장음표시 사용
131쪽
LIB. II CAP. 70-72. g. 285 - 293. 12 moventur. Itaque imbuendus est is, qui iocose volet dicere, quasi natura quadam apta ad haec genera et moribus, ut ad cuiusque modi genus ridiculi vultus etiam accommodetur; qui quidem quo severior est et triStior, ut in te, Crasse, hostilla, quae dicuntur, salsiora videri solent. 200. Sed iam tu, Antoni, qui hoc diversorio Sermonis mei libenter acquieturum te esse dixisti, tamquam in Pomptinum diverteris, neque amoenum neque Salubrem locum, censeo, ut Satis diu te putes requiesse et iter reliquum con, ncere pergas. Ego vero, atque hilare quidem a te acceptus, inquit, et quum doctior per te tum etiam audacior actus iam ad iocandum. Non enim vereor ne qui me in isto genere leviorem iam putet, quoniam quidem tu Fabricios mihi auctores et Africanos, aximos, Latones, Lepidos protiniisti. 291. Sed habetis ea, quae voluistis ex me audire, de quibus quidem accuratius dicendum et cogitandum suit. Nam caetera faciliora sunt atque ex iis, quae dicta sunt, reliqua nascuntur omnia. LXXII. Ego enim quum ad causam Sum aggreSsu atque omnia cogitando, quoad sacere potui, e SecuiuS, quum et argumenta cuuSae et eos locoS, quibus animi iudicum conciliantur, et illos, quibus permoVentur, vidi atque cognovi; tum constituo quid habeat causa quaeque boni, quid mali Nulla enim sere potest res in dicendi disceptationem aut controversiam vocari, quae non habeat utrumque Sed, quantum habeat, id refert. 292. ea autem ratio haec esse in dicendo solet, ut boni quod habeat, id amplectar, exornem, exaggerem; ibi commorer, ibi habitem, ibi haeream a malo autem Vitioque causae ita recedam, non ut id me defugere appareat, sed ut totum bono illo Ornando et augendo dissimulatum obruatur. Et, si cauSaest in argumentis, firmissima quaeque maxime tueor, Sive plura sunt Sive aliquod unum; sin autem in conciliatione aut in permotione causa est, ad eam me potissimum partem, quae maxime movere animos hominum potest, consero. 293 Summa denique huius generis haec est, ut si in refellendo adversario firmior esse ratio quam in confirmandis nostris rebus potest, omnia in illum tela conseram; sin nostra probari facilius, quam illa redargui possunt, abducere ani-
132쪽
mos a contraria defensione et ad nostram conor deducere.
294. Duo denique illa, quae facillima videntur, quoniam
quae difficiliora sunt, non possum, mihi pro meo iure sumo unum, ut molesto aut difficili argumento aut loco nonnumquam omnino nihil respondeam. Nuod forsitan aliquis iure irriserit: quis enim est, qui id sacere non possit Sed tamen ego de mea nunc, non de aliorum facultate disputo confiteorque me, si qua premat res vehementius, ita cedere solere, ut non modo non abiecto, sed ne reiecto quidem scuto sugere videar, sed adhibere quamdam in dicendo speciem atque pompam et pugnae similem fugam consistere ver in me praesidio sic, ut non sugiendi hostis, sed cupiendi loci causa cessisse videar. 295. Alterum est illud, quod ego maxime oratori cavendum et providendum puto quodque me sollicitare summe solet; non tam ut prosim causis elaborare soleo, quam ut ne quid obsimi non quin enitendum sit in utroque, sed tamen multo est turpius ratori nocuisse videri causae quam non profuisse. LXXlΗSed quid hoc loco vos inter vos, Catulea an haec, ut Sunt contemnenda, contemnitis minime, inquit ille sed Caesar de isto ipso quiddam velle dicere videbatur. e vero imbente, inquit Antonius, dixerit sive refellendi causa sive quaerendi. 296 Tum Iulius Ego mehercule, inquit, Antoni, semper is sui, qui de te oratore sic praedicarem, unum te in dicendo mihi videri tectissimum propriumque hoc SSelaudis tuae nihil a te umquam esse dictum, quod obesset ei, pro quo diceres. Idque momoria teneo, quum mihi Sermo cum hoc Crasso, multis audientibus, esset institutus Crassusque plurimis verbis eloquentiam laudaret tuam, dixisse me cum caeteris tuis laudibus hanc esse vel maximam, quod non solum quod opus esset diceres, sed etiam quod non opus esset non diceres 297. tum illum mihi respondere memini caetera in te summe esse laudanda, illud ver improbi esse hominis et perfidiosi, dicere quod alienum eSSet et noceret ei, pro quo quisque diceret. uare non sibi eum disertum, qui id non saceret, videri, sed improbum, qui saceret. Nun si tibi videtur, Antoni, demonstres velim, quaret uoc ita magnum putes, nihil in causa mali sacere utras
133쪽
LIB. ΙΙ. CAP. 72 - 74. g. 293-301. 12shil tibi in oratore maius esse videatur. LXXIV. 298. Dicam equidem, Caesar, inquit, quid intelligam; sed et tu
et vos hoc omnes, inquit, mementote, non me de perfecti oratoris divinitate quadam loqui, sed de exercitationis et consuetudinis meae mediocritate erassi quidem reSpousum excellenti cuiusdam est ingenii ac singularis. cui quidem portenti simile esse visum est posse aliquen inveniri oratorem, qui aliquid muli saceret dicendo obessetque ei, quem defenderet 299. facit enim de se coniecturam; cuius tanta vis ingenii est, ut neminem nisi consulto putet, quod contra se ipsum sit, dicere; sed ego non de praestanti quadam et eximia, sed prope de vulgari et communi intelligentia disputabo. Apud Graecos sertur incredibili quadam magnitudine consilii atque ingenii Atheniensis ille fuisse Themistocles ad quem quidam doctus homo atque in primis eruditus accessisse dicitur eique artem memoriae, quae tum primum proferebatur, pollicitu esse se traditurum quum ille quaesisset quidnum illa ars efficere posset, dixisse illum doctorem, ut omnia meminisset; fetJei Themistoclem respondisse gratius sibi illum esse facturum, si se oblivisci quae vellet quam si meminisse docuisset. 300. Videsne quae vis in homine acerrimi ingenii, quam potens et quanta mens sueFit qui ita responderit, ut intelli gere possemus nihil ex illius animo, quod semel esset in- ωSum, umquam effluere potuisse quum quidem ei fuerit optabilius oblivisci posse potius quod meminisse nollet quam quod semel audisset vidissetve meminisse. Sed neque propter hoc Themistocli responsum memoriae nobis opera danda non est neque illa mea cautio et timiditas in causis propter praestantem prudentiain Crassi negligenda est. Uterque enim istorum non mihi attulit aliquam, sed suam significavit facultatem. 301. tenim permulta sunt in causis in omni parte orationis circumspicienda, ne quid onsendas, ne quo irruas Saepe aliquis testis aut non laedit
aut minus laedit, nisi lacessatur orat reus, urgent advocati, ut invehamur, ut maledicamus, denique ui interrogemus non moVeor, non obtempero, non utiSsacio, neque tamen ullam
adsequor laudem Homines enim imperiti facilius quod stulte
134쪽
dixeris reprehendere quam quod sapienter tacueris laudare possunt. 302. Hic quantum fit mali, si iratum, si non stultum, si non levem testem laeseris Habet enim et voluntatem nocendi in iracundia et vim in ingenio et pondus invitat nec, si hoc Crassus non committit, ideo non multi et saepe committunt seu quidem mihi turpius videri nihil solet, quam quod ex oratoris dicto aliquo aut responso aut rogato Se m ille sequitur: ccidit. Adversariumne Immo Vero, aiunt, Se et eum quem defendit. LXXV. 303. Hoc Crassus non putat nisi perfidia accidere posse ego autem saepissime video in causis aliquid mali sacere homines minime malos duid illud, quod supra dixi, solere meeedere et, ut planius dicam, sugere ea, quae valde causam meam premerent, quum id non laciunt alii versanturque in hostium castris ac sua praesidia dimittunt, mediocriterne enuSi nocent, quum aut adversariorum adiumenta confirmant aut ea, quae sanare nequeunt, exulcerant 304. Quid, quum personarum, quas defendunt, rationem non habent
si, quae sunt in iis invidiosa, non mitigant extenuando, sed laudando et efferendo invidiosiora laciunt, quantum est in eo tandem mali duid, si in homines caros iudicibusque iucundos sine ulla praemunitione orationis acerbius et contumeliosius invehare, nonne a se iudices abalienes 305. Quid, si, quae Vitia aut incommoda sunt in aliquo iudice uno aut pluribus, ea tu in adversariis exprobrando non intelligas te in iudices invehi, medioeresn peccatum est Τόuid,
si, quum pro altero dicas, litem tuam facias aut laesus esserare iracundia, causam relinquas, nihilne noceas In quo ego, non quo libenter male audiam, sed quia causam non libenter relinquo, nimium patiens et lentus existimor; ut, quum te ipsum, Sulpici, obiurgabam, quod ministratorem peteres, non adversarium. Ex quo etiam illud adsequor, ut, si quis mihi male dicat, petulans aut plane insanus Sse videatur. 306. In ipsis autem argumentis si quid posueris aut aperte salsum aut ei, quod dixeris dicturusve sis, Ontrarium aut genere ipso remotum ab usu iudiciorum ac soro, nihilne noceas Quid multa omnis cura mea solet in hoc versari semper, dicam enim saepius , si possim.
135쪽
LIB. IL CAP. 74 77. g. 301 312. 13 Iai boni efficiam aliquid dicendo; sin id minus, ut certe ne quid mali. LXXVI. 307. Itaque nunc illuc redeo, Catule, in quo
tu me paullo ante laudabas, ad ordinem collocationemque rerum ac locorum. Cuius rati est duplex altera, quam adfert natura causarum altera, quae oratorum iudicio et prudentia comparatur. Nam ut aliquid ante rem dicamus, deinde ut rem exponamus, post ut eam probemus nostri praeSidiis confirmandis, contrariis refutandis, deinde ut concludamus atque ita peroremus, hoc dicendi natura ipsa praescribit. 308. Ut vero Statuamus ea, quae probandi et dOcendi causa dicenda sunt, quemadmodum componamus, id est vel maxime proprium oratoris prudentiae. ulta enim occurrunt argumenta multa, quae in dicendo profutura videantur. Sed eorum partim ita levia sunt, ut contemnenda sint partim, etiamsi quid habent adiumenti sunt nonnumquam eiusmodi, ut insit in iis aliquid vitii neque tanti sit
illud, quod prodesse videatur, ut cum aliquo malo coniungatur. 309. duae autem utilia sunt atque firma, si ea tamen, ut saepe fit, Valde multa sunt, ea, quae ex iis aut levissima sunt aut aliis gravioribus consimilia, secerni arbitror oportere atque ex oratione removeri. quidem quum colligo argumenta causarum, non tam ea numerare Sole quam eXpendere. XXVII. 310 AEt quoniam, quod saepe iam dixi, trihus rebus homines ad nostram sententiam perducimus, aut docendo aut conciliando aut permovendo, una ex tribus his rebus res prae nobis est serenda, ut nihil aliud nisi docere velle videamur; reliquae duae, sicuti sanguis in corporibus, sic illae in perpetuis orationibus susae esse debebunt. Nam et principia et caeterae partes orationis, de quibus paullo post pauca dicemus, habere hanc vim magno opere debent,
ut ad eorum menteS, apud quo agetur, movenda Perm
nare possint. 11. Sed his partibus orationis, quae, etsi nihil docent argumentando, persuadendo tamen et commovendo proficiunt plurimum, quamquam maxime proprius est locus et in exordiendo et in perorando, degredi tamen ab eo, quod proposueri atque agas, permovendorum animorum causa saepe utile si 312. Itaque vel re narrata et
136쪽
exposita saepe tu ad commovendos animos degrediendi locus, vel argumenti noStri confirmatis vel contrariis relatatis vel utroque loco vel omnibus, si habet eam causa dignitatem atque copiam, recte id fieri potest eaeque causae sunt ad agendum et ad ornandum gravissimae atque plenissimae, quae plurimos exitus dant ad eiusmodi degressionem, ut eis locis uti liceat, quibus animorum impetus eorum, qui audiunt, aut impellantur aut reflectantur. 313. Atque etiam in illo reprehendo eos, qui, quae minime firma sunt, ea prima collocant. In quo illos quoque errare arbitror, qui, si quando, id quod mihi numquam placuit plures adhibent patronos, ut in quoque eorum minimum putant eSSe, ita eum primum volunt dicere. Res enim hoc postulat, ut eorun. exSpectationi, qui audiunt, quam celerrime Succurratur; cui si initio satisfactum non sit, multo plus sit in reliqua causa laborandum. Malo enim se res habet, quae non statim, ut dici coepta est, melior fieri videtur. 314. Ergo ut in oratore opu-mus quisque, sic in oratione firmissimum quodque sit primum dum illud tamen in utroque teneatur, ut ea, quae excellent, serventur etiam ad perorandum Si qua erunt mediocria, nam vitiosis nuSquam esse oportet locum, in mediam turbam atque in gregem coniiciantur. 15. Hisce omnibus rebus consideratis, tum denique id, quod primum est dicendum, postremum Sole cogitare, quo utar eXordio. Nam si quando id primum invenire volui, nullum mihi Occurrit nisi aut exile aut nugatorium aut vulgare ut eommune. LXXVlli Principia autem dicendi sem9e quum accurata et acuta et instructa sententiis, apta verbis, tum Vero cauSurum propria esse debent. Prima est enim quasi cognitio et commendatio orationis in principio, quaeque continuo eum, qui audit, permulcere atque adlicere debet. 16. In quo admirari soleo non equidem istos, qui nullam huic rei operam dederunt, sed hominem in primis disertum atque eruditum, Philippum, qui ita solet surgere ad dicendum, ut, quod primum verbum habiturus sit, nesciat; et ait idem, quum brachium concalefecerit, tum se Solere pugnare no-que attendit eos ipsos, unde hoc simile ducat, primas illas hastas ita iactare leniter, ut et venustati vel maxime serviant
137쪽
LIB. II CAP. 77-79. S. 312-322. 33 et reliquis viribus suis consulant. 17. Nec est dubium, quin Exordium dicendi vehemens et pugnax non Saepe SSe debeat sed si in ipso illo gladiatorio vitae certamine, quo serro decernitur, tamen ante congresSum multa fiunt, quae non 1 vulnus, sed ad speciem valere videantur quanto hoc magis in oratione mi Spectandum, in qua non Vi potius quam delectatio postulatur Nihil est denique in natura rerum omnium, quod se univerSum profundat ei quovi totum repente evolvat. Si omnia, quae unt quaeque aguntur acerrime lenioribus principiis natura ipsa praetexuit. 18. Haec autem in dicendo non extrinsecus alicunde quaerenda, sed ex ipsi visceribus causae sumenda sunt. Idcirco tota causa pertemptata atque perspecta, locis omnibus inventis atque instructis considerandum est quo principio sit utendum. 319. Sic et facile reperietur sumetur enim ex ii rebuS, quae erunt uberrimae vel in argumentis vel in partibus, ad quaS dixi degredi saepe oportere ita et momenti aliquid adserent, quum erunt paene ex intima defensione depromptae, et apparebit eas non modo non esse communes nec in alias cathsa posse transferri, sed penitus X ea cauSa, quae tum agatur, momisSe.
LXXIX. 20. Omne autem principium aut rei totius, quae agetur, signisscationem habere debebit aut aditum ad
cauSam et communitionem aut quoddam ornamentum et dignitatem. Sed oportet, ut aedibus ac templis vestibula et aditus, sic causis principia pro portione rerum praeponere. Itaque in parvis atque infrequentibus causis ab ipsa re est exordiri saepe commodius. 321 Sed quum erit utendum principio, quod plerumque erit, aut ex re aut eX adversario aut ex re aut ex eis, apud quos agetur, sententias duci licebit. Ex eo, - reos appello, quorum re est quae significent bonum virum, quae liberalem, quae calamitoSum, quae misericordia dignum, quae valeant contra salsam criminationem ex adversario iisdem ex locis sere contraria. 322. Ex re, si crudelis, si nefanda, si praeter opinionem, si immerito, si misera, si ingrata, si indigna, si nοVa, Si quae restitui sanarique non possit ex iis autem, apud quos agetur, ut benevolos beneque existimantes efficiamus.
138쪽
quod agendo efficitur melius quam rogando. Est id quidem in totam orationem confundendum nec minime in extremam sed tamen multa principia ex eo genere gignuntur. 23. Nam et attentum monent Graeci ut principio faciamus iudicem et docilem quae sunt utilia, sed non principii magis propria quam reliquarum partium faciliora etiam in principiis, quod et attenti tum maxime Sunt, quum omnia eXSPectant, et dociles magis quam in initiis esse non poSsunt. Illustriora enim sunt, quae in principiis quam quae in mediis causis dicuntur aut arguendo aut refellendo. 324.maximam autem copiam principiorum ad iudicem aut adliciendum aut incitandum ex iis locis trahemus, qui ad motus animorum conficiendos inerunt in causa quos tamen totos explicari in principio non oportebit, sed tantum impelli iudicem primo leviter, ut iam inclinato reliqua incumbat oratio LXXX. 325. Conexum autem ita sit principium consequenti orationi, ut non tamquam citharoedi prooemium adfictum aliquod, sed
cohaerens cum omni corpore membrum esse videatur. Nam
nonnulli, quum illud meditati ediderunt, sic ad reliqua transeunt, ut audientiam steri sibi nolle videantur. Atque eiusmodi illa prolusio debet esse, non ut Samnitium, qui vibrant hastas
ante pugnam, quibus in pugnando nihil utuntur, sed ut ipsis Sententiis, quibus proluserint, vel pugnare possinu 326. Narrare vero rem quod breviter iubent, si brevi- in appellanda est, quum verbum nullum redundat, brevis est L. Crassi oratio; sin tum est brevitas, quum tantum e borum St, quantum necesse est, aliquando id opus est; sed saepe obest vel maxime in narrando, non solum quod obscuritatem adfert, sed etiam quod eam virtutem, quae narrationis est maxima, ut iucunda et ad persuadendum ae- commodata sit, tollit. Vel illa, Nam is postquam eaecessit eae ephebis .... quam longa est narratio 327. mores adolescentis ipsius et servilis percontatio, mors Chrysidis, vultus et sorma et lamentatio sororis, reliqua pervarie iucundeque narrantur. duodsi hanc brevitatem quaeSiSSet, Vertur, imus ad sepulcrum venimus In ionem imposita esc
139쪽
LIB. H. CAP. 79 l. I. 322-331. 135 decem versiculis totum conficere potuisset quamquam hoc ipsum Effertur, imus, concisum est ita, ut non brevitati Servitum sit, sed magis venustati. 328 9uodsi nihil suisset, nisi In ignem imposita est, tamen res tota cognoscisacile potuisset. Sed et festivitatem habet narratio distincta personis et interpuncta sermonibus; et est et probabilius, quod gestum esse dicas, quum quemadmodum actum sit exponas, et multo apertius ad intelligendum est, si constituitur aliquando ac non ista brevitate percurritur. 29. Apertamenim narrationem tam esse oportet quam caetera; sed hoc magis in hac elaborandum est, quod et dissicilius est non eSse obscurum in re narranda quam aut in principio aut in argumento aut purgando aut perorando et maiore etian periculo haec pars orationis obscura est quam caeterae, vel quia, si quo alio in loco est dictum quid obscurius, tantum d perit, quod ita dictum est narratio obscura totam obcaecat orationem, vel quod alia possis, semel si obscurius dixeris, dicere alio loco planius narrationis unus est in causa locus. Erit autem perspicua narratio, si verbis usitatis, si ordine temporum conservato, si non interrupte narrabitur. LXXXI. 330. Sed quando utendum sit aut non sit narratione, id est consilii Neque enim si nota res est nec dubium quid geStum sit, narrare oportet, nec Si adversarius narravit, nisi si refellemus. Ac si quando erit narrandum, nec illa, quae suspicionem et crimen efficient contraque nos erunt acriter persequamur et quidquid poterit detrahamus ne illud, quod crassus, Si quando fiat, perfidia, non stultitia
fieri putat, ut causae noceamus, accidat. Nam ad summam totius causae pertinet, caute an contra demonstrata ros sit, quod omnis orationis reliquae sons est narratio. 331. Sequitur, ut causa ponatur, in quo videndum escquid in controversiam veniat. Tum suggerenda sunt 8rmamenta causae coniuncte et infirmandis contrariis et tuis con-nrmandis. Namque una in causis ratio quaedam est eius Orationis, quae ad probandam argumentationem valet. Ea autem et confirmationem et reprehensionem quaerit; sed quia neque reprehendi, quae contra dicuntur, possunt, nisi tu eonfirmes nequo haec confirmari nisi illa reprehendas.
140쪽
ideirco haec et natura et utilitate et tractatione coniuncta sunt. 332. omnia autem concludenda plerumque rebus augendis vel inflammando iudice vel mitigando omnia tuo quum superioribus orationis locis tum maxime extremo ad mentes iudicum quam maxime permovendas et ad utilitatem
nostram vocanda conserenda Sunt. 333. Neque sane iam causa videtur eSSe cur Secern
mus ea praecepta, quae de suasionibus tradenda sunt aut laudationibus Sunt enim pleraque communia sed tamen suadere aliquid aut dissuadere gravissimae mihi personae videtur esse. Nam et sapientis est consilium explicare suum de maximis rebus et honesti et diserti, ut mente providere auctoritate probare, oratione persuadere posSiS. LX ΙΙ. Atque haec in senatu minore apparatu agenda sunt sapien enim est consilium multisque aliis dicendi relinquendus locus vitanda etiam ingenii ostentationis suspicio. 334. Contio capit omnem vim orationis et gravitatem varietatemque desiderat. Ergo in suadendo nihil est optabilius quam dignitas. Nam qui utilitatem putat, non quid maxime velit suasor, sed quid interdum magis sequatur videt. Nemo est enim, praesertim in tam clara civitate, quin putet expetendam maxime dignitatem; sed vincit utilitas plerurnque, quum Subest ille timor ea neglectu ne dignitatem quidem posse retineri. 335. Controversia autem inter hominum sententias aut est in illo, utrum sit utilius aut etiam, quum id conVenit, certatur, utrum honestati potius an ut, litati consulendum sit. 9uae quia pugnare inter se uel evidentur, qui utilitatem defendit, enumerabit commoda pu-ciS, opum, potentiae, vectigalium, praesidii militum, caeterarum rerum, quarum fructum utilitate metimur, itemque incommoda contrariorum seu ad dignitatem impellit m iorum exempla, quae erunt vel cum periculo gloriosa colliget, posteritatis immortalem memoriam augebit utilitatem ex laude nasci defendet semperque eam cum dignitate esse coniunctam. 336. Sed quid fieri possit aut non possit quidque etiam sit necesse aut non sit, in utraque re maxime est quaerendum. Inciditur enim omnis deliberatio, si intelligitur non posse eri aut si necessitas adsertur et qui