De oratore libri tres

발행: 연대 미상

분량: 206페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

91쪽

LIB. II CAP. 27-29. g. 117 - 126 8 me, quod iam sperare Videor, quoniam quidem vos, his ingeniis homines, tantum operae mihi ad audiendum datis, ex eo est, quod nihil quisquam umquam me audiente egit orator, quod non in memoria mea penitus insederit. Itaque ego iS, qui sum, quantuscumque sum adiudicandum, omnibus auditis oratoribus, sine ulla dubitatione sic statuo et iudico, neminem omnium tot et tanta, quanta sint in crasso, habuisse ornamenta dicendi. 123. uamobrem, si Vos quoque hoc idem existimatis, non erit, ut Opinor, iniqua Padi titio, si, quum ego hunc oratorem, quem nunc fingo, ut in

Stitui, crearo, aluero, confirmaro, tradam eum crasso et vestiendum et ornandum.124. Tum Crassus Tu vero, inquit, Antoni, perge, ut instituisti. Neque enim est boni neque liberalis parentis, quem procreari et eduxeris, eum non et vestire et ornare praesertim quum te locupletem esse negare non possis. uod enim ornamentum, quae Vis, qui animus, quae dignitas illi oratori defuit, qui in causa peroranda non dubitavit excitare reum consularem et eius diloricare tunicam et iudicibus cicatrices adversas senis imperatoris ostendere qui idem, hoc accusante Sulpicio, quum hominem seditiosum furiosumque defenderet, non dubitavit seditione ipsas ornare ac demonstrare gravissimis verbis multos saepe impetus populi non iniustos esse quos praestare nemo posset multas etiam e re publica seditiones saepe esse factas, ut quum reges essent exacti, ut quum tribunicia potestas constituta illam Norbani seditionem ex luctu civium et ex Caepionis odio, qui exercitum amiserat, neque reprimi potuisse et iure esse constatam 125. Potuit hic locus tam anceps, tam inauditus, iam lubricus, tam novus sine quadam incredibili

vi ac facultate dicendi tractari Puid ego de Cn. allii, quid de se Regis commiseratione dicam quid de aliis innumerabilibus in quibus non hoc maxime enituit, quod ubi omnes

dant, acumen quoddam singulare, sed haec ipsa, quae nune ad me delegare vis, ea semper in te eximia et praestantia fuerunt. XXIX. 126 Tum Catulus: Ego vero, inquit, in vobis hoc maxime admirari soleo, quod quum inter Vos iudicendo dissimillimi sitis, ita tamen uterque Vestrum dicat,

92쪽

ut ei nihil neque a natura denegatum neque a doctrina non delatum esse videatur. 9uare, crasse, neque tu tua Suavitate nos privabis, ut, si quid ab Antonio aut praetermissum aut relictum sit, non explices; neque te, Antoni, si quid non dixeris, existimabimus non potuisse potius, quam a Crasso dici maluisse. 127. Hic erassus uuin tu, inquit, Antoni, omittis ista, quae proposuisti, quae nemo horum desiderat; quibus ex locis ea, quae dicenda sunt in causis, reperiantur. 9uae quamquam abs te novo quodam modo praeclareque dicuntur, sunt tamen ei re faciliora et praE-ceptis pervagata illa deprome nobis unde adseras, quae saepissime tractas semperque divinitus.

328 Depromam equidem, inquit, et quo facilius id ste exigam, quod petam, nihil tibi a me postulanti recusabo. eae totius orationis et istius ipsius facultatis, quam

modo Crassus in caelum verbis extulit, tres sunt rationes, ut ante dixi: una conciliandorum hominum, altera docendorum, tertia concitandorum. 129. Harum trium a uum prima lenitatem orationis, secunda acumen, tertia vim desiderat. Nam hoc necesse est, ut is, qui nobis causam adiudicaturus sit, aut inclinatione voluntatis propendeat in nos aut desensionis argumentis adducatur aut animi permotione cogatur. Sed quoniam illa pars, in qua rerum ipsarum explicatio ac defensio posita est, videtur omnem huiu generis quasi doctrinam continere, de ea primum loquemur et pauca dicemus Pauca enim sunt, quae usu iam tractata et animo quasi notata habere videamur. XXX. 130. Ac tibi sapienter monenti, Crasse, libenter adsentiemur, ut Singiniarum causarum desensiones, quas solent magistri pueris tradere, relinquamus, aperiamus autem capita ea, unde omnis ad omnem et causam et orationem disputatio ducitur. Neque enim, quotiens verbum aliquod est scribendum nobis, totiens eius verbi litterae sunt cogitatione conquirendae nec quotiens causa dicenda est, totiens ad eius causae seposita argumenta revolvi nos oportet, sed habere certos locos, qui, ut litterae ad verbum scribendum, sic illi ad causam explicandam statim occurrant. 131. Sed hi Ioel idemum oratori prodesse possunt, qui est versatus in rebus

93쪽

LIB. II CAP. 29 - 31. S. 126 134. M vel usu, quem aetas denique adfert, vel auditione et cogitatione, quae studio et diligentia praecurrit aetatem. Nam si tu mihi quamvis eruditum hominem adduxeris, quamvis acrem et acutum in cogitando, quamvis ad Pronuntiandum expeditum, si erit idem in consuetudine civitatis, in exemplis, in institutis, in moribus ac voluntatibus civium suorum hospes, non multum ei loci proderunt illi ex quibus argumenta promuntur. Subacto mihi ingenio opus est, ut agro non Semel arato, Sed iterato, quo meliores fetus possit et grandiores edere Subactio autem est usus, auditio, lectio, litterae.132. Ac primum naturam causae Videat, quae numquam latet, actumne sit quaeratur, an quale sit, an quoo nomen habeat quo perspecto statim occurrit naturali quadam prudentia, non his subductionibus, quas isti docent, quid faciat causam, id est, quo sublato controversia Stare non possit; deinde quid veniat in iudicium, quod isti sieiubent quaerere Interfecit 0pimius Gracchum. uid acti

causam quod rei publicae causa quum ex senatu consulto ad arma vocasset. Hoc tolle, causa non erit. At id ipsum negat contra leges licuisse Decius. Veniet igitur in iudicium Licueritne ex senatus consulto SerVandae rei p. blicae causa Perspicua sunt haec quidem et in vulgari prudentia sita sed illa quaerenda quae et ab accusatore ela defensore argumenta ad id, quod in iudicium venit, spectantia debent adserri. XXXI. 133. Atque hic illud videndum est, in quo Summus est error istorum magistrorum, ad quos liberos nostros mittimus non quo hoc quidem ad dicendum magno opere pertineat, sed tamen ut Videatis, quam

sit genus hoc eorum, qui sibi eruditi videntur, hebes atque impositum constituunt enim in partiendis orationum modis

duo genera causarum unum appellant, in quo sine personis atque temporibus de universo genere quaeratur alterum, quod personis certis et temporibus definiatur, ignari omnes controversias ad universi generis vim ei naturam reserri.

134. Nam in ea ipsa causa, de qua ante dixi, nihil pertinet ad oratoris locos opimi persona, nihil Decii De ipso emmuniverso genere infinita quaestio est, num poena Videa-

94쪽

00 DE ORATORE

esse adficiendus, qui civem ex senatus consulto patriae conservandae causa interemerit, quum id per leges non liceret. Nulla denique est causa, in qua id, quod in iudicium

venit, reorum personis ac non generum ipsorum uniVersa

dubitatione quaeratur. 135. uin etiam in iis ipsis, ubi de

facto ambigitur, ceperitne pecunias contra leges P. Decius, argumenta et criminum et desensionis revocentur oportet ad genus et ad naturam universam quod sumptuosus, deri

xurie quod alieni appetens, de avaritia quod seditiosus, de turbulentis et malis civibus; quod a multis arguitur, degenere testium contraque, quae pro reo dicentur, omnia necessario a tempore atque homine ad communes rerum ei generum Summa revolventur. 136. Atque haec sorsitar homini non omnia, quae sunt in natura rerum, celeriter an1m comprehendenti permulta videantur, quae veniani in imdicium tum, quum de sacto quaeratur; sed tamen eriminum multitudo est, non defensionum aut locorum infinita. XXXII. 137. uuae vero, quum de facio non ambigitur, quaeruntur, qualia Sint ea si ex reis numeres, et innumerabilia sunt ei obscura si ex rebus, valde et modica et ii- lustria. Nam si vincini causam in uno Mancino ponimu quotienscumque is, quem pater patratus dediderit, receptus non erit, totiens causa nova nascetur. Sin illa controversia causam lacit, videaturne ei, quem pater patratus dediderit, si is non sit receptus, postliminium esse, nihil ad artem dicendi nec ad argumenta defensionis ancini nomen pertinet. 138. Ac si quid adseri praeterea hominis aut dignitas aut indignitas, extra quaestionem est et ea tamen ipsa oratio ad universii generis disputationem reseratur necesse est. Haec ego non eo consilio disputo, ut homines eruditos redarguam; quamquam reprehendendi sunt, qui in genere definiendo istas causas describunt in personis ei in temporibus positas esse. 139. Nam etsi incurrunt tempora et personae, tamen intelligendum est non ex iis, sed ex genere quaestionis pendere causas. Sed hoc nihil ad me; nullum enim nobis ertamen eum istis esse debet. Tantum satis est intelligi, ne hoc quidem eos consecutos, quod in tanto otio etiam sine haetorensi exercitatione emcere potuerunt, ut genera rerum

95쪽

LIB. II CAP. 3I - 33. g. 13 - 143. Idiscernerent eaque paullo subtilius explicarent IV. Verum hoc, ut dixi, nihil ad me. Illud ad me a multo etiam magis ad vos, Cotta noster et Sulpici quomodo nunc se istorum artes habent, pertimescenda est multitudo causarum; est enim infinita, si in personis ponitur; quot homines, tot causae; si ad generum universas quaestione reseruntur, ita modicae et paucae sunt, ut eas omnes diligentes et, mores et sobrii oratores percursas animo et prope dicam decantatas habere debeant nisi sorte existimatis a Curio causam didicisse L. Crassum et ea re multa attulisse, quamobrem postumo non nato Curium tamen heredem coeponi esse oporteret. 141. Nihil ad copiam argumentorum neque ad causae vim ac naturam nomen Coponii aut curi pertinuit in genere erat universo rei negotiique, non in tempore ac nominibus, omnis quaestior uum scriptum ita

sit, SI NIHI Os GENITUR, ISusE PRIUS MORITUR, et caetera, Tuae IHI ILLE SIT EREs; si natus filius non sit, videaturneis, qui filio mortuo institutus heres sit, heres esse: perpetui iuris et universi generis quaestio non hominum nomina, Sed rationem dicendi et argumentorum sontes desiderat. XXXIII. 142. In quo etiam isti nos iuris consulti impediunt a discendoque deterrent. Video enim in Catonis et in Bruti libris nominatim sere reserri, quid alicui de iure viro aut mulieri responderit credo, ut putaremus in hominibus, non in re consultationis aut dubitationis causam aliquam suisse ut, quod homines innumerabiles essent, debilitati a iure cognoscendo voluntatem discendi simul cum spe perdiscendi

abiiceremus.

Sed haec crassus aliquando nobis expediet et exponet descripta generatim. Est enim, ne sorte nescias, heri nobis ille hoc, Catule, pollicitus, ius civile, quod nunc diffusum et dissipatum esset, in certa genera coacturum ei ad artem incilem redacturum. 143. t quidem, inquit Catulus, haudquaquam id est difficile crasso, qui et, quod disci potuit de iure didicit et, quod iis, qui eum docuerunt, demit, ipse

adseret ut, quae sint in iure, vel acute describere vel o nate illustrare possit. Ergo ista, inquit Antonius, tum a crasso discemus quum se de turba et a subselliis in otium

96쪽

M DE ORATORE

ut cogitat, soliumque contulerit. 144. Iam id quidem saepe, inquit Catulus, ex eo audivi, quum diceret sibi certum esso iudiciis causisque discedere; sed, ut ipsi sole dicere, non licebit. Neque enim auxilium suum saepe a viris bonis frustra implorari patietur neque id aequo animo seret civitas quae si voce L. Crassi carebit, ornamento quodam sese spoliatam putabit. Nam hercle, inquit Antonius, si Mevere a catulo dicta sunt, tibi mecum in eodem est pistrino, Crasse, vivendum; et istam oscitantem Iet dormitante sapientiam Scaevolarum et caeterorum beatorum otio concedamus. 145. Adrisit hic crassus leniter et Pertexe modo, inquit, Antoni, quod exorsus es. e tamen ista oscitans sapientia, simulatque ad eam coniugero, in libertatem vindicabit. XXXIV. Huius quidem loci, quem modo Sum Xoreus hic est flnis, inquit Antonius; quoniam intelligeretur non in hominum innumerabilibus personis neque in infinita temporum varietate, sed in generum causis atque naturis omnia sita esse, quae in dubium vocarentur genera autem esse definita non solum numero, sed etiam paucitate ut eam materiem orationis, quae cuiusque esset generis, studiosi qui essent dicendi, omnibus locis descriptam, instructam ornatamque comprehenderent, rebus dico et sententiis. 146. Ea vi sua Verba parient, quae semper satis ornata mihi quidem videri solent, si eiusmodi sunt, ut ea res ipsa peperisse videatur. Ac si verum quaeritis, quod mihi quidem videatur, nihil enim aliud adfirmare possum nisi sententiam ei opinionem meam, hoc instrumentum causarum et generum universorum in sorum deserre debemus neque, ut quaeque res delata ad nos erit, tum denique scrutari locos, ex quibus argumenta eruamus quae quidem omnibus, qui ea mediocriter modo considerarint, studio adhibito eiusu, pertractata esSe possunt; sed tamen animus reserendus est ad ea capita ei ad illos, quos saepe iam appellari, locos, ex quibus omnia ad omnem orationem inventa ducuntur. 147. Atque hoc totum est sive artis sive animadversionis sive consuetudinis nosse regiones, intra quas venere et PerVestiges, quod quaeras. Ubi eum locum omnem cogitatione

97쪽

LIB. II. M. 34 26. g. 143 - 152. 93saepseris, si modo usu rerum percallueris, nihil te effugiet atque omne, quod erit in re, occurret atque incidet. XXXV. Et sic, quum ad inveniendum in dicendo tria sint iacumen, deinde ratio, quam licet, si Volumus, appellemus artem, tertium diligentia non possum equidem non ingenio primas concederet sed tamen ipsum ingenium diligentia etiam ex tarditate incitati 148. diligentia, inquam, quae quum omnibus in rebus tum in causis defendendis plurimum valet. Haec praecipue colenda est nobis, haec semper adhibenda, haec nihil est quod non adsequatur. Causa ut penitus, quod initio dixi, nota sit, diligentia est ut adversarium attente audiamus atque ut eius non solum Sententias. sed etiam verba omnia excipiamus, vultus denique perspiciamus omnes, qui sensus animi plerumque indicant, dilibsentia est 149. id tamen dissimulanter sacere, ne sibi iΗe aliquid prosicere videatur, prudentia est; deinde ut in iis locis, quos proponam paullo post, emolvatur animus, ut penitus insinuet in causam, ut sit cura et cogitatione intentus, diligentia est ut his rebus adhibeat tamquam lumen aliquod memoriam, ut vocem, ut vires, diligentia est. 150. Inter ingenium quidem et diligentiam perpaullum loci reliquum est arti Ars demonstrat tantum, ubi quaeras, atque ubi sit illud, quod studeas invenire reliqua sunt in cura, uitentione animi, cogitatione, vigilantia, adsiduitate labore; complectar uno Verbo, quo saepe iam usi sumus, diligentia qua una ivirtute omnes virtutes reliquae continentur. 151. Nam orationis quidem copia videmus ut abundent philosophi, qui, ut opinor - sed tu haec, Catule, melius multa dant praecepta dicendi nec idcirco minus, quaecumque res proposita est, suscipiunt, de qua copiose et abundanter loquantur.

XXXVI. 152. um catulus: si, inquit, ut dicis, Antoni, ut plerique philosophi nulla tradant praecepta dicendi

et habeant paratum tamen quid de quaque re dicant. Sed Aristoteles, is, quem ego maxime admiror, posuit quosdana locos, ex quibus omnis argumenti via non modo ad philosophorum disputationem, sed etiam ad hane orationem, qua in causis utimur, inveniretur; a quo quidem homine iam dudum,

98쪽

Antoni, non aberrat oratio tua, sive tu similitudine illius divini ingenii in eadem incurris vestigia sive etiam illa ipsa legisti atque didicisti, quod quidem mihi magis veri simile

videtur. Plus enim te operae Graecis dedisse rebus ideo, quam putaramus. 153. Tum ille, Verum, inquit, ex me audies, catule Semper ego existimavi iucundiorem et probabiliorem huic populo oratorem fore, qui primum quam minimam artilicii aliculus, deinde nullam Graecarum rerum significationem daret. Atque ego idem existimavi pecudis esse, non hominis, quum tanta res Graeci susciperent, profiterentur, agerent seque et videndi res obscurissimas ei bene vivendi et coplose dicendi rationem daturos hominibus pollicerentur, non admovere aurem et, si palam audire eos non auderes, ne minueres apud tuo cives auctoritatem tuam, subauscultando tamen excipere voces eorum et procul quid narrarent attendere. Itaque laci, Catule, et istorum omnium summatim causas et genera ipsa gustaVi.

XXXVII. 154. Valde hercule, inquit Catulus, timide iam quam ad aliquem libidinis scopulum sic tuam mentem ad

philosophiam appulisti, quam haec civitas aspernata numquam est. Nam ei reserta quondam Italia Pythagoreorum sui tum, quum erat in hac gente magna illa Graecia ex quo etiam quidam Numam Pompilium, regem OStrum, suisse Pythagoreum serunt, qui annis ante permultis suil quam ipse Pythagoras quo etiam maior vir habendus eSt, quum illam sapientiam constituendae civitatis duobus prope saeculi ante cognovit, quam eam Graeci natam esse senserunt; et certe non tulit ullos haec civitas aut gloria clariores aut auctoritate graviores aut humanitate politiores P. Africano, C. Laelio, L. Furio, qui secum eruditissimos homines ex Graecia palam semper habuerunt. 155. Atque ego hoc ex iis saepe audivi, quum dicerent pergratum Atheniensese sibi fecisse ei multis principibus civitatis, quod quum ad senatum legatos de suis maximis rebus mitterent, tres illius aetatis nobilissimos philosophos misissent, carneadem et Critolaum et Diogenem. Itaque eos, dum Romae SSent, et a se et ab aliis frequenter auditos quos tu quum haberes auctores, Antoni, miror cur philosophiae sicut Zethus

99쪽

LIB. II CAP. 36-38. g. 152-Iω. Miue Pacuvianus prope bellum indixeris. 156. Minime, inquit Antonius ac sic decrevi philosophari potius, ut Neoptolemus apud Ennium, paucis nam omnino haud plaeet. Sed tamen haec est mea sententia, quam videbar e posuisse. Ego ista studia non improbo, moderata modo sint opinionem istorum studiorum et suspicionem aruncii apud eos, qui res iudicent, oratori adversariam esse arbitror. Imminuit enim et oratoris auctoritatem et orationis fidem. XXXVIII. 157. Sed, ut eo revocetur, unde huc de-elinavit oratio, ex tribus istis clarissimis philosophis, quos Romam venisse dixisti, Videsne Diogenem eum suisse, qui obceret artem se tradere bene disserendi et vera ae salsa diiudicandi, quam Verbo Graeco διαλεκτικὴν appellaret In hac arte, si modo est haec ars, nullum est praeceptum, quo modo verum inveniatur, sed tantum est, quo modo iudicetur. 158. Nam et omne, quod eloquimur sic, ut id aut esse dicamus aut non esse et, si simpliciter dictum sit, suscipiunt dialectici, ut iudicent, verumne sit an salsum; et, si coniuncte sit elatum et adiuncta sint alia, iudicant, rectene adiuncta sint et verane summa sit unius cuiusque rationis et ad extremum ipsi se compungunt suis acuminibus et multa quaerendo reperiunt non modo ea, quae iam non possint ipsi dissolvere se ebiam quibus ante exorsa et potius detexta prope retexantur. 159. Hic nos igitur Stoicus iste nihil adiuvat, quoniam, quemadmodum inveniam quid dicam non docet atque idem etiam impedit, quod ei multa reperit, quae negat ullo modo posse dissolvi, et genus sermonis adseri non liquidum, non susum ac profluens, sed exile, aridum, concisum ac minutum. ouod si qui probabit, ita probabit, ut oratori tamen aptum non esse fateatur. Haec enim nostra oratio multitudinis est auribus accommodanda, ad oblectandos animos, ad impellendos, ad ea probanda, quae non aurificis statera, sed populari quadam mitina examinantur. 160 ouare istam artem totam dimittemus, quae in excogitandis argumentis muta nimium est, in iudicandis nimium loquax Critolaum istum, quem cum Diogene Venisse commemoras, puto plus huic nostro studio prodesse potuisse Erat enim ab isto Aristotele a cuius inventis tibi es videor non longe aber.

100쪽

rare. Atque inter hunc Aristotelem, cuius et illum legi librum, in quo exposuit dicendi artes omnium superiorum, et illos, in quibus ipse sua quaedam de eadem arte dixit, et hos germanos huius artis magistros, hoc mihi visum est interesse, quod ille eadem acie mentis, qua rerum omnium vim naturamque viderat, haec quoque aspexit, quae ad dicendi artem, quam ille despiciebat, pertinebant illi autem, qui hoc solum colendum ducebant, habitarunt in hac una ratione tractanda, non eadem prudentia, qua ille, sed usu in hoc uno genere studioque maiore. 161. Carneadi vero vis ineredibilis illa dicendi et varietas perquam esset optanda nobis; qui nullam umquam in illis suis disputationibus rem defendit, quam non probarit; nullam oppugnavit, quam non everterit. Sed hoc maius est quiddam, quam ab iis, qui haec tradunt et docent, postulandum sit XXXIX. 162. Ego autem, si quem nunc rudem plane institui ad dicendum velim, his potius tradam adsiduis uno opere eamdem incudem diem noctemque tundentibus, qui omnes tenuissimas particulas atque omnia minima mansa ut nutrices insantibus pueris in os inserant. Si sit is, qui et doctrina mihi liberaliter institutus et aliquo iam imbutus usu et satis acri ingenio esse videatur, illuc eum rapiam, ubi non seclusa aliqua quula teneatur, sed unde universum flumen erumpat qui illi sedes et quasi domicilia omnium argumentorum commonstret et ea breviter illustret verbisque definiat. 163. uid enim est, in quo haereat, qui viderit

omne, quod sumatur in oratione probandum aut refellendum, aut ex sua sumi vi atque natura aut adsulti foris ΕΚ sua Vi, quum aut res quae sit tota quaeratur, aut pars eius aut Vocabulum quod habeat aut quippiam rem illam quod attingat extrinsecus autem, quum ea, quae Sunt soris neque inhaerent in rei natura, colliguntur. 164. Si res tota quaeritur, definitione universa explicanda est, te

Si malestas est amplitudo ac dignitas civitatis, is eam minuit, qui exercitum hostibus populi Romani tradidit, non qui eum, qui id secisset, populi Romani potestati tradidit. 165. Sin pars partitione, hoc modo Aut senatui parendum de salute rei publicae fuit aut aliud consilium instituendum aut

SEARCH

MENU NAVIGATION