Clypeus Scoticæ theologiæ contra novos ejus impugnatores, authore p.f. Bartholomæo Durand Antipolensis ... In quinque tomos distributus. Tomus primus quintus Tomus quartus continens tractatus de incarnatione verbi divini, & de sacramentis in communi

발행: 1709년

분량: 490페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

111쪽

rationi ab illa quae unit corpori animam equi. Suadetur etiam minor Principalis, quoad 2.Partem: In entibus absolutis diversa speciei,veperitur excessus. & defectus secundum perfectionem specificam, quia specie; se habent veluti numeri, ut docet Arist. sed tamperfectus esse deberet unus illorum modorum unionis qui conjungerent tres personas naturae creata si quain

alius: ergo non possent esse diversae ration la specificae . Major patet: Minor etiam videtur cerista: quia mon ellet, unde inaequalitas eorum de sumeretur, cum divinae personae,per ordinem ad quas essent aliter constituerentur, sint aequales

in perfectione ..

Resp. negando antecedens. Ad eujus prob dico, quod ille modus esset ejusdem rationis cum eo qui de facto conjungit Verbum hum nitati. Tu, quia essent relationes ejusdem generis & praedicamenti ; unio enim hypostatica est relatio extrinsecus adveniens, de praedic mento habitus, ut dicunt Scotistae. Tum quia

licet tres divinae per me, In ratione personae sint quasi diversae speciei, tamen eodem modo terminarent unionem, sicque in ratione termi

ni estent ejusdem rationis. Tum quia dato, quod divinae personalitates sint sormaliter infinitae, ut volunt Thom istae, sequitur,quod uniones propter infinitatem terminorum ellent ejusdem per sectionis, aequalitatis & rationis. Ad cujus prob.

nego minorem: Modi enim unionum copulantes Patrem & Spiritum sanctum naturae creatae , in ratione termini estent ejusdem rationis, quia

terminarent sub eadem ratione formali, licet in ratione constitutivi principii sint diversae rationis. Tum quia eodem modo natura subsisteret in Persona Patris. quo subsistit in perina Filii .

Tum quia unici esset ratio uniendi naturam crea tam cum persona Patris, ut persona est &subsistentia praeci se, non vero in ratione talis Pe

Rnae, seu Patris aut Spiritus sancti. Tum quia, quod

112쪽

DE INCARNATIONE. m

quod resultaret ex illis extremis unitis , esset Deus homo. Tum quia ex Gonet. tom. I. de visione, Visiones hominum & Angelorum sunt ejusdem speciei & rationis,. quoniam intellectus Angeli &intellectus humanus, licet in rati ne proprietatum distinguantui specie , in ratione potentiae & respectu visionis beatificae sunt

ejusdem rationis: ergo unio qua naturae uniretur personae Patris, & unio qua unitur de facto personae Filii ,. essent ejusdem rationis , . quia Pe sonae in ratione termini Scuistentantis naturam, essent eiusdem rationis .. Tandem, omnes uni mes quae mediant inter corpus & animam rati malem, sunt ejusdem rationis & speciei : aergo multo magis uniones quae mediarent intex P, trem & naturam, ellent ejusdem rationis, cum

essent creatae a Deo .co

. Deinde , relatio revera specificatur a iund mento & termino, si ex ipsis oriatiun ex sola positione extremorum, ut defacto oriuntur relationes intrinsecus advenientes; non.vero si aliter se habeat, seu si sit creata a Deo; quippe Cum non recipiat suum esse ab extremis nec potest ab ipsis suam recipere specificationem. Unde cum unio qua Pater & Spiritus sanctus unirentur naturae.a verbo assumptDeilet creata,ficut e ua verbum unitur eidem naturae: ergo hujusmodi uniones essent ejusdem rationis, &distinctae realiter ab exoemis L sicuti modo unio hypostatica. distinguitur: nam humanitatem esse unitam verbo, est

aliquid reale politivum&physicum. ut constat ex Concilio Ephesino; quod quidem reale &physicum non est la humanitas. : in alio enim homineesthumanitas praesens per nae verbi , eum Verbum sit ubique quia est Deus, . nec sola subsistentia per eamdem rationem, . ac Proinde est ipsamet unio hypostatica, qua humanitas &subsistentia de praesentibus fiunt unitae: sicque

unio illa quae est realis&physica, di1tinguituπrealiter ab extremis.

113쪽

111 DE INCARNATIONE.

Uuisnam sit termisus totalis en formalis actioniae sinitiva Dei , seu assumptionis humanitatis ad Verbum a 'NOt. est, actionem productivam duos habere terminos, quorum unus est totalis seu qui, i alter vero est sormalis seu quo a Prior

nihil aliud est quam id quod producitur , seu

tota res producta; Posterior autem est illa se ma qua mediante terminus ille totalis completur & perficitur: v. g. in generatione 2bstam tiali terminus qui est suppositum, seu compositum ex natura & subsistentia: & terminus quo est ipsa forma substantialis, qua coinpositum

habet esse . . -

Not. est 2. actionem unitivam multipliciter considerari posse. i. In ordine ad divinam volidietionem, quae est causa & principium per quod fit, &sic considerata dicitur unitio. 2. In ordine ad personam Verbi quam unit humanitati ,&sic dicitur eommunicatio. 3. Tandem in ordine ad naturam assumptam, in quo sensu dicitur huma- Matios aut incarnatio . His suppositis

Dieo I. Quod terminus totalis , sive qui assumptionis seu actionis unitivae Dei, est Chrisius. Ita omnes Theologi: Quia Christus est id quod actioni unitivae Dei correspondet . Tum quia est totum id quod Deus intendit, dum unit humanitatem cum Verbo divino . Tum quia est ipsum Verbum subsistens in humanit te, Pron in eonfusione substant e , sed in unitate persona, ait Athan. in Sym. per quam natura divina di humana sociantur invicem S subsi- sunt: ergo Christus est terminus totalis, seu

ti. actionis unitivae Dei. . LDices: Termicus qui actionis,unitivae debet esse

114쪽

DE INCARNATIONE. rit

esse quid creatum & temporale, cum nihil inis, creatum produci valeat; sed Christus non est quid creatum: haec enim propositio , christus est ereatura, est falsa: ergo Christus non eliterminus actionis unitivae. Resp. distinguo minorem: Christus non est quid creatum, si sumatur formaliter & copulative, nego minorem Isie enim est quid ereatum & de novo productum, quia ante illam actionem unitivam , ruae temporalis est, non erat: Materialiter &isjunctive, concedo ; quia sic non est simpliciter quid creatum cum unum extremum squod est de materiali & integritate Christi, non tit creatum ; unde nego eonsequentiam , quia Christus sumptus sermaliter & eopulative est terminus qui actionis unitivae, cum sic dici possit creatura, non simpliciter & absolute , quoniam sie divinitatem excluderet ; sel secundum quid, nempe secundum humanitatem unitam, quae est creatura. Dico et . Quod unio hypostatiea qua humanitas unitur formaliter verbo divino, est tediminus formalis allumptionis seu actionis unitivae Dei. Haec eonclusio est contra Gonetum. Prob. I. Terminus formalis actionis unitivae

est id quod primo ac immediate producitur , S ad cujus positionem terminus totalis resultae S fit; sed unlo hypostatica sic se habet: ergo

est terminus formalis. Major patet. Prob. minor: Actio unitiva est actio nova: ergo ejus terminus formalis, sicut & totalis , est novus: sed nihil fit de novo praeter Christum , nisi unio hypostatica: ergo. Prob. antecedens: In Christo tria dumtaxat considerari possunt, scilicet divinitas, humanitas & unio: sed divinitas non fit de novo, cum sit inereata; humanitas non fit peractionem unitivam: ergo dato quod fit unio distincta ut supponit Gonet. hic conclusione secunda) debet este terminus Armalis actionis uniti vae.

115쪽

π14 DE INCARNATIONE.

Diees: Actio unitiva Dei est substantialis: e go ejus terminus formalis debet esse substantia .,

non vero unio quae est accidens. Resip. nego consequentiam,quia ut aliqua actio dicatur substantialis, non requiritur, quod terminus productus . sit substantia , sed sufficit, quod terminus communicatus per illam actionem sit substantia; u de eum personalitas Verbi sit terminus per actionem unitiva in communicatus , actio dicitur substantialis, quamvis terminus formalis per liniam producius, sit accidens. Obj. I. Gonctus: Licet daretur modus unionis inter materiam & formam, ille tamen non esset terminus formalis generationis: ergo similiter quando poneretur modus aliquis substantialis unionis, quo Verbum humanitati assum-

Ptae copularetur, non esset propterea terminus

formalis assiimptionis, seu actionis uniti vae Dei.

Conseqnentia Patet, antecedens vero docetur

communiter a Philosophis, solis Coni inbricem sibus exceptis, & hac ratione suadetur: Τerminus formalis generationis est ille per quem constituitur terminus totalis; at terminus totalis generationis, nempe compositum vel suppositum, non constituitur per ipsam unionem. cum unio

non sit pars, sed purus nerui partium, sed per

ip. am formam, sive totalem qualis est humanitas, sive partialem qualis est anima rationalis :ergo terminus formatis generationis non est unio, sed forma: terminus quidem formalis totalix, sorma totalis, v. g. humanitas , terminus vero formalis partialis, forma partis, Put 1

anima rationalis is Resp. distinguendo antecedens: Modus unio nis inter materiam & formam non est terminus formalis generationis in ratione communicationis , concedo; in ratione unitionis, nego antecedens & consequentiam: Nam id per quod consti tuitur terminus totalis, est terminus formalis communicatus, seu generationis, quatenus est acti

116쪽

actio communicativa: at terminus formalis productus seu generationis,quatenus est actio unitiva materiae cum forma, eth unio seu nexus, quo materia dc forma uniuntur per generationem rhinc est, quod argumenta Goneti probant Personalitatem seta subsistentiam Verbi esse terminum formalem actionis unitivae, quatenus est communicatio, cum persona sit id quod peripiam humani laeti communicatur, non vero quatenus est unitio ,i cum id quo unit, sit unio hypostatica quae terminat generationem, prout est actio unitiva materiae cum Arma, & formae cum materia; . unde superfluum esset adducere alia argumenta Goneti, cum non Probent personalitatem Uerbi esse terminum formalem actionis incarnativae aut unitivae,seu quatenus est unitio, sed tantun,quatenus est communicatio, quod nemo.negat certum enim est,. quod personalitas Verbi est id quod per actionem incarnativam

communicatur naturae humanae, & habet rationem actus &persectivi in ratione termini communicati, non vero in ratione termini producti, unioni correspondentis.

Dises: Terminus formalis actionis est id quores habet esse; sed compositum de quo est quae-ssio, seu Christus, non habet esse per unionem distinctam realuer ab extremps: ergo non habet

rationem terminisormalis. Distinguo majorem: Terminus formalis actionis communicativae, est id quo res habet suum esse specificativum ac persectivum, concedo; actionis unitivae, nego. Unde nego etiam consequentiam in eodem sensu acceptam, quia unio est id quo humanitas as. sumpta unitur verbo divino, & consequenter est terminus sermalis actionis Dei, quatenus e

unitio; quamvis non sit id quo Deus est homo ,,

117쪽

iis DE INCARNATIONAE

QN AESTIO V.

An unis hvsatica in ratione unionis

sit omnium maxima

S Uppono unionem hypostaticam esse omniumaximam in ratione doni & beneficii. Tum quia est maxima persectio entitativa in natura humana. Τum quia includit omnia dona supe naturalia,ut patet in Christo qui habuit gratiam

summam, visionem beatificam, Propter unionem humanitatis cum divinitate, ut suadet D. Aug. cap. i7. de Praedest. Sanctorum, Hacunso sscilicet divinitatis cum humanitate, es excelleninrissima, tantoque naturae nostrae subjectιο erecta es per ipsam, ut quo altius opponeretur , non haberet. Unde quaerendum est, an sit maxima omnium unionum . Dico 1. Quod unio hypostatica ex parte e tremorum quae uniuntur,scilicet naturae humanae & divinae, non est maxima omnium . Ita Scrius in 3. dist.6. q. I. g. a d uettimenta. Prob. Unio corporis & animae est major in ratione unionis: ergo &c. Prob. I. Ex unione corporis & animaea ipsultat aliquid, quod est omnino unum, tam in natura,quam in personat at ex unione hypoli tica resultat Christus qui est tantum unus unitate personae, cum duas naturas includat. 2. Co Pus& anima uniuntur ut actus & potentia: ergo haec unio est major in ratione unionis. Dico a. Quod unio hypostatica ex Parte elusis quo uniuntur in Christo natura humana S divina, est maxima omnium ; quia persona Vesebi in qua natura divina & natura humana uniuntur, es implicissima: ergo ratione hujusmodi personae uni o hypostatica est major. Est etiam maxima ratione dignitatis extremorum I dcra ritone inseparabilitatis: nam natura divina quae

118쪽

DA INCARNATIONE. H

est unum ex extremis, est major quocumqueente, & est inseparabilis ab humanitate Christi,

qui in aeternum erit Deus homo: ergo unio hypostatica est maxima omnium unἰ num ex Parin te personae Christi R ex parte extremorum. . Dices: Extrema unionis hypostaticae maxime distant: ergo est maxima in ratione unionis &ex parte extremorum. Resp. negando conse quentiam , quia haec ratio probat tantum unio nem hypostaticam esse maximae virtutis, quia unio eo est major quo eompositum est simplicius & magis unum. Dices ; Unio physica corporis & an Imae Christi in triduo mortis dissblutabfuit, alioquin Christus in triduo mortis suisset, homo, quod est falsum: ergo non est maior unio quam unio hypostatiea. R esp. concesso antece dente, negando consequentiam . Tum quia r tio probat solum unionem hypostatieam esse Indissolubiliorem . Tum quia unio physica corporis & animae Christi habuit contrarium, quod unio hypostatica non habuit, nimirum mortem: ergo hoc non evenit ratione majoris unionis, sed ratione divinae voluntatis, qu diuinitatem ab humanitate separare,noluit, sicut animam a

corporeo

DISPUTATIO VI.

carnationis ιFXaminatis causis, finali scit Icet seu motuva, & formali incarnationis Verbi divini , modo de causa efficiente tam Physica, quam Morali seu meritoria agendum est.

119쪽

a18 DE INCARNATIONE

An aliqua creatura possit esse cassa Ph sica unionis hypostaticae I assem instra

mentaliter , ct an rei a beata Virgo. fuerit causa instrumentalis illius λO Uritio agit de causa instrumentali dumi

Xat, quia certum est tres divinas personas, esse causam efficientemdi principalem , ut defi-:nitum suit in pluribus Conei liis-Dico T. Quost de facto B. Virgo non fuit ele vata Deo tanquam instrumentum ad conjungendam hypostaties humanitatem Verbo divino. Haec conclusio est communis. Prob. Incar natio seu unio hypostatica est opus Dei έ nullamque causam sui agnoscit praeter omnipotemtiam : ergo B. Virgo non est eausa instrumentarilἰs. coinquentia patet. Pro antecedens I. Ex illo Psakis versat. fauis mirabilia magna at omnium mirabilium maximum est unio hypostaticar ergo solus Deus seclusa quacumque alia causa eam fecit. Σ.Ex illo Abac.

q. Domine Ostus tuum in medio annorum vir ed

liad, id est , opus 4ta tibi proprium & singulare, ut fieri possit a te solo; sed opus illud est

incarnatio, ut exponunt SS.Patres, & ut indicant haec verba, In medio annorum vivifica i Iud ; ergo incarnatio nullam causam habet prae-rer divinam voluntatem , quae nulla causa secunda concurrente creavit novum super terram. 3.

Ex Luc. a. seuomodo iei sud Angelus respondidens Maviae, ait, T On est impol ile astud Deum omne Verbum: ac si dixisset: Opus illud impossibile esset, nisi virtus Altissimi illud efficeret, cujus tota ratio est virtus facientis: ergo incarnatio seu unio hypostatica est opus omni-

120쪽

DE INCARNATIONE. II9.

potentiae Dei, nulla creaturarum essicientia

Prob. 2. Instrumentum attingit estectum cauta principalis, per virtutem ab illa der,atam, ut patet: sed B. Virgo unionem l po staticam attingere non potuit: ergo nec ecte causa instrumentalis. Prob. minor: Quod ex se petit creari, a creatura attingi minime potest, alias creatura creare posset: sed unio hypostatica est creata: ergo. Ρ inda , B. Virgini concedendus est concursus ille qui neeessarius.

est, ut sit verc m ater Dei: concurrit enim ut mater & est vere mater quia vere ut mater con

currit sed ad salvandam maternitatem Christi in . B. Virgine , non requiritur concursus instru-: mentalis in ordine ad unionem hypostaticam Tum quia concursus matris in productione Filii non est instrumentalis, cum si activus, sed prin. cipalis; idcirco concursus Virginis non potest osse instrumentalis. Tum quia cum unio non sit de essentia Christi, sed tantum conditio , non respicit Virginem seu matrem Christi , tanquam causam. Tum quia mater non est mater, quia unit . materiam cum forma, sed tantum quia praestat & ministrat materiam ; sed Dei- para ministravit materiam quam Verbum divinum complevi vpropria subsistentia in eodem instanti in quo persona creata resultasset: ergo B. Virgo est vere mater Dei, sine concursu ad unio nem hypostaticam. Dico et . Do potentia absoluta non potuisse B. Virginem , aut aliam creaturam elevari a Deo tanquam instrumentum ad conjungendam hypostatice humanitatem Verbo divino. Haec conclusio est contra Gonetum. Prob. I. B. Virgo non habet potentiam obedientialem ad habitus supernaturales per se infusos , sed

unio hypostatica , quae , ut ex dictis disput. praeced. patet, distinguitur ab extremis unitis, est per se insula & petit. creari, & est extra

SEARCH

MENU NAVIGATION