Animadversiones in Historiam theologicam dogmatum et opinionum de divina gratia; a ... Scipione Maffaejo elaboratam

발행: 1750년

분량: 240페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

121쪽

ia sumpturus consileret. Ubi quippe' librum hunellectitasset , Pelagianos statim agnovisset illius expositionis authores. Εjusdem enim libri cap. 2. haec habentur, de Ρelagianis loquendo: Sed a junt, ideo masne ope divina non siri , quia , hominem Deus cremuit eum Iibero voluntatis arbitrio ; m , dando prae-erpta, ipse docet, quemadmodum homini sit vivendum rct in eo titique adjuvat, quod docendo aufera Un rantiam , ut sciat in operibus Dir quid evitare , quid appetere debeat. Relata hac Pelagiana objectione, eidem mox Cap. 3. insequente sic occurrit Catholicorum nomine : Nos autem dicimus , humanam

voluntatim se divinitur adjuvari ad faciendam justriam , ut praeter quod creatus est homo cum libero arbitrio voluntatis , praeterque doctrinam , qua ei praecipitur , quemadmodum vivere debeat; accipiat Spiritum Sanctum , quo fiat in animo ejus deleritatio , diis lectioque summi illius atque incommutabilis honi , quod Deus est, cte. Haec si legisset Hii loricos, prout

muneris sui erat, potuisset ne eo procedere , ut ramquam Sin Doctoris sententiam extruderet , quae ex

cap. 33 ejusdem libri descripsit at, quoties hoc in

libro aliquid occurritIet obscuri , elucidandum fuisset ope illius epistolae I 86. ad Paulinum, quae conscripta fuit post duo concilia. Carthaginense ic Mile vitanum, ad Apollolicam sedem transmitti . & post Innocentii

primi rescripta , prout testatur in eadem epistola verbis illis : ad omnia nobis ille rescripsit eodem modo, quo fas erat, atque Oportebat Apostolica Sedis antis rem ; qua omnia modo tegere poteris , cte. In hac porro epistola de Pelagio protulerat : dicit , se non debere exissimari sine gratia Dei defendere Iiberum arbitrium ; eum possibilitatem volandi atque operandi, sine qua vibit boni velis , atque agere valeTemuS, creatore nobis insitam diceret : vi videlicet, hae in

levigatur Doctore ipso gratia Dei , qua Paganis

122쪽

atque Chrissianis . impiis, di piir , fidelibus atque im

conscripta desumenda fuisset expositio eorum , quae ambigua viderentur in libro de sp. & liti. δε prosic enter seripsit Augustinus . prout ipse declarat . Si. quidem liber ille ad Μarcellinum, editus fuerat Ci Ca finem anni 412. ut quasdam illius dissicultates e. nuclearet. ἔ porro constat Marcellinum a Donatistis martyrium subiisse anno qII. Eo autem tempore , ViX ex auditu , nondum certe ex scripto Pelagii de Iuliani errores potuerat deprehendere , ud ipse testatur lib. de Gest. Ρelag. multo minus gravissimas de Gratia quaestiones, qua par erat diligentia explorare ac pervadere ; quod L ut ait ipse J Donati itarum negotiis distri mis fuisset , pro celeberrima Carthaginens collatione , habita anno praecedente

. I 2. At ne Jejunos aut non plene voti comis ores. dimittamus, qui Lacinias illas Historico-Theo-ogi lustraverint , liceat hic anatomen initi ruere ilius cap 3L cui praefidit eques. Discutiendum ibi umit Augustinus, num voluntas . scilicet volitio &assensus , quo credimus , sit donum Dei ; ait enim reonsequens es paululum quaerere , utrum voluntas illa, qua credimus, etiam ipsa Dei donum sit: an ex tuo natiaraliter insto libero adbibeatur arbitrio Si enim dιxerimus , eam non esse donum Dei; me- turndum es , . ne existimemus invenissὰ nos aliquid , quod Apostolo incrιpanis er dicenti: , , quid enim .habes, quod non accepisti respondere possimus: ecce babemus voluntatem credendi, quam non accepimus, dic. Propositis subinde responsionibus nonnullis. quae afferri possent, eamdem denuo instaurat objeAionem inquiens: videamus. utrum huic satisfaciat quassioni., quod liberum arbitrium natu raliter attributum a creatore animae rationali, illa

123쪽

media vis est, qua vel intendi ad sidem, vel inelianari ad infidelitatem potest. Et ideo, nee viam v luntatem , qua credit Deo, dici potes homo BMere ,

quam non acceperit ἔ quandoquidem vocante Deo . Iurgit de libero arbitrio , quod naturalicr, cum

crearetur, accepit . . . . Propterea enim voluntas ,

qua credimus, dono Dei tribuitur, pcia de libero existit arbitrio , quod eum crearemur accepimus . Duos hos mutilos textus, tamquam germanam S. Doctoris mentem exhibentes producit Historicus Pag. 6q. num.1. UerumtaInen evidens est, Auguilinumnis duobus postremis locis ex ii. 37. 8c 6o. decerptis mentem suam non aperire, nec istam esse illius sententiam ; quippe eam cap. 3. Ρelagianis inscripserat; ει de hac quaei ione, quid ipse sentiret, toto passim illo libro praeiniserat , ac praesertim superiore cap. 32. ubi protulerat: Unde ergo issa diIectio . id est, caritas, per quam fides operatur, nis unde illa fides impetravit neque enim GPt in nobis, quantumcumque si in nobis . nis diffunderetur in eordibus nostris per Spiritum Sanctum, qui datus es nobis. Quod etiam laudato cap. 3. decreverat verbis illis: Ut autem diligatur, caritas Dei dissunditur in eordibus nostris, non per liberum arbitrium, quod fur git ex nobis, quamvis a Deo illud, Cum Crearemur, acceperimus Ied per Spiritum Sanctum , qui datus es nobis . Et cap.4. demonstrandum sumserat, bene

vivere, donum e divinum; non tantum quia homini Deus dedit liberum arbitrium, Me quo nec ma- is , Nec bene viυitur; nec tantum, quia praeceptum

dedit, quo doceat quemadmodum sit vivendum : sed quia per Spiritum Sanctum dissundit caritatem in cordibus eorum, quos praescivit ut praedestina et , praedestinavit ut vocaret, voeaυit ut justificarer, ju-

sificavit ut xlarificaret. Rursus cap.9. de fide &justitia, quae per fidem obtinetur , protulerat:

124쪽

tierumque nostrum es; sed ideo dicitur: ,, justitia Dei, & fides Christi, is quod ejus nobis largitate δε-

natur . Denique post tot tamque perspicua sacementis in eodem linro praemissa testimonia, quis sibi suadeat S. Doctorem Deo adscribere actum volvu-tatis, quo in Deum credimus, hac unica de causa, quod liberum arbitrium nobis impertierit negavit ne umquam Ρelagius, nos a Deo fuisse creatos uam uam, ut, quod res est, fateamur, quod de fide enserit Augustinus, non tam ex lib. de sp. 8c liti. quem anno 4iet. sub initio disputationum cum Pelagianis ediderat, quam potius ex libris de Ρraed. SS. Et de dono Perseu. repetere debuisset Historicus, in quibus, eam esse Dei donum disertissime probat; hos enim posteriores libros anno 428. adversus Semipelagianos elucubravit, atque in iis ex professis de initio fidei accuratius disseruit, circa quod erra hant Semipelagiani, nondum exorti cum librum de spir. & liti. composuit. Incidenter & perfunctorie

istud dubii tetigerat in hoc libro, quin rerum in eo iummam poneret, aut illud pro dignitate expenderet; quod praeclare exequutus est in duobus recensitis ad Ρrosperum & Hilarium libris, quia

tunc ortus est hic error . Profecto varias inter accusationes, quibus in Synodo Carthaginensi an . I 2. Paulinus Diaconus adortus est Ρelagium, cujus Caelestio disseminabatur haeresis, nullius, circa fidei donum, erroris injicitur mentio, nihilque de ea, sine donum Dei, Commemoratur. Adhaec, si sententiae illi, verbis a Malchione productis expositae , acquievisset Augustinus, non eam praemisisset ducendi formulam : videamus , utrum Bute satisfaeiae quaestioni, nec eam clauderet responsionem

verbis illis: si quaestioni iIti solventi fussicit, δεμ

ciat ; qua formula numquam uti consuevit, nisi cum alio rum, quas non approbat opiniones retulerat ,

125쪽

Verisimilius itaque est, vel quod eam quaestionem ibi

insolutam reliquerit, prout se alias fecisse ait lib. de dono Perse in Cap. I. verbis illis: incidentes nonnullae quaestiones, quas vel enodare non poteram, vel longam sermocinatronem in praesenti requisebant, dia lata sunt. Et paulo ante similiter dixerat: quaestiones operosi mas incidentes , enucleate solaere nolui; ne nimium lautim opus esset. Vel quod Sancti Patris definitio contineatur cap 34. verbis it Iis: non

ideo tantum, viam voluntarem, qua credimus, dia vino muneri tribuendam , quia ex libero arbitrio est, quod nobis naturaliter concreatum est; verum etiam,

quod visorum suasionibus agit Deut, ut υelimustit credamus. Heic ipsa Dei actio innuitur, Dei gignentis fidem, id est volitionem, qua credimus, OC

casione internarum aut externarum revelationum ,

alioquin si S. Doctoris de hac controversia judicium, textu ab eqxiit e laudato expromeretur, Consectarium foret S. Doctorem palinodiam cecinisse. & retractasset quae cap. 3. ejuidem libri asseruerat a Catholicis credit nos autem dicimus, humanam volu tatem se divinitus adjuvari, ut praeter quod creatus est homo eum libero arbitrio voluntatis; praterque doctrinam, qua ei praecipitur, quemadmodum vivere

debeat, accipiat Spiritum Sanctum, quo fat in aniamo ejus delectatio, dilectioque illius summi ae incommutabilis boni, quod Deus es . Haec prosecto e r gione pugnant cum illis equitis Theologi sensibus A attribuisa a Dio ii volere per cui creatamo , perche visne DI Iibero arbitrio, cui rie conmo .neia' effer creati: latinum autem in margine collocat truncatum te tum e X num. 6o. propterea enim Voluuias, qua credimus Deo , dono Dei tribuitur , quia de libero exivit arbitrio, quod cum crearemur accepimus.

Deterius non potuisset Pelagius loqui. Ex adverso , quae nomine Catholicorum 1upra relata sunt verba ,

126쪽

quibus actio Spiritus Sanehi honam in nobis voluntatem seu dilectionem gignentis exprimitur, exacte

quadrant Cum his capitis 34. agit Deus, ut velimus , quum meus, aut per externam praedicationem , aut per internas visorum suasiones percellitur. Caere

rum , Augustiniani vulgo, & praesertim Ian senius.

eo in loco , S. Doctorem inquirendo, non de niendo loqui opinantur. g. Io 3. Quis non oculorum fidem pertentandam putet, cum in Hii toria Theologica legit, lapsum esse Augustinum e p. i86. ad Ρaulin. ubi explicat Apolloli textum : Quis te discernit proindeque confugiendum esse ad librum de spir. de litr. ubi Diga piu obiaramente come se veri est ese abriamo tutio da Dio pag. 64. n. 3. eo quod ibi, riuonde ebe il libero arbitrio mede o , eon cui si crede, e sopera; efendo dono di Dio, per eonsequenda e dono suo quanto con esso se fa . An humanam naturam, Scliberum arbitrium, Dei dona esse inficias umquamisivit Ρelagius Irrita ergo ac inutilia prorsus erant argumenta , quae Augultinus, quae Patres, quae C tholica Ecclesia ex eo textu promebat, ut Pelagianos adigeret ad confitendum , fidem & amorem

Dei esse ipsius dona; neque enim hoc illi, in sensu

ah historico relato, repudiarunt tanquam. Interea victrix Ρelagianus tumor gloriari poterat e discernit me fides mea, υoIuntas mea, bonum opuI meum; Ii- herum enim arbitrium omnes aeque a Deo accepi

mus .

q. Caeterum eruditus eques idem istud si- hi in animum induxit siquidem de ejusdem se temta . Deus unicuique largitus est liberum arbitrium,& gratiam praevenientem. Quo posito fit, ut Petrus. qui credit, dii cernat se ab ethnieo, qui non credit, quia prioris fides surgit de libero arbitrio,& gratia praeveniente, Petro aeque ac ethnico Comin

127쪽

Perperam

tum Aposto U. r. ad Timoth. cap. .

munibus. Ad quid ergo Deum precibus fatigat E clesia, ut fidem donet incredulis Nullas eidem

gratias rependere deberent, oui convertuntur; id enim nequeunt, nisi inaniter & irrisorie praestare , cum hominis sit, bene uti arbitrio & praeveniente gratia, quae communis est Omnibus; nec eam opus eth expolcere gratiam, quae bonos discernat a malis, cum illa sussiciat, quae communis es bonis D malis, Sed audiatur Augustinus equitis calumniam propulsans lib. de Ρωd. SS. cap. s. Numquid per fine dona, quae omnibus communia sunt hominibus, disciUnuntur Bomines ab hominibus Posset quippe homo in tus adυersus alterum dicere: diseernit me fides mea, jussitia mea, vel siquid aIiud . TaIibus occurrens cogitationibus bonus Doctor r quid autem habes, inquιt, quod non accepisti A quo nisi ab illo, qui te discernit ab alio, cui non donavit, quod donavit tibi t Libernin arbitrium donavit omnibus Nisil autem huic sensui tam contrarium es , quam

de suis meritis sic quempiam glariari, tamquam ipse sibi ea fecerit, non gratia Dei; sed gratia , qua bonos discernit a malis, non qua communis ess bonis malis. Ita sentiebat Augustinus jam Episcopus , de cum jam de Pelagianis triumphasset. Ex ejusmodi operibus eques historicus debuisset Augustini mentem explorare, si historiam historicε, & non Apologos poetice fingere gestiebat.

g. Ios. Uarios, quasi rimas expleturus, in se Cit textus, quos nullo delectu colligit ad voluminis molem cum lectoris fastidio unice augendam . Eos singillatim expendere, immensae operae ac nullius fere utilitatis sciret. Consultius amim fuisset, si ordinatim & latino, prout editi sunt, idiomate singulos proposuisset ; accidit enim non raro, ut quos non intelligit, deformet atque corrumpat. Sit Pro exemplo . Apostolus i. ad Tim. cap. I. v. s. inquit :

128쪽

- p Finis autem praeepti es earitas de eorde puro , di conscientia bona ct fide non ficta. Haec ita reddit Historicus pag.66. n.7. Fine det precerto e Ia caritam puro euore , Ia buona costieneta, e Ia sede non finia; ac si tres praecepti sint fines, nec ad carir tem referantur tres illae conditiones, puri Cordis, conscientiae honae, fidei non fictae, quas Apollotus ablativo casu. non autem nominativo, expresserat, tamquam adjectiva ad exprimendas caritatis qualitates. Id porro sensum longe diversificat.

ro6. Prophetica Isaiae verba Cap. II. V. 2. Pro transgressoribus rogavit, ad institutum tradu-Cere Cum Vellet pag.67. ubi Christum pro omnibus

Oxasse contendit, at init Augustini textum ex Traeh. 32. in Ioan . n 9. quem subdole muti Iat, quia si ad unguem inteRer apponeretur, expositam sententiam everteret. Haec sunt verba , quae refert: sed non debebant desperare pro quibus in cruce pendens Dominus es dignarus orare, cte, Illis jam petebat υμ niam , a quibus adhuc accipiebat injuriam; non enim attendebat, quod ab iis moriebatur, sed quod pro iis moriebatur ; quae sic reddit Italice : ne dissiperar do-vmano , essendose degnato it Signore ae orare per esse . Giede ebe fosse loro per donato, benebe attuamente fosse eosὸ malaraitato da loro. Non considerava, ehemoriva tieeio da ess, ma che mortua per esse. Verba Porro quae r dic. supprimit, haec sunt: Dixerat enim: Pater ignosce tuis, quia nesciunt quid faciunt . V debat quosdam Dor inter mustos alienos. Iam illis petebat veniam, me. id est, petebat veniam suis, non alienis; dixerat enim Ioan . cap. IT. V.9. non nomundo rogo, sed pro his, quos dedissi miri; quia mi sunt; mea omnia tua sunt, , tua mea sunt, D elari a us sum in eis. Hinc consulto ea Verba subticuit Historicus, quia orationem Christi, non

De Christi

stratione pro omnιbus nom

no a

129쪽

dicant. Sed haec non ideo libuit animadvertere, ut Christum non etiam pro omnibus hominibus orasse Concluderetur. Novimus duas juxta fidem Catholicam inesse Christo voluntates; & queinadmodlinia earum altera oravit Matth. cap 26. v. 39. Pater, si possibile est, transeat a me calix iste; eadem quoque orare poterat pro salute totius mundi juxta eximiam caritatem suam; at se divinis consiliis in omnibus

conformando, semper dicebat: Veriamtamen non

Aut ego volo, sed Aut tu; Hinc ApostoIus ad

Hebr. Cap. s. v. p. testatur, de supplicationibus, quas ipse obtulit, quod exauditus est pro sua reverentia ,....

re factus es omnibus obtemperantibus sibi, eaula salu

tis aeterna.

De absolata Io . Non possum ab hae Historiae lacinia

De volunta- oculos avertere , 8c alio deflectere , quin prius

is meditationem instituam in haec ejus verba , quae . . immediate ibi subdit r insigna dunque S. Mossino , ebe mori Crisio anche pes suoi earne i , e che peres ancora prego . Ne ossa , cise tuiti gli inminἐnon se salvino ; perobe secome abbiamo datis Seritiatura , che Udio , quanto a se , vuot tuiti Disi , eptire non se Disano turti , perche ii suo volare non e aptato , talabe ι' arbitrio nostro ne rem tolao ;eost fu condietionato iI desiderio , e Ia prexhiera δει Saruatore . Ex paucis hisce postremis lineis conjicere possumus hunc nob. Historico-Theologum , imparem prorsus esse excutiendis istiusmodi argumentis. Ergone absoluta divina voluntas libero incommodat arbitrio non e assoluto ii suo volare ; talcher arbitrio nosero ne rem resto statuat , ac me commonefaciat eques iste Theologus . num absoluta fuerit an conditio nata voluntas , qua Christus Iesiis a Deo Patre prodestinatus es sitius Dei in vi tute , secundum Spiritum sanct eatioris . ad Rom. cap. I. V. 4. Et qua e Sit noJ in Chriso ante mun- Dissiligod by Gorale

130쪽

di eonstitutionem , ut essem tu fanui ct immaculati in conspectu ejus in caritate ; qui praedestinavit nos in adoptionem siliorum per Fes m Christum in ipsum, . fecundum propositum volantatis suae s Ephes cap. r. v. s. 6. J Sicut etiam generatim deitinatio .gratiaarum & beneficiorum , quibus ut ait Augustinus Lib. de dono Perseu. cap. 24. certissime liberantur. quicumque Iiberantur si enim absoluta fuit volu tas illa divina , conclamatum est de Iesu Christi .

omniumque electorum arbitrio .

IO8. Inde manavit equitis hallucinatio , quod minime mente asequatur , quid sit Iiberum arbitrium . & libertas indisserentiae eidem essentia- Iis ; quidve sapientia & omnipotentia Dei valeant. Haec nos aliquatenus exposuimus supra ρ. 4r. 8eseqq. & uberius declarabimus infra ubi quae a tulimus , persuadere cuiquam possunt , Deum. . absque laesione illius libertatis, quae arbitrio essentialis est , posse omnes homines salvos facere . &Deo salvum facere volanti , nullum Bominum re Gre arbitrium : sic enim velis seu nolle in volentis aut nolentis est potestate , ut divinam voluntarem non impediat , nec superet potesatem , prout ex indubitatis catholicae fidei principiis demonstrat Au- fustinus. Deus siquidem magis in potestate sua ha- et hominum voluntates , quam ipsi suas ; easque potest quo voluerit, quum voluerit , inflectere- , quin earum libertati vel minimum ossiciat ; haec enim integra perstat & secura , quoties voluntas suis in determinationibus ab antecedenti & naturali necessitate sit immunis , quod infra clarius innotescet .

M. Io9. Nonnihil etiam injicit scrupuli , quod o

SEARCH

MENU NAVIGATION