De oratore libri tres

발행: 연대 미상

분량: 206페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

121쪽

LIB. II. CAP. 60-62. g. 24-25I. 1i maxime autem homines delectari, si quando risus coniunctere verboque moveatur. Sed hoc mementote, quoScumque locos attingam, unde ridicula ducantur, ex iisdem locis sere etiam grave Sententias posse duci. Tantum interest, quod gravitas honestis in rebus Servatur, iocus in turpiculis et quasi deformibus ponitur, velut iisdem verbis et laudare frugi Servum possumus et, si est nequam iocari Ridiculum est illud Neronianum vetus in furace servo Solum S Se,

cui domi nihil sit nec obsignatum nec occlusum: quod idem in bono servo dici solet. Sed hoc iisdem etiam verbis ; 249. ex iisdem autem locis omnia nascuntur. Num quod Sp. Carvilio graviter claudicanti ex vulnere ob rem publicam accepto et ob eam causam verecundanti in publicum prodire mater dixit Quin prodis, mi Spuri quotien Scumque gradum acies, totiens tibi tuarum virtutum veniet in mentem praeclarum et graVe est. quod Calvino Glaucia claudicanti: Ubi est vetus illudinum claudicat At hic clodicat hoc ridiculum est et utrumque ex eo, quod in claudicatione animadverti potuit, est ductum. iii hoc Naevio ignavius severe Scipio; at in male olentem Video me a te circumveniri, subridicule Philippus. At utrumque genu continet

verbi ad litteram immutati similitudo 250. Ex ambiguo dicta

vel argutissima putantur, sed non semper in ioco, Saepe etiam in gravitate versantur. Africano illi maiori coronam sibi in convivio ad caput accommodanti, quum ea Saeptu rumperetur, P. Licinius Varus: Noli mirari, inquit, si non convenit; caput enim magnum est laudabile et honestum. At ex eodem genere est CalVus satis est, quod dicit parum. Ne multa nullum genu est ioci, quo non ex eodem Severa et gravia Sumantur. 251. Atque hoc ebiam animadvertendum est, non esse omnia ridicula faceta. Quid enim potest esse tam ridiculum quam sannio est Sed Ore, vultu, imitandi moribuS, voce, denique corpore ridetur ipso. Salsum hunc possum dicere atque ita, non ut eiuS- modi oratorem esse velim, sed ut mimum LXII. 9uare primum genus hoc, quod risum vel maxime moVet, non est nostrum morosum, superstitiosum, Suspiciosum, gloriosum.

122쪽

118 DE ORATORE

stultum naturae ridentur ipsae qua persona agitare so mus, non sustinere. 252. Alterum genus est imitatione admodum ridiculum, sed nobis tantum licet surtim, si quando, et cursim aliter enim minime est liberale tertium, oris depravatio, non digna nobis; quartum, ObScaenitaS, non Solum non foro digna, sed vix convivio liberorum Detractis igitur tot rebus ex hoc oratorio loco sacetiae reliquae sunt, quae aut in re, ut ante divisi, positae videntur esse aut in verbo. Nam quod, quibuscumque verbis dixeris, acetum tamen est, re continetur; quod mutatis verbis salem amittit in verbis habet leporem Omnem. 253. Ambigua sunt in primis acuta atque in verbo posita, non in re sed non sere magnum risum movent, magis ut belle et litterate dicta laudantur ut in illum tuum, qui quum studiose pila luderet et idem signa sacra noctu

frangere putaretur gregaleSque, quum in campum non Venisset, requirerent, excuSavit Vespa Terentius, quod eum

brachium regisse diceret ut illud Africani, quod est apud Lucilium: id Decius, Nuculam an conmum vis facere' inquit.

254. Ut tuus amicus, erasse, Granius, non esse e X tantis. Et, si quaeritis, is, qui appellatur dicax, hocin nere maxime excellet; sed risus movent alia maiores. --biguum per se ipsum probatur id quidem, ut ante dixi, vel maxime ingeniosi enim videtur vim verbi in aliud, atque caeteri accipiant, posse ducere; sed admirationem magis quam risum movet, nisi si quando incidit in aliud genus ridiculi. LXIII. 255. Quae genera percurram equidem. Sed Scitis esse notissimum ridiculi genus, quum aliud exspectamuS, aliud dicitur. Hic nobismet ipsis noster error risum movet. 9uodsi admixtum est etiam ambiguum, fit salsius ut apud Novium videtur esse misericors ille, qui iudicatum duci videns percontatur ita seu anti addictus tr ille nummis. Si addidisset tantummodo Ducas licet esset illud genus ridiculi praeter exspectationem; sed quia addidit: Nihil addo ducas licet addito altero, ambiguo genere ridiculi suit, ut mihi quidem videtur, salsissimus. Hoc tum

123쪽

LIB. II. M. 62 - 64. g. 25 - 259. Is est venustissimum, quum in altercatione adripitur ab adversario verbum et ex eo, ut a catulo in Philippum, in eum

ipsum aliquid, qui lacessivit, infligitur. 256. Sed quum plura sint ambigui genera, de quibus est doctrina quaedam subtilior, attendere et aucupari verba oportebit in quo, ut ea, quae sint frigidiora, vitemus, etenim caVendum eSt, ne arcessitum dictum putetur permulta tamen acute dicemus. Alterum genus est, quod habet parvam verbi immutationem, quod in littera positum Graeci vocant παρονομασίαν, ut Nobiliorem mobiliorem Cato aut, ut idem, quum cuidam dixisset: amus deambulatum et ille.

Quid opus sui de Immo vero, inquit, quid opus

sui te aut eiusdem responsio illa: Si tu et adversus et aversus impudicus es. 257. tiam interpretatio nominis habet acumen, quum ad ridiculum convertaS, quam obrem ita quis vocetur ut ego nuper Nummium divisorem, ut Neoptolemum ad Troiam, sic illum in campo artio nomen invenisse. LXIV. Atque haec omnia verbo continentur. Saepe etiam versu facete interponitur, vel ut est vel paullulum immutatus, aut aliqua pars versus, ut Statii Scauro stomachanti ex quo sunt nonnulli, qui tuam legem de civitate natam, Crasse, dicant: es, tacete, quid hoc clamoris qui ' nec mater nec pater,

Tanta conflaenua auferte istam enim superbiam. Num in caeli sane etiam ad causam utile sui tuum illud, Antoni, quum ille a se pecuniam prosectam diceret testis et haberet filium delicatiorem, abeunte iam illo, Sentin senem esse tactum tristinis minis' 258. In hoc genus coniiciuntur proverbia, ut illud Scipionis,

quum Asellus omnes provincias stipendia merentem e peragrasse gloriaretur Agas asellum, et caetera. Quare ea quoque, quoniam mutati Verbis non possunt retinere eamdem venustatem, non in re, Sed in verbis posita ducantur. 259. Est etiam in verbo positum non insulsum genus X eo, quum ad Verbum, non ad Sententiam rem accipere videare ex quo uno genere totus est Tutor, mimus vetus, oppido ridiculus. Sed abeo a mimis tantum genus huius ridiculi insigni aliqua et nota re notari volo. Est autem ex hoc genere

124쪽

Illud, quod tu, Crasse, nuper ei, qui te roga,set, num tibi molestus esset suturus, si ad te bene ante lucem venisseti Tu ero, inquisti, molestus non eris. Iubebis igitur te, inquit, suscitari et tu certe negaram te molestum suturum. 260. x eodem hoc vetus illud est, quod aiunt aluginensem illums,1dScipionem, quum ex centuria sua renuntiaret Acidinum consulem praecoque dixisset Dic de L. anlio Virum bonum, inquit, egregiumque civem esse arbitror Ridicule etiam illud L. Porcius Nasica censori Catoni quum ille: Ex tui animi sententia tu uxorem habes Non hercule, inquit, ex mei animi sententia. Haec aut frigida sunt aut

tum SalSa, quum aliud est exspectatum Natura enim nos, ut ante dixi, noster delectat error ex quo, quum quaSi decepti Sumus exspectatione, ridemus. LXV. 261. In verbis etiam illa sunt, quae aut ex immutata oratione ducuntur aut ex unius verbi translatione aut ex inversione verborum. X immutatione, ut olim Rusca quum legem ferret annalem, dissuasor M. Servilius: Dic mihi, inquit, M. Pinari, num, si contra te dixero, mihi male dicturus es, ut caeteris secisti Ut sementem seceris, ita metes, inquit. 262. Ex translatione autem, ut, quum Scipio ille maior Corinthiis statuam pollicentibus eo loco, ubi aliorum essent imperatorum, turmales dixit displicere. Invertuntur autem verba, ut Crassus apud M. Perpernam iudicem pro Aculeone quum diceret, aderat contra Aculeonem Gratidiano L. Λelius Lamia, deformis, ut nostis; qui quum interpellaret odiose, Audiamus, inquit, pulchellum puerum eraSSus ouum esset adrisum, Non potui mihi, inquit Lamia, sormam ipse ingere ingenium potui. Tum hic, Audiamus, inquit, disertum. ulto etiam a risum est vehementius. Sunt etiam illa venusta, ut in gravibus sententiis, sic in acetiis. Dixi enim dudum rationem aliam esse ioci, aliam severitatis gravium autem et iocorum unam esse materiam 263. ornant igitur in primis orationem verba relata contrarie quod idem genus saepe est etiam saeetum, ut Servius ille Galba quum iudices L. Scribonio tribuno plebis erret familiares suos et dixisset Libo. Quando

125쪽

LIB. ll. CAP. 64 - 66. g. 259-267. 121 tandem, Galba, de triclinio tuo exibis Quum tu, inquit, de cubiculo alieno A quo genere ne illud quidem plurimum distat, quod Glaucia eicito Villam in

Tuberte habes, cortem in Palatio. LXVI. 264. Ac verborum quidem genera quae eSSenisaeeta dixisse me puto rerum plura Sunt eaque magiS, uidixi ante, ridentur; in quibus est narratio, res Sane dissicilis. Exprimenda enim sunt et ponenda ante oculo ea, quae videantur et veri similia, quod est proprium narrationis, et quae sint, quod ridiculi proprium est, subturpia cuiu exemplum, ut brevissimum, sit sane illud, quod ante posui, Crasside Memmio. Et ad hoc genus ascribamus etiam narrationes pologorum. 265. Trahitur etiam aliquid ex historia, ut, quum Sex. Titius se CasSandrum esse diceret, ultos, inqui Antonius, possum tuos Aiaces Oileos nominare. st etiam ex similitudine, quae aut collationem habet aut tamquam imaginem Collationem, ut ille Gallus olim testis in Pisonem, quum innumerabilem agi praesecto pecuniam dixisset datam idque Scaurus tenuitate Magi redargueret: rra S, inquit, Scaure; ego enim agium

non conservasse dico, Sed tamquam nudu nuce legeret, in ventre abstulisse, ut illud Μ. Cicero senex, huius viri optimi, nostri familiariS, pater, nostro S homines similes esse Syrorum venalium ui quisque optime Graece sciret, ita esse ne qui S simum. 266. Valde autem ridentur etiam imagines, quae sere in deformitatem aut in aliquod vitium corporis ducuntur cum similitudine turpioris, ut meum illud in Helvium Manciam Iam ostendam cuiusmodi sis quum ille: 0 Stende, quaeso demonstravi digito pictum Gallum in Muriano scuto Cimbrico sub Novis distortum, eiecta lingua, buccis fluentibus risus est commotus nihil tam Manciae simile visum esta ut quum Tito Pinario, mentum in dicendo intorquenti: Tum ut diceret, si quid vellet, Si nucem regisset. 267. Etiam illa, quae minuendi aut augendi causa ad incredibilem admirationem esseruntur velut tu erasSe in contione ita sibi ipsum magnum i 'deri Μemmium, ut in forum descendens caput ad

126쪽

fornicem Fabianum demitteret. Ex quo genere etiam illud est, quod Scipio apud Numantiam, quum Stomachuretur cum C. Metello, dixisse dicitur: Si quintum pareret mater eius a Sinum fuisse parituram. 268. Argutu etiam significatio est, quum parva re et Saepe Verbo re obScurae latens illustratur, ut, quum C. Fabricio P. Cornelius, homo, a exiStimabatur, avaru et surax, Sed egregie sortis et bonus imperator, gratia ageret, quod Se homo inimicus consuim secisset, bello praesertim magno et gravi Nihil est,

quod mihi gratias agas, inquit, si malui compilari quam venire ut Asello Africanus obiicienti lustrum illud infelix, Noli, inquit, mirari; i enim, qui te ex

aerarii exemit, lustrum condidit et taurum immodis ii Tanta suspicio est, ut religione civitatem obstrinxisse videatur ummius, quod Asellum ignominia levarit. LXVIl. 269. Urbana etiam dissimulatio est, quum alia dicuntur ac sentias, non illo genere, de quo ante dixi, quum contraria dicuS, ut Lamia erassus, Sed quum toto genere orationis Severe ludaS, quum aliter sentia ac loquare ut noster Scaevola Septumuleio illi Anagnino, cui pro C. Gracchi capite erat aurum repensum, roganti, ut Se in ASiuni praesectum duceret: uid tibi vis, inquit, insane Tantu malorum est multitudo civium, ut tibi ego hoc confirmem, Si Romae an Seri S te pauci Sanni ad maxima pecunias S Se vcnturum 270. In hoc genere Fannius in annalibus suis Africanum hunc Aemilianum dicit suisse et eum Graeco verbo appena είρωνα; sed, uti serunt, qui melius haec norunt, Socratem opinor in hac ironia dissimulantiaque longe lepore et humanitate omnibus praestitisse. Genu eSt perelegans et cum gravitate Sal- Sum quumque oratorii dictionibus tum urbanis sermonibus accommodatum. 271. Et hercule omnia haec, quae a me de sacetiis disputantur, non maiora sorensium actionum quam omnium Sermonum condimenta sunt. Nam sicut quod apud cutonem Si qui multa rettulit, ex quibus a me exempli causu compluScula ponuntur, per mihi Scitum videtur, C. Publicium solitum dicere, P. Mummium cuivis tempori hominem e S Se sic profecto se res habet nullum ut Sit vitae

127쪽

LIB. II CAP. 66- 68. S. 267- 276. 123 tempus, in quo non deceat leporem humanitatemque versari. 272. Sed redeo ad caetera. Est huic initimum dissimulationi, quum honesto Verbo vitiosa res appellatur; ut quum Africanus censor tribu movebat eum centurionem, qui in Paulli pugna non adsuerat, quum ille se custodiae causa di-eeret in castris remanSisse quaereretque, cur ab eo notaretur: Non amo, inquit, nimium diligentes. 73. Acutum etiam illud est, quum ex alterius oratione aliud excipias, atque ille vult ut Salinatori Maximus, quum Tarento amiSSO, arcem tamen Livius retinuisset multaque ex ea proelia praeclara fecisset, quum aliquot post annos Maximus id oppidum recepisset rogaretque eum Salinator, ut meminisset opera sua se Tarentum recepisse se uidi i inquit, me Mi nerim Numquam enim recepissem, ni Si tu perdidisses. 274. Sunt etiam illa subabsurda , sed eo ipso nomine Saepe ridicula, non Solum mimis perapposita, Sed etiam quodammodo nobis:

Homo fatuus, postquam rem habere coepit, est emortu . etr

id est ubi ista mulier Uxor. Similis me ius inus.

amam ad aquas fuit, numquam est emortu .

LXVIII. Genus hoc levius et, ut dixi, mimicum; sed habet nonnumquam aliquid etiam apud nos loci, ut vel non stultus quasi stulte cum sale dicat aliquid ut tibi, Antoni, ancia, quum audisset te censorem M. Duronio de ambitu postulatum, Aliquando, inquit, tibi tuum negotium agere licebit. 275 Valde haec ridentur et hercule omnia, quae a prudentibus quasi per dissimulationem non intelligendi subabsurde salseque dicuntur. Ex quo genere eSt etiam non videri intelligere quod intelligas, ut Pontidius Qualem existimas, qui in adulterio deprehenditur Tardum ut ego, qui in dilectu etello, quum excuSationem oculorum a me non acciperet et dixisset: Tu igitur nihil vides 276. Ego vero, inquam, a Porta Esquilina video villam tuam ut illud Nasicae, qui quum ad poetam Ennium venisset eique ab ostio quaerenti Ennium ancilla dixisset domi non esse Nasica sensit illam

128쪽

124 DE ORATORE

domini iussu dixisse et illum intus esse Paucis post diebus quum ad Nasicam venisset Ennius et eum a ianua quae reret, exclamat Nasica se domi non esse. Tum Ennius Quid, eg non cogno Sco, inquit, vocem tuam Hic Nasica: Homo es impudens. Ego quum te quaererem, ancillae tuae credidi te domi non esse, tu

mihi non credis ipsi 8277. Est bellum illud quoque, ex quo is, qui dixit, irridetur in eo ipso genere, quo dixit ut, quum se opimius

consularis, qui adolescentulus male audisset, festivo homini Caecilio, qui videretur mollior nec esset, dixisset Puid tu, Caecilia mea 3 quando ad me venis cum tua colu et 1ana Non pol, inquit, audeo. Nam me ad famosa,

vetuit mater accedere.

LXIX. 278. Salsa sunt etiam, quae habent suspicionem ridiculi absconditam, quo in genere est Siculi illud, cui, quum familiaris quidam quereretur quod diceret uxorem Suam suspendisse se de ficu, Amabo te, inquit, da mihi

ex ista arbore quos seram surculos. In eodem genere est, quod Catulus dixit cuidam oratori malo qui quum in epilogo misericordiam se movisse putaret, poStquam adjsedit, rogavit hunc Videreturne misericordiam moviSse Acmagnam quidem, inquit neminem enim puto S Setam durum, cui non oratio tua miseranda Vi Sasit. 279. e quidem hercule etiam illa valde movent Stomachos et quasi submorosa ridicula non, quum a morοSodicuntur tum enim non sal, sed natura ridetur in

quo ut mihi videtur, persalsum illud est apud Novium 9uid ploras, pater'

Mirum ni cantem Condemnam Sum.

Huic generi quasi contrarium est ridiculi genus patientis aetonti, ut, quum eato percussus esset ab eo, qui arcum serΘ-bat, quum ille diceret cave, rogavit, numquid aliud ferret praeter arcam 280. Est etiam stultitiae salsa reprehensio, ut ille Siculus, cui praetor Scipio patronum causae dabat hospitem suum, hominem nobilem, sed a O- dum stultum ouaeso, inquit, praetor, adverSΘrio

129쪽

LIB. II CAP. 68-70. S. 276-285. 125 meo da istum patronum, deinde mihi neminem

dederis. ovent illa etiam, quae coniectura explanantur longe aliter atque sunt, sed acute atque concinne, ut, quum Scaurus accusaret Rutilium ambitus, quunt ipse consul esset laetus, ille repulsam tulisset, et in eius tabulis ostendere libteras A. F. P. R. idque diceret esSe AcTUN FIDE P. RUTILII Rutilius autem, ANTEFAcTUM, POST RELATUM C. Canius, eques

RomanuS, quum Ruso adesset, exclamat, neutrum illis litteris declarari seu id ergo inquit Scaurus Aemilius se- eit, plectitur Rutilius. LXX. 281. Ridentur etiam discrepantia: uid huic

abest nisi res et virtus Bella etiam est familiaris re- Prehensi quasi errantis, ut quum obiurgavit Albium GraniuS, quod quum eius tabulis quiddam ab Albucio probatum videretur, et valde absoluto Scaevola gauderet neque intelligeret contra suas tabulas esse iudicatum. 282. Huic similis est etiam admonitio in consilio dando familiaris, ut, quum patrono malo, quum vocem in dicendo obtudisset, suadebat Granius, ut mulsum rigidum biberet, simulac domum redisset Perdam, inquit, vocem, si id fecero. elius est, inquit, quam reum. 283. Bellum etiam est, quum quid cuique sit consentaneum dicitur ut, quum ScauruS nonnullam haberet invidiam ex eo, quod Phrygionis Pompeii locupletis hominis, bona sine testamento possederat,

sederetque advocatus reo Bestiae, quum unus quoddam dureretur, accusator C. emmius, Vide, inquit, Scaure, mortuus rapitur, si potes es Se posse S Sor. 284. Sed ex his omnibus nihil magis ridetur, quam quod est praeter exspectationem; cuius innumerabilia Sunt exempla, Vel

Appii maioris illius, qui in senatu, quum ageretur de agris publicis et de lege Thoria et premeretur Lucilius ab iis, quia pecore eius depasci agros publicos dicerent, Non est, inquit, Lucilii pecus illud erratis: - defendere Lu-eilium videbatur ego liberum puto esse qua lubet, pascitur. 285. Placet mihi etiam illud Scipionis illius, qui Ti. Gracchum perculit. Puum ei Μ. Flaccus multis probris obiectis P.Mucium iudicem tulisset Eiero, inquiti iniquus est suum esset admurmuratum Ah, inquit,

130쪽

P. C., non ego mihi illum iniquum eiero, verum Om iiii s. Ab hoc vero crasso nihil facetius quum laesisset testis Silus Pisonem, quod se in eum audisse dixisset Po te si fieri, inquit, Sile, ut is, unde te audisse dicis, iratus dixerit Adnuit Silus. Potest etiam, ut tu non recte intellexeris. Id quoque toto capite adnuit, ut se Crasso daret Potest etiam fieri, inquit, homnino, quod te audi S Sedici S, numquam audier i s. Hoc ita praeter exspectationem accidit, ut testem ommum risus obrueret. Huius generis est plenus Novius, et io,cus est familiaris Sapiens si algebis, tremes et alia permulta LXXI. 286. Saepe etiam facete concedas adversario id ipsum, quod tibi ille detrahit, ut C. Laelius, quum ei quidam malo genere natus diceret, indignum esse suis maioribus, At hercule, inquit, tu tuis dignus Saepe etiam sententiose ridicula dicuntur, ut Μ. Cincius, quo die legem de donis et muneribus tulit, quum e conto prodisset et satis contumeliose: uid sers, Cinciole quaesisset. Ut emas, inquit, Gai, si uti velis. 287. Saepe etiam

salse, quae fieri non posSunt, optantur, ut Μ. Lepidus, quum, caeteris in campo exercentibus, in herba ipse recubuisset, Vellem hoc essest, inquit, laborare. Salsum est etiam quaerentibus et quasi percontantibus lente respondere quod nolint, ut censor Lepidus, quum, Antistio Pyrgens equum ademisset amicique eius vociferarentur et quaererent, quid ille patri Suo responderet, cur ademptum sibi equum diceret, quum optimus colonus, parciSSimVS m destissimus, frugalissimus esset: e istorum, inquit, nihil credere. 288. Colliguntur a Graecis alia nonnulla, exsecrationes, admirationes, minationes. Sed haec ipsa nimis mihi videor multa in genera descrips4sse. Nam illa, quae verbi ratione et vi continentur, certa sere ac definita sunt; quae plerumque, ut ante dixi, laudari magis quam rideri solent. 289. Hae autem, quae sunt in re et ipsa Sententia, partibus sunt innumerabilia, generibus pauca. Exspectationibus enim decipiendis et naturis aliorum irridendis, ipsorum ridicule indicandis et similitudine turpioris et dissimulatione et subabsurda dicondo et stulta reprehendendo risus

SEARCH

MENU NAVIGATION