Institutiones theologicae ad usum studiosae juventutis auctore Cajetano De Fulgure Aversane .. Tomus 2. Continens tractatus. De Trinitate. De rerum creatione. 2

발행: 1827년

분량: 399페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

161쪽

16o Theologieartim distit. Lib. V. Pars f. Caρ. IV.

Proinde nota esse uetari iam. Adde qliod ejusmodi exempla ignis . et pedis ab aeterno existentium , sunt roν sive rerum impossibilium ἔ ac proinde mirum non est , si ex impossibili hypotest impossibilis Consequentia fluat. Inst. I. In divinis generatio Verbi ab aeterno riora involvit contradictionem ; quia licet Genitor sit Genito prior; non tamen Prior est tempore . sed ordine . et origine. Ergo pariter creatio ex nihilo non involvit contradictionem ; quia nihilum potest esse re Creta Prius non tempore , sed ordine. u. Neg. cons. et parit. Generatio enim Verbi cum non sit ex nihilo, sed ex substantia Patris, necessa rio debet esse Patri coaeterna , sicut et Verbum , quod est ipsius generationis terminus ; quia Pater . eiusque generatio, et generationis terminus, ab essentia divina , quae aeterna est, non distinguuntur reipsa; atque ideo Pater non potest esse prior Filio nisi ordine tantum , et origine. At contra creatio ex nihilo si- fui sicat , rem ante non extitisse; quid est enim nihium, nisi quod non extat riae proinde creatio ostendit , nihilum fuisse prius non solum ordine , verum etiam tempore , sive aeternitate.

C A P. IV.

Utrum Deus creaturas ex moersitate produxerit.

AM. Nonnulli, quorum meminit S. Thomas L. P.

II Q. c'. ari. 3. in co .. seruerunt, Deum ex necessitate naturae res extra se produxisse equorum error, sidet eatholicae contrarius, rerutandus est.

162쪽

De rerum creatione.

Dogma fidei est, Deum non ex necessitale , sed ubera Moluntate creaturas P duxisse. Prob. I. ex Scr*tura. 'haes. I. II. Deus omratur omnia secundum consilium Moluntatis suae. Cousilium auteDi voluntatis est voluntas non necessario , sed ex

deliberatione agens. Et alibi dicitur, ideo res creasse, quia voluit, et si noluisset, non fuisse creaturum: quod ostendit, Deum nolle potuisse,atque ideo liber, eas ereasse. Ita ex. M. Sap. XI. 26. Quomodo posset aliquid Permanere, nisi tu Moluisses Ergo. Prob. II. ex PP. Augustinus vel quivis auctor Lib. de fide coni. Manich. ca . 28. et 49. Nullam, in quit, necessitatem ymitur Deus: neque necessitate facit , quae facti ; sed summa , et in abili poluntate, ac potestate ; decet enim omnipotentem facere quos

potuerit.

Prob. III. Quidquid Deus extra se vult, propter nitatem suam vult, ut diximus Lib. III. cap. 34.

Quamvis autem bonitatem suam necessario ainet; tamen ea , quae propter suam bonitateni Vult, non po-btest Velle , et amare necessario , nisi sint cum sua ip- I sius bonitate necessario eonnexa ', h. e. nisi sint instru- menta ad eum finem necessaria. Atqui divina bonitas in seipsa persecta est , et potest esse siue aliis , nec aliquid persectionis a ereaturis mutuatur. Non igitur eas voluit necessario. v

Solotimur objecta. 4Obite. I. In Deo omnia sunt unus , et necessarius aetus. Ergo etiam voluntas producendi creaturas necessaria est. t. Dist. cons. Est necessaria, si spectetur quoad substantiam , cono. non enim distinguitur reipsa voluntas a tiatura divina. Si spectetur quoad ejus relationem ad res extra.Deum. neg. Idem ergo actus, scilicet divina Voluntas , neccssarius est in Deo, et liber . seu poterat μου. Tom. u. I

163쪽

isim Theo/oxicarunt Institui. Lib. V. Pars I. cap. V. Deus illuni ieierre lautum ad essentiam , et boli itate in quam a in creatu as autem imito motio. Ohile. 11. Boniam ejus est tiaturae , iit seipstim di iusidiit sq). .Dri s , qui est ipsa bonitas , necessario debuit aliissi ullo producere creaturas , iit c insessunderet bonitatis suac divitia . Neg. cons. Cum snim dicitur , inquit Sylvitis L P. Q. XIX. art. 3. , quod bonum sit sui dis si-νum , non in catur , quod actu se debeat aliis communicare , sed quod possit ; ac proinde quampis deeeat dioinam bonitatem aliis se communicare actu, hoc tamen non arguit in Deo nopam Perfectionem ,. quod acturaliter se communicet.

CAP. V. ostenditur , res a Deo creathis indigere assidua Dei

Ado. Es a Deo creatas ab ipso assidue gubernari. D atque eum ad finem dirigi, ad quem Creatae sunt , Osielidimus Lib. III cap. 15. Videamus nune , an orcaturae ut exi tant, praeter creationem, yssidq;ι Dqi actique egeant ; sicut lumen assidua indiget actione solis, qua cossante, illico evanescit. Ilaec autem assidua Dei actio, conserpatio dicitur.

Croaturas assiduo Dei consereatione indigere, ut, existant, dogma Mei est.

Prob. I. ex Script. Sap. XI. 26. Quomodo Posseι aliquid. permaner , nisi tu potuisses φ. Ioauia V.

164쪽

De rhrum creatione. i 63 ut sunt is. Colos. I. 17. Omnia in ipso constant. Heb. I. 3. Portans omnia perbo seirtutis suae. Vrg Prob. II. eae PP. i. in Augustinus Lib. IV. de Gen. rad lit. cap. 12. Creatoris, inquit , potentia, et Omnipotentis , atque omni tenentis pirtus causa subsistendi est omni creaturae : quae pirius ab eis , quae Creata Sunt , regendis, si aliquando cessaret, sintiu '

nisi irrationabili m nti esse potest . quod cuncta quae facta sunt , eodem ipso sustinente vigent . et Perseverant esse quod sunt, quo faciente de nihilo

habent esse quod sunt. Prob. III. ratione. Creatur e cum ab aeterno non eXtarent . sicut non potuissent existere, nisi Deus voluisset; ita non possunt diutius existere, quam quandiu voluit ab aeterno Deus , ut existerent. Atqui voluntas Dei , ut creaturae aliquandiu e 3 istant, est ipsa

Coras rvatio. Ergo tion possunt creaturae tu existentia sua permanere sitie Dei conservatione.

Objectiones. Obie. I. Si res creatae assidua Dei conservatione in ligerent , dicendum esset , eas natura sua tendere in nihilum ; ac proinde transitus rei in nihilum esset iiique rei crcal ac Daturalis. Atqui hoc absurdum est:

in tantum enim Daturae rerum adversatur ejusimodi

destructio , ut quidlibet ad sui conservationem lenit it, Dec possit in nilii luin, nisi per potentiani iii filii taria

reverti. Ergo. U. Dist. xv . Transitus rei in Dillitum esset cuilibet creaturae naturalis , si creatura foectetur in seipsa , aut eomparetur cum Creatis causis, ner. Si spectetur ut ens ex nihilo productum , et comparetur Cum prima causa, a qua ex Nitillo producta est, cong. Pari ratione dist. min. Naturae rerum adversatur de structio , ct transitus in nihilum, si res spectentur ire Seipsis, aut comparentur cum creatis causis , conc. Si spectentiir tit res ex nihilo produciae, et comparentur Cum Deo , a quo productae sunt ex Dihilo, neς. Crcaturae itaque cum non existarit a se , sed exotur

165쪽

Dipotcntissinia Dei voluntate , qui eas ex Dil illo crea vit , in voluit, ut iii ea existentia Permanerent, profecto nee a seipsis , Deo ab aliis creatis causis redigi possunt in niti illim ; alioquin aliqua creatu causa posset obsistere voluntati omnipotentis. Sed ex eo ipso,

quod non existunt a se , consequens est , ut existentia non sit ipsis naturalis alioquin essent necessario, et a se ipsis ) ; sed adveniunt illis extrinsecus , ho est a voluntate Dei ; ac proinde si considerentur prout divinitus eductae sunt ex nihilo, tendunt in nihilum; et tandiu existunt qualidiu voluerit Deus, qui eas ex nihilo creavit. Hinc Gregorius M. Lib. XVI.

Moral. Cay. 18. Omnia, inquit, tenderent in nihi- tam , nisi ea manus omn*oteulis conseroaret. Objic. II. Possunt homines opera essicere, quae semel essecta pergunt existere; licet assidua artificis manu minime teneantur. Atqui Dcus est qualibet creatura infinite potentior. Ergo a sortiori potuit producere res ex nihilo, quae semel essectae non indigeant assidua actione ejus , ut pergant existere. U. Neg. cons. et parit. Homines enim non producunt ex nihilo materiam, ex qua Opera componunt, sed materia ipsa jam existit, et voluntate Dei conse vatur; imo et secundum leges motus, quae ab ipso Deo seoantur . non potest a seipsa moveri de loco, in quo ab artifice homine semel Iocata est ὁ atque ideo opera ab hominibus effectu permanent sine nova ipsius hominis actione; conservantur enim Perleges motus , et quietis: quae leges a Deo servantur, a quo patulae sunt. At Deus res omnes ab aeterno non existentes ex nihilo creavit , hoc est voluit, ut existerent; ac proinde tamdiu possunt existere , quandiu Deus voluerit. Corollarium. Conservatio igitur est continuata creatio ; hoc est eadem illa actione , qua Deus ab aeterno voluit , utereaturae existerent, voluit etiam , ut aliquandiu existerent. Haec autem Voluntas in Deo permanens, Conservatio rerum est. Sed iam expendendum est, utrum non solum ut existant, verum etiam ut agant, et

166쪽

operentur , assidua Dei actione , sive concursu Tesomnes creatae indigeant. CAP. VI. De actione , sise concursu Dei ad singulos creat

Adsi. I. concursus est actio, per quam Deus sima Cum creaturis operatur, ct singulos carum actus, atque motus producit. Duplex autem distinguitur Concursus, mediatus, et immediatus, sive sim/ιltaneus, ut Seholae aiunt. Prior est ipsa vis agendi. creaturis ingenita. Alter est peculiaris Dei actio,iqua creaturam ad singulos actus emciendos adiuvat. Et de concursu quidem mediato , quin sit crcaturis ad singulos actus De cessarius , ncino est, qui dubitet. Scd utrum concursus simultaneus sit ita necessarius, ut sitie eo Creat rae , nec agere, nec ullo pacto , ne latum quidem unguem moveri possint , i quirendum est. , . . II. Sunt autem nonnulli, praesertim Thomistae, qui se non soIum Dei concursum ad singulos creaturarum actus docent esse necessarium, sed physicam quandam Praemotionem requirunt, qua Deus creaturas, jam omnino ad agendum dispositas , ipse per se moVeat. m. Nos creaturas omnes dividimus in classes duas, quarum altera est creaturarum intelligentium, quae ingenita vi actuosa, et libertate pollent; altera inertium corporum. Loquimur autem hic de actibus creaturarum naturalibus : nam de superna ratibus, qui

per gratiam Dei sunt. alibi erit dicendi Ioeus. Qui-Dus rite disti notis. quid de hac celebri inter Philosophos , et Theologos controversia entiamus, Sequentibus explieamus propositionibus.

PROPOSITI OI.

Concursus Dei ad singulos creaturαrum actus immediatus , cujuscumque illae sint generis , est certo

necessarius.

Prob. I. eae Seripe. Aet. XVII. 28 ait Paulus: Inrpsos Deo oloimus. et mo cemur, et sumus. Quod ait

167쪽

isso Theologicarum Inytim . Gh. V. Pars. I. Cay. IV. iii lyso nos illo vehi , ii oti significat.creaturas in Deo linum , clii:isi tu loco, ut impie explicavit Suitiora; sed significat ex ipso , tamquam prima causa ellectrice, ac uiove ille . in i 'so . enim , et ex iPso in Scriptaris Novi Testamen ii passi in eodem sensu ponuntur, ut advertit Grutius ; et patet'ex ipso contextu cit. P. Ac l. Dixerat enim antea l 'aulus : Cuuι ipse Deus det omnibus ollam, et insPirationem, et Omula: et paucis iii ieriectis , subdit, in Uso enim Misimus , eertio emtir , et sumias: uiuic manifestu ii est, cum pro causa ossiciente , atque movetite Iaudata verba Posuisse.'Ergo.

Praeterea pleni sunt Scripturarum libri eiusmodi testimoniis livibus actioncs, et motus creaturarum tuniirrationabilium, tum intelligetilium ipsi Deo tribuuntur. Sio de creaturis irrationabilibus legimus in Evangelio Matth. VI.'26. Respicite Molatilia caeli, quoniam non serunt, Neqiae metu ut , Neque Cougre ne in horrea et et Pater oester coelestis Pascit illa. . . . foenum agri, quod hodie est, et cras in clibaniam mittitur, Deus sic pertit. Et in Psalmo CIII eleganti oratione repraesentatur Deus , ut Pater familias, qui unicuique vel minimae creaturae tribuit et motum , et escam. Denique omnia naturae essecta, vetiti, pluviae , tempestates , lalgura , lonitrua , ct quidquid fieri in rerum uuiversitate cernimus , Deus ipse efficere saepessis ne dicitur. De creaturis vcro iii telligetitibus ait

Isaias cap. XXVI. 12. Domine. . . . Omnia opera n Stra operastis es nobis.

Prob. II ra ione. Deuς , ut supra ostendimus, sit gulis momentis creaturas conservat ; sive eae sint itara solii , sive in quiete. Atqui conservare 'creaturam in ii otii iiiiiii est aliud nisi olim ejusdem motu . et actio De Concurrere. Ergo etc. Adde quod ex vulgari etatori perari sequitur esse. Si ergo Creaturae, ut sint, assiduo Dei concursu , et actione indigent, qua Cessante, abirent in nihilum ; hi lic esscitur , eas , ut o Perei tur eodem concursu , et operatione itidigere A qua ce - ute , itu latum suidem unguem moveri Possent..

168쪽

De rorum creatione. . si 'injectiones.

Obyle. 1. Si creaturae in singlesis acti otii hus concursu Dei e reia . scitatra Deus ipsis agendi vim , et polo statem itidi disset. At lino alMurdum est. Ergo. U. Neg. mo. et Suρρositum. Supponit citim objectio , Dirum ii uicti lue Creaturae indidisse vim agendi, Mori lM:ndentem ab ipso , cpiod salsum est.; alioquin

Creaturae cssciit non causae secundae , scd primae suo iam actuum. Tribuit ergo Deus creaturis vim agendi, Viae creaturis Conveniebat, hoc est a prima causa Pendi ratem ; hieg aut iii agendi vis pcr concursum Dei

ad singulos actus inani; non redditur, aut nutilis: imo

tutic essectum Producit suuii . Ius . i. in Si creaturae lali instri ictae e1ῖe DL age istivi, iat in singillis actibus concursu , it ἰ ictione Dei egere iit , dicendae cssent iii emim Dei instrui neu tum At qui iis c salsum est ; alioquin nutioncs non creaturari in essent , sed Dci ; quia actio non istrii merito , sed cat Sae , quae instrii inclitum movct, alti trutitur. Ergo. moI. Dicendae essent iii strumcntum impro a Prie , conc. Proprie , neg. Propric eni in instri ni en-tuni dicitur, quod nulla vi agendi polici, iit a seia in manu fabri. Improprie autem dieitur instrumentum , quod instructum quidem est agendi vi , sed quae ab

ulla causa Pendeat. Ιloc sensu creaturae improprie dici possunt Dei instrumenta , ct revera ita dicuntur in Scripturis. Vae Assur, oirga b oris mei et baculus ipse est: Isaiae X. 5. Actio autem instrumenti proprie dicti non istrumento tribuitur, sed causae Principi. Noli ita tamen sentiendum cst de actione clus rei, suae ingtrument lina improprie dicitur. In l. 2. in Eo excellentius judicatur opus , et 'tarato nobilior habetur artifex , qt1aulo minus machina indiget maiiu artificis, ut moveri pergat Ergo si creatu-xac non indigerent assiduo Dei concursu , Ut move - 1etitur , non solum id nillil inceret potentiae Dei, sed magis eam collanici 1daret. U. Neg. con . et Parit. In eo en exempli dissimili iudi quod Atti sex noti est materiae coit .litoi , , d id istulatrimodo propositum habet, ut partus in Achivasi.

169쪽

463 Theologiearum Instaut. Lib. V. Pars. I. P.

ita assabra componat, ut conservante et Concurretite

De O , Possint eas vires exercre , t tuas ab ipso Deo acceperuiit ; binc quo Promptius eas vires exerunt eo opus est cxcellcntius, et nobilior artifex. At Deus cum sit rerum ex nihilo creator , non poterat Creaturam cssicere ab ipso non pendeuicui. Inst. 3. Recte servatur subjectio creaturarum Primae causae , si nihil agaut, quod non oriatur ab illai generali sgendi polentia : quam a prima causa a ceperunt ; liret in singulis actibus speciali non egeant,

Primae causae actione , atque Concursu. Ergo.. V. Neg. ant. Cum enim , ut supra dictum est, concursus Dei ad singulos creaturarum ocius nihil aliud sit

nisi conservatio creaturarum in motu, si crcaturae sine eo concursu moveri possent, atque agere , dicendum esset, creaturas in motu existentes non indigere saltem quoad actualem motum Dei conservatione , ideo que a prima causa ea ita re non pendere. O M. II. Si Deus ad singulos creaturarum actu&Conclineret, Prosecto concurreret etiam ad actus impios , et scelestos. Sed hoc abhoi rei a bonital , ct Sanctitate Dei. Ergo. U. Dist. mG. Concurreret ad actus impios, atque scelestos : si spectentur quoad physicum , et materια- ω ut Scholae loquuntur , conc. Si spectentur quoad formale, neg. In pcccato enim duo distinguenda sunt; Dimirum I. v ipsc actus, quatenus ens aliquod est, quod Physicum, et materiale pcccati dicitur: a. R ipsius actus inordinatio , quae est formale peccatum , Deque ens aliquod positivum est, sed privatio recti ordinis iii Deum , per quam creatura in Seipsa , tam quam in ultimo fiuc consistit, ac quiescit. Sic in sur-to . aut homicidio , extensio maniis, aliique motus sunt physic' m , et materiale peccatum : desectus vero recti ordinis horum actuum in sinem , formale i ecca

luna est. Atque haec tion solum in externis actibus , vertim etiam in interioribus voluntatis operationibus distingvcnda sunt. Sic in voluntate dolii ratus homicidii appetitus , quatenus est motus quidam meruis ex intellectu, ei voluntate procedens. materiale Peccati st; quatenus auterii motus hic inordinatus est, sistens in creatura, tamquam in ultimo sine , tuordinatio illa

170쪽

De rerum Creatione. I 69

est formiae peccati. IIis igitur ita distinctis , si consideretitur actus illi, iit aliquid physicum , atque materiale , boni sunt, et secundum generales evcniunt Naturae leges . quas Deus , utpote universalis rerum gubernalor , Constititit . et servat. Si vero consideretur in illis inordinatio , sunt utique peccata , non a Deo movente sacta , sed a creata voluntate . quae ab

ultimo sine deficietis , concursu Dei, qui bonus est, abutitur, ut in creatura tamquam in ultimo sine si iii- scat qua de re queritur ipse Deus apud Isaiam. XLIII. z4. dicc is : serpire me fecisti in peccatis inis. Inst. I. V Physicum, ct formale peecatum non distinguuntur reipsa 3 vel saltem ita inter se conjuncta sunt, ut divelli a se invicem non possint. Sic ira actibus interioribus , ex gr. in odio Dei non potest,rcipsa distingui physicum , et formale peccatum ; sed ipse ph

sicus actus malus est. In actibus Vero externis, ex. gr.

in liomicidio , molus, qui ad illud Iγerpetratiduni adhibentur, ita conjuncti sunt cuni formali peccato, ut nullo pacto separari ab illo possint. Ergo Si Deus concurreret ad physicum peccati, etiam ad formale con-

Curreret.

Neg. cons. Quando enim essectus aliquis a duabus causis Pendet, quarum lina persccta est , altera vero imperfecta , atque deficiens; tunc desectus , et inordinatio . quae in essectu illo est , licet re ipsa ab eo non distinguatur . vel separari non Possit , non lamen est a causa persecta , sed ab impersccta , et deiiciente. Ita si arti sex excellentissimus pravo utatur instrumento , desectus certe , qui in opere est, licet ab opere ipso minime distinguatur , nec separari possit, non tamen ab artifice est , Sed ab instrumento. Pari ratione quamquam animus est, qui pedem movet ;Claudicatio lamcn non animo, sed male assectae tibiae tribuitur , ut S. Thonras advertit. MuIto magis orgo cum peccatum procedat non ab instrumento innitimo, sed ab hominis voluntate libera , imperscosa , et du-siciente , licet sat concurrente Deo. causa persectisSima , nequc in eo distinguatur re ipsa phrsicum . et formale , tamen desectus , et inordinatio non est a Deo con currente ad yhysicum actum, sed a voluntate creata. Inst. I. ' Non licet e curiere cum alterius actione

SEARCH

MENU NAVIGATION