Institutiones theologicae auctore fr. Leop. Br. Liebermann ss. theolog. doct. et prof. dioecesis Argentinensis vicario generali. Tomus 1. 5.

발행: 1831년

분량: 315페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

91쪽

sumus diu suspensi habere; nam quamvis ea udi nocenter uti quis Posset, aut etiam pias sententias ex Seripturis hoc artifieio elicere; universin tamen parum utilitatis habet, imo perieuli et salta-eiae quam plurimum. Scilicet malesanis mentibus latissimum campum aperit, quidquid velint insulse saepe et irreligiose ex Scripturis eruendi. Ex hoe sonte manarunt tot Hebraeorum in Christum et Religionem plenae impietatis blasphemiae, et impia Haereticorum imprimis Valentinianorum et Gnosticorum somnia.

VI. Tertia denique species, quam practicam VO eant, ea est, quae Praecedentium Cahalarum secretis et mysteriis utitur, sed ad usum impium et sacrilegum, nihil aut parum a Nec mantia distans. Explicat enim, ut ait Sixtus Senensis bibliothecae Iib. II. secreta Dei nomina, ipsorumque virtutes occultas, quibus ad ligandos Daemones, et ad praestigia iacienda Necromanti ei nonnulli apud Iudaeos utuntur, asserentes Christum hujus artis opem iracula sua edidisse. Consuli possunt Lmetrias pro P. IX. cap. 39. Bonisteritis praeloquia tola cap. XXI.

PROPOSITIO L

In multis Sc turae locis ρraeter sensum litteratim admittendus est mysticus. Paoa1rua I. Christus et Apostoli interpretatione mystica ipsi usi sunt, huncque sensum adhibu

92쪽

runt tanquam sensum a Spiritu S.' Intenium. Er

go et .

PROB. ANT. Christus cum Nicodemo de sua in cruce exaltatione loquens, eam per serpentem . Moyse erectum praefiguratam fuisse affirmat Ioan. III . . . Sicut Moyses exaltaou ser entem in desedito , ite exaltari vorteι silium hominis . . . Matthaei XII ostendit se fuisse in Iona Propheta figuratum. Joannes cap. XIX in Christo impleta fuisse ait, quae Exod XII de agno paschali dicuntur ... os non comminuetis ex eo . . . . In Apostoli scriptis nihil frequentius occurrit, quam ejusmodi mysticae explicatione. Suffciat laeus ex I ad Corinth. IX9, ubi in sensu tropologico sive morali explicantur vaeba ex Deuteron. XXV . . . Non alligabis os

bovi tristinanti. . .

ARGUMRITUM. Sensus, quem Christus et Apostoli pluribus Scripturae locis attribuunt, non est merenccommodatilius; nec purum argumentum ad homunem : ergo est sensus a Spiritu S.' intentus. PROB. ANT. Sensus mere accommodatitius nullam

ad probandum vim habet; sed Apostoli loca ejusmodi tanquam ad probandum idonea adducunt, ut Apost. ad Gal. IV et alias passim: imo in Iad Corinth. epistola cap. IX textum in sensu mystico intelligendum esse expressis verbis declarat. Evangelistae eum ejusmodi testimoniis ex veteri Testamento utuntur, non raro addunt haec verba . . .

O adsi laretur quod dictum est per Prophetam. . . Matth. II IS. . . . Facta sunt haec, ut Scriρtura ι leretur .... Ioanno XVII I9. . si

93쪽

diceretur, haec et alia multa in seqsu tantum a commodalitio sumi; sequeretur Apostolos, cum Seri plura utuntur ad probandum, revera nihil probare; eosque Scripturae sensum attribuere, quem revera non habet. PROB. II. Mysticum sensum tanquam a Spiritu S. ' intentum semper agnovit Ecclesia. Eodem sensu usi sunt SS. Patres; quae res tam clara est, ut nullus adversariorum sit, qui eam in dubium vocet.

Pgon. III. Apostoli disertis verbis docent, vetus Testamentum figuram fuisse, et typum suturorum; idque Ecclesia ab Apostolis edocta constanter tenuit. I ad Corinth. X II., ait Apostolus de velere Testamento loquens . . . Omnia in figura contingebant iliis . . . Grecae μοι, vel ut alia exemplaria

habent: traice. Vide ibid. v. 6. Adeo ut non tantum instituta legis suerint umbra Christi, ut ex Epistolae ad Haebr. cap. VIII 5., et cap. X

i. item ad Coloss. II I . etc. constat, sed et res gestae praesertim nobiliores. Hinc Christi tempus vocatur plenitudo temporum . . . Scimus , ait Tertuli., ut vocibus , sic et rebus P Phetatum . . . . Ex quibus necessario inserendum: praeter sensum litteralem esse et sensum mysticum, qui in litterati laudatur, et utrumque Spiritus S. intentioni comvenire. Ita ex Grotii comment. in Matth. habet

malisnus proleg. VIII N.' 3 i. ad Biblia poly-

94쪽

Eae sensu mystico, cum eum talem esse constat, solidum deducitur angumentum; non vero ex sensu accommodatilio. Pllos. I. paas. Sensum mysticum illum vocamus,

qui aeque ac litteratis a Spiritu Sancto intenditur; ergo aeque certus est ac firmus, quam sensus Iitteratis. PROB. II. Sensum mysticum ad probandum adhibuere Christus et Apostoli, et post eos Ecclesia et Patres, ut ex Prop. 3 const. Ergo etc. PROB. II. pAEs. Sensus accommodatilius non est sensus ipsi h Scripturae, sed potius interpretis, qui verba auctoris ad rem suam trahit, et illi propter aliquam similitudinem accommodat. Ergo quamvis ad res explicandas et illustrandus valeat; ad prohandum tamen vim habere non potest. COROLLMiΠM. B Ergo cum textus aliquis a seri-iν ptore hagiographo ad probandum adducitur; is Certum est, sensum quem illi dat sacer auctor, is a Spiritu Sancto esse, et ideo vel litteralem esseis vel mysticum. .

ARGUMENTA ADVERSARIORUM

ARGUMENTUM I. I.' Sensus mystieus pro hominum ingenio et arbitrio fingitur, quia constare Possit, sensum

95쪽

eiusmodi Spiritus S. intentioni respondere. u.' Eiusmodi interpretandi ratio oecaιionem dat subtilioribus ingeniis in certum veritatis detrimentum, sensum Scripturae prooprium et naturalem relinquendi , eumque vanis conj cturis, ac confictis pro arbitrio applicationibus detoria

quendi , quod Philoni. Origeni, pluribusque aliis objicitur. 5.φ Ille tantum potest esse verus Seri plures sensus , quem Scriptores sacri intellexerunt: Atqui hi alium non intellexerunt, quam litteralem verbis suis responis dentem. Ergo etc. RESP. I. NEG. ANT. generaliter sumρtum. Praeter

sensum litteralem in multis Scripturae locis etiam mysticum reperiri colligi potest vel ex Scriptura ipsa, vel ex traditione Catholica. Saepe etiam tanta est anulogia et congruentia inter figuram veteris Test. , et rem in novo Test. exhibitam, ut dissicile sit sensum m3sticum non videre, maxime ubi ad illum adilem nobis aus funda in mentum praebet ipsa Scriptura. Sic quia ex I. Corinth. X scimus; transitum per mare figuram fuisse Baptismi, fundamentum habemus, plura, quae tunc gesta sunt cum baptismate comparandi v. g. aquas maris cum aquis baptismatis; Moysen cum Christo; desertum cum vita hic post Baptismum transigenda in aerumnis a Manna, quo Israelitae in deserto nutriti sunt, cum pane Eucharisticos terram promissam, cum Paradiso coelesti elc. Adde quod ex CorolIario conflat, lextum ab auctore sacro ad probandum adductum, vel in sensu litterati suis mendum esse, vel in mystico. Ex quo haec regula sequitur, aensum mysticum adesse, quandocunque textus in sensu

Ilii erati tutelligi non potest, aut ita intellectus, nihil proh ret. Sic cum ad Rom. X i 8., Apost. haec ex Ps. XVIII

verba adducit. . . . In omnem Drram misit sonus eorum eae. mani sextum est, ea in sensu allegorico esse intelliis

96쪽

ADIL 1.ψ Multi ex Patribus perperam hujus vitii argu utitur. Buelius probat eos communiter litteralem seuosurn ut verum assumere, et tanquam sundamentum

habere , cui deinde alios sensus allegoricos innectunt . quos magis accommodatitios diceres, quam mysticos; cum illis potissi inim oratorum more utantur, ad majorem auditorum , aut lectorum utilitatem. Siqui Patres intextu mystico nimii sunt, aut ita allegoriis insistuat, ut sensum litteralem destruant, in hoc merito reprehenduntur. Illud Origeni objiciunt D*hanius et Hieronymus. Quamvis hom. XIII in Exodum dicat; allegoriam sine

auctoritate Scripturae essa improbandam. Media via incedendum est, ut docet S. Gregorius Naa. orati II in P .seate ... M Nos , inquit, media quadam via inter eos , is qui grassiore omnino ingenio sunt , et eos, quiis nimio contemplationis et anagogiae studio ducuntur.

M incedentes, ut non prorsus inertes et lorpidi maneamus, is nec rursus curiosiores simus, quam Par sit , alque ais Proposito argumento excidamus, et evagemur. . . de hisis rebus noti nimis absurde et ridicule disseremus. ει . . . AD III. Necesse non est asserere. sensus mysticos au-elori sacro semper Dolos fuisse; num Spiritus Sanctus tanquam auctor primarius Scripturae plures sensus in iis . dem verbis recondere Potuit, certo demum tempore rearludendos. Quamvis credendum sit, sensus litterales

scriptori bagiographo semper innotuisse, et ut plurimum etiam mysticos. Verum hac in re certi statui nihil potesti Scimus Caiphain , cum Ioann. XI 5o, illa verha protulit. . . . Exstedii Mobis, ut unus moriatur homo Pro FO-Pulo . . . vere Prophetasse, et a semetipso loculum uouesse, ut Evangelista ait, cum lamen ipse sensum intenderit salsum, et sensui Spiritus S. contrarium. ARGUM. II. Si ritus, sacrifieia , et alia veteris legia instituta, aut eventus figura fuissent novae legis, id scire LIEs. TOM. II.

97쪽

mehuissent Iudaei : Christianis enim , qui figuratum iam enent, figura nihil prodest: alqui nihil ejusmodi suspicati sunt Iudaei. Ergo etc. Brap. I. NEGO MAIOREM. Figura enim etiam iis proindest, qui revera figuratum vident; sicut Prophetia prodest iis . qui eo tempora vivunt, ' quo res praedictae effectum sortiuntur. Quid enim aliud sunt figurae istas quam quaedam Prophetiae speei es t .RMP. II. NEGO MINOREM. Unde habent adversarii, quod Iudaei ignoraveritat legis veteris ritus et eventus quam plurimos figuras fuisse suturorum , quando Chri stus et Apostoli de figuris veteris legis loquebantur quae iis Messia adimpleri debuerunt; nihil dixerunt , quod Iudaeis novum esset et inauditum. Negabant quidem I daei , eas in Iesu Nazareno impletas fuisse; at de prin-eipio . illas figuras scilicet esse in Messia adimplendas, non dubitabant. Nolandum praeterea I. Iudaeos omnem Cahalam seu traditionem oralem praeter legem scriptam admittere; ex quo concludunt Scripturas multis in Ioeis sensum aliquem mysticum, et litterati longe qxcellentiorem continere , rudi quidem populo ignotum , sed inter sapientes orati traditione conservatum. 2.R Adversarios nostros sibi nota constare nam si Iudaei non crediderunt figuras tu veteri Test. eontineri; cur dicitur, Christum et Apostolos , eum ad eas provocarent, Judaeorum ingenio se se accommodasse p

Matth. . eum parabolum de satis sarinas tribus M. Trinitati applieuisset . ait . . . Pisa quidem sensus, sed munquam Paralesa, aut dubia innigmatum intelligentia potest ad auctoritatem dogmalum yroficere . . . Eadem est S. Thomae sententia; vult enim ex solo sensu litterati trahi posse argumentum. Et vero, quomodo adhi-

98쪽

linei ad prohandum poterἰt, quod aeque saeile negatur

quam asseritur 7 Sed talis est Sensus mysticus. Ergo eae. Brap. msT. ΜIN. Talis est sensus mysticus pro inter pretis arbitrio confieliis et nulli landamento innixus , conc. Sensus mystἰeus clarus et certus , nego. In Prop. dictum est, sensum mysticum ad probandum valere, cum eum talem esse constat. Ita eliam explieanda est S. Hieronymi et Thomae sententia. Ne igitur in hae m teria umbram Pro verilate sectemur, et a media , quem sola secura est, via recedamus , sequentia Prope n

tanda sunt.

a.' Nullam Seripturae sententiam sensu littera Ii e

rere , non omnes autem habere sensum mysticum.

u.' Sensum mysticum absolute quidem digniorem esse et praestantiorem, si eum sensu litterati ejusdem loci eouseratur; quia figuratum est figura praestantius: attamen sensum litteralem multis de causis mystieo anteponendum esse; tum quia etiam litteratis de rehus Praestantissimis esse potest, ut sunt ea , quae de Incarnatione , de SS. Trinitate , de regno Christi, in novo Test. aut a Prophetis in veteri dicta sunt; tum quia sensus litteratis in omnibus Seripturae locis reperitur , aliorum sensuum sundamentum est, atque ad probandas res fidei, revincendosque errores vim maximam habet. 5.' Semum mysticum sere proprium esse veleri Test. eum lamen in novo etiam reperiri. Sie resurrectio Chriasti est signum resurrectionis nostrae ad Rom. VIa I Cor.

XV. Idem Apostolus tropologice explicat passionem Chri

sti extra Portam. . . . Exeamus ad eum extra castra improperium ejus portantes . . . possent adhuc in exem-

illum ad duel lolio pedum , navicula Petri fluctibus jactata, Christus ex Petri navicuIa docens; ea plura piscium Luc. V, in qua rete rumpebatur, et alia Dan. XXIPost resurreetionem Christi, in qua scissum non est rete.

99쪽

Prima a S. Augusιino irael. CXX in Ioan . allegoriee 'exponitur, altera anagogice. . v Non recte facere eos, qui relicto sensu Iliterati. nimii sunt in sensibus mysticis indagavdis r imo praeciispuam in sensu litterati pouendam esse operam a quia hic sensus in omni Seriptura necessario continetur , et adhibitis interpretationis regulis facilius erui potest. Accedit , uti supra diximus, quod adeo sensus mystici fundamentum sit; quid autem , ubi hoc laudamentum desuerii, de reliquo sedisicio sperandum ali, uemo non videt.

An plures dentur ejusdem laci sensus

OBSERVANDR

I. Non quaerimus, an Scriptura necessario sensum litteralom habeat; id enim si in quaestione versari posset, primum suisset investigandum. Sed nemo est, qui ea de re dubitet. Disputant autem Theologi et Interpretes, an tu eadem littera plures latere possint sensus veri et proprii, seu an textus idem plures habere possit secisus litterales. Ad meliorem hujus quaestionis intelligentiam notandum est, aliud esse sensum fecundum, aliud sensum litteratim multiplicem. Sensus fecundus dicitur, quando eaedem voces et sententiae res diversas Indicant,

100쪽

quae in se invicem continentur, vel ob relationem quandam ad se invicem spectant; ex quo videtur sensum imprimis mediatum admodum secundum

esse. Quando autem voces ac sententiae Scripturae plures res designant, quae nec in se in ieem continentur, nec ad invicem reseruntur, sensus litterialis

multiplex dicitur. Eundem Scripturae locum plures sensus litterales admittere passim negant Protestantes; quibus se adjungunt ex Catholicis non pauci, ut Amore, missi, 3. 296., Memulier institutiones hermeneulieae sacrae; Sanctichler aligemelne . Hermeneutili, I Hau-pist. 3. 4. Dieunt enim, quod, si varius et multiplex admitteretur sensus . litteratis, ambigua fieret Seripturae sententia et sallax, similis Gentilium ora- eulis ad decipiendos homines compositis; imo fides ipsa in periculum adduceretur; siquidem ad sta-hiliendam fidem, et depellendos errores nullum ex

Scriptura argumentum asserri posset certum, solidumque, si non uno eodemque sensu teneretur

textus, et Haeretici ancipiti expositione huc illucque, ut ipsis placet, elabi possent.

II. Haec argumenta procul dubio non ignor runt Patres in Scripturae studio versatissimi, et quibus cum Haereticis agendi frequens erat Occasio; nec ignorarunt Theologi Calliolici et Seripturae commentatores celeberi imi; ut S. Thonias, Imbehior Canus, Beliamin. , Totirnelitis , Mnisterius, Senarius etc. qui gravioribus, ut ipsis videtur, rationibus commoti, docuerunt, plures etiam litterales

sensus aliquando in Scriptura admittendos. Nihil,

SEARCH

MENU NAVIGATION