyrannos per spem in Deo victrix euasit zIudaeos virtute debellauit: veritate fregit haereticos: & schism ticos imperio dissipauit. quare quid iam nostra interest, si quotidie exoriantur siue infideles, siue haeretici, eiq; siue parent i sidias,seu vim afferre moliantur λ cum nihilominus per illam

promissionem , Torta inferi non praeualebunt aduersus eam, omnes impiorum conatus in ipsius Ecclesiae amplitudinem, magnitudinemq; redundent. Terrabitu, terribitu ca trorum

82쪽

II acies, ordinata est Ecclesia Romana. Circundabo domum mea,

dixit Deus, his, qui militant mihi .l quare oppugnari quidem potest, sed expugnari nequaquam. Ego ciuitas fortis, ciuita squa oppugnatur, dixit Esaias: & diuus Hieronymus addidit in Commentario, oppugnatur, sed non expugnatur. & Alexander Episcopus Alexandrinus ad Alexandrum Constanti nopolitanuscribens sid Theodoretus refert in de eadem Ecclesia dicit ; ει- clesiam cognosiimus, quae nunquam expugnari poteri, etiamsi totus Mundus eam oppugnet. Petri nauicula fluctuare,fatiscere,fluctibus propemodum oppleri potest, submergi nunquam potest. at quisquis est,qui nondum intelligat sanctitatem, id est firmitudinem Ecclesiae Romanae, historias Ecclesiasticas percurrat,& postea iudicet, an illae videantur aliud, quam continuata sortes, &quasi textura quaedam bellorum, & oppugnationum, quae aduersus eam tentatae sunt: & tamen omnes illae ad nihilum reciderunt . initium a Tiberio capiamus, & ad Constanti. num Magnum usque perueniamus: ijs omnibus temporibus quid praetermiserunt, quae non conati sunt Nerones, Traiani, Diocletiani, Seueri, Valentes, Iuliani, & quotquot alij fuerunt, ut Ecclesiam impellerent, opprimerent, perderent, suffocarent

& tamen omnes eorum conatus irriti, & vani fuerunt; omnes vires infirmae : omnes insidiae detectae sunt: omnes casses,& r tia, tanquam araneorum telae . qua ratione quoniam Porta inferi nunquam potuerunt praeualere aduersus eam. quoniam

ipsa est stabilis, ipsa est sancta. quod si vos, Caluinillae,obijciatis, me hactenus loquutum esse de illa Ecclesia, quam vos etianon negatis, & quae vera est; nempe quς trecentis annis post Christi tempora permansit; age dum iam de hac non loquemur amplius: quin etiam alia ratione obsequemur vobis: omittemus enim & mille ducentos annos, qui elapsi sunt a trecentis

illis usq; ad mille, & quingentos, quibus quidem Ecclesia vestra

83쪽

stra vel mortua fuit, vel sepulta, vel somno sopita, vel abditarnihil enim habetur, quod affirmari possit . sed ab anno milles min& quingentesimo usque in hunc diem, immo minori an norum spatio non enim tam subtiliter supputare volo qua ratione fieri potuisset, vivos ipsos , tot vestra conuenticula, tot sectas, tot insidias, tantas vires,tantam rabiem, furoremq; pem

tulisset, eisq; sortiter restitisset Ecclesia nostra, nisi illa eadem

esset, de qua dictum est, Et porta infera non praeualebunt aduerissus eam Z illud quippe clarissimum est,auditores,quot quot co venticula Θ sectaeq; nodie in toto terrarum orbe sunt, quamuis inter se discordes, sibi inuicem magnopere aduersentur, & in sensissimae sint, hoc uno conuenire, concordesq; esse, Vt quantum viribus conniti possint, Romanam Ecclesiam oppugnet.&ego nonnullos noui, quibus in hanc sententiam Besa locutus est . ad quoslibet siue Lutheranos, siue Caluinistas, siue Anabaptistas, siue ad quamuis aliam Ecclesiam te transferas , dummodo a Romana recedas. O Bela, o Besa mihi enim appellandus es, tametsi homo non tantae existimationis, ut nomen tuum ultra Geneuenses fines audiatur in siccine agitur omnes alias sectas excommunicas, deinde consulis, ut quilibet

illis adhaereat, dummodo Romanam relinquat Ecclesia3 quod est perinde, ac si dicas, quam malueris tibi sectam elige,dum modo fias haereticus. Lutherus item scribit, se magna voluntate, seduloq; negaturum fuisse, Christi corpus ineste in hostia, nisi veritas nimis fuisset perspicua: libenteri, id facturum,non alia ratione, nisi quia hoc modo putabat, se maxime pse incomodare Papatui. o putidum cor,& os infame i iste est,igitur,et lus tuus 3 iste est scopus 3 ut doceas non quae vera sunt; sed quae speres, Papae damnum allaturas quomodo vero Papae noce tur, iam clarum est . iactura enim ipsius est;quoniam iactura fit animarum deceptarum, quas magnopere diligimus,n

84쪽

strisq; oculis chariores habemus . verum permittit Deus, auditores, ut iniquas tuas mentes isti aperiant,& inter illos tantae discordiae sint;sed dissentiendo a vera Ecclesia Romana omnes eonsentiant, quo in ea sanctitatis symbolum clarius eluceat,atque appareat, omnes huiusmodi sectas obliquis lineis e sse si millimas: quae quamuis suis locis alia multum ab alia distet, omnes tamen hac re non differant, quod a recto declinant. de mucum omnes nos non ignoremus, quales, & quantos impetus

semper represserit, & quibus viribus sertissime obstiterit Ecclesia Romana; nemini iam dubium sit in primis,quin illa sancta

sit; deinde possimusqtra si exultantes ad haereticos nos conuerintere, dicereq; vos vero extrema omnia contra nos experiamini,

non curamus: id enim gloriam nostram multo magis augebit, quae autem charitate impulsi dicturi sumus, attendite. Siculi larrum, quod adamantem percutit, retunditur; & sicuti equus, qui aduersius stimulum calcitrat, seipsium pungit,& laedit ;& ves ut unda scopulum feriendo frangitur: sic , dum ros miseri laeὰere Ecclesiam nitimini, seopulum veritatis, virtutis adamantem, & stimulum vestrum semper mihi credite)yos ipsos,& animas vestras comminuitis, pungitis,uiolatis. non solum quoniam eas acerbioris poenae reas facitis,sed etiam quia clarius veritatem probatis Ecclefiat nostrae: quae cum tantis vestris conatibus resistat,tantos impetus frangat, docetur esse sam cta e & ideo vera. Et ecce quam iMomprehensibilia sunt iudicia sua, Domine Inam quis est, qui cernens, tam male haberi, tangi ; afflictari Romanam Ecclesiam, induci non possit ad credendum, eam tibi inuisam esse, atque ea de caussa puniri ' Et tamen omnia haec fauores tui sunt, & gratiae,& beneficia. nam,s Romanam Ecclesiam odisses, tolli penitus illam, & interire patereris: sicuti tor,tantaeq; aliae interierunt,& omnino sublatae sunt. Sed quoniam sponsa tua est, tueris tu sempet eam,&c6seruass

85쪽

seruas,& constanter, persecteq; pronaissa tua seruas. atque interim, dum permittis, ut caedatur undique,&ineam tanto impetu irruatur, neque unquam concidat, sed stabilis semper,& firmissima sit, Sole clarius sanctitatem eius ostendis: facisq; ut ego finem dicendi faciendo assirmare possim,duo prima symbola dignosicendae Ecclesiae esse, Munam, Ze sanctam. sola Romana Ecclesia una est, & sancta : igitur Ala Romana vera est

Ecclesia. De duobus alijs postridie tractabimus In nomine patris. & fiiij,& spiritus sancti. Amen.

deua , non recedendo a SImbolorum ordine, docetur, solam Ecclesiam Romanam se catholicam , O postolicam: quoniam eum diffusa sit per totum terrarum orbem, retinet

nunquam interruptam Epimporum succesimonem. duersu ea, qua Caluinin 'ibit lib. iiij. Institutio rcap. a. atq; Epistola ad Regem.

' RV V V nς νςro videbitur vobis , auditores, ut

Vna, eademq; parua, atq; , ut ita dicam, in lici sidere nata prouincia comprimatur moles, magni ludoq; uniuersi terrarum orbis iure ne fieri censebitis, ut in angustos,& prope concluses montes id omne coni,ciatur, quod ab ortu Solis ,&ab occasiu, ab Aquiloneq; , 5e meridie complectendum esset immo rationi consentaneum ne putabitis, ut finis constituatur infinit terminus intermina. to , mensura immenso ut arguatur mendaci j Spiritus sanctus, impotentiae filius, infidelitatis pater ut negetur maxima pars sui praemii Christo, quod iam ei datum est auferatur, rapiatur hau editas,regnum diuidatur,attenuetur potentia, auseratur se pirums

86쪽

IIptrum,ex altissimo solio propemodum euellatur, & deturbo tur, spolietur fere diademate regio, & de rege uniuersi orbis vix Dominus statuatur minimae partis ipsius Europa iustum ne esse iudicabitis, si regnum Cnristi infinitum est, ut aliquis ei

terminos constituat si oportet corpus eius mysticum in omnes partes extendi, ut ullus eidem fines circunscribat 3 deniq; si Ecclesia Christi debet esse uniuersalis,& catholica, ut quispiam audeati eam effcere priuatam, & propriam 3 sine dubio enim id iniquissimum, & iniustissimum est. Et tamen, o Serenisime Princeps, id Caluini stat faciunt: atq; iccirco faciunt, quo

niam iniuste faciunt . & tunc faciunt, cum audentes assirmare, suam Ecclesiam esse veram Eeclesiam, ideo omnem uniuersitatem Ecclcsiae catholicae intra quatuor montes includunt; circa lacum unum constituunt, in una valle demergunt, &, quasi

in angustam urnam, uniuersum mare transfundere conantur.

conquerebatur pari ratione Augustinus pluribus scriptis suis,

praesertam epist. 48. ad Vincentium de Donati stis, & cie Rog tianis, quod etiam inepte exponentes locum illum Canticoru, Indica mihi ibi cubes in meridie, uniuersalem Ecclesiam in amgustijs Africae coarctare volebant. Et optatus Mileuitanus ad Parmenianistas scribens, ijs verbis usus est , quae vobis, ὀ Calubnistae, referre non piget: nempe, eAliud non contenditu, nisi eis bi multis, ibi sit Ecclesia:-ibi non sit,ibi non multis . nam , si vos ex Italia, ex Hispanijs, ex Germania, ex Boemia, ex Pa nonia, ex magna Galliarum parte, immo,si ex reliquis partibus

Orbis utriusq; veteris,& noui Ecclesiam aufertis, ut eam Geneis uam transseratis; & contendentes, in quovis locorum istorum non existere, & inter vos tantummodo reperiri asseveratis, s

citis vos quidem idipsum,quod multo ante & Rogatiani,& D natistae,& reliqui haeretici fecerunt; sed tamen grauissimam intuitam uniuersitati ipsius Ecclesiae facitis: vehementer ext

. . nuatis,

87쪽

-nuatis, despicitisq; Christi magnitudinem: fallacem in promis'ss suis Deum facitis. comittitis praeterea atq; Vtinam, quae dico, e vestris mentibus nunquam excidant in comittitis, inqua, ut prouidente,& permittente Deo,vobis ipsis maximum detriamentum asseratis . cum enim maxime probare nitimini,vestra solam esse veram Ecclesiam; tum vero egregiam mihi datis occasionem, qua manifeste demonstrare possim, vestram Ecclesiam omni ratione nullam esse. Scitis qua de causa, auditores quoniam cum quatuor sint, ut heri docuimus, verat Ecclesiae

symbola; quod quidem traditu est: ab ipsis Apostolis, & a Nicaeno Concilio; mnam, sanctam, catholicam, oe postolicam,

sicut heri per illa prima duo symbola , Caluinicam Ecclesiam docui mus non esse veram ; ita hodie per duo reliqua, idem essi cete volentes, quod ad primam notam spectat, ipsi met pro me

argumentantur ' quoniam ab Ecclesia tollentes uniuersitatem,

priuatam illam,& propriam faciunt: atq; et hoc modo Catholicae symbolum adimunt. Sed, ut tandem incipiamus, quid fi-nnificat quanti resert haec dictio Catholica 'quot,& quanta habere oportet Ecclesiam , ut catholica sit λ catholicam dixerunt Donatistat esse Ecclesiam , si quodlibet ipsius membrum in statu gratiae permaneret: sed haec expositio falsissima est r uoniam non opera, uti iam demonstrauimus, sed fides fun- amentum est Ecclesiae. alij catholicam esse dixerunt Eeclesia, quoniam comprehendit omne genus hominum indiserim in rim; vel quoniam omnes complectitur , quot quot ante Christum, vel post ipsum veram fidem mediatoris habuerunt. aut

luod quicunq; antehac silui facti sunt, vel salui fient,omnes in laselataui esse potuerunt, vel poterunt. aut quia ipsa docet

res omnes visibiles,& inuisibiles. aut quoniam illi parent omnes, infimi aeque,ac summi. vel quia in ea remisua omnium peccatorum reperitur. aut quod in ea Virtutes omnes acquirum

88쪽

ear. vel quod diffunditur omnis gratia . omnes autem expositiones hae optime videntur; sed quae non adeo clare veritatem aperiant Ecclesiae Romanae, atq; haec, quam postremo loco reseruaui; id est , iccirco veram Ecclesiam catholicam

appellari, quoniam uniuersalis est: quia ubiq; diffusa est: eo quod & fiiij,& membra eiusdem sine dubio in quacumq;

totius orbis parte reperiantur . ne vero arbitremini, hoc esse inuentum meum; praeter plurimos patres, quos possem assie re, catholicam, dicit Augustinus, aiores nostra nominarum Ecclesiam, mi ex tuo nomine ostenderent , quia Per totum est Secundum totum enim , - . - Pace dicitur. & Cyrillus His

rosolymitanus, qui fuit annis ab hinc mille,&trecentis, di xit in Cathechesi. I 8. Catholica mera Ecclesia eri, quia per uniuersum orbem terrarum eri dissus : ἀ finibus terra isy; ad extremum. quare catholicam esse illam Ecclesiam , quae ubiq;

diffusia est , nemini esse dubium potest . Et prosecto nimis amplam haereditatem sibi Christus promeruit, auditores: neq; 'aequum fuit, ipsum non dominari omnibus gentibus : cum illi dictum sit, Dabo tibi gentes haereditatem tuam, ον possessonem tuam terminos terra. a prima mundi origine audiri caepta

est, auditoses, haec futura uniuersitas Ecclesiae: per illa promio, sa, In semine tuo benedicentur omnes gentes: Numera fiestas caeli. si potes, ον arenam maru . sic erit semen tuum , & his similia. mons Danielis figura est apposita, maximeq; propria Ecclesiae . Impleuit omnem terram. & alibi quoties repetita legitur uniuersitas Ecclesiae emor ero Raab, σν Fabilonu scientium me. Nominabitur ἁ mari e rue ad mare. Cantate Domino omnis terra. Super omnem terram gloria tua. Omnes gentes magnificabunt eum . Redemissi nos, Domine, in Janguine tuo ex omni tribu ,-populo ,-lingua, oe natione. O d obediendum fidei in omnibus gentibus. Eritis mihi te sies in omni Iudaea, e γ Sa-

89쪽

38 maria, usque ad terminos orbis terra. Ecclesia, ut nostis, sponsa Christi est: sed, cum nihil opus esset, dotem aliquam a sponsa afferri Christo; ipsemet dotem sponsae suae dare voluit: hanc nempe diffusionem, hancq; uniuersitatem, ut per

totum terrarum orbem permanaret: rem vero ipsam etiam

contractu firmauit: hoc scilicet, quoniam oportebat Chri tum pati, cν resurgere a mortuu , ω praedicari in nomine eius paeniis

tentiam , sus remissonem peccatorum per omnes gentes et Omnes

gentes addit Augustinus) totis mundus. Ecclesia totum positis det , quod ἀ miro suo accepit in dotem. quare, sicuti illa vera est Ecclesia, cui promissa fuit unitas;&ildi, cui promissa fuit fianctitas, & fortitudo ; Porta inferi non praeualebunt; ita vera est Ecclesia, cui promissa fuit uniuersitas. Et, quoniam Chrissius, cum semel spopondit, ut a nobis dictum est, nunquam promissa fallit; uti per duo prima symbola eas Ecclesias respuimus, in quibus vel unitatem , vel sanctitatem non reperti' mus; sic firmissime, constantissimeq; nunc reij cere omnes illas possumus, quas inuenimus , non esse catholicas : solam vero illam censere Ecclesiam, quae uniuersialis est, atque per uniuersum terrarum orbem manat, & diffunditur. Ea vero an Romana sit, nec ne, postea videbimus. sed interim, me quidem conuertens non ad vos solos, o Caluinistae, sed ad haereticos omnes, quot quot Vnquam fuerunt; & ad quoscumq; inuentores, fautoresq; conventiculorum, cuiusmodi tot etiam

siluribus in locis hodie reperiuntur; quamam quaeso, appeLati potest uniuersalis Ecclesia Z quamam , e vestris sectis ubiq; locorum diffusa est Z quamam in omni regione sequaces habet ὀ admirabile Dei tuaicium t tantum abest, Serenissime Princeps, praeter Romanam Vt alia reperiri praeterea possit catholica Ecclesia ; ut potius non solum haeretici, sed etiam haeresiarchae ipsi , & ipsi asylorum huiusmodi auctores, fabricatoresq;

90쪽

Romanam Ecclesiam, eatholicam appellent: neque tam audaces unquam, impudentesve fuerint . ut sibi catholicorum no. men arrogarint. Aduertite, quano, nam mirum est,quod dico. nonne optime sciunt haeretici neque enim negare pos sunt, nam simul symbolum etiam Apostolorum negarent

ut vera censeatur Ecclesia, oportere eam esse catholicam no ne omnem dant operam, omni vi nituntur, ut ipsorum E

clesia omnibus vera videatur qua igitur ratione catholicam eam non appellant mihi quidem alia ratio nulla in mentem venit, nisi occulta Dei prouidentia id fieri. Scio enim se centa nomina illos sibi tribuere, modoq; Arrianos, quandoq; Lutheranos, nunc Caluinistas, interdum Reformatores, alias Christianos, ispeque Euangelicos dici velle . verum ubi ad dictionem catholicos perueniunt, secare ea, & vrere videtur: ita subito linguam contrahunt, neq; audent, se catholicos appellare: quoties dici catholicam Ecclesiam audiunt, etiam ipsi, pariter uti nos, Romanam intelligunt. experiri facile pol stis , auditores: nam si Geneuam accedatis, atq; in ingressu ip sius oppidi, interrogemini, quinam sitis, & respondeatis esIecatholicos, si is, qui interrogauit, putat de numero Caluinustarum esse vos, nullum ego supplicium recuso. o vim vertistatis firmissimam , & inuictam l igitur Papis at soli sunt catholici . sed soli catholici sunt in vera Ecclesia, Sanctam Eeclesiam catholicam: ergo vestro etiam, ὀ decepti, iudicio, nos soli in vera sumus Ecclesia. alio modo periculum facite . aduocate hominem quempiam, neque huius, neque illius partis,

indisserentemq;: Iudaeum puta, inter nos educatum, discor diarum nostrarum non ignarum: facite, ut multas earum, quae

inter se diuerta sunt, Ecclesias recenseat, postea quam Luth ranam, & Caluinicam ,& alias huiusmodi nominarit, si tandem ad nostram perueniens, catholicam eam non appellat,

SEARCH

MENU NAVIGATION