장음표시 사용
111쪽
narratione, eaque subita levi aliquo errore et ad rem nihil attinente labi potuit.' Nos addit, non Stephanum ab omni lapsu, sed Evangelistam vindicare debemus. Ex locorum circumstantiis inle pretandum est, quod Matth. VIII de Daemoniaeis dieitur extra urbem in monumentis habitantibus; aut illa Matth. X . . . quae in crinrem audistis, Praedicate smer tecta . . . 'V. Parallelismus. Μagnum demum, ad Scripturae intelligentiam adjumentum est Scriptura ipsa; ut S. Aug. praeclaredoeet stis. XIII Cons et II de Doe. m. . Iam ipsa frequengi divinorum eloquiorum lectio promptam quandam et expeditam facultatem parit intelligendi ea, quae primum obscura et ambigua videbantur; verum, ut fructus ex hac leetione uberior percipiatur, juvat imprimis ad loca parallela attendere,
vetus Testamentum eum novo, aut ex eodem Testamento textus cum textibus conferre: quia, quae in uno loco obscure dicuntur, saepenumero alibi elarius exprimuntur, aut lucem mutuantur ex similium , aut dissimilium comparatione. Ille Iocus Parallelismus dicitur, et duplex distingui potest, realis nempe et verbalis. Verbalis ad verba attendit , realis ad rem ipsam i verbis expressam. Sicut parallelismus realis adesse potest, quamvis diversa sit dictio; 'sic etiam eadem, aut similis dictio non semper rem eandem significat. Hinc quando verborum obscuriorum significatio ex aliis locis elu-
112쪽
i i 3 ei danda est, ubi eadem verba adhibetur , proba altendendum est ad ea, quae de usu loquendi mota sunt; an ii loci sint ejusdem auctoris an hic ea isdem, qua scriptor quem interpretamur, aetate vixerit, an eodem dicendi genere utatur etc. Parallelismi reales, in omnibus sere Vulgatae editionibus vel ad marginem, vel infra textum reperiuntur. Verbales exhibent concordantiae biblicae.
Putandum non est, scientias, et artes saecula
res ad Scripturae S. studium nihil conserre. Conserunt certe quam plurimum , dummodo humana divinis subdantur, non divina humanis. Scimus quam florentes olim in omni saeculari scientia fuerint florentissimi Ecclesiae Pastores Gregor. Nazian. , Basilius, Augustin. , Hiem mus, aliique , ex quibus S. Augustinus ad studium Seripturae sacrae valde commendat humanas disciplinas. Unum anseramas S. Papae Gregorii testimonium, quem quidam volunt in litteras saeculares male assectum suis. se. Is ergo explanans ea vexba I Reg. XIII. . . .
Cauerant Philistiam , ne forte facerent Hebraei gla-aium aut lanceam . . . ait, id agere Daemones, cum
nos saeculares scientias discere dissuadent; quid enim aliud , quam ne gladium aut lanceam faciamus , praecavent Τ - Quamvis autem nulla sit ex naturalibus scientiis quae non subsidia afferre possit Lilla. T . II. 8
113쪽
Iii sacrae Seripturae interpreti, sunt tamen quaedam , quae majorem prae ceteris utilitatem habent; sunt autem ars Critica; a.' Grammatica; 3' Poesis et Rhetorica; 4. ' Historia; s.' Chronologia et Geo. graphia; 6.' Archaeologia; 7.' Stathmi ea; 8' Philosophia. I. Ars Crisica. De arte Critica jam in Prolegomenis dictum
est. In iis imprimis, quae Scripturam sacram attinent, sana esse debet, et moderata. Quamvis autem Catholicus Interpres ad indagandam Scripturae existentiam, veracitatem, canonem etc. Criticae regulis absolute non iudigeat, cum haec ipsi ex Ecclesiae auctoritate certa sint; iis tamen uti debet ad eorum, quae ab Ecclesia decreta sunt, veritatem vindieacidam contra Acatholicos. Imo et Ecclesia in eorum , quae ejus judicio subjiciuntur examine sacrae Critices regulas non dedignatur. Caeterum in brevioribus Scripturae textibus vastus Criticae campus aperitur, ut inter varias lectiones, linguae originalis eum versionibus discordantias textus suae integritati restituatur. - cons. Sandbi chlee Eivlei-tung in die Bucher des ait. Test. Mite 29. II. Grammatica. Grammattea in explicandis Scripturis utilitatem habet quam maximam. Complectitur autem primum linguarum studium', praecipue graecae et hebraicae;
114쪽
lum verborum significationem, phrasium constructionem examinat, imprimis idiotismos, seu helle-nismos , aut hebraismos , quos perspectos habeat Interpres, si velit in Scripturae studio aliquid proficere. Vid. Proleg. pag. I 8, et adnonat. s.' - Hanc S. Hermeneuticae partem, sicut et caeteras pene omnes copiose tractat D. Schoeffer institui. parte II seat. III cap. I f. 3.'-Cons esiam Bonsterii Canones s PGDq. in sine), et Appendieem VI ad praeloquia Bonsterii, tom. III Menoch. Edit. Venet. pag. 38.
Pauca quaedam idiotismorum genera Exempli causa adjiciamus. In hebraeo adjectivorum penuria per substantiva suppletur . . . Tuum brachium cum Potentia, pro, tuum brachium polens. . Comparativi et superlativi, qui in hebraeo desunt, variis modis redduntur . . . Misericordiam Molo, non sacrisscium id est, magis quam sacrificium . . . Vanitas Pan taliam id est, vanitas maxima . . . Plorans Ploravis, id est, acerbissime, vehementer Ploravit . . . MOntes Dei, id est, montes altissimi. Crehiores sunt conjunctionum et praepositionum idiotismi ... De trans Iordanem, id est, ex regione trans Iordanem' sita . . . Ne tradas me a desiderium meo peccatori, id est, contra desiderium meum. Praepositio in sere omnium aliarum praepositionum vim et significationem induit. Conjunctio et, quae in hebraeis et grecis codicibus frequentissima est, nune copulativa est, nunc disjunctiva, nunc cauSRm significat nune essectum . nunc assina aut simile, nunc oppositum; aliquando prorsus redundat. Isaiae
115쪽
LXIV 5. . . . Ecce tu iratus es, et Peccavimus . . . id est quia peccavimus . . . Castigans castigaνil me Dominus, et morti non tradidit me . . . id est, sed, attamen morti non tradidit me ete. III. Poetis et Rethorica. Nullum est dicendi genus, nulla troporum, aut figurarum species, cujus non plurima in Scripturis exempla occurrunt. Neque necesse est de his longius disserere. Qualis suerit Hebraeorum Poesis non est una auctorum sententia. Id apud omnes in consesso est, in Scripturis non raro reperiri dictionem poeticam quam maxime vividam; et sublimem, ab que a communi narrationis stylo ita diversam, ut viri in communi Hebraeorum lingua instructi, ut
iis quae sulo poetico conscripta sunt, vix aliquid intelligant. Ad poetica Scripturae praeter Psalmos, et librum Iob fere integrum, pertinent etiam Canticum Canticorum, Lamentationes Ieremiae, pericopae plures in libris Propheticis et Historicis; ut benedictio Iacob Gen. XLIX , Canticum Mosis Exod. XV, illud Deut. XXXII etc. Hoe sibi Poesis
hebraica imprimis proprium habet, quod sacer vates subito ab uno ad aliud transeat; mox ipse loquatur , mox Deum aut homines loquentes inducat, rebus inanimatis veluti vocem et sermonem tribuat; quamlibet sere sententiam gemminata et diversa verborum ubertate repetat . . . A lius laua me ab iniquitate mea, et a Peccato meo munda me et . . . Quamvis autem exploratum non sit, an Hebraei
116쪽
versus metricos habuerint, nam hebraicae linguruvetus pronuntiandi ratio intercidit; negari tamen non potest mensuram aliquam versuum spud eos reperiri, ad cantum et musicam accommodatam. Ad Poesin pertinet Musica, quae apud Hebraeos multum aberat a molliori nostra modulatione, et sonorum varietate; simplicior multo erat et gravior, sed in hac ipsa simplicitate numerosissima. Vid. Rossin traiiέ des grudes tom. II. - Cours complet
dios. etc. Sandbichler aligem. Hermeneul. 4. Haupist. Hetioe Discours sur la poesie des Hebreux. Hana Dissert. latine redditam invenies in lat. editione Comment. D. Calmet, tom. IV in lal. . IV. Historia. Ad intelligentiari Scripturarum quam plurimum consert historiae cognitio tum sacrae, tum pro sanae. Historia sacra in ipsis Scripturis continetur, Certasque continet epochas ab exordio mundi usquand Christum decurrentes , et, qui his epochis respondent, varios populi Iudaici flatus. Duae prio, res epochae ad totum hominum genus pertinent; tertia Patriarcharum continet historiam; reliquae populum Israeliticum exbibent in corpus nationis . adunatum, primum sub Ducibus et Iudicibus, tum sub Saule , Davide o Salomone regibus , qui toti genti imperabant. Facto post Salomonem schismata historia sacra seriem regum tum Iudae lum Israel is
117쪽
Ii 8pro,e luitur; bane quidem usque ad annum XVoseae 1 egis Israiit, quo regnante Samaria expugnata est a Salmanasare rege AssFriorum, et regno
Israel sinis impositus anno 3283; illam autem Iudaici regni usque ad captivitatem Babylonicam sub Nabuchodonosore anno 34i 6 per urbis ae templi
Post captivitatem in patriam reduces Iudaei variis adhuc vexati aerumnis tandem pace fruebantur sub principum populi et supremi senatus imperio. Successit dira persecutio sub Antiocho Epiphane , et novus populi Iudaici status, qui Machabaeorum praeclaris gestis, et incredibili virtute in libertatem
vindicatus, postmodum sub Asmonaeorum sceptro vixit usque ad Herodem, quo reguante natus est Christus. Multum etiam utilitatis capiet Scripturae investigator ex historiae pro sanae studio, quam omnes sciunt eum populi Israelitici iactis intime connexam. Quae scitu maxime necessaria sunt, ita insigni opere Bossveis , dis Oura stir P histolae unire sella reperiuntur. - Diffusiorem autem rerum narrationem
osserunt D. ROllin, histolae ancienne, et praeclarum, opus D. Hideatiae Angli, histolae des rufa et HespeUles Moisius, quod in Gallicam idionia tran,latum 6 voluminibus in 8.' editum est, adjectis quibusdam Patris Gumeminit dissertationibus, quibus auctoris Protestautici errores corriguntur.
118쪽
V. Chronologia et Gemn hia. Ad historiam pertinent Chronologia et Geographia. Prima tempus, quo quaelibet res facta suit
determinat, dierum, hebdomadum, mensium, BnnOrum divisiones, praecipuas historiae epochas, aeras, a diversos computandi modos explicati Secunda regionum, urbium, montium ac suminum situm ostendit. Utraque scientia in Scripturae interpretatione latissime patet, et doctissima ingenia exercuit. Vid. dissertationes Chronol. to m. III. Menochii edi. . tionis Venetianae insertas, Onomastico a urbium et locorum ibib. - Consuli etiam possunt chartae Gsogr. orbis antiqui, et dictionaria biblica. VI. Archaeologia.
Λrchaeologia, sic dicta a voce αρχη, omnia com plectitur, quae statum populi Iudaici lum sacrum, tum civilem, tum publicum, tum privatum concernunt. Ad statum populi sacrum pertinent loca sacra, templa, sacrificia, modus rem divinam faciendi, gradus hierarchici inter personas cultui divino addictas, sesta etc. Ad statum civilem publicum refertur forma regiminis, magistratum ordo et auctoritas, jurisdicendi ratio, leges et poenae, res militaris, totaque pacis, bellique disciplina. Ad statum autem privatum reseruntur omnia, quae ud vitam hominum pertinent; habitationes, posses io' nes, agricultura, victus et vestitus, prolium educasio,
119쪽
matrimonia, ordo successionis, negotiatio, artes, . oblectamenta et luctus, sunera etc. Quam multa haec sint et varia nemo non videt; nihilominus, qui nullam horum cognitionem haberet, necessario caecum
tiret an pluribu Scripturae loeis. Vide in editione iam citata Menochii doctissimum Caroli Mgonii tractatum de Repubblica Hebraeorum in VII libros divisum. Item, Moeurs des Israelites, et des Chrύ-tiens par Risur . . VII. Sisthmisa. Stathmica a quod idem est ac regula,
amussis, ad quam aliquid exaequatur, mensurarum ponderum, et monetarum varietatem, et valorem docet. Hac notitia destitutus in pluribus locis persectum sacrarum litterarum sensum assequi non PO- terit. Dantur mensurae liquidorum, dantur et aridorum, dantur et mensurae longitudinis: Polex , digitus, Palmus, pes, cubitus, passus, stadium, milliareete. Moneta apud Hebraeos usitata saepissime occurrit; siclus, quem florent valorem habuisse putant,vel. 4s. crucigerorum. Vigesima pars sicli Gera vocabatur; una sive Mini 66 siclos continebat; talentum vero Moysis aetate ter mille siclos, seu SoMnas confecit. Porro observandum, eandem fuisse inter monetas aureas proportionem, ita tamen, ut Burea ejusdem nominis moneta, decuplo, vel duodecuplo pluris valuerit, quam argentea. Vide Mannis Marianae dissertationem de ponderibus et mensuris
t. III Henochii; item. Staser inst. Scrip t. pari. II.
120쪽
Hoe nomine comprehendimus, quidquid a Logicam , Psychologiam, Physicam, artem Chemicam,
Historiam naturalem etc. pertinet. Cum omnis Scripturae interpretatio rationis humanae opus sit; clarum est, magnas in ea partes habere Philosophiam; quae vel ex veritatibus naturali lumine cognitis, vel lex principiis revelatis concludit. Notandum tamen, veristia et propositiones Scripturae non semper stricte et in rigore logico accipienda esse, sed juxta communem et usitatum loquendi modum; neque methodum aliquam systematicam in veteris aut novi Testamenti libris quaerendam: non enim philosophicis deductionibus initur Revelatio, sed Dei revelantis auctoritati. Idem de rebus physicis et astronomicis dicendum. Scriptura de ejusmodi rebus ex occasione tantum loquitur, et modo npud homines usitato. Historia naturalis frequentissimam in Scripturae interpretatione applicationem habet, imprimis eum Increduli, quamvis hanc scientiam vix in superficie attigerint, petita tamen exinde argumenta cum magna eruditionis ostentatione Proserant. Verum per . sectiori hujus scientiae cognitione instructus interpres, nebulas ab adversariis aut mala fide, aut ex
ignorantia obfusas sagii negotio depellet. Exempla habentur Proverb. VI 6, et cap. XXX 25. de sormica. Iob. XXXIX de Struthione. Habaeue IIII 7. . . Eicus non floreis etc... Vid. meidenauer,
