장음표시 사용
71쪽
LIB. II CAP. 7 - 9. g. 28-37. 67dam invenerit. 33. Atque utinam, ut mihi illa videor videro in foro atque in causis, item nunc, quemadmodum ea Θ- perirentur, possem vobis exquireret Sed de me Videro nunc hoc propono, quod mihi persuasi, quamvis ars non sit, tamen nihil esse persecto ratore praeclarius. Nam ut usum dicendi omittam, qui in omni pacata et libera civitate dominatur, tanta oblectatio est in ipsa facultate dicendi, ut nihil hominum aut auribus aut mentibus iucundius percipi possit. 34. Qui enim cantus modo 'rata oratione dulcior inveniri potest quod carmen artificiosa verborum conclusione aptius ymni actor imitanda, quam ora- in suscipienda veritate iucundior Quid autem subtiliusquam crebrae acutaeque sententiae quid admirabilius quam res splendore illustrata Verborum quid plenius quam omni genere rerum cumulata oratio Neque ulla non propria ora toris res est, quae quidem ornate dici graviterque debet. IX. 35. Huius est in dando consilio de maximis rebus cum dignitate explicata sententia eiusdem et languentis populi incitatio et effrenati moderatio eadem facultate et fraus hominum ad emiciem et integritas ad salutem vocatur. Quis cohortari ad virtutem ardentius, quis a vitiis acriu reVocare, quis vituperare improbos asperius, quis laudare bonos ornatius, quis cupiditatem vehementius stangere accusando potest quis maerorem levare mitius consolando' 36. Historia vero testis temporum, lux veritatis, vita memoriae, magistra vitae, nuntia Vetustatis, qua Voce alia nisi oratoris immortalitati commendatur Nam si qua est ars alia, quae verborum aut faciendorum aut legendorum scientiam profiteatur aut si quisquam dicitur nisi orator sormare orationem eamque variare et distinguere quasi quibusdam verborum sententiarumque insignibus aut si via ulla nisi ab hac una arte traditur aut argumentorum aut sententiarum aut denique descriptionis atque ordinis, lateamur aut hoc, quod haec ars pronteatur, alienum esse aut cum alia aliqua arte esse commune. 37. Sed si in hac una est ea ratio atque doctrina, non, si qui aliarum artium bene locuti sunt, eo minus id est huius unius proprium; sed ut orator de iis re-vus, quae caeterarum artium sunt, si modo eas cognoVit.
72쪽
ut heri crassus dicebat, optime potest dicere, sic caeterarum artium homines ornatius illa sua dicunt, si quid ab hac arte didicerunt. 38. Neque enim si de rusticis rebus agricola quispiam aut etiam, id quod multi, medicus de morbis aut si de pingendo pictor aliquis diserte scripserit aut dixerit, idcirco illius artis putanda est eloquentia in qua, quia vi m gna est in hominum ingeniis, eo multi etiam sine doctrina aliquid omnium generum atque artium consequuntur; Sed, quid cuiusque sit proprium, etsi ex eo iudicari potest, quum videris, quid quaeque doceat, tamen hoc certius esse nihil potest, quam quod omnes arte aliae sine eloquentia suum
munu praestare POSSunt, Orator sine ea nomen obtinere
suum non potest ut caeteri, si diserti sint, aliquid ab hoo habeant, hic, nisi domesticis se instruxerit copiis aliunde dicendi copiam petere non possit. X. s. Tum Catulus: Etsi, inquit, Antoni, minime impediendus est interpellatione iste cursus orationis tuae, patiere tamen mihique ignosces. Non enim possum qui nox clamem, ut ait ille in Trinummo ita oratoris mihi vim quum exprimere subtiliter visus es, tum laudare copiosissime quod quidem eloquentem vel optime facere oportet, ut eloquentiam laudet debet enim ad eam laudandam ipsam illam adhibere, quam laudat. Sed perge porro tibi enim adsentior vestrum esse hoc totum diserte dicere, idque siquis in alia arte faciat, eum adsumpto aliunde uti bono, non proprio nec suo. 40. Et erassus Nocte, inquit, nobis, Antoni, expolivit hominemque reddidit. Nam hesterno sermone unius cuiusdam operis, ut ait Caecilius, remigem aliquem aut baiulum nobis oratorem descripseras, inopem quemdam humanitatis atque inurbanum. Tum Antonius Heri enim, inquit, hoc mihi proposueram, ut, Si te refellissem, hos abs te discipulos abducerem; nunc, Catulo audiente et Caesare, videor debere non tam pugnare tecum quam quid ipse sentiam dicere. 41. Sequitur igitur, quoniam nobis est hic, de quo 1oquimur, in foro atque in oculis civium constituendus, invideamus, quid ei negotii domus cuique eum muneri velimus esse praepositum. Nam Crassus heri quum os, CR-
73쪽
LIB. II CAP. - 11. S. 37 46. 6stule et Caesar, non adessetis, posuit breviter in artis distributione idem, quod Graeci plerique posuerunt, neque Sane
quid ipse sentiret, sed quid ab illis diceretur ostendit duo
prima genera quaestionum esse, in quibus eloquentia edi Saretur, unum infinitum, alterum certum. 2. Infinitum mihi videbatur id dicere, in quo aliquid generatim quaereretur, hoc modo Expetendane esset eloquentia expetendine honores certum autem, in quo quid in personis et in constituta re et definita quaereretur; cuiusmodi sunt, quae in foro atque in civium causis disceptationibusque versantur. 43. a mihi videntur aut in lite oranda aut in consilio dando esse posita. Nam illud tertium, quod et a Crasso tactum est et, ut audio, ille ipse Aristoteles, qui haec maxime illustravit, adiunxit, etiamsi opus est, minus est tamen necessarium. Quidnam inquit Catulus, an laudationes Id enim video poni genus tertium. XI. 44. Ita, inquit Antonius, et in eo quidem genere scio et me et omnes, qui adsuerunt, delectatos esse vehementer, quum a te est Popilia, mater vaestra, laudata, cui primum mulieri hunc honorem in nostraeivitate tributum puto. Sed non omnia, quaecumque loquimur, mihi videntur ad artem et ad praecepta esse revocanda. 45. x his enim sontibus, unde omnia ornamenta distendi sumuntur, licebit etiam laudationem ornare neque illa elementa desiderare, quae ut nemo tradat, quis est qui nesciat, quae sint in homine laudanda Positis enim iis rebus, quas erassus in illius orationis suae, quam contra collegameensor habuit, principio dixit Quae natura aut sortuna darentur hominibus, in iis rebus se vinci posse animo aequo pati quae ipsi sibi homine parare possent, in iis rebus se pati non posse vinci qui laudabit quempiam, intelliget exponenda sibi esse ortunae bona. 46. a sunt generis, Pecuniae, propinquorum, amicorum, opum, Valetudinis, odimae, virium, ingenii et caeterarum rerum, quae sunt aut corporis aut extraneae; si habuerit, bene rebus iis usum; si non habuerit, sapienter caruisse; si amiserit, moderate
tulisse. Deinde, quid sapienter is, quem laudet, quid liberaliter, quid sortiter, quid iuste, quid magnince, quid pie,
74쪽
quid grate, quid humaniter, quid denique cum aliqua virtute
aut secerit aut tulerit. Haec et quae sunt eius generis facile videbit, qui volet laudare, et qui Vituperare,contraria M. Cur igitur dubitas, inquit Catulus, sacere hoc tertium genus, quoniam inest in ratione rerum Non enim, si est facilius, eo de numero quoque est eXcerpendum. Quia nolo, inquit, Omnia, quae cadunt aliquando in oratorem, quamvis exigua sint, ea sic tractare, quasi nihil possit dici sine praeceptis suis. 48. Nam et testimonium saepe dicendum est ac non numquam etiam accuratius, ut mihi etiam necesse sui in Sex. Tilium, seditiosum civem et turbulentum explicavi in eo testimonio dicendo omnia consilia consulatus mei, quibus illi tribuno plebis pro re publica restitissem, quaeque ab eo contra rem publicam facta arbitrarer, exposui diu retentus Sum multa audivi, multa respondi. Num igitur placet, quum de eloquentia praecipias, aliquid etiam de testimoniis dicendis quasi in arte tradere XII 49. Nihil sane, inquit Catulus, necesse est. Quid si, quod saepe summis viris accidit, mandata sint exponenda, aut in senatu ab imperatore aut ad imperatorem aut ad regem aut ad populum aliquem a Senatu, num quia genere orationis in eiusmodi causis ac- euratiore est utendum, idcirco etiam pars haec causarum numeranda videtur aut propriis praeceptis instruenda minime vero, inquit Catulus. Non enim deerit homini diserto in eiusmodi rebus facultas ex caeteris rebus et causis comparata. 50. Ergo item, inquit, illa, quae saepe diserte agenda Sunt ei quae ego paullo ante, quum eloquentiam laudarem, dixi oratori esse, neque habent suum locum ullum in divisione partium neque certum praeceptorum genus et agenda sunt non minus diserte, quam quae in lite dicuntur, obiurgatio cohortatio, consolatio; quorum nihil est, quod non summa dicendi ornamenta desideret; sed ex artificio res istae pra cepta non quaerunt. Plane, inquit catulus, adsentior. 51. Age vero, inquit Antonius, qualis oratoris et quanti hominis in dicendo putas esse historiam scribere Si, ut Graeci scripserunt, Summi, inquit Catulus si, ut nostri, nihil opus est oratore satis est non esse mendacem. Atqui, ne nostros contemnas, inquit Antonius, Graeci quoque ipsi
75쪽
LIB. II CAP. 11 - 13. g. 46-56. Iste initio scriptitarunt, ut noster Cato, ut Pictor, ut Piso. 52. Erat enim historia nihil aliud nisi annalium consectio;
cuius rei memoriaeque publicae retinendae causa ab initio rerum Romanarum usque ad P. Mucium pontificem maximum res omne Singulorum annorum mandabat litteris pontifex maximus reserebatque in album et proponebat tabulam domi, potestas ut esse populo cognoscendi itaque etiam nunc annales maximi nominantur. 53. Hanc similitudinem scribendi multi secuti sunt, qui sine ullis ornamentis monumenta solum temporum, hominum, locorum gestarumque rerum reliquerunt. Itaque qualis apud Graecos Pherecydes, Hellanicus, Acusilas sui aliique permulti talis noster cato ei Pictor et Piso, qui neque tenent, quibus rebus ornetur ora tio modo enim huc ista sunt importata et dum intelligatur quid dicant, unam dicendi laudem putant esse brevi tatem. 54. Paullum se erexit et addidit maiorem historiae sonum vocis vir optimus erassi familiaris, Antipater Caeteri non exornatores rerum, sed tantummodo narratores su
runt. XIII. Est inquit Catulus, ut dicis. Sed iste ipse eae lius neque distinxit historiam varietate locorum neque verborum collocatione et tractu orationis leni et aequabili per polivit illud opus; sed ut homo neque doctus neque maxime aptus ad dicendum, sicut potuit, dolavit vicit tamen, ut di eis, superiores. 5. inime mirum, inquit Antonius, si ista
res adhuc nostra lingua illustrata non est. Nemo enim Studet eloquentiae nostrorum hominum, nisi ut in causis atque in foro eluceat apud Graecos autem eloquentissimi homines, remoti a causis forensibus quum ad caeteras res illustrestum ad historiam scribendam maxime se applicaverunti Namque et Herodotum illum, qui princeps genu hoc orna- Qt, in causis nihil omnino versatum esse accepimus. Atqui tanta est eloquentia, ut me quidem, quantum ego Graece
scripta intelligere possum, magno opere delectet 56. ei post illum Thu dides omnes dicendi artificio mea sententia sacile vicit; qui ita creber est rerum frequentia, ut Verborum
prope numerum Sententiarum numero consequatur ita porro verbis est aptus et pressus, ut neSciaS, utrum res ratione an verba sententiis illustrentur. Atqui ne hunc qui-
76쪽
dem quamquam est in re publica Versatus e numero aecepimus eorum, qui causas dictitarent; et hos ipsos libros tum scripsisse dicitur, quum a re publica remotus atque id quod optimo cuique Athenis accidere solitum est, in exsilium pulsus esset. 7. Hunc consecutus est Syracusius Philistus, qui, quum Dionγsii tyranni familiarissimus esset, otium suum consumpsit in historia scribenda maximeque Thucydidem est, sicut mihi videtur, imitatus Postea vero eXelarissima quasi rhetorum officina duo praestantes ingenio, Theopompus et Ephorus ab Isocrate magistro impulsi se adbistoriam contulerunt causas omnino numquam attigerunt.
XIV. 58. Denique etiam a philosophia prosectus princeps Xenophon, Socraticus ille, post ab Aristotele Callisthenes, comes Alexandri, scripsit historiam, et is quidom rhetorico
paene more ille autem superior leniore quodam sono est usus, et qui illum impetum oratoris non habeat, vehemens fortasse minus, sed aliquanto tamen est, ut mihi quidem bdetur, dulcior Minimus natu horum omnium Timaeus, quantum autem iudicare possum, longe eruditissimus et rerum copia et sententiarum varietate abundantissimus et ipsa compositione verborum non impolitus magnam eloquentiam adscribendum attulit, sed nullum usum sorenSem.
59. Haec quum ille dixisset, uid est, inquit, Catuler Caesar: Ubi sunt, qui Antonium Graece negant scire quot historicos nominavit quam scienter, quam proprie de unoquoque dixit Id mehercule, inquit Catulus, admirans illud
iam mirari desino, quod multo magis ante mirabar, hunc, quum haec nesciret, in dicendo posse tantum. Atqui, Catule, inquit Antonius, non ego utilitatem aliquam ad dicendum aucupans horum libros et nonnullos alios, sed delectationis causa, quum est otium, legere soleo. 60 9uid ergo rest, latebor, aliquid tamen ut, quum in sole ambulem, etiamsi ego ob aliud ambulem fieri natura tamen, ut colorer, sic, quum isto libros admisenum, nam Romae vix licet studiosius legerim, sentio illorum tactu rationem meam quasi colorari. Sed ne latius hoc vobis patere
videatur, haec dumtaxat in Graecis intelligo, quae ipsi, qui scripserunt, voluerunt vulgo intelligi it in philosophos
77쪽
LIB. II CAP. 13 - 15. g. 56-65. I3 vestros si quando incidi, deceptus indicibus librorum, qui sunt sere inscripti de rebus notis et illustribus, de virtute, de iustitia, de honestate de Voluptate, Verbum prorsus nullum intelligo; ita sunt angustis et concisis disputationibus illigati Poetas omnino quasi alia quadam lingua locutos non conor attingere cum his me, ut dixi, oblecto, qui res gestas aut orationes scripserunt suas aut qui ita loquuntur, ut videantur voluisse esse nobis, qui non sumus eruditissimi, familiares. XV. 62. Sed illuc redeo videtisne, quantum munus sit oratoris historia Haud scio an flumine orationis et varietate maximum neque eam reperio usquam Separatim instructam rhetorum praeceptis sita Sunt enim ante oculos. Nam quis nescit primam esse historiae legem, ne
quid salsi dicere audeat deinde ne quid veri non audeat
ne quae suspicio gratiae sit in scribendo ne quae simultatis M. Haec scilicet iundamenta nota sunt omnibus. pSaautem exaedificatio posita est in rebus et verbis Rerum ratio ordinem temporum desiderat, regionum descriptionem; vult etiam, quoniam in rebus magnis memoriaque dignis consilia primum, deinde acta, postea eventu exspectentur, et de consiliis significari quid scriptor probet et in rebus gestis declarari non solum quid actum aut dictum sit, sed etiam quomodo et quum de eventu dicatur, ut causae explicentur omnes Vel casus vel sapientiae vel temeritatis hominumque ipsorum non solum res gestae, sed etiam qui fama ac nomine excellant, de cuiusque vita atque natura. 64 Verborum autem ratio et genus orationis susum atque tractum et cum lenitate quadam aequabili profluens sine hac iudiciali asperitate et sine sententiarum forensibus aculeis persequendum es Harum tot tantarumque rerum videtisne ulla esse praecepta, quae in artibus rhetorum reperiantur In eodem silentio multa alia oratorum officia iacuerunt, cohortationis praecepta, consolationis admonita quaere clanda sunt omnia disertissime, sed locum suum in his artibus, quae traditae sunt, habent nullum. 65. Atque in hoc genere illa quoque est infinita silva, quod oratori plerique, ut etiam Crassus ostendit, duo genera ad dicendum dederunt imum de certa definitaque causa, quales sunt, quae in lit,
78쪽
bus, quae in deliberationibus versantur addat, si quis volet, etiam laudationes alterum, quod appellant omnes serescriptores, explicat nemo, infinitam generis sine tempore et sine persona quaestionem. Hoc quid e quantum sit, quum dicunt, intelligere mihi non videntur. 6. Si enim est oratoris, quaecumque res infinite posita sit, de ea posse dicere, dicendum erit ei, quanta sit solis magnitudo, quae lorma terrae; de mathematicis, de musicis rebus non poterit quindicat hoc onere suscepto recusare. Denique ei, qui prosito
tur esse suum non solum de eis controVersiis, quae temporibus et personis notatae sunt, hoc est, de omnibus forensibus, sed etiam de generum infinitis quaestionibus dicere, nullum potest esse genus orationis, quod si exceptum. XVI. 67. Sed si illam quoque partem quaestionum oratori volumus adiungere vagam et liberam e late patentem, ut de rebus bonis aut malis, expetendis au fugiendis, honestis aut turpibus, utilibus aut inutilibus, de virtute, de iustitia, de continentia, de prudentia, de magnitudine animi, de liberalitate, de pietate, de amicitia, de sucio, de fide, de caeteris Virtutibus contrariisque vitiis dicendum oratori putemus itemque de re publica, de imperio, de re militari, de disciplinaeivitatis, de hominum moribus adsumamus eam quoque partem, sed ita, ut Sit circumscripta modicis regionibus. 68. Equidem omnia, quae pertinent ad usum civium, morem hominum, quae versantur in consuetudine vitae, in ratione rei publicae, in hac societate civili, in sensu hominis communi, in natura, in moribus, comprehendenda esse oratori puto; si minus, ut separatim de his rebus philosophorum more respondeat; at certe, ut in causa prudenter possit intexere hisce autem ipsis de rebus ut ita loquatur, ut ei, qui iura, qui leges, qui civitates constituerunt, locuti sunt, simpliciter et splendide, sine ulla serie disputationum et sine ieiuna concertatione verborum. 69. Hoc loco ne qua sit admiratio, si tot tantarumque rerum nulla a me praecepta Poenentur, sic Statuo: Ut in caeteris artibus, quum tradita sint eviusque artis difficillima, reliqua, quia aut faciliora aut similia sint, tradi non necesse esse ut in pictura, qui hominum Speciem ingere perdidicerit posse eum cuiusvis Vel sor-
79쪽
LIB. II CAP. 15 17. s. 65 - 72. 75mae vel aetatis, etiamsi non didicerit, pingere neque esse periculum, qui leonem aut taurum pingat egregie, ne idem in multis aliis quadrupedibus sacere non possit - nequeeSt omnino ars ulla, in qua omnia, quae illa arte effici possint, a doctore tradantur; sed qui primarum et certarum inrum genera ipsa didicerunt, reliqua per se non incommode persequuntur- 70. similiter arbitror in hae sive ratione sive exercitatione dicendi, qui tuam vim adeptus sit, ut eorum mentes, qui aut de re publica aut de ipsius rebus aut de iis, eontra quos aut pro quibus dicat, cum aliqua statuendito testate audiant, ad suum arbitrium movere possit, illum de toto illo genere reliquarum orationum non plus quaesiturum
esse, quid dicat, quam Polyclitum illum, quum Herculemnngebat, quemadmodum pellem aut hydram fingeret, etiamsi haec numquam separatim sacere didicisset. XVII. 1. Tum Catulus Praeclare mihi videris, Antoni. posuisse, inquit, fite oculos, quid discere oporteret eum, qui orator esset suturus, quid, etiamsi non didicisset, exeo, quod didicisset, adsumeret Deduxisti enim totum hominem
in duo genera solum causarum, caetera innumerabilia exedieitationi et similitudini reliquisti. Sed vide ne in istis duobus generibus hydra tibi sit et pellis, Hercules autem et alia
opera maiora in illis rebus, quas praetermittis, relinquuntur. Non enim mihi minus operis videtur de universis generibus rerum quam de singulorum causis ac multo etiam maius de natura deorum quam de hominum litibus dicere. Non est ita, inquit Antonius. 72. Dicam enim tibi, Catule, non tam doctus quam id quod est maius, expertus omnium eae- aerarum rerum oratio, mihi crede, ludus est homini non ho- heu neque inexercitato neque communium litterarum et politioris humanitatis experti in causarum contentionibus magnum est quoddam opus atque haud sciam an de humanis operibus longe maximum in quibus Vis oratoris plerumque ab imperitis exitu et victoria iudicatur; ubi adest armatus udversarius, qui sit et seriendus et repellendus; ubi saepe is, qui rei dominus suturus est, alienus atque iratus aut etiam amicus adversario et inimicus tibi est quum aut docendus is est aut dedocendus aut reprimendus aut incitandus aut
80쪽
omni ratione ad tempus, ad causam oratione moderandus; in quo saepe benevolentia ad odium, odium autem ad benevolentiam deducendum est aut tamquam machinatione aliqua tum ad severitatem tum ad remissionem animi, tum ad tristitiam tum ad laetitiam est contorquendus 73. Omnium Sententiarum gravitate, omnium Verborum ponderibus est utendum accedat oportet actio varia, Vehemens, plena animi plena spiritus, plena doloris, plena veritatis. In his operibus si quis illam artem comprehenderit, ut tamquam Phidias Minervae signum efficere possit, non sane, quemadmodum in clipeo idem artifex, ut minora illa opera sacere discat. laborabit. XVIII. 74. Tum Catulus seu ista maiora ac mirabiliora secisti, eo me maior exspectatio tenet quibusnam rationibus quibusque praeceptis ea tanta Vis comparetur; non quo mea quidem iam intersit - neque enim aetas id mea desiderat et aliud genus quoddam dicendi non secuti sumus, qui numquam sententias de manibus iudicum vi quadam orationis extorsimus ac potius placatis eorum animis tantum, quantum ipsi patiebantur, accepimus, sed tamen ista tua nullum ad usum meum, tantum cognoscendi studio adductus
requiro. 75. Nec mihi opus est Graeco aliquo doctore, qui mihi pervulgata praecepta decantet, quum ipse numquam orum, numquam ullum iudicium aspexerit ut Peripateticus ille dicitur Phormio, quum Hannibal Karthagine expulsuSΚphesum ad Antiochum venisset exsul proque eo, quod eiuShomen erat magna apud omnes gloria, invitatus esset ab hospitibus suis, ut eum, quem dixi, si Vellet, audiret quumque is se non nolle dixisset locutus esse dicitur homo copiosus aliquot horas de imperatoris officio et de re militari. Tum, quum caeteri, qui illum audierant, vehementer essent delectati, quaerebant ab Hannibale, quidnam ipse de illo philosopho iudicaret me Poenus non optime Graece, sed tamen libere respondisse sertur, multos se deliros senes saepe vidisse, sed qui magis, quam Phormio deliraret, Ddisse neminem. Neque mehercule iniuria. 76 9uid enim aut adrogantius aut loquacius fleri potuit quam Hannibali, qui tot annis decim ri cum populo Romano omnium gentium