장음표시 사용
231쪽
so : quod autem peccatum sit commissum ab eo, vel ab alio, non pertinet ad rationem essenti lem poenitentiae, ut ait Scotus. Ratio est, quia poenitentia est actus justitiae vindicativae, qua est ad se&ad alterum; non enim implicat, quod
Poenam teneam de malo , quod Petrus commisit, nec quod peccatum ab ipso contra Deum commissum vindicem: ergo cum ad poenitentiam non requiratur necessario contritio, aut
dolor proprii peccati, vel propriae vitae, ut existimat Gonet. sed sussiciat, quod si alterius , virtus poenitentiae est Christo concedenda. Prob. 3. pars. Τum quia fides ordinatur ad visionem beatificam, cujus vices gerit , juxta illud Pauli 1- ad Cor. I 3. Videmus nunc per speculum in ansgmate , tunc autem facie ad D. elem: ergo adveniente visione fides cessat: exingo in Christo in quo fuit visio beatifica, non fuit fides, ut suadet Apost. dicens, cum ven rit , quod perfectum est , evacuabitur , quod ex paνte est. Idem dico de spe. Vide supra intrin. de virtutibus. Dico 2. Etiam virtutes naturales & per se
acquisibiles fuisse in Christo. Τum quia in intellectu humano Christi datur scientia acquisita& naturalis, praeter scientiam insulam & be eam: ergo in voluntate Praeter virtutes infusas& supernaturales , dantur naturales & acquisibiles, ut modo eonnaturali &proportionato perficiatur. Tum quia virtutes naturales S acquisibiles tendunt ad persectionem intellectus S voluntatis: ergo. Tum quia Christus elieuit
actus naturales erga materias.virtutum natur
lium: ergo Sc. Dices: Virtutes infusis ponuntur in pote tiis animae, ut iacultatem praestent bene operandi in ordine ad supernaturalia; sed Christi anima hanc facultatem persectissime habuit ex
232쪽
qui sibiles in Christo sunt superfluar. Resp. negando minorem : Ruia Verbum divinum non unitur potentiis animae Christi in ratione principii operati vi , alioquin videret & amaret intellectu divino & voluntate divina , sicut subsisti e subsistentia divina : ergo non habet ex unione facultatem operandi in ordine ad supernaturalia , cisa operatio sit actus principii operativi.
Ex dici ia insertur suisse in Christo magnificentiam & liberalitatem, justitiam vindicativam,
eu trapeliam & philotimiam, non vero virtutem piae assectionis ad credendum . Prob. I. Liberalitas & magnificentia versantur erga divitias , non solum illas distribuendo, prout quomodo S quando oportet, sed etiam illas penitiis contemnendo, ut advertit Gonet. quod Christus secit, ut in sacra Scriptura patet: ergo habuit liberalitatem & magnificentiam. 2. Illae virtutes non consistunt in actuali exercitio, sed in qualitate permanente , quae sit productiva actus liberalitatis & magnificentiae ;.unde pauperespo ssunt esse liberales: ergo Christus, licet fuerit pauper & obediens, nihilominus suit liberalis & magnificus. Patet etiam de justitia vindicativa, ut constat ex illo Ioan. s. in quo legitur Christum dixisse Iudaeis, uo daemonium non habeo; S in alio loco , ubi legitur Christum ejecisse de templo
ementes & vendentes. Patet etiam de eutrapelia, licet circa jocos & ludos versetur , quia Christus jocorum & ludorum exercitium Contempsit: ergo eutropellam habuit, quia haec virtus non consistit, nec versatur circa iocos &λIvios exercendos tantum, sed etiam circa ludos ut contemnendos. Patet etiam de philotimi atnam haec virtus inclinat appetitum ad parvos honores acceptandos , ut ait Gonet. ex D. Thoma ; sed Christus acceptavit parvos hO nores de facto, cum turbae clamaverunt di in - sanna
233쪽
s anna Filio David, benedictus qui venit in nomina Domini: ergo proprius actus pnilotimiae non rein
pugnabat Christo, sed ipsum aliquando exe cuit. Tandem , Patet ultima pars; quia pia voluntatis aflectio ad credendum, est medium ad
fidei actum & motus habitus fidei sed in Christo nullus est habitus fidei, nullusque actus: ergo nec medium ad actum fidei, seu nec pia a sectio ad credendum. Quaeres, an Christus virtutes morales per se aequisibiles, propriis actibus comparavellit, vel illas per infusionem acceperit Resp. Omnes virtutes morales per se aequisibiles, Christo fuisse a primo instanti suae coneeptionis insu-sas. Tum quia Christus in primo instanti eonceptionis suae habuit omnes animae Potentias optime dispositas in ordine ad finem tam naturalem, quam supernaturalem: ergo habuit in eodem instanti virtutes naturales, sicut supernaturales; seu acquisibiles, sicut iniustas; cum per virtutes naturales S acquisibiles potentiae disponantur in ordine naturali, sicut per infusas in ordine supernaturali. Tum quia persectius est & dignius Christo, habuisse a primo instanti conceptionis virtutes per se acquisibiles, quam illas decursu temporis suis actibus comparasse, quia comparatio virtutis supponit subjectum in carentia ejusdem ; & earentia virtutis, quaedam impersectio est, civin supponat iubjectum saltem non perfectum simpliciter : ergo
dicendum est Christum habuisse illas virtutes per infusionem, cum Christo concedendula sit
id quod est dignius S perseqius. Dieei: Si Christus habuisset per infusionem
virtutes morales per se acquisibiles , sequeretur quod voluntas Christi non habuisset vim naturalem acqugsitivam virtutum ; vel quod si habuisset , fuillet frustranea : sed utrumque esse falsum : ergo habuit virtutes morales per ac
quisitionem. 2 ego minorem quoad utramque K 3 Par
234쪽
artem ; nam ut potentia aut virtus aliqua noa
fit proprie frustranea,suffcit,quod illustret subjectum, & quod ipsum subjectum habeat acinetum ad quem ordinatur, sive sit a virtute exi sente in subjecto, sive ab alio persectiori agente , qui infundendo actum, non reddit virtutem inutilem, sed solum suspendie ejus influxum ne producat actum , quem ipse vult iniunc
An in Christo fuerint dona Spiritus sanciti, ct gratiae oratis datae ZDIco r. In anima Christi Domini sui ste
omnia Spiritus sancti dona , quae sunt Intellectus, Scientia, Consilium, Fortitudo, Pietas , Timor & Sapientia r sed haec septem dona suerunt in Christo : Requiescet super eum, dicitur Isa. I i. de Christo, Spi ius Domini ; istius sapientiae ct intellectus; Spiritus eonsilii O fortitudinis; Disitus sitaentiae ct pietatisi in νeplebit eum timore Domini: ergo &c. Tum quia sdona Spiritus sancti remanent in beatis saltem quoad habitum, & dicunt persectionem sine imperfectione: ergo suerunt in Christo. Tum quia anima Christi perfecte movebatur a Spimetitu sancto, ut constat eX illo Luc. q. vers. I. Iesus autem plenus Spiritu sancto νegressus est dIordane , ct agebatur a spiritu in deserium diebus quadraginta, in tentabatur a diabolo: ergo dona Spiritus sancti fuerunt in Christo. Tandem, intellectus humanus Christi, dum a Spiritu sancto movetur . I. Elevatur ad firmiter judicandum de rebus divinis propter rationes supernaturales. 2. Ad penetranda prim princi- Pia.
235쪽
Ha . 3. Ad deducendas conclusiones ex primIs principiis. . Ad judicandum quid hic &nunc agendum sit. s. Ad Deum heroice colendum, S proximum sublevandum. ρ. Ad difficilia peragenda. 7. Denique inclinat intellectum, ut se subnaittat divinet potestati: ergo Christus habuit sapientiam , intellectum scientiam, consilium, sortitudinem, pietatem & timorem filialem seu
reverentialem, nori vero servilem, quia timor
servilis spectat ad Peccatum cavendum Propter poenam luendam ; Christus autem qui peccare non poterat, nullum timorem servilem habuit, sed habuit timorem filialem & reverentialem , quia astectu reverentiae & cultus a Spiritu sancto excitato serebatur in Deum . . Dico a. quod in Christo fuerunt excellenti Lsime omnes gratiae gratis datae: nam ex Eph. . habetur , Vn, euique data est gratia seeundum mensuram donatio a chrasti: Et Dan. 2, De plenitudine ejus omnes accepimus: ergo in Christo in quo fuit plenitudo gratiar, & ad instar aut mensuram cujus Deus dedit nobis gratias, suerunt omnes gratiae gratis datae & gratum facientes. Praetereἀ, D. August. ait, Mus3n capite sant omnes sensus, ita n- christo omnes gratiae. Luc. . dicitur de Christo , Mirabantur in verbis gratiae s qua procedebant ex ore ipsius. Denique, Christus habuit r. fiduciam im- Petrandi ac patrandi miracula, ut probat illud
Ioan. II. Ego autem silebam, quia semper me audis. a. Sapientiam, ut patet ex dictis. 3. Gratiam sanitatum & gratiam virtutum : dixit enim paralytico , Tolle grabatum tuum O ammbula. q. Interpretationem sermonum, ut constat ex Matth. s. I 2.& 22. Luc. q. ubi legitur Christum Scripturarum sensum aperuille. s. Donum linguarum , discretionem spirituuna: cognoscebat enim secreta cordium: donum Prophetiae, &c. Dices contra Primana conclusionem, EXdO'
236쪽
nis Spiritus sancti superius enumeratis, quaedam sunt quae includunt impersectionem ;nam consilium importat dubitationem, quia ibi tantum adhibetur consilium, ubi est luesitatio de eo, quod faciendum est, ac proinde importat imperfectionem. Scientia etiam ldatur, ut conclusioneS deducantur ex principiis , & dependenter ab ipsis : ergo asta duo dona non sum in Christo. P ego antecedens& ejus probationem, quia consilium praeelseae formalit.r sumptum nullam haesitationem importat in consultante, imo adhibetur, ne eveniat haesitatio de eo, quod saciendum est. Nego etiam aliam probationem quae lest de scientia ; quia non est imperfectio in intelle- ictu. humano deducere conclusiones ex principiis, cum natura rei hoc exigat, seu conclusio exigat deduci ex principiis , S intel- lectus creatus teneatur 1ervare ordinem na-
De perfectione tratia Christi .
-VIsis gratiar Christi, veritate, existentia& eflectibus , in praesenti disputatione examinandae sunt proprietates ejus ue ideo sit
237쪽
DE INCARNATIONE. 22sQUAESTIO I. An gratia Christi habitualis infinita sit r
S ponend um est gratiam Christi tripliciter
considerari posse. I Ut est accidens seu qua litas phy sica, & penes ordinem quem dicit ad subjectum in quo recipitur. 2. In esse gratiae s& penes ordinem ad etactus ad qtios se extendit. 3. In esse moris, & secundum valorem&moralem aestimationem quam habet.Dissicultas non est in primo sensu, quia omne ens creatum est finitum.Τum quia infinitas entitativa est proprietas entis Dei. Tum quia omnia quae Deus creayit,sunt finita, ut patet ex illo Sap. I I. Deus amnia feeit in numero , pondere O mensura ; sed
gratia est ens creatum: ergo in ratione entis non
est infinita. Unde dissicultas est, an sit infinita in ratione gratiae, & inesse moris considerata , seu secundum quandam dignitatem moralem quam habet a supposito Verbi divini eui co
Dico igitur, quod gratia Christi in ratione
gratiae non est infinita, nee in ratione moris considerata. Prob. Si gratia habitualis Christi eliet infinita in ratione gratiae, sequeretur, quod aliqua creatura esset infinite perfecta; sed hoc est salsium: ergo gratia habitualis Christi non est infinita in ratione gratiae. Minor Patet , quia solus Deus est infinite perfectus ut qriod& ut quo, cum infinitas formalis & persectio infinita, soli Deo competant . Maior Prob. Gratia habitualis quae creatura est dicit in ordine ad operationem , persectionem simpliciter: ergo si infinita sit in ratione gratiae , perfectio simpliciter simplex quam dicit, infinita est ι idcirco datux in creatura perfectio
238쪽
simpliciter simplex, quaeest formaliter infinitar sed hoc est falsum; alio gratia habitualis esset
formalit r in Deo , tu quo formaliter sunt omnes persectiones simplῖciter simplices. a. Qu'- libet qualitas habet sterminum suae magnitudinis : ergo gratia has tualis, quae in ratione gratiar &persectionisest qualitas , habet etiam in ratione gratiae & persectionis terminum suae mognitudinis, & consequenter finita est. 3 Sambitas increata longe eraestantior est omni lanetitate creata, seu gratia habituali 1 sed sanctitas increata est infinita et ergo gratia habitualis Christi in ratione gratiae & sanctitatis accidentalis, nequit esse infinita, nee infiniti valo is ;alias sanctitas increata, non esset in omni sensu nec absolute praestantior gratia Christi ; cum infinitum excedi nequeat in sensu in quo infinitum est . Denique, conclusio probata manet 2pra disp. 3. quaest. 3. in qua dictum est , sanctificationem Christi non este valoris simpliciter infiniti. Tum quia Matia habitualis est principium quo
operationum: ergo si gratia esset infinita , ope ra essent infinite meritoria r sed hoc non est ergo nec gratia est infinita . Tum quia opera
licet sint a persona infinita, tamen sunt finita tergo licet gratia valorem suum a Verbo accupiat, est etiam finita. Tum quia Gonetus hic n. I 2. probat infinitatem gratiae habitualis Christi , ex infinitate valoris operationum ejus: ergo si opera Christi sint valoris simpliciter finiqti, ut patet supra , gratia habi tualis Christi est
etiam finita in ratione moris , seu secundum dignitatem moralem quam habet a supposito Veini divini cui conjungitur . Tum quia eNGoneto gratia Christi est infinita secundum valorem & dignitatem quam habet ex Persona verbi, quia sinquit) se extendit, aut extendere potest ad effectus infinitos : sed non potest se magis exteadere quam satisfacti Chriis
239쪽
Christi : ergo si satisfactio ratione extensinis & pretii non sit infinita , nec gratia infinita est.
Obi. i. GonetuS ex D. Thoma hic art. II ex quibus verbis istud argumentum conficit :Gratia sub ratione gratiae pensatur per ordinem ad eflectus ad quos se extendit, vel extendere potest ; sed gratia Christi, quantum est de se, potest se extendere ad infiinos essectus, nempe ad infinitorum hominum redemptionem & sanctificationem, eo quod in illo gratia reperiatur tamquam in caPite: ergo gratia Christi, in ratione gratiae considerata, infinita
Confirm. exemplo quod D. Τhom. adducit: quia enim lux est insole, tamquam in universali principio quod potest illuminare infinitos homines , saltem successive , & habere omnes eflectus lucis, in ratione lucis infinita dicitur: ergo similiter cum gratia sit in Christo tamquam in capite & in universali principio , & possit se extendere ad infinitos eflectus, & sanctificare infinitos homines, si darentur , debet dici inli
Confirm. amplius: Gratia data fuit humanitati Christi sine mensura, juxta illud Ioan. on ad menjumam dat Deus spaνitum filio : de aliis ad mensuram datur gratia,juxta illud Paul.
ad Ephes. q. Hucuique mitrum datur gratia se cundum mensuram donarianis christi: ergo gratia Christi. habitualis, sub aliqua ratione, sinu mensura intelligitur: sed quod est sine mensiura, infinitum est ; nam omne tin tum mensuram habet: ergo gratia Christi habitualis , sub aliqua
ratione infinita est. Unde cum sub ratione entis vel qualitatis, non sit infinita, saltem in ratione gratiae, infinita dici debet. Resp. argumentum non probare gratiam esse infinitam, sed tantum altioris ordini; ad osten- iam reparandam : nam homo v. g. est Perie
240쪽
ctior viventibus materialibus, quorum num rus est infinitus: ergo homo inesse viventis est infinitus, mala consequentia: Ita a pari ut gratia Christi se extendat ad infinitorum hominum Tedemptionem , non requiritur, quod sit infinita , sed sufficit, quod sit altioris ordinis. Idem dico ad I . confirm. quia non probat solem esse infinitum in ratione lucis; sed tantum altioris ordinis ad homines illuminandos,ut illuminandos, S ad omnes etactus lucis: nam, caput influit in membra, & in infinita, si infinita essent numero : ergo caput est infinitum: non valet, sed est altius membris dumtaxat: ergo gratia habitualis Christi non est infinita, sed altioris ordinis tantum ad homines redimendos, qui lieet sine numero infiniti, gratia tamen potest esse ipsis major & extensor, modo in ordine altiori existat, quin sit infinita ., Ad a. confirm. dico, quod non ad mensu-νam, non denotat infinitatem, nec idem est, ac sine mensura'; sed tantum abundantiam , &Christum esse sontem omnium gratiarum, uesuadet illud Joan. I. De plenitudine ejus nos omne aceepimus, quemadmodum dicimus mare a coelum esse immensum. Unde neganda est co
sequentia; cum gratia Christi non sit absolute Mintrinsece sine mensura; sed sollim comparative ad gratias hominum, & dicatur sine mens ra,ficut sons dicitur sine mensura, comparative ad rivulos. Omitto argumentum desumptum
ex infinitate satisfactionis Christi, cum ex duois constet de opposito.
