Institutiones theologicae ad usum studiosae juventutis auctore Cajetano De Fulgure Aversane .. Tomus 2. Continens tractatus. De Trinitate. De rerum creatione. 2

발행: 1827년

분량: 399페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

191쪽

39o Theologiearum Inssit. Lib. V Pars II. Cap. III.

PROPOSITIO.

Angeli utroque in do immortales sunt, hoc est tum ab intrinseco . tum ab extrinsem.

Prob. I a. pars. Quod est spiritaIe , est immortale ab inirinseco , li. e. nullum habet in se corruptionis principium ; ut de atiimo humano in Metaphysicis ostenditur. Atqui Angeli spiritales sunt, ut supra demonstratum est. Ergo.

Prob. Ia. pars. quae est dogma fidei. Quod Deus in aeternum conservabit , est extrinsecus immortale. Atqui Deus Angelos in aetet num conservabit: malos quidem in supplicium aeternum ; bonos vero in vitam aeternam. Nam Mαι. XXV. I. 46. ignis aeternus dieitur paratus diabolo . et Angelis ejus : vita vero aeterna justis . ac proinde etiam Angelis. Ergo. Objc. I. Damascenu Lib. II. dejid. Orιέ. cap. 3. aliique Patres docent, Angelos esse immortales nora natura , sed gratia. Ergo non sunt intrinsecus im

mortales.

Neg. cons. Nomine enim gratiae intelIigunt ibi Patres non supernaturale donum , sed ipsam creationem, h. e. docent, solum Deum habere immortalitatem a seipso . sicut ait Apostolus Iad Tim. VI. 16 Qui solus habet inamorialitntem et Angelos vero immortalitatem habere beneficio Creatoris. Quo modo, inquit Hieronymus in Epist. ad Tit., solus immortalicarem habere dicatur scum et Angelos, et multas rationabiles fecerit ereaturas, quibus dederit immortalitatem ;ita sidus dicitur oerax , non Dod et ceteri non immo tales, et oeritatis sint amatores,sed quod ille solus naturaliter sit immortalis . et pertis:eeseri Mero inintortalitatem,et peritatem eae largitiovis iρsius dono conseq ilantur. Inst. Quod non habet itnmortalitatem, nisi a Deo conservantc . non habet intrinsecus immortalitatem. Atqui Angeli nonnisi a Deo conservante immortalitatem. habent ; quia si Dei conservatio cessaret , abirent in nihilum. Ergo. Is . Neg. Πιin. Solus enim Deus ita immortalitatem habet intrinsecus , ut alio non indigeat, reliqua vero,

192쪽

' De rerum creatione. ' '

si non Ilabent in se corruptionis Principitina , Intrinsecus immortalia dicuntur , quia ipsa per se perire non possUM , Deo ab ulla creata causa itistiui ; sed tantum a Suprema , atque omnipotCnii ' potestate ,

nempe Deo, qui ea conservare cessat. '

S. m.

rum angeli disserant intre Se SPecis , an numero. A . COIebris est doctrina S. Thomae L P. rari. 4. singulos Angelos inter se disserre 'specie, noti Numero: quam doctrinam saepe alibi inculcat, in ea que suit adeo constans, ut diceret , impossibile esse.

ac repugnans fingere duos ejusdem speciei Angrios: Beliqui Theologi dividuntur in partes duas e alii vo-Iunt , Angelos diversoriam ordinum , de quibus ordinibus in Ira erit dicendi locus , inter se differre specie;

eiusdem vero' 'ordinis Angelos Numero 'inter se disserta Te : alii vero asεerunt , omnes angelos Rusdem ' esse

specie, ; Afferre autem inter se numero , et proprie alibus accidentalibos. Denique nonnulli rem ilicertam esse docens, secuit 'Augustinum , qui in Enchirid. Cay. 58. nescire se sale ur, quae sint in iuprema Atium societate disserentiae Personarum. a

Prob. in . pars. I.' Auctoritas S. Thomae omnitim Me in physicorun acutissimi, unumquemque' terrexedebet , ne cito pronunciet, eum in hac meipphysica quaestione errasse. 2. in Balio S. Thomae Non levis si ponderis , si penitus inspiciatur. Ait enim', principium in dioiduationis , seu causam cur in eadem specie unum ab altero individuum disserat , esse ma-

193쪽

se invicem in individuo disterre ; sed oinuis in er eos distitieuoitio ratio ab ipsa fornia repelciada est. 11aec, INquam , ratio contemnenda noti est; quia in iis . quae ex materia , et forma non sunt composita , quales sunt Anguli, non est nisi sola sorii a , sive natura materiae expers - Atqui sieri non potest, ut sint duae ejusdem speciei sormae sinu materia i cx. gr. duae albitudines : sed tantum esse possunt duo chrpora alba. Ergo. Isinc doctissimus Estius doctrinam S. Thomae probabiliorem appellat , licet concedat , saltem divina potentia fieri posse , ut sint duo Angeli ejusdem speeiei : quod S Thomas meliori consequentia

ex suis principiis negat, utpote contradictionem iti- volvens E contrario communis Theologorum doctrina ab hac sentcntia abhorrens, gravi quoque ratione nititur; quia animae humanae , licet a corporibus Separatae , remanent tamen ejusdem speciei, ct numero tantum inter se disserunt. Igitur obscura valde, et implexa quaestio est Prob. 3a. pars. I. R Basilius Lib. Ire coni. Eunom. Angeli omnes, ut ayyellationis unius , sic et naturae omnino sunt ejusdem in picem ; nam et stella astella dissert in gloria , natura pero stellarum omnium est una. a.' Cyrillus Alex. Lib. II, in Ioan. Angelus ab altero Angelo nulla re dissere secundum id quod sunt Angeli, nempe pro eo, quod cum siue ejusdem omnes 3peciei, in unam naturam colligantur. Ergo. . . .

Dixi in proρ. saltem ejusdem ordinis ; quia verisimilius videtur , Angelos diversorum ordinum specie disserre. Si enim Deus in rebus corporeis ad pulci tritudinem universi tot genera, ac species multiplicavit, verisimilius est, idem secisse in substatitiis spiritalibus. Objectiones praetermittimus in quaestione momenti non magni. Iam explicata Angelorum natura , de eorum proprietatibus dicendum est.

194쪽

De rerum crea tione.

C A P. IV.

Da proρrietatibus Angelorum naturalibus. Ado. rationabiIis quaelibet creatura , praeter proprietates naturae insitas , etiam Supe naturalibus a Deo sit instructa donis , nos ut ordine Procedamus , primo naturales , delude supernaturales Λngelorum proprietates explicabimus. Naturales autem eorum proprietates quatuor sunt: I. intellectus, ad quem pertiuet etiam locutio, seu modus, quo urius alterius cogitationes sibi siguificatas tutelligit: et .vvoluntas; 3.' locus, et de loco in locum mutatio: 4. QVis, atque potestas movendi eoxpora. De his gravissimae excitantur controversiae.

S. I.

De intelleeια , et Iocutione Angeloriam.' Ado. AngeIos esse intelligetitia praeditos, ex sacris Ilieris perspicuum est: quae quidem talia Augelis at- tribuunt, quae sine intelligentia fieri non possunt; uia quod Deum in rerum creatione mirabundi Iauis averint Iob. XXXVIII. 7. ex versione LXX.: quod semper iaciem Patris videant Mati. XVIII. I.': quod sint administratorii spiritus etc. Sed quaeritur 3. 'an Angelorum intellectus similis nostro sit, qui partim simplici intellectione, partim ratiocinatione cognoscimus : I. ' ad quaenam se extendat objecta, uirum scilicet res omites sive spiritales , sive corporeas via deat : utrum arcana Dei : utrum sutura libera: deuique utrum secretas aliorum Angelorum,atque hominum

ogitationes : quae hie singillatim expedienda sunt. .. Tom. II. . 13

195쪽

Verisimilius est, Molos non ratiocinatione, sed simplici intellectione cognoscere ea , quae natura- liter rident.

Prob. I. ex auctoritate S. Tliomae I P. Q. LVIII. uri. 3. Inferiores, Inquit, inteuectus , scilicet homi-ntiri, per quemdam motum , et discursum intelleoluatis operationis 'ersectionem in cognitione perstratis ad imuntur , dum scilicet ex uno cognito in alitia insto iliam procedunt. Si autem statim in iρsa eo-gnitione principii noιi inspicerem, tit quasi notas , Omnes concmSiones consequentes , in eis discursus Io . eum non haberet. Ee hoc 'est in Angelis et quia statim in illis , q uae primo naturaliter cognoscunt, in victam omnia quaecumque in eis cognosci Possunt. Ῥrob. II. Videmus, homines, quo sunt ingenii praestantioris, eo pili res in principitis sine ratiocinatione videre conclusiones. Atqui Angelorum ilitelligentia acutior , et vividior est humana. Ergo non videtur itid; gere ratiocinatione ; sed statim in principiis εοgnoscere veritates, quae ex iis eonsequuntur , et in effectibus videre causas , ei vidissim in causis Detus. Dixi quare naturaliter rident , nam circa singularia, quorum notitiain acquirunt eos uti ratiocmatione verisimile est ; sicut ex miraculis Christi ratiocina do consciebant, ipsum esse Messiam.

Angeli non oliuent omnia posεibilia. Tamen omnium rerum existentium ideas a primo creationis momento impressas , et ' ingenitas habuere, sal emquoad earum species ; simulque naturalem Dei

cognitionem. tProb. a. pars. Cognoscere omnia possibilia est divinam omnipotentiam , ideoque et essentiam divinam,

196쪽

prchendere. Sed hoc solius mittis iiis nitae , sive sei. m. Ergo etc. Multa taliaeta Possibilia Possutit cognoscere i tum frita holitives , licet Angelis luseriores , multa possibilia cogitoscunt ό lum quia cum Angeli sint administratorii spiritus , pertinet saepe ad eorum ministerium scire quid sit possibile , quid non . Prob. 2a. pars. II Angeli creati sutit a Deo per- secii : Dei , cnim , perfecm sunt ορerra : Deuter. XXXII. 4. Atqui pertinet ad persectionem naturae

intelligetuis cognitio rc tum omnium cXistenti urn I saltem quoad species , nam tau merum omnium singula xium individuorum scire noti est ad persectioneiii intelligentiS naturae Decessarium. 2.9 Deus primo homini , eo quod ultorum caput , et doctor futurus erat, gerum Naturalium scientiam itididit , ut infra docebinius. Ergo u sortiori Angelis , quibus sublitniora mi alis teria , et ipsorum hominum custodiam dc stinabat. Prob. 3 a. Pars. Angeli ut supra dictum est, vident sine ratiocinatione cflectus in causis , et causas in en' 1cctibus. Atqui omnes creas urac , quarum Angelii deos habent, sutit esse clus primae Causae , sive Dei. Ergo quocumque vertant mentis aciem sive in seipsos sive in alias res creatas , semper iis occurret Deus , qui omnia ex nihilo creavit . et SerVat , et cum singulis earum actibus concurrit. Praeterea si homines sensibilibus rebus illecti , ut lue hebetali , ex creatu

ris Deum cognoverutit ; a sortiori Angeli , qui majori pollent intelligentiae acumine, et nobiliora Dei

spera conspiciunt.

Praeter generales rerum omnium icti as , Angeli res USOS Praesente4 vident : licet, quomodo id fiat

incertum sit.

Prob. a. pars. Angeli , ut habetur Iob. XXXVIII.

. e X Versione LXX., in rerum creatione Deum laudarunt : stini administratorii Spiritus in ministerium uis i Propter eos , qui haereditatem capient salutis IIebr. f. 4. Atqui nec Deum laudare poteraut . uec ejuβ jussa sacere, si res praesentes non videtent. λ-

197쪽

μni nil oMittitio Caeci, et surdi, isti aratiles Diiiiii , qtiae Circa ipsos sutil. Ergo. Prob. a a pars. Licet Itomis fiensus habeat, in quos agiliat exteriora corpora i tamen adeo obscurum est , , quomodo mens humana , quae Spiritalis est assciatur a

sensibus, ac praesentia corporn videat, ut nihil certi adhuc in Metaphysicis hac de re statui poluerit. Ergo a sortiori id obscurum erit de Angelis, quos omnino spiritales esse. et corporis expertes, supra docuimus. Hinc nonnulli docentis Augelos res praesentcs videre in Deo , tam tuam in speculo i uellectimii, narituraliter illuminante rationales creaturas : quod etiam in Itoni inibiis asserebat Malebranchius. Alii putant , Deum ipsum , qui generales rerum ideas AngeIis in creatione indidit, occasione rerum praesentium ipsis, immitiere ideas rerum singularium . ntistae praesentium. Bes obscura est. Qui Angelos subtilissimis corporibus indutos putabant , dissicultatem non effugiebant; ad luc enim obscurum erat : quomodo subtilissima ill corpora in spiritus agerent.

Areana Dei, seu res supernaturales , et decreta Dei libera, φιae pertinenι ad mysteria Religionis , Angeli naturae piritas non pident. Vident tamen ex syeciali reo latione quae Moluit Deus ipsis

ostendere.

Prob. a. Pars. I.' I. Cor. II. I i. Quae Dei sunt, nemo cognovit, nisi Spiritus Dei. Et Mane. XIII. 32. De die autem illo pel hora nemo scit, neque Angeli in caelo. Ergo haec etiam propositio ad siden pertinet. I. Inter naturales Angelicae intelligentiae vi-rcs , et res supernaturales nulla proportio est. Item inter Deum, quem Angeli naturaliter cognoscunt, et

libera ejus decreta tiecessarius non est connexus. Ergo et c.

Prob. 22. pars. i. ' Angeli antequam beatitudinem

supernaturalem , et aeternam assequerentur , Superua

turalia aliqua per fidem cognhverunt; alioquin natur ii lumine supra naturalem suem pervetii F eut.

198쪽

13e ferit u creatione. 193

ea peh revelatiotimii cognovcristit. Quaena in autem illa suerint , inter Tlicologos Non coiislui. 2. ' Quae Deus homini hus Angelorum iiiiiii sterio 1 cvelavit , culti sitioili fuerunt omnia , vel fere omnia quas Patriarchis, atque Propheiis revelata sutat , Per revelationem ivmotuerunt Angelis

los talia isse istite lapsum malorum , ct beatitudinc ni honorum , Cum eorum gratia , et gloria ex incritis

Christi non penderet. Alii vero post S. Thomam fm-tant , a principio quidem suisse imperfecte coguitum ab Angelis mysterium illud. Dcinde plenius iis revelatum , saltem 'lito,d eju3 substantiam , cum beatitudincm assecuti furit. Mox paulatim , prout tempus, et causa postulabat , etiam aliquas circumstantias iis in Doluisse cum scilicet circumstantiae illac , pula temporis , loci , etc. hominibus revelatae sunt. Tande in plenissime quoad omnes circumstantias mysterium il

lud Angelos didicisse in ipsa Ecclesiae institutione juxta id , qnod ait Apostolus Ephes. III. 8. Sibi

dat lini esse gratiam in gentibus epangelizare Droestigabiles dioi ias Christi, et illuminare omnes , quast sit dispensatio Sacramenti absconditi a saeculis ira Deo. . . . ut innotescat Principalibus , et Potestalibus hi caelestibus per Ecclesiam multiformis sapientia Dei. Et L Tim. III. I 6. vocat incarnationem Ver-hi magnum sacramentum , quod manifestatum est ira carne , justifcatum est in Spiritu , GPParuit Angelisa. Inde Chrysostomus Hom. IV. de Inconlprehensib. Vide , inquit , quantus honor humanae naturae est habifus, ut nobiscrιm , et Per nos Caelestes piritues Regis arcana cognoperint. Non quod Angeli lineo, didicerint ab Apostolis , sed in Apostolis , ut observat S. Thomas. Comment . in cap. III. Ephes

tiara libera , nisi Deo repetante , Angeli naturau. lumine certo Praenoscere non Pos3unt. Dogma f- dei eSt. Prob. I. Deus Isaiae 23. hunc Divinitalia proprium obur deletem constituit , iactiti vin fututorum

199쪽

Annuntiate quae νentiara sunt in futurum , et scient ινςtita Dii estis ros. Unde Tertullian Aροιρος. ca .. 1 . idoneum , inquit, testinioniuna Dirinitatis , peria as disinationis. Prob. II. Mens creata pergipere non Potest, nisi quae sunt aut in se ipsa, aut in causas At latura li-heta non sunt in se ipsa . quia sutura ; Non in ca

sa, quia Iibera. Ergo non potest ea videre , nisi ut possibilia. Dixi autem futura libera ; quia quae edi naturalium

eausarum actione, et concursu necessario pendent,

ut solis , lunaeque cclipses , tempestatum vicissitudines etc. Angeli , ut sunt ingenio aetatissimi, praenΟ-scunt ; licet etiam in eo salii'possint , si Deus pro

suprema potestate sua in res cretas naturae leges ali qualido velit suspendere i ut ex. gr. Cursum Solis , orante Iosue.

Dixi certo ; nam conjectura assequi possunt quid' quisque verisimilius sit facturus, spectato hominis ingenio , consuetudine, omnibusq. aliis ciscumstantiis ;si enim id aliquando faciunt homines , multo imaginΑngeli. quorum intelligentia subtilior est, et expe-xientia major. Oseetiones.

Obiis. I. Μulta daemones pliadixisse legimus in pud Ethnteos , quae vera suisse probavit eventus. Ndeo enim toto sere octe celeberrima iserunt oracula Amuinis 'thii , responsa Ammonis, Sortes Prae nastinae, et alia Alsorum numinum vaticinia , quas m nihiI umquam praedixissent, aut si nurnquam Prae dictioni respondisset eventus , quis suisset adeo demens , ut ea ulterius consulerelr Atqui illa non ae ceperunt ex Dei revelatione. Ergo praeviderunt na turali lumine. m. Dist. mas. Praedixerunt sutura necessaria ex naturalibus eausis oritura ἔ vel eontingentia quidem, sed iam facta in remotissimis regionibus , quae hominibus id ignorantibus videbantur stilura, eonc. Praedixerunt sutura libera , subdist. Praedixerunt certo ,. nex. Per eonjecturam , et ambigue ἰ ut responsio o- cisti in utriumue sensum trahi posset, cono. Scien

200쪽

De rerum creat Ione. 199 durn est. Antonium Van-Date Gib. de Oraculis ,

corrogatis undique multis oraculorum historiis , ns-Serere , omnia numinum Vaticinia non a daemonibus

fusa , sed conficta a Sacerdotibus, qui oracula ve ditantes . de stupida hominum credulitate quaestum faciebant. Ipsi Gcntiles emunctae naris id videntur sensisse ; nam Demosthenes aiebat Pythiam ζε:υ, hoc est muneribus Philippi corruptam pro eodem oracula laudere ; et Cicero ait, ideo Apollinem Pyllitum sua aetate obmutuisse, quia homines minus creduli esse coeperunt. Sed licet fateamur, multa oracula coiisicta esse calliditate Sacerdotum, temere tamen id asseritur de omnibus contra Constantem omnium Patrum doctrinam , qui viciniores iis temporibus , vaticinia illa aliqua ex parte daemonibus tribuunt. Quare ex proposita distinctione, dicimus,

daemones , Dei aemulatores , assectasse Semper, et Vendita se pracsci eutiam futurorum . quam sciebant unius ori Dei esse propriam , ut cultoribus suis suam quasi dioinitatem commendarent, ut ait Augustinus ILib. de Dioinat. daemonum cap. 7. Eos tamen Praedicere non posse nisi I.' esseclus necessarios Causarum naturalium : quae caussae cum hominibus ignotae sint, ii pro vero vaticinio praedictionem accipiunt ea. ' pro summa celeritate , qua de loco iii tomini moveri queunt , edicere posse ut praesentia vel sutura , quae in regionibus remotissimis acciderunt: 3. res vere contingentes , et liberas praedicere non posse nisi ex conjectura plerumque tallaci s vel tali verborum ambiguitate , et involucro , ut qui clamque casus accidat , possit vaticinium eo trahi : quale suit illud : Aio te AEacida Romanos pincere Posse I item illud : Craestis Alim stiperans magnam disyerdet Ο-Pum Mim , ut observat Augustinus Lib. III. de Cio. caP. 17. , Lactantius Lib. II. cap. i4., et ipse Cicem Lib. II. de dioinat. Caeteriam daemones sutura libera ignorare , salso que praedicere , patet ex Scripturis. Bis enim salso praedixit Satanas , Iobuni peccaturum , si Deus illum calamitatibus Probaret. Imo , ut observat Ambrosius,

i tamquam diabolus suppibi simias viros saucios teΠ ἐπ-liouibus impeteret, si se certo sciret ab iis turpiter

SEARCH

MENU NAVIGATION