Clypeus Scoticæ theologiæ contra novos ejus impugnatores, authore p.f. Bartholomæo Durand Antipolensis ... In quinque tomos distributus. Tomus primus quintus Tomus quartus continens tractatus de incarnatione verbi divini, & de sacramentis in communi

발행: 1709년

분량: 490페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

251쪽

DE INCARNATIONE. 239

surrectione influet in corpora nostra gloriam a cidentalem. Τum quia constat ex Apost. I. ad

Cor. 6. P estitit, quoniam corpora vestra, membra

funt cheist. λ Τandem, colligitur Christum non

esse caput damnatorum. Tum quia damnati sunt extra Ecclesiam. Τum quia sunt omnis gratiar & gloriae incapaces . uvares, an Christus ut homo, non solum hominum, sed etiam Angelorum caput diei possit λResp. amrmative. Tum quia ex Apost. ad Cois Icisi. 2. constat , Es eaput omnis priseipatus Opotestatis . Tum quia Ecclesia triumphans com prehendit Angelos & homines beatos ι sed Christus est caput Ecclesiae triumphantis: ergo est caput Angelorum. Tum quia D. August. in Psal. 36. concione g. ait , christis caput est , cujus membra sunt omnes qui ab initio fuerunt justi, eonjunctis etiam legion;bus Angelorum se exere tuus. . Tum quia Christus seeundum humanitatem est Angelis superior dignitate, est illis praestantior & persectior, &in eos influit gratiam & gloriam. Tum denique quia imperio

suo movet Angelos ad salutem hominum procurandam, eosque ad nostram custodiam depuistat: ergo est caput Angelorum. Dices i. Christus non redemit Angelos: er. go non est caput eorum. 2. Nulla est conformitas inter humanitatem Christi & Angelos: ergo non est caput eorum, cum inter caput &membrum debeat esse proportio. 3. Non est sp onsus Angelorum: ergo non est eorum caput.

Resp. ad I . Christum redemisse Angelos per

praeservationem, quod suffcit, ut sit eorum caput. Ad 2. nego antecedens, quia humanitas

Christi & Angeli habent eandem specie charitatem & gratiam sanctificantem, atque beatitudinem: ergo habent consormitatem . Ad 3. ne go antecedens, quia Angeli habent charitatem,

quae est vinculum perseitionis, & conjunctionis. Angeli cum Christo, cum quo per chari

252쪽

, o DE INCARNATIONE.

tatem sunt duo in uno spiritu, sicut in matrimonii Sacramento , sponsus & sponsa sunt duo in

carne una.

Diees iterum: De natura capitis est, esse altius membris, & in ordine superiori; sed Christus ut homo, est ordinis inferioris ad Angelos rergo nequit esse eorum caput. Respondet, hoc esse verum in physicis, vel in moralibus, dum caput est ex natura rei: falsum vero in moralibus, dum caput fit aut est ex divina atque suprema ordinatione, quae potest instituere quemcumque voluerit. Unde cum Christus sit caput ex gratia speciali distincta ab unione S gratia habituali, sequitur,quod potest esse caput Angelorum, etiam si ut homo sit ordinis inferioris ad Angelos. Vel respondeo, Christum ut hominem Angelis praeeminere, & esse in ordine super. naturali ratione personalitatis, sicque esse caput totius Ecelesiae, seu hominum viatorum &Angelorum, cum sit altior ipsis Angelis propter majorem ad Deum Propinquitatem:

U AESTIO II.

An Christus ut homo si ita eaput Ang lorum , quod ipsis gratiam ct gloriam,

etiam esentialem , meruerit λSEnsus dissicultatis est, an Christus prome

ruerit Angelis gratiam sanctificantem &gloriam estentialem Plures Scotistae quos citat & sequitur Mastrius, existimantes Chri- sum nulla habuisse merita nisi a carne passibili&passiorie dependentia, tenent Partem ne gativam. Alii vero aliter sentiunt, nedum de gloria accidentali seu de illuminationibus , mis

253쪽

DE INCARNATIONE. 2 Inisterils &e. sed etiam de glotia essentiali t

unde .

Dico, quod Christus ut homo Ita est eaput Angelorum , ut ipsis gratiam ac gloriam ellenti lem meruerit. Haec conclusio est plusum Scotistarum , quos citat & sequitur Delgad illo ,& est eonformior principiis Seoti . Prob. Christus fuit praevisus ut absolutὰ suturus , antequam Deus haberet decretum conserendi gratiam & gloriam Angelis. ut docet Scotus, & ut patet supra disp. 4. de motivo incarnationis rergo ex hoc principio Scoti cogimur lateri Christum meruisse gratiam & gloriam Angelis, ae primis parentibus in statu innocentiar. Prob. consequentia I. Principalis ratio qua Thomistar erobant oppositum, est quia Deus Waldestinavit Christum post praevisionem peccati mam sinquiunt Christus suit praevisus post praescientiam peccati, sicque gratia fuit collata Angelis ante praevisionem Christi, eum gratia collata suerit ante praevisionem peccati: ergo cum ex .principiis Scoti liquido constet Christum fuisse praerisium ante praevisionem peccati, constat etiam.ex Doctore gratiam fuisse collatam Angelis post praevisionem Christi. a. In illo priori signo in quo ex Seoto Christus fuit praevisus, suerunt etiam praevisi ejus actus dilectionis & amoris libere eliciendi r.ergo Deus poterat propter illos actus libere eliciendos , velle conferre gratiam Angelis & primis parentibus ; sed si hoe fieri poterat, factum fuisse dicendum est . Tum quia extollit excellentiam Christi, cum reddat Angelos Christo obligatos. Tum quia gloriosius est Angelis habere vitam aeternam per merita Christi, quam omnino gratis & sine meritis: ergo Christus meruit gloriam essentialem Angelis. Prob. 2. ex SS. Patribus. Hiero. super epist. ad Ephes. a. ait, christum pacem attulisse coele st/bus O ter nis , quaa an suo sangaine eaelestia GDurand Tom. IV. L terrin

254쪽

terrestria eopalavis ; atque isa factum esse , ut erux Christi non solum terra, sed etiam coelo; non solism hominibus , sed etiam Angelis profuerit . D. Gregor. homilis I . in cap. 4o. Ezech. ait, Vnigenistis Patris qui sursum est firmitas Ange-lονΛm , Aferius factus est homintim redemptio . D. Bern. serm.22. in Cant. ait, stui erexis hominem laUtim , dedis stanti Angelo.ne labeνetur Oe. D. Gregor. in cap. 2. libri primi Regum , Nu ias inquit) hominum neque Aingelorum est sanctus nisi pεν christum: ergo ex SS. Patribus, Chrisus est causa meritoria sanctitatis & gloriae essentialis Angelorum,. Resp. Gonet. SS. Patres , & praesertim D. Bernardum loqui de Christo non ut homine , sed ut Deo, ut eons si ex verbis antecedentibus, suoniam sinquit qu erat Angelis sanctimario, redemptis factus est nobis: supponunt enomverba illa, Christum, antequam fieret nobis redemptio, atque adeo priusquam fieret&omo, factum suisse sanctificationem Angelorum: eum ergo dieit Bern. uia evexis hominem lapsum , dedis flant Angelo,ne laberetnr blum vult, quod per Christum in quantum Deum , steterunt Angeli boni , sicut per eumdem Christum inquantum Deum & hominem , redemptus est homo lapius : eodem modo exponi debent alii Patres. Contra I. Si sancti Patres loeuti suiflent de Christo ut Deo, non dixissent chrstis re

rit , sed Deus erexit. Tum quia nullum opus ad extra attribuitur specialiter Filio . Tum quia nullum opus attribuitur Deo ratione humanitatis, nee sub nomine Christi. Tum quia si hae eexpositici valeret , quidquid Patres dicunt de Christo, posset de Christo ut Deo intelligi. 2. Verba illa, uuοώam qui erar Angelis sanct ea-rio , redemptio factus est nobis , non denotant Christum ut Deum esse sanctificationem nostram , sed Christum suturum & praevisum

255쪽

ὰ , - INCARNATIONE . , a '

fuisse Lanctineationem Angelorum & redemptionem nostram. 3. SS. Patres loquFbantur de causa meritoria; nam sanctificatio Angelorum

S redemptio hominum respiciunt Ch istum Iub eodem genere causae r sed Deus nequit esse cau1a merito ia, ut Patet: ergo loquebantur de Christo ut homine. Prob. 3. Omne quod est tale per participationem, revocari debet ad illud quod est tale per se, ut patet in corpore luminoso, quod ad solem revocatur, &sic de coeteris;. sed Angeli sunt Iancti per participationem & pe adoptionem, adoptati enim sunt ad aeternam haerediatatem tamquam extranei : ergo ad Christum revocantur, ut ab illo S per illum, gratiam Lanctificationis & ρdoptionis obtineant 3 & eoa- equenter non sunt adoptati ad gloriam Filii naturalis independenter a Chriso, qui est Filius naturalis gloriae. Confirm. Cinnes Angeli dum erant in via Peccare Poterant. Tum quia erant liberi. Tum quia aliqui peccaverunt; sed illi qui non pe

, Pervenerunt ad gloriam per meritum Christi futuri. Tum quia constat ex Ioan . I . Nemo venis ad Patrem, ni ae per me: haec enim voX-exeludit tam Angelos, quam homines, mpatet in istis Scripturae locis , Nemo hommus nussolus Deus. emo novit Filium nisi Pater . Hemmem vaderunt nisi Olum Iesem . Tum quia merumet gloriam puris propriis meritis , vel alienis p propriis nequaquam; quia Gonet. sus. Ponit meritum purae creaturae, illam gloriam

ex aequo & justo promereri non posse. Si me ritis alienis; non nisi Christi, essin aliud non detur meritum quod Angelis possit esse prosecuum : ergo boni Angeli steterunt in gratia &pervenerunt ad beatitudinem ex vi meritorum

Prob. denique: Christus qui de factogratiam, S gloriam estentialem sibi meruit, ut fatetur

256쪽

' Vesorum esset indePen

quam An habet v. nibus. i. iau 3 syy in abluue meritis s

civi, habet illam ' λὶψα endente

& homines

sed si non dependς . st dependeat magis dependet , cum gratia in m i sed Deo sicut graxi A'ἴςm , isti, & grati

stelorum dependet a meritis Cnx- .R. a.

pastores post ChristinatiVltatem ST .

tui hominibus natum

'induiti tanti neficii meminisset I sec

s opistoribus , eaeterisque hominibut e

257쪽

DE INCARNATIONE. 24s

etiam Angelis natum essie Salvatorem praedicasset. Unde Bernardus&Guerricus Abbas dicunt sat brevitatis gratia verba non addueo Christum Salvatorem solis hominibus natum esse. S. eundum testi monium habetur Μatth. 18. H. Lue. 1 f. ubi Christus parabolam inducit pastoris, qui ος. oves in deserto reliquerat, ut centesimam quae perierat, salvam faceret: comm nis enim Patrum interpretatio in hunc locum est, perq;. oves in deserto relictas, significari novem Angelorum choros, quos Christus verus ει bonus pastor, in coelo quodammodo deseruit, dum e sinu Patris in uterum B. Virginis descendit, ut ovem centesimam, quae hominem designat, a Patria aberrantem & peccato perditum quaereret, & sanguine proprio salvum faceret. Ita hanc parabolam explicant DD. Ambr. Gregor. & venerab. Beda, in illud I s. Luc. Ruis ex

obis homo qui habet centum oves, Oc. Tertitis Iocus sumitur ex 2. cap. ad Hebr. ubi Apost.

loquens de excellentia Christi supra Angelos, sic habet: uui enim sanct eat, O qui sanctifi

cantur ex uno omnes; propter qisam causam non

confuniatur eos vocare fratres , arcens , Nunciabo nomen tuum fratribus meis; ct iterum Eeee ego O

pueri mei quos dedit mihi Deus , quia ergo pueri Tommunicaverunt earns o sanguini, O ipse sim liter participavit eisdem : ex quibus verbis sic formatur argumentum; omnes qui sanctificantur a Christo, atque adeo quibus ipse meruit gratiam sanctifieantem, quae est gratia elientialis, vocantur pueri & fiatres Christi; sed Angeli non pollunt pueri & fratres Christi appellari : ergo. Major est propositio Apostoli, mi nor vero prob. Illi dicuntur ab Apostolo pueri S seatres Christi , qui communicaverundeami & sanguini ; sed Angeli non communicaverunt carni & sanguini, utpote spiritus puri : ergo Vocari nequeunt pueri di fratres

258쪽

LU DE INCARNATIONE.

Resp. ad i. Angelum non dixisse , Quia nainetis est nobis , sed potius vobis hodie Salvator . T. Quia non loquebatur de Salvatore praese

vativo; sed de reparativo & sublevativo, unde cum Angeli non sint redempti, nec sublevati per merita Christi , sed tantiim praeservati . non dixit nobis , sed vobis. 2. Ut pastores inferre possent nuncium non esse hominem peccatorem; sed Angelum, cui fidem adhibere poterant; sicque etiam intelligendh sunt SS. Patres. Adsieeundum, dico paraboIam esse intelligendam

de assumptione naturae humanae, non vero de salute; unde verum est, quod Christus bonus& verus pastor deseruit in coelo novem choros Angelorum, ut hominem sibi uniret, iuxta Patres super illud Apostis usquam Angelos apprehendit, sed semen Abrahae, non autem ut solis hominibus gratiam & gloriam Procuraret e Deus enim proposuit in Christo restaurare omnia , sue quae in coelis , sive quae io terris sunt ,

Ad teνtium , dico Apostolum laqui de lancii-fieante & sanctificatis per meritum Passionis , propter quam causiam Christus frater noster& caro nostra est, tum quia momius est ut m iussor noster, &factus est pro nobis debitor, non vero de sanctificante& sanctificatis simpliciter & quomodocumque: ergo Apostolus nota

loquitur de Christo in carne passibili: nee de Angelis qui sanctificati fuerunt ex meritis Christi praevisi ut glorificatoris. Unde ad argumentum distinguo majorem: omnes qui sanctificantur a Christo moriente, aut parturientem cruce ἰ vocantur pueri & fratres Christi, concedo; a Christo glorifieatore, &antecdenter ad Praescientiam peccati praeviso, vocantur Pueri &sratres Ch isti, nego majorem; & concessa minori, nego consequentiam: quia Deus dedit

gratiam & eloriam essentialem Angelis & Ad, mo in statu innocentiae ex vi meritorum Christi .

259쪽

DE INCARNATIONE. 247

ss i glorifieatoris, qui venisset Adamo non pec

cante. . . .

Obj. a. D. Thomas inquit negat judicio Christi ut hominis, Angelos subiici quantum

ad pr.emium estentiale, & damnationem aeter nam ; quae doctrina verificari non potest, si Christus Angelis meruit praemium estentiale rsi enim antIqui Patres, licet ante incarnationem justificati, eo ipso tamen, quod ex meriatis Christi iustitiam suam habuerunt, subsunt iudieio Ch isti humano in fine mundi futuro squale ad Christum ut hominem non pertinebit judicare Angelos in extremo judicio de merito essentiali & praemio illi correspondente, si tale Praemium ex meritis & gratia Christi consecuti

sunt 3 . 'Resp. negando consequentiam , quia licet Angeli non subjieiantur iudieio Christi, ut vult D. Thom. nuc non obstat: nam iudicio Christi subjieiuntur homines , quia puniendi aut praemio donandi sunt propter merita aut demerita,ut patet ex Matth.16Venite benedicta Patris mei. Et ratio est , Esurivi enim se dedistis mihi mandurare. Postea dicet his qui asinistris erunt, Dissedite amemuleiacti; esurivi enim Onon dedistis mihi potum . Non autem quia gratiam & gloriam essentialem ex meritis Christi receperunt: sed Angeli habuerunt gratiam in instanti creationis, & statim fuerunt intermi

no in quo non meruerunt nec de meruerunt: er

so non sunt iudicandi. 1. SS. Patres judicabun Dr,quia obtinebunt gloriam corporis: ergo Angeli qui corporis expertes sunt, non debent j

dieio Christi subsici , sicuti SS. Patres, licev gratiam & gloriam ex meritis Christi P arvis habuerint , sicut ipsi SS. Patres. Obj. 3. Decretum de conserenda gratia &gloria tac meritis Christi, dependet ex Praevi sione peccati Adami, saltem in genere cauta

260쪽

3 g DE INCARNATIONE.

serenda gratia & gloria egentiali Angelis, non dependet ex praevisione peccati Adami: ergo decretum illud non innititur praescientiae meritorum Christi, nec ab illa dependet, subindeque gratia & gloria essentialis Angelis collata, non est ex meritis Christi ; sed ex mera& gratuita liberalitate Dei. Major prob. Christus & ejus incarnatio decreta fuerunt de Pendenter a praevisione Peccati Adami , ita ut illo non peccante Filius Dei non venisset: e go, &e. Minor prob. I. Cum Adamus ex sugingestione mali Angeli jam damnati lapsus fuerit, Deus priusquam statueret permittere peccatum primi parentis nostri, ac proinde priusquam illud praestiret, debuit habere voluntatem

permittendi lapsum primi Angeli; subindeque& voluntatem essicacem conservandi bonos Angelos ingratia, eosque consequenter remun randi gloria essentialia alias reprobatio malorum Angelorum esset prior praedestinatione honorum, quod tamen omnes negant : ergo similiter, imo a sortiori, priusquam Deus decerneret Permittere peccatum Adami, illudque praesciret, voluit conferre Angelis gratiam de gloriam essentialem. 2. Prob. eadem minor principali se Gratia quae est dependens ex praeis

visione peccati, est gratia sanans & redimens, ut de se patet i sed gratia collata Angelis nos est hujusmodi, ut enim dicitur Matth. 9. 2 ons opus valentibus medico , sed bis qui male ha

Resip. concessa minori cum probationibus , negando majorem eum probatione: In duplici enim statu consideranda sunt merita Christi; alia sunt Christi glorifieatoris, qualia sunt v. g. actus dilectionis Scharitatis, quos elicui si set etiam si Adam non peccasset, cum venisset ut glorificator; alia vero sunt Christi Redemptoris , qualia sunt effusio sanguinis, similesque.actus ad mortem ordinati. Ista merita

SEARCH

MENU NAVIGATION