- 아카이브

Clypeus Scoticæ theologiæ contra novos ejus impugnatores, authore p.f. Bartholomæo Durand Antipolensis ... In quinque tomos distributus. Tomus primus quintus Tomus quartus continens tractatus de incarnatione verbi divini, & de sacramentis in communi

발행: 1709년

분량: 490페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

131쪽

rao DE INCARNATIONE. :

alienus ab omni obligatione νε eati de SybiiuVirgine nasceretur, at si suiflet praemium me

ritorum Christi praevisi, non dixistet tributa ,

vel saltem non posivisset haec verba expresse, nε-que retributa, cum datio praemii sit retributio . De e,maternitas & filiatio sunt simul natura Secognitione: ergo si Christus unionem seu incarnationem mereri non Potuerit , propter easdem rationes ex Virgine matre nasci mereri non potuit, nec alias circunstantias antecedentes α

Colliges 3. Christum meruisse cireunstantias incarnationem consequentes. Τum quia non se tenent ex parte principii merendi , sed ad illud subsequuntur: ergo sub metato cadere Pollunt rmeruit ergo Christus Magorum & Pastorum adorationem, sugam in AEgyptum ad evitandam

praematuram mortem, laudem Angelorum, curam, sellieitudinem sacratissimae Virginis &B. Iosephi ; extensionem unionis hypostaticae ad

eas substantiae partes,quas Per nutritionem acquirebat . Meruit etiam reunionem totius h

mani cum Verbo ; nam anima Christi in triduosuit separata ab anima, ideoque totum hum num fuit destructum, & in resurrectione reuntis tum Verbo, ut advertit Gonet. quia haec resurrectio consequitur ad unionem hypostatiacam , cum sit estectus virtutis Christi, qui propria virtute resurrexit L mortuis & ascendit in

coelum. ι

Ne inseras tamen inde, partes, seu animam& eorpus fuisse separatas a divinitate per mo tem Christi , cum quod semel assumpsit , nunquam dimiserit; sed solum hominem, seu totum in nostra Scola a partibus, sea anima &corpore unitis realiter distinctum , sutile per mortem a divinitate separatum , alioquin in triduo Christus fuisset homo, quod omneS negant. Destructio quidem hominis non consistit in separatione corporis de animae , suppo-

132쪽

nto VEktii, sed solum in separatione corporivati anima. Unde cum in morte Christi animasiae xiv 1eParata a corpore Christi quod rema sit ita sepulchro sorma corporeitatis informa tiam , ipsa anima existente in lymbo, alias ChriqDias non fuisset vere mortuus & corpus & anima remanserit unita Verbo equitur hominem seu Compositum humanum apud Scottilas avartibus xe aliter distinctum, fuisse in morte de- sexu etiam, & a Verbo separatum, δι inresu

rectione re assumptum , anima & corpore remanentibus semper unitis Verbo: de ipsis enim dumtaxat intelligendum est illud axioma tritum apud Theologos, Quod semel assumpsit , nim quam dimisit.

QUAESTIO IV.

An SS. Patres meruerint, aut saltem mereri potuerint incarnationem, ejusque cir- cusantias de congruo

DIco i. SS. Patres nee meruisse , nec tuisse mereri de condigno incarnationem. quoad substantiam . Nam ad Tit. 3. Apost.. ait , Apparuit benisnitas O humanitas Salvatoris nostri Dei, non ex operibus justitia quae fecimus nol, sed secundum misericordiam suam salvos nos feeit . Et D. August. D de Trinit.: cap. I9. ait , In rebus per tempus actis, ιιιa summa est gratia, quod homo in unitate per semeeonjunctus est Deo: ergo SS. Patres , seu viri.

illi sancti quibus facta suerat promissio Mese

sae, non merueriint incarnationem , cum sit donum misericordiae, Prob. ratione: Nullum opils patrum suit, nee potuit esse ejusdem F ε valo

133쪽

T N, DE INCARNATIONE

valoris eum substantia incarnationis: ergo nullum fuit nec potuit esse meritorium ejusdein . Consequentia patet, quia condignitas praemi hconsistit in aequalitate ad Praemium. Prob. antecedens : Opera SS. Patrum non erant in ordine unionis hypostaticae, nec Procedere Poterant ex gratia, aut entitate aequali , cum gratia siesiimma positive: ergo nullum opus SS. Patrum potuit esse ejusdein valovis cum substantia unionis hypostaticae . Tandem , incarnatio quoad substantiam fuit praevisa ante praescientiam meritorum Patrum: ergo non Potuit elle eorum

Praemium. - ει

Dices I. Deus potuit promittere alleui oper Abrahae v. g. inearnationem, quo peracto in justitia& dilectione Dei , incarnatio esset debita

Abrahae, & consequenter Abraham meruisset incarnationem quoad substantiam. Resp.nega do coosequentiam, quia non esset debita ex co dignitate operis meritorii, sed ex fidelitate, pr Pter rationes praedictas, vel meritum illud est et

quantum ad incarnationis circunst antias. Dico a. Quod SS. Patres non meruerunt de congruo Incarnationem quantum ad substantiam, sed quantum ad accelerationem & alias.

circunstantias extrinsecas dumtaxat. Prob. I .

pars: Substantia incarnationis determinata sui e& praevisa, ante praescientiain SS. Patrum. Tu qaia Deus praedestinavi e eos in Christo,ut essent

Sanet; . Tum quia Christus est finis praedestin

torum : ergo nequit esse Praemiam operum quae SS. Patres secerunt in via, nedum de conssigno, sed etiam nec de congruo. 2. Nullum opus Patrum exigebat incarnationem eX congruentia . Tum quia incarnatio praecedebat . Tum quia opera Patrum ad accelevationem tantum erant ordinata: ergo &c.

Obj. Gon . SS. Patres piis & instantibus precibus, & serventibus desideriis, Deum sollicitaverunt, ut mitteret Filium suum in mundum χ

134쪽

dum, ut patet ex illo Isa. s. Rorate earli de-per, o nubes pluant justum s aperiatur teννα o germiner Sal ναιοrem : Et caP.64. Vtinam disiumperes eaelos O descenderes: Illae autem preces &desideria habebant rationem meriti de congruo respectu adventus Filii Dei. Tum quia congruum erat, ut Deus eos exaudiret, qui ipsi ob diebant. Tum quia,ut docet S. Thomas, ora tiones de necessariis ad salutem, merentur de congruo Orantibus, ea quae postulant. Addo ,

quod sancta illa desideria disponebant antiquos Patres ad recipiendum Christum; sed illae dii-

positiones morales habebant rationem meriti de congruo e ergo SS. Ρatres meruerunt de congruo substantiam incarnationis, seu adventum Filii Dei in mundum a. Resp. negando consequentiam, quia SS. Patres desiderabant, & Deum sollicitabant,ut mi teret Filium suum pro lium, seu ut cito mitteret, quem mittere decreverat , ut patet ex illis locis factae Scripturae, Veni Domine O noli

tardare, visita nos in salutari tuo : ergo nihil meruerunt praeter accelerationem, ut probant haec verba Malach. Rece statim .veniet ad templum sanctum suum dominaιον quem mos qMaeritis, in Angelus testamen fuem vos vultis ; alias plus meruis ent, quam mereri voluissent, quod sal

sum est . . N

Prob. 2. pars ex Psal. I I. Propter gemitum , pauperam ct mderiam inopum y nunc exurgam, dicit Dominus: ergo miseriae Pauperum, ora tio, & suspiria M.Patrum meruerunt accelerationem, seu ut in tali tempore venirer ; dicebant enim. , O sapientia. .... veni ad docendum nos viam prudentia , veni ad liberandum nos ,1am noli tardate; sed illa suspiria habebant

xationem metati de congruo respectu adventus Christi & accelerationis incarnationis ::

Ex dictis inseres Virginem nee meruisse G

135쪽

potuisse mereri de condigno , ut esset mater Dei,

bene tamen de congruo. Prob. I. Pars: Materinnitas non fuit concessa Uirgini ex meritis; Deus enim gratia speciali P elefiit eam: ergo non

meruit de condigno maternitatem. 2. Mater nitas suit volita ante praescientiam meritorum B. Virginis; ergo non potuit de condigno mereri maternitatem. Prob. antecedens: Ordinate volens, prius vult finem, quam ea quae sinu

ad finem, sed maternitas eis finis meritorum. Virginis; tanta. enim gratia fuit ipsi collata, quia erat mater Dei, & fuit praeservata a peccato originali,quia electa suit in matrem Christi: ergo non potuit mereri de condigno, ut esset mM.

Dices 2. B. Virgo meruid de eonssigno gloriam , quae est major maternitate: ergo potuit mereri maternitatem de condigno, quia qui potest majus, potest etiam minus. Resp. ne gando consequentiam: Tum quia, ut qui potest majus, possit etiam minus, oportet, quod m a ijus & minus sint in eadem linea, & ejusdem rationis; at gloria & maternitas non sunt ejusdem rationis: majus enim est diligero Deum , iquam volare;& tamen qui Deum diligit, non vo- Iat. Tum quia augmentum gratiae S gloriae includunt rationem praemii & coronae: at materni tas includit rationem puri doni, sicut prima gra, tia: ergo quemadmodum Prima gratia nequit esse praemium, ita nec maternitas Deipa . Dices 3. B. Virgo meruit de condigno illum sanctitatis aut gratiae gradum, quo ultimo suit disposita ad maternitatem Dei: ergo meruit de condigno suam maternitatem; quoniam qui de condigno meretur dispositiones ad formam , videtur etiam mereri ipsam serma . Resp. nego amtecedens. Nam Deus qui elegit eam in matrem , eam disposuit,& super flumina preparavit illam, ut canit sancta mater Ecclesia in ossicio Imm culate Concoptionis Ordini nostro concello. Prob.

136쪽

DE INCARNATIONE. I 3s

Prob. 2. pars. I. Abraham ct David merue . runt de congruo, ut Christus ex ipsis originem duceret: Ita colligitur ex illo Genes.22. Per memetipsum Iuravi, ait Deus Abrahae, quia scisti rem hane , benedicam tibi, o multiplicabo semen tuum, O benedicentur in femine tuo omnes gentes rergo B. Uirgo meruit de congruo, ut esset mater Christi. 1. Ecclesia in Antiphona tempore Pas chali canit , Regina eoeis laetare , quia quem me ruisti portare , resurrexit; sed non meruit de condigno: ergo de congruo. 3. Maternitas Virginis dependebat a consensu illius , ut patet ex illo Luc. I. Ecce ancilla Domini , fiat mih seeisn-diam verbum tuum : ergo Per consensum meruit,

non de condigno, sed de congruo, maternit tem secundum ordinem executionis, Sactua .lis generationis Christi. Nemo meruit effectus Incarnationis, nempe quod merita Christi applicarentur pro salute generis humani, quamvis sancti Patres merue rint, saltem de congruo, Incarnationis circun- stantias extrinsecas, puta temporis, loci & pr pagationis ex eorum stirpe : quia effectus Inca nationis pertinent ad ipsius substantiam, quam nullus meruit. Deinde , sequeretur, quod mors

Christi non fuisset sanctis Patrihus opus misericordiae, sed opus praemii , aue gratitudinis , aut fidelitatis, quod est falsum ; eum per viscera misericordiae visitaverit nos oriens ex alto seodemque motivo miseri cordiae fecerit redemP tionem plebis suae .

137쪽

DISPUTATIO VII.

De persona assemente.

IN hae disputatione examinanda sunt media

ratione quorum Uerbum divinum , quod est persona assianens, terminat naturam hu

manam .

QUI AESTIO I:

An pomona Verbi immediate ct proxime terminaverit humanitatem asseu iam, ratione subsistentiae ab Ditae se comma nas, vel ratione subsistentiae relativae Grlersonalis λDtio a. Quod ratio formalis & proxima,perquam Verbum divinum terminavit u manitatem, non est ipsa subsistentia absoluta & communis, sed personalitas , seu subsistentia relativa & personalis, per quam con stituitur in ratione personae distinctae a Patre& Spiritu sancto. Prob. Si ratio formalis &Proxima, per quam Verbum terminat naturam humanam, esset subsistentia Dei , sequeretur quod eum illa subsistentia sit communis Patri &Spiritui sancto seut Filio, quemadmodum ratio Per quam omnia creantur,est communis, Pateresset incarnatus sicut Filius, quemadmodum est eator sicut Filius: sed solus Filius est inearn

tus a

138쪽

DE INCARNATIONE. 33

tus, ut fides docet: ergo ratio per quam terminavit humanitatem assumptam, non debet es

se communis, sed propria & particularis Filio. Prob. major in qua est dissicultas. I. Ideo Uerbum dicitur caro, quia terminat dependentiam ruam natura humana dicit ad suppositum: ergo Pater haberet id quo Verbum terminat illam humanitatem, sicut habet id quo Filius v. g. videt, sequeretur, quod esset caro sicut Filius , quemadmodum est videns sicut Verbum. 2. Ex 6. Synodo Gener. act. 8. ubi dicitur solum Verbum este incarnatum, ista ratio assignatur, ii a Pater o Spiritus sanctus nibal in ineam

sione habent eommume , nisi benignillimam volunta-pem: ergo natura humana terminatur per subsistentiam particularem, alias Pater qui dieitur volens incarnationem sicut Filius, quia habet, voluntatem qua Filius eam vult, diceretur etiam incarnatus sicut Filius, quia haberet id per quod Filius terminat & immediate susten

tat carnem.

Confirm. ex Concilio Toletano 6. in consessione fidei, dicente, Incarnationem Fιlii tota Trin/xas operata es , quιa Aseparabilia sunt op va Trinitat is;quia ratio,per quam mediate Deus operatur,est communis,nimirum omnipotentia, Solus tamen Filius formam fer i aeeepis in singularitate stersonae, in id quod proprium es Filii , non quod Trinoati eommune: ergo ratio,per quam Filius immediate terminat humanitatem, non est

communis, sed singularis: sed nihil est singulare S proprium Filio, nisi subsistentia relativa: ergo per ipsam terminat humanitatem. Resp. Durandus negando majorem: Ut enim inquit personae dicantur incarnatae, Praeter unionem humanitatis cum subsistentia absoluta, requiritur insuper alia unio eius de in humanitatis eum subsistentia personali ; unde ediri humanitas Verbo unita fuerit, non solum secundum subsistentiam absolutam, sed etiam

139쪽

secundum relationem personalem, Patri vero S Spiritui sancto uniatur tantum secundum subsistentiam communem; hinc fit, quod Pater &Spiritus sanctus non dicuntur nec sunt incarnati,

sicut Filius. Contra: Haec ratio non valet, nam duae subsistentiae completae non possunt terminare de- endentiam unius naturae creatae. Τum quia siumanitas terminaretur primo ad subsistentiam absolutam, in illo signo redderetur subsistens, & consequenter inassumptibilis a Verbo; ideoque non posset insuper & secundario terminari ad personalitatem seu subsistentiam re alivam & propriam Filii r ergo humanitaς Christi non terminatur primario ad subsistentiam absolutam, sed ad personalitatem Uerbi . Tum quia si subsistentia absoluta & communis esset ratio primaria & immediata terminandi humanitatem , & subsistentia relativa Verbi

esset seeundaria & mediata, verum esset dicere , Pater terminat & immediate sustentat, aut suppositat humanitatem; dicimus enim, quod Filius suppositat& terminat humanitatem, quia ejus personat itas ex Durandos est ratio media- i ta & secundaria terminandi; at ratio proxima& primaria terminandi est in Patre, &ipsi convenit , sicut mediata & secundaria convenit Filio, & tam ab illa dependet humanitas, quam ab ista, nimirum personali; imo magis , cum ratio immediata & primaria sit principalior :ergo Pater dici potest vere & proprie incarnatus, & unionis hypostaticae terminus, sicut diacitur causaessiciens, cum nedum habeat ratio

nem qua creata fuit humanitas, sed etiam ad quam terminatur; sed hoc est falsum, quia so- Ius Filius est causa terminativa unionis hyposta

Dices I. Omnis dependentia est ad independens & ad absolutum, quia quod non est abso lutum,est dependens: ergo dependentia naturg

140쪽

DE INCARNATIONE: ta

humanae non terminatur per personalitatenIVerbi, quae est relativa Resip. concessa prima Parte antecedentis, negando secundam; quia ut aliquid terminet dependentiam alterius immediate , sussicit,qudd sit independens a supposito ,

sive sit absolutum, sive relativum; QIito tamen dicitur independens est absolutum, quoniam in creatis omne reIativum est dependens & accidens . At in divinis subsistentia relativa Filii , licet non sit ab Iuta, est independens: ergo potest primario & immediate terminare depende tiam naturae humanae Christi. Dices a. Relativum non potest gerere vices absoluti: ergo Verbum non assumpsit nec gerit vices personae humanae per propriam personalitatem, quae est relativa . Resp. distinguendo majorem ; Relativum non potest gerere vices absoluti , simpliciter & totaIiter ὐconcedo; In his in quibus eum ipso convenit, nego: Unde cum personalitas Verbi, quamvis relativa, sit suppositum & reddat naturam incommunicabilem , gerere potest in natura humana Christi, vices

personae traetae.

Dicis 3. Verbum assumpsit humanitatem per rationem,per quam convenit ipsi assumere ; sed convenit ipsi per naturam divinam in tribus personis subsistentem: assumpsit enim naturam nostram& homo factus est , quia est Deus: ergo assumpsit humanitatem immediate per rationem absolutam & communem. Resp. distinguendo majorem: Per quam convenit ipsi asstimere essicienter &active, seu per quam est incarnans, nego majorem; Perquam convenit ipsi assumere terminative, seu per quam Filius est incarnatus, coneedo majorem: & similiter distincta minori, nego consequentiam; quia natura divina in tribus personis subsistens non est ratio immediata,per quam Verbum di vinum terminat&suppositat naturam humanam; sed est tantum ratio essiciens, seu perquam se in

SEARCH

MENU NAVIGATION