De oratore libri tres

발행: 연대 미상

분량: 206페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

101쪽

LIB. II CAP. 38-40. g. 160-171. 97 sua sponte aciendum aliud conSilium, Superbum suum, adrogans utendum igitur sui consilio senatus. Si ex voca-

hulo, ut carbo Si consul est, qui consulit patriae, quid aliud incit Opimius 166. Si ab eo, quod rem attingit, i

re sunt argumentorum sede ac loci. Nam et coniuncta quaeremus et genera et partes generibus subiectas et similitudines et dissimilitudines et contraria et consequentia et consentanea et quasi praecurrentia et repugnantia et causas rerum vestigabimus et ea, quae ex cauSis orta Sint et maiora, paria, minora quaeremus. XL. 167. x coniunctis sic argumenta ducuntur Si pietati summa tribuenda laus est, debetis moveri, quum . etellum tam pie lugere videatis. Ex genere autem: Si magistratus in populi Romani esse potestate debent, quid Norbanum accusas, cuius tribunatus voluntati paruit civitatis 168. Ex parte autem ca, quae si subiecta generi: Si omnes, qui rei publinae consulunt, cari nobis esse debent, certe inprimi imperatores, quorum consiliis, virtute, periculis retinemus et nostram salutem et imperii dignitatem. x similitudine autem Si serae partus suos diligunt, qua nos in liberos nostros indulgentia esse debemus 169. At ex dissimilitudine: Si barbarorum est in diem vivere, nostra consilia Sempiternum tempuS Spectare debent. Atque utroque in genere et similitudinis et dissimilitudinis exempla sunt ex aliorum lactis aut dictis aut eventis et fictae narrationes saepe ponendae. Iam ex contrario: Si Gracchus nefarie, praeclare pimius. 170. Ex consequentibus Siei erro intersectus ille et tu inimicus eius cum gladio cruento comprehensus in illo ipso loco et nemo praeter te ibi visusus et causa nemini et tu semper audax quid est quod de

facinore dubitare possimus Ex conSentaneIS . . . e praecumrentibus . . . ex repugnantibuS, ut Olim crassus adolescens:

Non si Opimium defendisti, Carbo, idcirco te isti bonum bvem putabunt. Simulasse te et aliquid quaesisse perspieulun est, quod Ti. Gracchi mortem saepe in contionibus deplorasti, quod P. Africani necis socius suisti, quod eam legem in tribunatu tulisti, quod semper a bonis dissedisti.

171 Ex causis autem rerum sic: Avaritiam si tollere vultis, mater eius est tollenda, luxuries. Ex iis autem, quae sunt

102쪽

orta de causis, Si aerarii copiis et ad belli adiumenta et in ornamenta pacis utimur, vectigalibus serviamus. 172. a- ora autem et minora et paria comparabimus sic ex maiorer Si bona existimatio divitiis praestat et pecunia tanto opero expetitur, quanto gloria magis est expetenda ex minore. Hic parvae consuetudinis Causa huius mortem tam feri familiariter:

id si ipse amasset qui hic mihi faciet patri'

Ex pari: si eiusdem et eripere ei contra rem publicum largiri pecunias. 173. Foris autem adsumuntur ea, quae non sua Vi, Sed extranea sublevantur, ut haec: Hoc verum est; dixit enim . Lutatius. Hoc salsum est habita enim quaestio est. Hoc sequi necesse est; reeito enim tabulas. De quo genere toto paullo ante dixi. XLI. 174. Haec, ut brevissime dici potuerunt, ita a me dicta sunt. Ut enim si aurum cui, quod esset multifariam delassum, commonstrare vellem, satis esse deberet, si signa et notas ostenderem locorum quibus cognitis ipse sibi indore et id, quod vellet,

parvo labore, nullo errore, Inveniret, Si qua ego argumentorum evolvi notas, quaerenti demonstrant, ubi sint reliqua cura et cogitatione eruuntur. 175. uod autem argumentorum genus cuique causarum generi maxime conventui, non

est urtis exquisitae praescribere, sed est mediocris ingenii iudicare. Neque enim nunc id agimus, ut artem aliquam di-eendi explicemus, sed ut doctissimis hominibus usus nostri quasi quaedam monita tradamus. His igitur locis in mente et cogitatione defixis et in omni re ad dicendum posita eX- citatis, nihil erit quod oratorem effugere possit non modo in forensibus disceptationibus, sed omnino in ullo genere dicendi. 176. Si vero adsequetur, ut talis videatur, qualem

se videri velit, et animos eorum ita adficiat, apud quos aget, ut eos, quocumque Velit, vel irahere vel rapere possit, nihil profecto praeterea ad dicendum requiret. Iam illud videmus nΘquaquam satis esse, reperire quid dicas, nisi id invenium tractare possis. 177 Tractatio autem varia esse debet, ne aut cognoscat artem qui audiat aut defatigetur similitudinis satietate. Proponi oportet quid adseras et quare ita sit ostendere; ex iisdem illis locis interdum concludere.

103쪽

LIB. II. CAP. 40- 3. I. 171-I82. 99 relinquere alias alioque transire; Saepe non proponere ac ratione ipsa adserenda quid proponendum fuerit declarare; si cui quid simile dicas, prius ut simile dicas confirmes deinde quod agitur, adiungas interpuncta argumentorum plerumque Oeculas, ne quis ea numerare possit, ut re distinguantur, Verbi confusa esse Videantur.

XLII. 78. Haec et properans ut apud doctos et gemidoctus ipse percurro, ut aliquando ad illa maiora Veniamus. Nihil est enim in dicendo, Catule, maius, quam ut sa-veat oratori is, qui audiet, utique ipse sic moveatur, ut impetu quodam animi et perturbatione magis quam iudicio aut consilio regatur. Plura enim multo homines iudicant odio aut amore aut cupiditate aut iracundia aut dolore aut laetitia aut spe aut timore aut errore aut aliqua permotione meniis quam veritate aut praescripto aut iuris norma aliqua aut iudicii sormula aut legibus 179. uare, nisi quid vobis aliud placet, ad illa pergamuS. Paullum, inquit Catulus, etiamnunc deesse videtur iis rebus, Antoni, qua exposuisti, quod sit tibi ante explicandum, quam illuc proficiscare, quo te dicis intendere. uidnam inquit seu ordo tibi placeat, inquit Catulus, et quae dispositio argumentorum, in qua tu mihi semper deus videri soles. 180. Vide quani sim, inquit, deus in isto genere, C tule. Non hercule mihi nisi admonito venisset in mentem;

ut possis existimare me in ea, in quibus nonnumquam aliquid emeere videor, usu solere in dicendo vel casu potius ineurrere. Ac res quidem iSta, quam ego, quia non noram, sic tamquam ignotum hominem praeteribam, tantum potest in dicendo, ut ad vincendum nulla plus possit; sed tamen mihi videris ante tempus a me rationem ordinis et disponendarum rerum requisisse. 181. Nam Si ego omnem vim oratoris in argumentis et in re ipsa per se comprobanda posuissem, tempus esset iam de ordine argumentorum et de collocatione aliquid dicere; sed quum tria sint a me proposita, de uno dictum quunt de duobus reliquis dixero, tum erit denique de disponenda tota oratione quaerendum. XLIII. 182. Valet igitur multum ad vincendum probari mores et instituta fet acta et vitamJeorum, qui agent causas.

104쪽

100 DE ORATORE

et eorum, pro quibus, et item improbari adversariorum animosque eorum, apud quos agetur, conciliari quam maxime ad benevolentiam quum erga oratorem tum erga illum, pro quo dicet orator Conciliantur autem animi dignitate hominis rebus gestis, existimatione vitae; quae facilius ornari possunt, si modo Sunt, quam fingi, si nulla sunt. Sed haec adiuvant in oratore lenitas vocis, Vultus, pudoris significatio, verborum comitas Si quid persequare acrius, ut invitus et coactus sacere videare. Facilitatis, liberalitatis, mansuet dinis, pietatis, grati animi, non appetentis, non avidi signa proferre perutile est eaque omnia, quae proborum, demissorum, non acrium, Oniertinacium, non litigiosorum, non acerborum sunt, valde benevolentiam conciliant abalienantque ab iis, in quibus haec minus sunt. Itaque eadem Sunt in adversarios ex contrario conserenda. 183. Sed genus hoc totum orationis in iis causis excellit, in quibus minus potest inflammari animus iudicis acri et vehementi quadam incit tione. Non enim semper sortis oratio quaeritur, sed saepe placida, Summissa, leniS, quae maxime commenda reos. Reos autem appello non eos modo, qui arguuntur, Sed omneS, quorum de re disceptatur: sic enim olim loquebantur. 184. Horum igitur exprimere mores oratione iustOS integroS, religiosos, timidos, perserentes iniuriarum mirum quiddam valet; et hoc vel in principiis vel in re narranda vel in perorando tantam habet vim, si est suaviter et cum SenSutractatum, ut Saepe tu quam causa valeat. Tantum autem efficitur sensu quodam ac ratione dicendi, ut quasi moreSoratoris effingat oratio. Genere enim quodam sententiarum

et genere Verborum, adhibita etiam actione leni facilitatemque significanti efficitur, ut probi, ut bene morati, ut boni viri esse videantur. XLIV. 185. Huic autem est illa dispar adiuncta ratio orationis, quae alio quodam genere menteShidicum permovet impellitque, ut aut oderint aut diligant

aut invideant aut salvum velint aut metuant aut sperent aut cupiant aut abhorreant aut laetentur aut maereant aut misereantur aut punire velint aut ad eos motus deducantur, si

qui finitimi sunt et propinqui his ac talibus animi permotionibus. 186. Atque illud optandum est oratori, ut aliquam

105쪽

LIB. II CAP. 43 - 45. g. 182 189. 101 perinotionem animorum sua sponte ipsi adserant ad causam iudices ad id, quod utilitas oratoris seret, accommodatam. Facilius est enim currentem, ut aiunt, incitare quam commovere languentem. Si id aut non erit aut erit obscurius, sicut medico diligenti, priusquam conetur aegro adhibere medicinam, non solum morbus eius, cui mederi Volet, Sed etiam consuetudo valentis et natura corporis cognoscenda est, si equidem quum aggredior in ancipiti causa et gravi ad animos iudicum pertractandos, omni mente in ea cogitatione curaque VerSor, ut odorer, quam sagacissime poSSim,

quid sentiant, quid existiment, quid exspectent, quid velint, quo deduci oratione facillime posse videantur. 187. Si sedant et, ut ante dixi, sua sponte, quo impellimus, inclinant atque propendent, accipio quod datur et ad id, unde aliquis status ostenditur, vel do. Si est integer quietusque iudex, plus est operis. Sunt enim omnia dicendo excitanda, nihil

adiuvante natura. Sed tantam vim habet illa, quae recte a bono poeta dicta est lex anima atque omtitum regina rerum oratio, ut non modo inclinantem excipere aut stantem inclinare, sed etiam adversantem ae repugnantem

ut imperator sortis ac bonus capere possit. XLV. 188. Haec sunt illa, quae me ludens Crassus modo flagitabat, quum a me divinitus tractari solere diceret et in causam inquili Gai Norbani nonnullisque aliis quasi praeclare acta laudaret; quae mehercule ego, Crasse, quum a te traetantus in causis, horrere soleo. Tantu vis animi, tantus impetus, tantus dolor oculis, vultu, gestu, digito denique isto tuo Significari solet tantum est numen gravissimorum Optimorumque verborum, tam integrae Sententiae, tam verae, tam novae, tam Sine pigmentis sucoque puerili, ut mihi non solum tu incendere iudicem, sed ipse incendi videaris. 189. Neque fieri potest, ut doleat is, qui audit, ut Oderit, ut invideat, ut pertimescat aliquid, ut ad netum misericordiamque deducatur, niSi omnes illi motus, quos orator ad hibere volet iudici, in ipso oratore impressi esse atque inusti videbuntur. 9uodsi fictus aliquis dolor suscipiendus esset et si in eiusmodi genere orationis nihil esset nisi salsum atque imitatione simulatum, maior ars aliqua sorsitan esset

106쪽

IM DE ORATORE

requirenda. Nun ego, quid tibi, crasse, quid caeteris ae eidat, nescio de me autem causa nulla est, cur apud homines prudentissimos atque amicissimos mentiar. Non me hercule umquam apud iudices aut dolorem aut misericordiam aut invidiam aut odium dicendo excitare volui quin ipse incommovendis iudicibus iis ipsis sensibus, ad quos illos adducere vellem, permoverer. 190. Neque est enim sucile perlicere, ut irascatur ei, cui tu velis, iudex, si tu ipse id lenteferre Ideare neque ut oderit eum, quem tu velis, nisi teipsum stagrantem odio ante viderit; neque ad misericordiam adducetur, nisi tu ei signa doloris tui verbis, sententiis, voce, Vultu collacrimatione denique ostenderis. Ut enim nulla materies iam facilis ad exardescendum est, quae nisi admoto igni ignem concipere possit, si nulla mens est tam ad comprehendendam vim oratoris parari, quae OSSit incendi, nisi ipse inflammatus ad eam et ardens accesserit XLVI. 191. Ac ne hoc sorte magnum ac mirabile esse videatur, hominem totiens irasci, totiens dolere, totiens omni motu animi concitari, praesertim in rebus alienis, magnavis est earum sententiarum atque eorum locorum, quOSagas tractesque dicendo, nihil ut opus sit simulatione et sallaciis. Ipsa enim natura orationis eius, quae suscipitur ad aliorum animo permovendos, oratorem ipsum magis etiam quam quemquam eorum, qui audiunt, permovet. 192. in hoc in causis, in iudiciis, in amicorum periculis, in concursu hominum, in civitate, in foro accidere miremur, quum agitur non solum ingenii nostri existimatio, - nam id esset leViuS; quamquam, quum professus sis te id posse sacere, quod pauci, ne id quidem negligendum est , Sed alia sunt maiora multo, fides, officium, diligentia, quibus rebus adducti, etiam quum alienissimos defendimus, tamen eos alienos, si ipsi viri boni volumus haberi, existimare non possumus. 193. Sed, ut dixi, ne hoc in nobis mirum esse videatur, quid potest esse tam fictum quam Versus, quam Scaena, quam sabulae Tamen in hoc genere saepe ipse

vidi, ut ex persona mihi ardere oculi hominis histrionis viderentur' spondalia dicentis

107쪽

LIB. II CAP. 45 - 49. g. 189 196. 103Myrmare abs te ausu's aut sine illo Salamina inmedi'Neque paternum aspectum es veritus'

Numquam illum aspectum dicebat, qui mihi Telamo iratus urere luctu filii videretur At idem inflexa ad miserabilem sonum Voce: buum aetate aeacia indipem Liberum lacerasti, orbasti, aestinaeli neque Fratris necis,

Neque eius onati purvi, qui tibi in tutelam est traditus, stens ac lugens dicere videbatur. 9uae si ille histrio, cotidie quum ageret, tamen recte agere sine dolore non poterat, quid Pacuvium putatis in scribendo leni animo ac remisso fuisse Fieri nullo modo potuit. 194. Saepe enim audivi poetiam bonum neminem - id quod a Democrito ei Platone in scriptis relictum esse dicunt sine inflammatione animorum exsiStere posse et sine quodam adnatu quasi furoris. XLVII. uare nolite existimare me ipsum, qui nouheroum Vetere casus fictosque luctus velim imitari atque adumbrare dicendo neque actor sim alienae personae, Sed auctor meae, quum millim Aquilius in civitate retinendus esset, quae in illa causa peroranda secerim, sine magno dolore secisse. 195. uem enim ego consulem fuisse, imperatorem ornatum a senatu, ovantem in Capitolium ascendisse meminissem, hunc quum adllictum, debilitatum, maerentem, in summum discrimen adductum viderem, non priuS sum conatus misericordiam aliis commovere, quam miseri cordia sum ipse captus. Sensi equidem tum magno opere moveri iudices, quum excitavi maestum ac sordidatum Senem et quum ista feci, quae tu, Crasse, laudaS, non arte, de qua quid loquar nescio, sed motu magno animi ac dolore, ut discinderem tunicam, ut cicatrices ostenderem. 196. 9uum C marius maerorem orationis meae praeSen ac Sedens multum lacrimis suis adiuvaret quumque ego illum crebro appellans collegam ei suum commendarem atque ipSum advocatum ad communem imperatorum fortunam de sendendam invocarem, non fuit haec sine meis lacrimis, non sine dolore magno miseratio omniumque deoriun et hominum et civium et sociorum imploratio. Puibus omnibus embis, quae a me tum sunt habita si dolor absuisset meus.

108쪽

non modo non miserabilis, sed etiam irridenda fuisset oratio mea. uamobrem hoc vos doceo, Sulpici, bonus ego videlicet atque eruditus magister, ut in dicendo irasci, ut dolere, ut flere possitis. 107. uamquam te quidem quid hoc doceam, qui in accusando sodali et quaestore meo tantum incendium non oratione solum, sed etiam multo magis vi et dolore et ardore animi concitaras, ut ego ad idi stinguendum vix conarer accedere Habueras enim tu omnia in causa superiora vim sugam, lapidationem, crudelitatem tribuniciam in Caepionis gravi miserabilique casu in iudicium vocabas deinde principem et senatus et civitatis, . Aemilium, lapide percussum esse constabat Vi pulsum e templo L. Cottam et T. Didium, quum intercedere vellent rogationi, nemo poterat negare. XLVIII. 198. Accedebat, ut haec tu adolescens pro re publica queri summa cum dignitate existimarere; ego homo censorius, vix satis honeste, viderer seditiosum civem et in hominis consularis calamitate erudelem posse defendere. Erant optimi cives iudices, bonorum virorum plenum forum, vix ut mihi tenuis quaedam venia daretur excusationis, quod tamen eum defenderern, qui mihi quaestor fuisset. Hic ego quid dicam me artem aliquam adhibuisse Quid fecerim, narrabo. Si placuerit, vos meam defensionem in aliquo artis loco reponetis. 199. omnium seditionum genera, vitia, pericula collegi eamque

orationem ex omni rei publicae nostrae temporum varietate repetivi conclusique ita, ut dicerem, etsi omne semper molestae seditiones suissent, iustas tamen suisse nonnulla et prope necessarias. Tum illa, quae modo Crassus commemorabat, egi neque reges ex hac civitate exigi neque tribunos plebis creari neque plebiscitis totiens consularem potestatem minui neque provocationem, patronam illam civi

tatis ac vindicem libertatis, populo Romano dari sine nobi-tium dissensione potuisse; ac, si illae seditiones saluti huic civitati fuissent, non continuo, si quis motus populi lactus esset, id C. Norbano in nefario crimine atque in fraude Myttali esse ponendum ouodsi umquam populo Romano concessum esset, ut iure citatus videretur, id quod docebam saepe esse concessum nullam illa causa iustiorem

109쪽

LIB. II CAP. 47-50. I. 196-2M. oli uisse. Tum omnem orationem traduxi et converti in increpandum Caepionis iugam, in deplorandum interitum exercitus. Sic et eorum dolorem, qui lugebant suOS, oratione retricabam et animos equitum Romanorum, apud quos tum iudices causa agebatur, ad se Caepionis odium, a quo erant ipsi propter iudicia abalienati, renovabam atque revocabam. XLIX. 200. Quod ubi sensi me in possessionem iudicii ac defensionis meae constitisse, quod et populi benevolentiam mihi conciliaram, cuius etiam causam in seditiosis contionibus defenderam, et iudicum animos totos vel calamitate civitatis vel luctu ac desiderio propinquorum vel odio proprio in Caepionem ad causam noStram converteram, turradmiscere uic generi rationis vehementi atque atroci genus illud alterum, de quo ante disputavi, lenitatis et mansuetudini coepi me pro meo sodali, qui mihi in liberum loco more maiorum esse deberet, et pro mea omni fama prope fortunisque decernere, nihil mihi ad existimationem turpius, nihil ad dolorem acerbius accidere posse, quam iis, qui saepe alienissimis a me, sed meis tamen civibus saluti existimare suisse, sodali me auxilium serre non potuissem. 201. Petebam a iudicibus, ut illud aetati meae, ut honoribus, ut rebus gestis, si iusto, si pio dolore me esse adsectum viderent, concederent praesertim si in aliis causis intellexissent omnia me semper pro amicorum periculis, nihil umquam pro me ipso deprecatum. Sic in illa omni defensione atque causa, quod esse in arte positum videbatur, ut de lege Appuleia dicerem, ut quid esset minuere maiest tem explicarem, perquam breviter perstrinxi atque attigi. His duabus partibus orationis, quarum altera commendationem habet, altera concitationem, quae minime praeceptis artium sunt perpolitae, omnis est a me illa causa tractata, ut et acorrimus in Caepionis invidia renovanda et in meis moribus erga meos necessarios declarandis mansuetissimus viderer. Ita magis adsectis animis iudicum quam doctis tua, Sulpici, est a nobis tum accusatio victa L. 202. Hic Sulpicius Vere hercle, inquit, Antoni, ista commemoras. Nam ego nihil umquam vidi, quod tam e manibus elaberetur, quam mihi tum est elapsa illa ipsa causa. suum enim quemas

110쪽

modum dixisti, tibi ego non iudicium, sed incendium ae didissem, quod tuum principium, di immortales, scit qui timor quae dubitatio quanta haesitatio tractusque verborum Ut tu illud initio, quod tibi unum ad ignoscendum homines dabant, tenuisti te pro homine pernecessario, qua store tuo, dicere quam tibi primum munisti ad te audiendum viam. 203. cce autem, quum te nihil aliud prosecisse arbitrarer, nisi ut homines ubi civem improbum defendenti ignoscendum propter necessitudinem arbitrarentur, Serpere occulte coepisti, nihildum aliis suspicantibus, me vero iam pertimescente, ut illam non Norbani seditionem, sed populi Romani iracundiam neque eam iniustam, sed meritam ac debitam fuisse defenderes. Deinde qui locus a te praetermissus est in Caepionem Ut tu illa omnia odio, invidia, misericordia miscuisti Neque haec solum in desensio ne, sed etiam in Scauro caeterisque meis testibus, quo rum testimonia non refellendo, sed ad eumdem impetum populi coniugiendo resutasti. 204. uae quum abs te modo commemorarentur, equidem nulla praecepta desiderabam ipsam tamen istam demonstrationem desensionum tu tum fabs te ipso commemoratam doctrinam esse non me-viocrem puto. Atqui, si ita placet, inquit Antonius, tra demu etiam, quae nos sequi in dicendo quaeque maxime spectare Solemus. Docuit enim iam nos longa vita ususque rerum maximarum, ut quibus rebus animi hominum moVerentur teneremuS.

LI. 205. quidem primum considerare soleo, postule ne cauSa. Nam neque parvis in rebus adhibendae sunt haedicendi faces neque ita animatis hominibus, ut nihil ad eorum mentes oratione noctendas proficere possimus, ne aut irrisione aut odi digni putemur, si aut tragoedias agamus in nugis aut convellere adoriamur ea, quae non possint com moveri. 206. Nam quoniam hac sere maxime sunt in iudicum animis aut, quicumque illi erunt, apud quos agemuS, oratIone molienda, amor, odium, iracundia, invidia misericordia, spes, laetitia. timor molestia, Sentimus amorem

conciliari, si id viduare, quod sit utile ipsis, apud quos agas defendere aut si pro bonis viris aut certe pro iis.

SEARCH

MENU NAVIGATION