- 아카이브

Clypeus Scoticæ theologiæ contra novos ejus impugnatores, authore p.f. Bartholomæo Durand Antipolensis ... In quinque tomos distributus. Tomus primus quintus Tomus quartus continens tractatus de incarnatione verbi divini, & de sacramentis in communi

발행: 1709년

분량: 490페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

141쪽

o DE INCARNATIONE

tarnat, non vero per quam est formaliter ine' natum, seu per quam sermaliter terminat & suis

sentat carnem

Instabi3: Personae Filii competit subsistere per naturam divinam: ergo per eamdem terminat naturam humanam, quia terminat per id , per quod subsistit. P reo instantiam: quia Per naturam divinam competit filio subsistere essentialiter, non autem personaliter, alias in Deo esset tantum una persona: unde neganda est pariter initantiae consequentia, quia filius est incarnatus ut persona est, seu terminat dependentiam naturae humanae ad suppositum, per suam personalitatem, in qua est ratio formalis terminandi unionem, ut expresse docet Scotus in a. dist. I. q. s. g. in ista quaestione, ubi agitat nostram quaestionem, & concludit Verbum divinum terminare humanitatem assumptam ratione subsilientiae relativae & personalis. Huic sententiae adhaerent plures sancti Patres,& praesertim Anselmus lib. de incarnatione cap. 4. & alibi.

QUI AESTIO II.

An Verbum assumendo humanitatem, non

folism ejus subsistentiam , sed etiam i lius ex stentiam suppleverit i

CErtum est ex fide,in Christo esse unicum esse subsistentiae & personale , cum in ipso sit unica persona, & natura humana Christi subsistat per ipsam Verbi subsistentiam ; unde

difficultas est, an natura humana Christi, quae habet proprium elle naturae & estentiale, habeat etiam Propriam existentiam λDico igitur Verbum non supplere existentiam in

Di iti od

142쪽

DE INCARNATIONE. 34I

In humanitate Christi, sed sollina subsistentiain,

subindeque illam non perexistentiam diri nam S increatam dumtaxat existere, sed per existentiam ereatam & sibi propriam : nam essentia &existentia non dissinguuntur i aliter in sententia omnium Scotistarum : sed in Christo sunt duae essentiae seu naturae, ut fides docet eum sit Deus& homo: ergo datur in Christo existentia creata indistincta a natura creata, & existentia divina indistincta a natura divina. Prob. I. Datur in Christo ex Istentia. hombnis seu humana: ergo Verbum non suppletexissentiam in humanitate Christi. Consequentia patet , cum Uerbum non suppleat id, quod est actu in Christo. Prob. antecedens t. Chrustus vere mortuus est, & per mortem aliquid corruptum S destructum fuit ; cum mors sit destructio rei, & per mortem res existere desinatiat nihil fuit destructum nisi existentia humana , seu hominis, quia divina est incapax corruptionis: ergo in Christo, mors destruxit existentiam hominis, . quia In triduo Christus non erat homo, Isicut erat Deus; subindeque humanitas quae vere mortua est, & modo vere vivit vita humana in coelo, existentia .humana existit ; . cum ex Philosopho, vita & mors existentiam sequantur temporalem. 2. Si Verbum divinum dimitteret humanitatem , per illam volitionem aut actionem qua dimitteretur, non anni hilaretur, ut est manifestum, &consequenter existeret; non in alio, cum non sit accidenS ; nec existentia divina, ut suppono; nec existentia de novo producta: nam esset de novo producta

vel a Virgine, vel a Deo immediatὰ, vel resultaret ex ipsa natura humana , quemadmo

dum resultaret subsistentia humana, si divina

deest et Non primum; quia Virgo non generaret iterum humanitatem : Nec secundum; quia si a Deo immediate produceretur, seque

retur, quod B. Virgo non esset mater illius ho-

143쪽

14, DE INCARNATIONE.

minis, sed esset sicut Adam: Nec resultaret;

tum quia existentia, est id quo res ponitur extra suas causas, seu id quo causa emittit essectum extra se, de consequenter oportet, quod sit a ea sis agente . Tum quia existentia est terminus ge- nerationis & corruptionis, ide5que nequit ex eflectu, seu ex re resultare: ergo humanitas in

Christo habet existentiam humanam & Propriam, sicut naturam φ . . Prob. 2. Humanitas Christi prius prioritate Naturae, .in rerumMatura extitit , quam fuerit

assumpi ad personalitatem Verbi divinit ergo ut existens sua connaturali existentia , elevata fuit ad subfstentiam Verbi divini . Conseouentia patet.Prob. antecedens: Humanitas Chri 1ii prius prioritate naturae suit producta, quam al- sumpta: ergo S existens. Consequentia patet, cum esse productum S esse AExistens, sint unum S idem, & productio terminetur ad existentiam. Prob. antecedens: Licet productio & al- sumptio humanitatis Christi suerint in eodem

instanti, fuit tamen prius Prioritate naturae, humanitatem produci, quam assumvergo similiter prius prioritate naturae suit,quod esset producta, uuam quod esset assumpta, a Resp. GOneri negando antecedens , & ad ea usurob. negat iterum antecedens I Potius enim

inquit) econtra prius prioritate naturae humanitas Christi assumpta est , quam fuerit producta; siquidem non potuit este existens sive producta, quin prius prioritate naturae esset lub11sens, atque adeo assumpta. Ad prob. in contrarium, concesso antecedentes negat consenuentiam: Ratio.dispari tatis est, quia produci est nondum habere subsistentiam; quamvis

autem non sit inconveniens admittere, quod urius prioritate naturae humanitas Christi Iue-ἔit in via ad subsistentiam & ad existentiam , quam assumeretur a Verbo divino; non pyssu Mus tamen dicere, quod prius habuerit lubi

144쪽

stentiam, subindeque nec existentiam, quam fuerit adiimpia; sed potius econtraγdicendum est,quod prius fuerit assumpta , quam unita. - Contra . Humanitas Chrissi in illo instanti in quo fuit assumpta a Verbo, erat extra suas causas, vel in suis causis' Si primum: ergo habebat existentiam in illo signo in quo fuit ausumpta a Verbo, cum existentia apud omnes Philosophos , sit id quo res ponitur extra suaseausas , di nihil concipi possit extra suas causas, quin existat extra ipsas . Si secundum : ergo Verbum assumpsit etiam, causas humanitatis cum res in sua causa nihil aliud sit , quam ipsa-met causa: sed hoc est salsium , alias assumpsisset Virginem & Spiritum sanctum : ergo humanitas Christi prius extit, quam fuerit assumpta, saltem prioritate naturae, & consequenter prius natura fuit producta,quam assumpta.

i. Assumptio humanitatis ad personam Ue hi & productio ejusdem, sunt duae actiones realiter distinctae, ut ait Gonet. disput. Prieced. arti . sed assiimptio supponit productionem: ergo humanitas Christi fuit prius producta , quam

assumpta. Prob. minor I. Beata Virgo non conincurrit eficienter ad assumptionem humanitatis d Uerbo, & concurrit aa productionem: sed

Verbum non assumpsit humanitatem antecedentex ad actionem generativam Virginis. Tum quia sequeretur, quod Virgo non esset mater ; am in illo signo, humanitas fuisset completa S unita Verbo, cum per assumptionem, sub Sstentiam susceperit independenter ab influxu Virginis, & consequenter non fuisset producta a Virgine &ὰ Spiritu sancto. I uni quia Uerbum non assumpsit humanitatem, ut a Uirgine produceretur; sed potius econtra Virgo Spiritu sancto concurrente produxit humanitatem, ut a Verbo assumeretur: ergo humanitas Christi prius fuit producta quam assumpta. Σ. Assumptio aut actio unitiva Dei, ex ψoneto, non est

145쪽

eausa productiva humanitatis: ergo assumptio supponit prioritate naturae productionem humanitatis, quia actio unitiva unit humanit tem Verbo divino: ergo supponit eam ,. sicut applicatio supponit extrema applicanda. r. Assumptio est actio a re assumptibili aut assumenda , determinata & specificata ; alias non distimgueretur ab est ne creativa: ergo humanitas quae est res asumenda, ad quam tendit assumptio,. non potest iste Prius assumpta, quam pro

' 3. Ratio disparitatis est salsa: ergo. Prob. antecedens i Produci est esse extra suas causas,

& recepiste ab ipfs quidquid effectui dare posunt; alias nullum esset discrimen inter pνι- duei & prodi, cibile, quod est falsum; sed nihil

potest esse extra suas causas, quin existat extra ipsas, cum sola existentia sit id quo res est extra suas eausas, quae nihil dare possunt effectui ultra existentiam, quia ex Goneto traei. de Trinit. disput. de relat. div. quaest. 6. producererem, est illam existentem constituere r. ergo produci non est nondum habere existentiam, licet sit nondum habere subsissentiam quae redindit rem omnino incommunicabilem , quae quidem subsistentia non est terminus generationis , nec quid productum , cum consistat in duplici negatione, ut volunt Scotistae, vel inpositivo resultante, ut volunt alii. Deinde, existentia non est ultimus modus rei supponens subsistentiam, ut putat Gonet. nam in divinis ubi absoluta praecedunt relativa, nulla datur ex Go- Meto existentia relativa , ut dictum est intrasti de Trinit. datur tamen per ipsium subsiste tia relativa: ergo existentia est prior subsistentia , ideoque licet natura assumatur ut subsistat,

non valet tamen dicere,quod assumitur etiam ut existat . Tandem, si humanitas esset prius assum- ta a Verbo quam existens, sequeretur, quod

natura humana in illo instanti in quo fuit aΩ

146쪽

DE INCARNATIONE. I r

sumpta, non fuisset singularis, nee Verbum 'assumphiset naturam actu singularem, quod est salsum, sed ut esset singularis : nam natura, in sententia Goneti , fit singularis per materiam signatam quantitate 3 at humanitas Christi nompotest signari quantitate,quin existat, alias accidi

dens, quod per Thomistas existit existentia subjecti , extitisset in aliquo instanti naturae in humanitate Christi sine existentia, quod est falsum: ergo natura humana Christi quae est vere singularis, habet propriam existentiam quae intrinsece pertinet ad singularitatem. - Obj. I. Gonetus ex epist. Soph. recepta &appmbata a Patribus 6. Synod .act. II. ubi de

Christi humanitate se dieitur , In illo itaqtiei stilicet Verbo non in semetipsa, exsontiam

habuit unam , ex quibus verbis hoc argumentum conscitur: Naturam habere existentiam

in alio, est existere per ejus existentiam 3 exissere vero in semetipsa,est existere per propriam existentiam at juxta Soph. humanitas Christi habet existentiam in Verbo, & non in semetip

Resp. Sophronium non velle humanitatem Christi existere formaliter per existentiam Verqbi, sicuti per ejusdem subsistentiam subsistit &fit incommunicabilis sed eam existere de- Pendenter a Verbo , seu Uerbo inexistere , quia La non νn semeti pl. . idem est ae non im dependenter & in se : nam accidens existit 3 n. subjecto, tamen habet existentiam pro Priam, cum, existentia non si proprietas supinpositi &personae, ut putat Gonet. sed proprie tas naturae, imo si ipsa natura prout est in actu: ergo licet humanitas existat in Verbo,

non autem in semetipsa , tamen habet exbitentiam Propriam 3 unde ad argumentum , nego majorem: nam materia existit per existentiam formae, tamen ex Doctore habet existentiam propriam . Omiuo a. argumentum quo. Durand Tom. IV. G Pro-

147쪽

. rU DE INCARNATIONE

probataeontra recentiores conclusionem est. D. Thomaea

Ob. 1. Si humanitas Christi non suisset asi umpta ad existentiam inereatam Verbi divini , sed per propriam & connaturalem existeret, darentur in Christo duae existentiae substantiales a conseqnentia non potest admitti: ergo nec an tecedens. Sequela majoris est evidens: Esee enim in Christo praeter existentiam propriam &connaturalem humanitati, existentia Verbi divini : minor vero prob. Si in Christo darentur duae existentiae substantiales, non esset ens subis stantialiter unum, sed plura ; atqui est ens substantialiter unum, non vero plura, ut latentur omnes Catholici eum D. Athanasintsymb. ergo in ipso non datur duplex existentia substantialis. Sequela majoris prob. Ut Christus esset unum substantialiter , nonobstante, quod con saret duplici existentia, necessarium omnino esset, quod ima ex illis duabus existentiis haberet rationem potenti e respectu alterius 3 impos sbile enim est ex duobus fieri unum per se sive substantiale, nisi se habeant Per modum Potentiae S actust sed omnino repugnat, quod una existentia habeat rationem potentit respectu aI- herius: ergo& quod Christus sit ens substanti liter unum, si constet pluribus existentiis. Maia or pater , minor prob. Impossibile est id quod essentialiter est ultima rei actualitas substantialis, habere rationem potentiae ad aliam actualitatem smiliter substantialem; alias enim esset& non esset ultima actualitas substantialis, esset ut supponitur, non esset vero, quia ad eam sequeretur alia, nimirum illa ad quam diceretur esse in potentia: sed omnis existentia quaecumque illa sit, est ellientialiter ultima rei actuali eas, tu hoc enim eonsistit conceptus essentialis existentiae: ergo impo stibile est,quod existentia substantialis sit in potentia ad aliam existentiam similiaer substantialem.

148쪽

Resp. concessa majori , negando minorem. Ad prob. distinguo majorem: Si in Christo darentur duae existentiae substantiales, non essetens substantialiter unum , sed plura, secundum naturam, & essentiam, concedo ; Secundum suppositum S subsistentiam, nego. Distinguos militer minorem: Est ens substantialiter unum feeundum suppositum, seu unitate personae ,

concedo minorem 3 Secundum naturam seu unitate naturae, nego minorem &consequentiam ;quia Athanas. in Symb.excludit tantum pluralitatem suppositorum. Ad prob. nego minorem, quia existentia habet rationem potentiae respectu subsistentiae & respectu alterius exissentia etiam, tit patet in materia quae habet existentiam & subsistentiam partialem independenter a forma physica ad quam est in potentia. Ad prob. Nego minorem; falsum enim est, quod existentia sit ultima actualitas rei , ut docent omnes Seotistae. Tum quia res est complenda, donec fiat incommunicabilis alteri, ut quod S ut qνο r& dum est incommunicabilis , est completa,

cum communicetur alteri,ut terminetur & compleatur a sed per subsistentiam fit incommunis bilis aIteri, non vero per existentiam: ergo Po tilis subsistentia quam existentia, est ultima rei actualitas. Tum quia subsistentia supponit exi- sentiam e ham aduo productiva rei terminatur ad existentiam primo & immediate, ut doeent Philosophit ergo subsissentia supponit existemtiam, cum subsistentia sequatur ad rem pro-

.ductam.

Obj. denique': Natura humana non habuit

existentiam prius prioritate etiam dumtaxat naturae, quam assumeretur a Verbo: ergo assumpta fuit ad Verbi existentiam. Consequentia patet. Prob. antecedens: Si natura humana prius prioritate etiam naturae quam assumeretur a verbo,

fuisset existens existentia sibi propria, sequere tur B. Virginem non suisse proprie matrem G 1 Dei,

149쪽

r 8 DE INCARNATIONE.

Dei: sed hoc est in Cone. Eph. damnatum: er go Se. Sequela majoris Prob. Ut B. Virgo dicatur proprie mater Dei , debet terminus concursus ejus in generatione Filii esse Deus homo; at si humanitas Christi prius prioritate

naturae quam assismeretur a Verbo, suisset existens existentia sibi connaturali, terminus concursus B. Virginis in generatione Filii non fuisset Deus homo: ergo B. Virgo non fuisset proprie mater Dei. Major constat, minor vero prob. Illud non est terminus concursus B. Virginis in generatione Filii, ante quod con- eursus iste concipitur totaliter terminatu s: at si humanitas prius prioritate naturae quam assumeretur a Verbo, habuit propriam existentiam, prius eadem prioritate quam suppositum divinum illam terminaverit, atque adeo qu in sue rit Deus homo, coneursus B. Virginis intelli

gitur totaliter terminatus: nam ex una parte tunc concursus causae, quaecumque illa sit,intelis ligitur omnino terminatus, quando ejus effectus habet existentiam , utpote eum existentia

sit ultimus terminus dependentiae essectus a sitis causis, totaliter ipsum constituens extra illas; ex alia vero parte si humanitas Christi prius

quam assumeretur a Verbo, habuit eXistentiam prius prioritate saltem naturae quam suppositum divinum illam terminaverit , fuit existens rergo terminus concursus B. Virginis non fuit

Deus homo.

- Resia. negando antecedens . Ad prob. Dus , nego sequelam majoris . Ad Prob. eoncessam joris nego minorem , quia in eodem inflanti temporis in quo produxit humanitatem in resum natura existentem, humanitas fuit unita Verbo, quapropter in eo instanti verum fuit dicere, Deus eoneeptus est ex Virgine, Deus homo est terminus actionis generativae Virginis; nam actio generativa non exercetur minstanti naturae, sed temporis: ergo cum in

150쪽

' DA INCARNATIONE. χηρ

eodem instanti temporis humanitas fuerit producta & unita Verbo , terminus concursus s. Virginis non suit purus homo, sed homo Deus. Adprob. concella majori, nego mino Tem, quia concursus Virginis non concipitur totaliter terminatus in inlianti naturae in quo attingit solam existentiam humanitatis, sed solum in instabit temporis in quo humanitas existit ineommunicabiliter per subsistentiam Verbidi vim 3 ideoque concursus virginis non fuit to,

taliter terminatus ante terminationem aut unio nem humanitatis ad Verbum. Tum quia eo cursus causae non intelligitur totaliter termin

fus, nisi ellectus habeat subsistentiam. Tum quia persona est terminus secundarius generationis, ux dicunt Philosephi nostri: ergo qua vis existentia humana fit terminus primarius generationis Christi prioritate naturae dumtaxat , concursus Uirginis non est totaliter terminatus his es eius sit pei natus: ergo terminus co cursus Virginis suit Deus homo &consequenter est mater Dei. Instabis: ergo Verbum existit existentia cre ta . Resp.concedendo instantiam de Uerbo quatenus est homo: nam vult per velle creatum Sc. Per communicationem idiomatum Deus dicitur natus, mortuus &c. ergo eadem ratione Potest diei existens, vivens Evc. In abi: ergo existentia humana est perfectio Uerbi. Resp. negando instantiam, quia Verbum non est subjectum existentiae humanae, sed purus terminus:

ergo non perficitur.

Existentia humana quam in Christo admittit

Scotus , non potest magis perficere Uerbum squam ipsa natura humana a sed natura humana non perficit Verbum divinum , ut tenent om nes: ergo existentia creata nequit illud perfie Te , quamvis admittatur in Christo ; quia ut

unum perficiat aliud, neeesse est, quod illi inhaereat, aut insormet illud, quod de existentia

SEARCH

MENU NAVIGATION