Clypeus Scoticæ theologiæ contra novos ejus impugnatores, authore p.f. Bartholomæo Durand Antipolensis ... In quinque tomos distributus. Tomus primus quintus Tomus quartus continens tractatus de incarnatione verbi divini, & de sacramentis in communi

발행: 1709년

분량: 490페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

241쪽

DE INCARNATIONE. 219

QUI AESTIO It.

An in Christo sit gratiae plenitudo, sub

indeque gratia tam intensa, ut omnem gratiam Angelorum 2 hominum colle-Etive sumptam excedat SUb alio titulo agitari solet apud Scotistu

eraesens dissicultas , nimirum an gratia Christi sit summa ex actualibus & possibilibus. Pro cujus rei notitia advertendum est I. Aliquid poste dici summum dupliciter , politi ve scilicet vel negative. Summum positive, eit illud quod non habet maius, nec aequale: Et summum negative,est illud, quod non habet majus; sed habet aequale. Unde difficultas est, an graria Christi quae summa est, sit flamma positiveox actuatibus, id est, an excedat omnes grati axm hominibus & AngeIis existentes, imo & pos. sibiles 3 quod dupliciter etiam sumi potest. I. Respectu potentiae Dei ordinariae. r. Respectu

Potontiae extraordinariae.

Dico I. quod Gratia Christi est summa positive ex aetualibus & possibilibus respectu potentiae Dei ordinariae, subindeque plenitudo gratiae est in Christo tam intensiva, quam eXten fiva,secundum potentiam Dei ordinariam.Prob. 3. Christus est fons totius gratiar sanctificantis Tum quia in ipso Deus posuit omnes sapientiae & scientiae thesauros. Tum quia de plenitudine eius omnes accepimus. Tum quia unicuique nostrum datur gratia secundum mensuram donationis Christi. Tum quia est capud omnium praedestinatorum. Tum quia in ipso habitat plenitudo divinitatis corporaliter , usi ait Paulus: ergo gratia Christi est positive summa ex actualibus & possibilibus, id est, graxj Christi est major statia minum & Angeli a

242쪽

i, o DE INCARNATIONE . .

quemadmodum aqua sentis excedit aquam rivulorum, & vita plenius residet in capite S in corde, quam in membris, eum Christus ratione

grati I sit caput hominum & Angelorum. Antein deus Pater. Prob. conseqDeus Christum Angelorum & hominum caput instituens, statuit non conserre gratiam majorem, nec Gualem grati e Christi. Τum quia intentio instituendi Christum, caput, includit intentionem dandi gratias capitis, quae ex se sunt majores gratus membrorum. Tum quia si Deus secundum ordinariam providentiam statuisset conferre gratiam majorem, vel aequalem, aliquis Angelus vel

homo eam habuisset: ergo gratia Christi est positi ve summa ex possibilibus seundum ordin riam Dei potentiam ; id est , Deus de potentia ordinaria non potest dare gratiam malo- Ρhob. 1. Chtistus est magis gratus Deo,quam

omnes Angeli & homines . Τum quia cod urex illo Matth. I 7. me est Falius - quo mihi bene eomplaeus. Et ex illo I . . Patest dilioli Filium, O Omma ded/ι ei 1n manu eius. Tum quia anima Christet propinquius con iungitur Deo, quam Angeli & homines,ratione

ranis hypostaticae. Τum Reus diligie Angelos & homines Propter Christum: ergo gratiae Christi plenitudo excedit omnes gratias Angelorum & hominum , subindeque est positius summa ex. possibilibus respectu potenti

ordinariae Dei. Prob. cousequentia: Gratia habitualis est id quo homo est formaliter giatuo Deo ergo ille qui est magis gratus , malorem

gratiam habet subsumo: lad Christus est in

ζis σratus Deo quam omnes Angeli & homines. rgo gratia Christi est major. Pratreea , gravita habitualis est id quo Christus est .am alit

sanctus, ut dixi supra: sed Christus est positve sanctior Angelis & hominibus, ut est maxiastum: ergo ejus gratia est politive summa, N

243쪽

DE INCARNATIONE. 13 et '

major gratiis tam creatis, quam de Potentia ordinaria creandis. Confirm. In unoquoque genere datur unum

quod est regula & mensiura caeterorum, ut dicunt Philosophi: ergo in genere gratiar & in or dine sanctorum, datur unus sanctus qui est regula & mensura aliorum , seu qui est sanctior& in linea gratiae caeteris Praestantior ; subsumoo sed ille sanctus nequit esse alius quam Christus: ergo gratia Christi est major excedit omnem gratiam Angelorum omnium & hominum simul 1umptorum, & consequenter est positive summa ex possibilibus ἀ- mees i. Plures sancti in Scriptura dicuntur pleni gratia, ut B. Uirgo, D. Stephanus& Apostoli:ergo gratia Christi non est positive summa,

sed tantum negative: nam anima Virginis potest continere tantam gratiam, quantam continere potest anima Christi: ergo si sit gratia plena sicut Christus, gratia Christi nequit ello major gratia Mariae. Resp. I. negando consequentiam: quia Plenυm an sacra Scriptura frequetius sumitur pro quadam magaitudine &abundantia, ut patet ex illo Matth. 23, ubi dicitur de sepulchris, Plenclimr ossibus morιuorumitamen sepulchra non erant omnino. plena ossibus. Resp. 2. negando etiam consequentiam

quia plenitudo gratig in sanctis est tantum subjectiva, seu ex parte subjecti;quia B. Virgo, D. Stephanus & Apostoli habuerunt totam gratiam quam recipere potuexunt secundum statum &ossicium ; unde habent plenitudinem gratiae , quatenus sunt membra Chli19; idcirco sunt membra Christi plena gratia At Christus habec plenitudinem formalem , seu se tenentem e parte gratiae, id est, habuit totam gratiam qua de Potentia ordinaria haberi aut dari potest, α subjectiyam , seu quatenus est caput in Ordin gratiae, ideoque non est membrum plenum gr rtia, sed caput: ergo gratia Christi est major a

244쪽

13, DE INCARNATIONE.

positire summa, cum gratia capitis ipsi solἱ competere possit de lege ordinaria, & gratia capitis sit major gratia membrorum,& aqua sontis sit major aqua rivulorum, quamvis rivuli sint aqua pleni sicut sons. Instabis: Ergo gratia B. Virεinis non est ma-jcr gratia D. Stephani , qui est membrum c hristi gratia plenum, sicut B. Virgo; sed hoc est contra SS.Patres: ergo vana est solutio.Resp. negando instantiam, quia B. Virgo est membrum dignius & principalius: ergo majorem

gratiam habet. Dices 2. Deus non creavit naturam summam cum de potentia ordinaria naturam persectiorem creare possit: ergo nec gratiam positive a

subindeque gratia Christi non est positive summa ex postibilibus respectu potentiae ordinariae Dei. Resp. negando consequentiam. Tum quia congruum erat conserre humanitati subsistenti in supposito divino & infinito , gratiam summam 3 & nulla necessitate congruum fuit creare naturam summam . Tum quia gratia est participatio divinae naturae. ergo congruum fuit creare gratiam summe participantem. Tum quia natura manifestat omnipotentiam & sapientiam Dei dumtaxat 3 gratia vero manifestat omnipotentiam, sapientiam & misericordiam: ergo debet esse summa, licet natura non sit talis. Tum quia unio livpostatica est opus summum positive, cum humana conjungat divinis; ideoque lieet Deus non creaverit naturam summam, nihilominus debuit creare gratiam summam propter incarnationem, quae est ve-Te.Opus summum , opus mirabile & opus Dei , quia Deus nulla necessitate congrua suit com-Pulsus vid summam naturam condendam, fuit autem compulsus ad summam gratiam, intuitu scilicet Christi, in quo natura humana subsi- sit supposito divino, quae quidem natura ex

congruitate debet sanAificari formaliter per

245쪽

DE INCARNATIONE. 2υ

gratiam summam , & habere plenitudinem gratiae, ut exaltetur super omnes homines , nedum in natura , seu in ordine subsistentium, in quo est singularis ratione suppositi; sed etiam in ordine gratiae , in quo nequit super caeteros homines extolli, nisi per gratiam

summam a

An gratia habitualis Christi, de

potentia Dei absoluta a

geri possit ξ

IN praecedenti quaestione liquido constat gratiam habitualem Christi esse positive summam ex possibilibus respectu potentiae ordinariae Dei; subindeque non posse eadem potentia augeri. In praesenti vero examinandum est, an augeri possit de potentia abs tuta, id est . an sit etiam positive summa ex possibilibus respeetu omnipotentiae absolutae Dei λ Gonetus existimat Scotum negativam partem docuisse, adna 'r Scotistarum pars aliter sentie de Doctore subtili; unde

Die2 gratia habitualis Christi noueli politive summa ex possibilibus respectu omnipotentiae absolutae Dei , subindeque potest este major intelisive de eotentia ab luta. Prob. Si non posset dari gratia intensive major gratia Enristi, hoc proveniret vel ex parte Dei, qui non posset de potetia absoluta ereare majorem , vel ex parte subjecti, nempe animae Christi , quae non posse eam recipere, vel ex parte gratiae, quae in Christo haberet ultimum gradum quem transgredi non posset: sed ex nullo capite hoc Proventu: ergo. Prob. minor I. DeuS

246쪽

est agens supernaturale infinitae virtutis: erga rotest augere gratiam Christi, quae est intensive finita, & potest producere aliam intensorem . 2. Anima seu subjectum recipit gratiam per Potentiam obedientialem passivam: ergo potest divinitus elevari ad recipiendam majorem gratiam. Deinde , licet anima non posset recipere gratiam majorem, tamen hoc non obstat, quo- .niam Potentia creandi gratiam, per subjecti ca- Pacitatem minime limitatur. 3. Gratia Christi est qualitas intensive finita; ergo augeri Potest. Tum quia potest concipi major absque ulla contradictione , & consequenter Potest a Deo creari illa major quae concipitur. Τum quia si sit finita, Deus potest velle majorem; subindeque gratia Christi non est positive summa ex possibilibus respectu omnipotentiae Dei extraordinariae, cum sic possit habere nedum gratiam aequa lem, sed etiam majorem. Diees r. Gratia habitualis suit data & debita Christo , ratione unionis hypostaticae: ergo fuit summa ex possibilibus respectu omnipotentiae absolutae. Antecedens patet: Consequentia vero prob. Unio hypostatica exigebat gratiam congruam ; sed unio hypostatica est summa ex possibilibus respectu omnipotentiae absolutae: ergo Deus dedit Christo gratiam summam ex possibilibus respectu omnipotentiae absolutae. Resp. negando consequentiam, ad cujus Prob. dico I. quod unio hypostati ea , licet sit summa ex possibilibus respectu potentiae absolutae, non exigebat tamen gratiam summam respectu omnipotentiae absolutae, sed tantum rel- Pectu potentiae ordinariae, quia non exigebat gratiam condignam , nec in eodem gradu intemiam: nam unio est id, propter quod Deus deindit gratiam Christo ergo oportet, quod illa unio sit major, & consequenter, quod gratia non sit summa ex possibilibus respectu omnipotentiae absolutae , sicut unio. Dico a. Minorem effe

247쪽

DE INCARNATIONE. 23r

falsam, quia Deus poterat creare de potentia a soluta unionem persectiorem, quia talis unio est finita, cum uniat Deum humanitati sinito modo:

ergo intendi podest , & esse maior de potentia absoluta Dei. mees x. Si gratia Christi potuisset augeri ,

aucta fuisset per opera Christi, quae meritoria erant augmenti gratiae; sed non fuit aucta: ergo &e. Resp-distinguendo antecedens: Si Frasttia Christi potuisset augeri de potentia ordinaria, aucta fuisset per opera meritoria Christi , concedo, Si potuisset augeri de potentia absoluta, nego majorem; & concessa minori, nego consequentiam: quia Christi meritum erae circa praemium de Potentia ordinaria largiendum dumtaxat ; idcirco meruit praemium, quod Deus dare poterat de potentia ordinaria ;non vero illud, quod dare poterat de potentia

absoluta α . 'Dises 3. Gratia quam Chrsstus habet, est sinita , ut jam dictum est, etiamsi sit positive summa: ergo potest augeri . Probatur consequentia: Finitum est illud cui aliquid potest addi, infinitum vero est illud cui nihil potest addr: ergo si gratia Christi sit finita , potest de potentia ordinaria, seu ea qua contulit, ipsam auger: Deus, id est , ei aliquem gratiae gradum addere . Respondeo negando consequentiam; ad cujus Probationem, nego consequentiam: quia quod habet summum gradum suae Persectionis, quam-tumvis sit finitum, non potest reddi majus ;non quia hoc posito fieret infinitum, si ulterior gradus adderetur, sed propter incompos, sibilitatem: nam si gratiae summae adderetue novus gratiae gradus, non ellet amplius summa: ergo non potest augeri. Sic insert Frassenius ex

Respondeo secundo, argumentum esse Uem rum respectu omnipotentiae Dei extraordinariae , quae potest addere gratiae Christb alia

quem

248쪽

quem gradum, ut patet ex probationibus eoninclusionis: nam si si finita habendo quidquid Deus dare potest de potentia ordinaria , & Ω-cundum praesens decretum quo decrevit conse re Christo gratiam majorem omnibus de potentia ordinaria conserendis: potest alio decreto possibili, ipsa gratia ita augeri, ut sit major omnibus de absoluta Dei potentia conserendis, nec Per hoc erit infinita.

DISPUTATIO XII.

De gratia Christi capitali.

Consideratis & quantum pro modulo nostro licuit sussicienter examinatis omnibus quae ad gratiam habitualem spectant , jam supersunt declaranda ea quae de gratia capitali

dicuntur .

MAn Christus sit actu caput hominum viatorμm, in statu peccati vel infidelm talis existentium 3

SUppono tamquam certum, Christum esse

caput Ecclesiae. Τum quia constat ex Plurisbus sacrae Scripturae locis, Rom. I 2. Sicut enim

in uno corpore multa membra habemus , Omnia an rom membra non eumdem actum habent; ita mu

ri humus tinum corpus in christo . Hebr. 3. Ipsum seu Christum dedit eaput super omnem Ecclc fiam.

249쪽

DE INCARNATIONE. 137

fiam. Et cap. s. ait, His est caput mulieris, sicut christus Eeelδ . Iuxta illud ad Colosi. a. hν stus est eaput coryoris sui, quod est Ecelesia. Τum quia Christus habet respectu Ecclesiae omnes conditiones & sunctiones quas caput naturale habet respectu membrorum, puta ordinem spersectionem & influxum: ergo est caput Ecclesiae. Hoc supposito, examinandum est, an sit etiam actu caput peccatorum & infidelium λ Dixi actu eaput, quia certum est, quod est caput in potentia ; unde Dico I. Christum esse actu caput fidelium etiam in mortali existentium. Prob. Nam Christus est caput Ecclesiae, ut dictum est supra: ergo est caput illorum omnium qui Ecclesiam componunt, seu qui sunt de corpore Ecclesiae; sed fideles sunt de corpore Ecclesiae, etiam illi qui in peccato mortali existunt . Τum quia Eeclesia est collectio fidelium. Tum quia per fidem homo unitur Ecclesiae. Tum quia ex meritis Christi, peccatores recipiunt dona Spiritus sancti, auxilia supernaturalia &c. ergo sunt meminbra Ecclesiis, & Christus est eorum caput. Dises I. Membra Christi non possunt esse

sibi invicem contraria; sed justi & peccatores

inter se contrariantur: ergo peccatores in mo tali existentes, nequeunt esse membra Christi. 2. Fideles sine charitate seu gratia, sunt membra mortua : ergo non sunt vere & Proprie membra Christi. Resp. ad I. negando majorem; nam ut sint membra eorporis mχstici, sussicit, quod in aliquo conveniant, licet in aliis dissideant; unde cum fideles peccatores conveniant eum justis infide, spe S in donis supernaturalibus, quae caput influit; sunt membra Christi, licet non habeant gratiam sicut iusti. Ad a. nego consequentiam: sussicit enim quod uniantur capiti per fidem, ut sint membra vere S proprie. .

Dico z. Christum non esse actu caput bae'

250쪽

Teticorum, licet baptizati sint; sed tantum potentia. Prob. Haeretici & infideles sunt extra Ecclesiam : ergo non sunt actu membra Christi nec Eccles . M Christus influit in omnia membra ; sed non influitactu in haerescos,nec infide-Jes, quoniam monest cum ipsis conjunctus: ergo hon sunt membra Christi actu, sed tantum potentia. Tum quia infideles quamdiu vivunt , possunt recipere influxum vitς spiritualis a Christo. Tum quia habent liberum arbitrium, quod a Deo e malo in bonum flecti potest. Tum quiax Christus pro infidelibus & haereticis mortuus est; ideoque quamvis Christus non sit eorum e

Put actu est tamen potentia; quia possunt converti & esse membra Ecclesiae, & consequenter membra Christi Diees: Deus propter merita Christi dat actu infidelibus inspirationes: ergo sunt membra

Christi, scut fideles & justi. Resp. negando

Consequentiam, quia non dat infidelibus inspirationesvropter merita Cliristi quatenus est caput, sed quatenus est author meritis nec dat ipsis quatenus sunt membra Christi actu, sed quatenus possunt esse ; cum det ipsis inspirationes & gratiam excitantem , ut sint & fiant membra Christ4. Ex dictis eolligitur 3. Christum esse eaput non so m fidelium qui post ejus adventum

vixerunt, sed etiam antiquorum Patrum quisuerunt in lege naturae, vel in lege scripta . Tum quia receperunt dona supernaturalia ex vi meritorum Christi venturi.Τum quia erant fancti . 2. Christum esse caput beatorum. Τum quia sunt membra Ecclesiae triumphatis, cujus Cnristus est actuale caput ue licet non habeant fidem, quoniam fides est forma membrorum Ecclesiae militantis. Τum quia adepti sunt beatitudinem mediante gratia Christi. 3. Christum esse caput hominum non solum secundum animas, sed etiam quantum ad corpora. Tum quia in re-

SEARCH

MENU NAVIGATION