Clypeus Scoticæ theologiæ contra novos ejus impugnatores, authore p.f. Bartholomæo Durand Antipolensis ... In quinque tomos distributus. Tomus primus quintus Tomus quartus continens tractatus de incarnatione verbi divini, & de sacramentis in communi

발행: 1709년

분량: 490페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

271쪽

DE INCARNATIONE . et sy

mae versantur circa temporalia S humana, tunc anima agit secundum portionem inferiorem, Ratio huius divisionis est , quia ut inquit D. Augustinus apud Doctorem loco citato g. ef initur , portio superior intendit regulis aeternis& superioribus contemplandis, inserior autem intendit temporalibus agendis secundum regum

Unde Christus secundum portionem inferiorem, sedicet quatenus facultates animae ipsius occupabantur circa temPoralia & humana, erat tristis; & quatenus eaedem facultates versabam tur circa aeternam, spiritualia&divina, habebat inlinum gaudium , hoc est, secundum Pomtionem superiorem: nec implicat, quod tristitia & gaudium, S praesertim ex divinae dispensatione, sint simuΙ in eodem subjecto circa diversa objecta; eum defactosuerint in Christo, qui delectabatur de morte ut utili ad redemptionem hominum , & tristabatur de illa prout dissonet

naturae ἀ

- anima Christi permentiam beatam

omnes creatu Has possibiles inessentia dis vina cognostat E

DIco,quod anima Christi per scientiam bem

tam cognoscit in divina essentia omnesereaturas possibiles. Prob. I. ex Goneto tom. . tractis de visione: Beati vident aliquas creatura possibiles r. ergo Christus videt omnes. Plob. eonsequentia: Quia Christi seientia est major scientia seu cognitione beatorum; imo est positive summa ex possibilibus respectu omnipotentiae Dei, sicut gratia ; sed non potest

272쪽

1so DE INCARNATIONE.

esse positive summa ex possibilibus , quin a tingat omne id , quod per scientiam potest attingi , puta actualia, sutura & possibilia ; &elevet intellectum humanum Christi ad eognitionem omnium cognoscibilium , quemadmodum gratia habitualis elevat animam ad omne

meritum: ergo&c., Confirm. Beatus qui videt aliquas creaturas possibiles, videt illas, quia essentia divina quae est obiectum voluntarium, eas ipsi repraesemtat secundum ejus merita, vel secundum speciale beneplacitum Dei λ Si primum: ergo Christus videt omnes, quia dato, quod beatus videat aliquas propter merita, cum merita Christi sint ex Goneto intrinsece infinita, me retur videre omnia possibilia. Si secundum ;etiam videt omnes creaturas possibiles, quia beneplacitum Dei erga Christum est positive summum ex possibilibus: ergo si creaturae possibiles, cognoscibiles sint ab intellectu creato, Christus eas cognoscit. Prob. 2. Quilibet beatus videt omnia quae ad proprium statum beatificum pertinent, ut fatetur Gonet tom. I. sed ad statum beatifieum animae CEristi spectat cognitio omnium possibilium: ergo &c. Prob. minor I. Christus est finis &Dominusuniversorum, caput & Iudex omnium hominum . a. Deus omnia subjecit sub Pedibus ejus, ut ait Scriptura. 3. Anima Christi cognoscit aliquam creaturam possibilem , alias nihil eorum quae Deus cognoscit scientia simplicis intelligentiae, cognosceret; quod est falsum: ergo omnes ereaturae eossibiles pertinent ad proprium statuis beatificum Christi , ideoque videntur omnes ab ipso. Prob. 3. Non est ponendus term nus in cognitione Christi erga ereaturas possibiles, ita ut cognoscat aliquas, & alias ignoret: ergo dato, quδd cognoscat aliquas , cognoscit om-Res. Prob. antecedens I. In ipso , idest, in Christo

273쪽

DE INCARNATIONE. 16r

sto sunt omnes thesauri Mentiae in spientiae ,

ut ait Apost. ad Colosi. a. quo1 non potest intelligi nisi ex parte objectorum: ergo. 2.. Ioan. 3. dicitur Deum non dedisse Christo spiritum, id. est cognitionem, ad mensuram; h si'im Christus non cognosceret omnia pos sibilia, sed tantum aliqua, spiritus es et illidatus ad mensin am: ergo Sc. 3. Satisfactio Christi est lumeiens pro Peccatis hominum posisib ilium: ergo cognitio Christi attingit possibilia. Prob. consequentia: Christus cognoscit persecte & distincte virtutem stae Passionis :ergo cognoscit homines possibiles pro quibus est

. Obi. Gonetus: Cognitio omnium possibilium

in divina essentia cognita, est divinae essentiae comprehensio: sed implicat intellectum ereatum , S consequeriter intellectum animae Christi , Dei essentiam comprehendere : ergo &omnia possibilia in eo cognoscere. Minor patet, major autem in qua est dissicultas, se

ostenditur: Eo modo unum in alio cognoscitur, quo in illo continetur ; sed creaturae eo tinentur in Deo ut estectus in causa: ergo in

illo cognoscuntur sicut estectus in causa; sed cognitio omnium effectuum in aliqua causaeκ vi cognitionis illius, est eauta comprehenso: ergo cognitio omnium possibilium in divina es-

lentia cognita, est diurnae essentire comprehensio . Minorem subsumptam probat S. Doctor: Quanto persectior cognoscitur causa, tanto plures estectus cognoscuntur in illa: ergo non ponsunt eflectus alicujus causae cognosci ex vi cognitionis causae, nisi in causa, cognita omni

perfectione possibili; sed cognitio causae perse- omni persectione possibili, est illius comprehensio: ergo cognitio omnium eflectuum in aliqua causa, est ipsius eomprehensio. Resp. negando majorem, ut expresse patet tom. I. tract. de visione, disp. s. quaest. q. Ad Prob.

274쪽

16, DE INCARNATIONE.

vrob. concesso sillogismo, nego subsumptum: Quia ut cognitio causae sit comprehensio eju1dem, pxaeter estectus in ipsa causa contentos, oportet quod attingat omnes gradus persecti num ejus 3ntensive, & absolute consideratos, quos tamen anima Christi non videt, licet omnia poss1bilia videat .. Adprob. nego consequemtiam 3 quia cognitio effectuum , est cognitio causae, sed non est comprehensio ejusdem ; alioquin beati qui Deum & creaturas existentes vis

dent.comprehenderent Deum: ergo licet quam to persectius cognoscitur causa, tanto plures in illa cognoscantur effectus , tamen non comPrem .henditur, .cum cognitio non sit eqmprehentio, quamvis comprehensio si cognitio . Vide in I.

aeres, an scientia beata Christi ad omnia praesentia, praeterita & sutura se extendat Resp. amrmative. Tum quia cognolcat PollIbilia, seu ea quae Deus attingit per scientiam simplieis intelligentiae, ut probat quaestio Prae cedens: ergo cognoscit etiam ea quae attingit per scientiam visionis, seu praeterita, praesentiari sutura , cum non sit major ratio. Tum quia

hoc spectat ad excellentiam Christi. Tum quia beati vident in Verbo totum universum, prout includit suas partes principales , & ea quae pertinend ad proprium statum , ut inclum est in primo tomo : ergo etiam Chri1tus: vi det haec omnia quae Deus videt per scientiam Dices ; Haec propositio Arnaldi de Villan a Medici . suam elio anima christa fuit unνια divinitati , statim iesa anima servit omnia quae Deus seir , fuit damnata in Directorio Inquisitorum 2. P. quaest. II. ergo &c. Rele, Negando consequentiam, quia propolitio tuit damnata propter iundamenta Arnaldi ; ille enim Doctor existimabat nullam aliam cO-gnitionem fuisse ia Christo, Praeter increa

275쪽

DE INCARNATIONE. 263

tam Verbi, quod errorem Monothelitarum re dolebat . Dato enim & non concesso, quod in Christo nulla sit eognitio nisi cognitio increata Verbi , inde sequitur Christum non habere aliam volitionem, nisi volitionem increatam Verbi, ut est manisectum: quippe sancti Patres Monotheli tarum haeresim impugnant ex eo, quod in Christo sit duplex natura , & duplex cognitio , ac proinde duplex etiam debet esse volitio in Christo. ergo iundamentum Arnaldi de Villa- nova Medici, nempe nullam aliam cognitionem fuisse in Christo praeter increatam Verbi , redolet errorem Monothelitarum ; cum ex ipso sequatur unam dumtaxat esse in Christo voluntatem: quod damnatum fuit in pluis rimis Conciliis contra Monothelitas.

DISPUTATIO XIV.

De scientia infusa animae Christi.

CVm praeter scientiam beatam qua Christus cuncta videt, detur scientia insula, illa considerata, modo examinanda est ista; unde sit QUAE.

276쪽

164 DE INCARNATIONE.

An omnia objecta naturalia, anima

Christi per mentiam infusam supernaturalem, distincte ct in particulari cognita fuerint λ

SUpponor, tamquam eertum, id quod Go-netus resolvit in prima qua vi. hujus disput. quam omitto, nempe praeter scientiam beatam, fuisse in anima Christi Domini scientiam per se insulam , qua nimirum per species a Deo insutas cognovit res in genere proprio. Tum quia non pugnat eum scientia beata, cum de facto ambae sint in beatis. Tum quia in Christo sunt omnes thesauri scientiae & sapientiae Dei. Tum quia est persectio. Tum quia Christus e gnoscit res creatas in proprio genere per species immediate insulas a Deo, ut probat illud Ioan. 7. suomodo his litteras stit, eum non di- diseHi ergo datur in Christo scientia per se infusa. Nec valet dicere scientiam per se insulam esse superfluam, ubi est scientia beata , quae cum hi persectior, omnia attingit; non valet inquam quia licet scientia beata sit perfectior, non habet tamen modum cognoscendi scientiae iniuste, nec perficit intellectum in genere in quo ipse intellectus per scientiam beatam attingit omnia in Verbo, & per infusam extra Verbum & in proprio genere: ergo non est superflua. Suppono 2. Scotum non negare Christum per scientiam inditam, res naturales distincte& in particulari, seu secundum rationes individuales& numericas cognovisse, ut existimat Gonet. sed tantum Christum cognovisse eas in Particu lyri & secundum rationes individuales per spe

277쪽

c es universales, ut Patet intract. de Angelis unde cum Gonetus hic hanc quaestionem agit tam in a. tona. tract. de Angelis, disp. 9. qu. nempe, an res singulares cognoscantur perspecies universales ' minime tractet , Doctorei nostrum Mn impugnat. Dico igitur i. Christum per scientiam ins tam cognovisse omnia objecta naturalia, tam secundum rationes communes & generi eas aut

Decificas, quam secundiam propriam&distinetam cujusque individui rationem, in sensu ex-Plicato , seu per species universales cognovisse objecta secundum rationes communes ; & per species particulares , secundum Propriam didistinctam cujusque individui rationem. Prob. Christus habuit omnes persectiones, ad quas intellectus humanus est in potentia obedientiali . Τum quia Christus habuit omnes per fectiones ereaturis possibiles. Tum quia habuit in voluntate gratiam positive summam a sed intellectus humanus animae Christi est in potentia obedientiali ad speciem insulam resipectu omnium intelligibilium: ergo habet be-Hes infusas omnium objectorum naturalium . Prob. minor: Species iniuste intelligibilium sunt in Angelis: ergo intellectus Christi qui omni Persectione potitur, est' in potentia obedientiali respectu omnium intelligibilium, subindeque cognoscit ea, tam quoad rationem com munem, quam quoad rationem individualem, cum haec cognitio ducat ad persectionem animae

Christi . . : - . ν

Dico a. Christum per scientiam infusam cognoscere quiddilative omnia dona supernatur I ia quae de facto sunt. Tum quia specios entium supernaturalium potest infundi. & perficere subjectum absque ulla contradictione aut rePlae gnantia, cum ut constat, tendat ad persectionem intellectus : ergo est in Christo. Tum quia Perscientiam insulam cognoscit entia naturalia in. Durand Tom. IV. Μ - Pro

278쪽

1M DE INCARNATIONE.

Wroprio genere & eXtra Verbum: ergo cognos.cit supernaturalia, cum non sit Potior ratio , ut

notat Petrus Fuliensis in idea Theologiae specu

lativae'.

. Dises 3. Unus & Idem . intellectus nequit s-mul elicere duas operationes circs unum &idem objectum ergo cum intellectus Christi per scientiam beatam cognoscat objecta naturaliatam secundum rationem communem, quam secundum rationem individualem, non cognoscit ea per species insulas, sive communes, sive individuales. Resp. distinguendo antecedens: Unus& idem intellectus nequit elicere duas cognitiones aut operationes adaequatas circa unum &idem objectum, eoncedo; inadaequataSs quarum una subordinetur alteri 3 nego antecedens& consequentiam: quia cognitio per medium insulam, qua intellectus Christi cognoscit v. g. Petrum, est ad squatridum idem Petrus cognoscitur per scientiam beatam, cui sub ordinatur. InstabiHi Scietia beata debet excludere scientiam insulam, quia majus lumen excludit minus. 2 ego instantiam , quia scientia beata &scientra infusa non sunt in eodem ordine, cum una sit eo gnitio objecti in Verbo, & alia extra Verbum& in proprio genere . Dues r. Si Christus habuisset species omnium rerum, de facto simul omnia cognovisset :fid hoc estfalsum: ergo. Resip. negando seque- Iam maioris, quia intellectus humanus cognosilit secundum suam virtutem naturalem ; ainde cum in Christo, intellectus sit virtutis finitae , non potest se convertere ad percipienda quaecumque objecta simul ; sed modὁ unum, modo aliud , licet habeat species omnium, ut Patet

γn Angelis. Diees 3. Dona supernaturalia , puta lumen gloriae, visio beatisca, &e. excedunt quodlibet aliud lumen creatum , & sunt superioris ordinis ad illud: ergo non possunt cognosci ab intelle- . elu

279쪽

ctu Christi perseientiam insulam, quae est 1

men creatum. Resp. negando consequentiam:

Non enim implicat, 'uod res altioris ordinis , per lumen inserioris Ordinis apprehendantur &Cognoscantur, ut constat de Deo, qui per lumen gloriae intuitive cognoscitur. Die.s 4. Si Christus perseientiam insulam potuisset cognoscere ea quae excedunt lumen creatum, videlicet lumen gloriae, visionem beatificam , &c. cognovisset Per eamdem scientiam vi. sionem elicitam tam a se, quam ab aliisbeatiat sed hoc est falsum, quia per eamdem scientiam cognovisset intuitive objectum visionis beatificae, Puta Deum ut authorem gloriae , quod est improbabile: ergo per scientiam infusam non cognovit omnia dona supematuralia quae de s

Respondeo negando minorem & probati Nem ejus, nimirum inde sequi Christum per scientiam infusam cognoscentem visionem beatificam ab aliis beatis elicitam, cognoscere etiam Deum ut authorem gloriae; quia qui videt medium quo percipitur objectum, non percipit objectum illud inmitive, ut diximus in Primo im

mo de specie impressa Dei, quam ibi possibilem

deflendimus. Rario est, quia medium quo non est ratio repraesentativa, sed solum ratio rePraesentandi; risio non est ratio repraesentativa Dei, sed ratio videndi, aut id quo videmus, non a tem id quod videmus: ergo potest cognosci,quin Deus cognoscatur intuitivd.

280쪽

16g DE INCARNATIONE.

An anima Chrim per mentiam in sem

sam supernaturalem , cogitationes com occultas V ct futura contingentia

cognoverit ξ

DIco, quod anima Christi per scientiam

insulam supernaturalem , occultas cor dium cogitationes, & sutura cotingentia cogno vii. Prob. I. ParS. Tum quia constat ex Lacra Scriptura Matth.9. cum iudiet Iesus cogitationes eorum D quid cogitatis mala in eardibus vestris λ Et cap. II. Iesus ourem sciens eouetat ones eorum. Item Ioan.M. cum Christus interrogauset Petrum his verbis s Simon Ioannis amas me e

respondit Petrus & dixit et , Domine tu nosi omnia , tu stis qura amo te. Tum quia est judex omnium actionum, verborum & cogitationum nostrarum , juxta illud Ioan. I. Pater non judiscar q-mquam sed omne judisium dedit Filio tergo cognoscit cognitiones nostras. - Dices I. Christus cognoscebat cogitationes cordium per scientiam beatam: ergo non cognoscebat eas per scientiam insulam. Resp. negando consequentiam , quia cognoscere per scientiam beatam & per seientiam insulam, sunt duo modi cognoscendi diversi, quorum unus non ossicit alteri& ambo tendunt ad persectionem, ut ex dictis Patet: 'ergo uterque est

Christo concedendus. . . . Diees a. Angeli non cognoscunt cogitationes eordis humani, ut dictum est in z. tomo: ergo Christus ut homo nequit eas cognoscere. Resp. negando consequentiam, quia Christus est eaput Angelorum & hominum, & judex omnium actionum nostrarum: ergo congruum est quod cognostat corda nostra. Instabis: Soli Deo

SEARCH

MENU NAVIGATION