Clypeus Scoticæ theologiæ contra novos ejus impugnatores, authore p.f. Bartholomæo Durand Antipolensis ... In quinque tomos distributus. Tomus primus quintus Tomus quartus continens tractatus de incarnatione verbi divini, & de sacramentis in communi

발행: 1709년

분량: 490페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

301쪽

DA INCARNATIONE. 18

tur esse repugnantia, quod humanitati Christcommunicetur vis instrumentalis supernaturalis ad causandam gratiam & Patranda miricula ssuam quod ignis in serni & Purgatorii virtutem instrumentalem ad torquendos & alligandos dς- mones,& affligendas, ac purgandas animas a Deo recipiat. Deinde, major est dignitas in Redemptore redimere, causando simul physiee&moraliter gratiam, quam solum moraliter s& ratio eapitis Ecclesiae Persectiori modo conve nit Christo, si non solum moralem, sed etiam physicum influxum in membra habeat. Resp. negando minorem: Cum enim miraeuis Ia fiant per applicationem divinae omnipotentiae ad operandum hic & nune illud, quod vires agentium naturalium emcere non possunt, &gratia exigat ex natura sua creari , implicat , quod humanitas Christi, aut aliqua creatura possit esse causa instrumentalis gratiς & miraculorum,quia nulla creatura potest physice instrumentaliter applieare divinam omnipotentiam , nec creare. Et consequentr dignitas Redemptoris&capitis non exigit influxum physicum ad Productionem gratiae, cum nequeat comPetere creaturis . Ad 3. prob. minoris, dieo quod ignis Inferni,ut dictum est in h.tomo, non alligat phy- οῦς s. si Rhysice influit. Ad h. prob. dieo quod cum ille influxus physicus sit impossibilis creaturae, & soli Deo conveniat, non est major dignitas in Christo, sui anulla res ex carentia persectionis omnino impossibilis, remanet imperfectior ἀnee dicitur persectibilis aut dignifieanda per pe fectionem quae ipsi repugnat s alias infinitas, imis mensitas & aeternitas, essent formaliter cone dendae humanitati hristi, quoniam esset inai dignitas; quod tamen non coneedunt Theologi.

302쪽

19o DE INCARNATIONE.

De impeccabilitate ct merito

IN hae disputatione duo examinanda sunt.1. An Chrilius sit impeceabilis E. Anim- peccabilitas eompatibilis sit cum libertate ad

. . . . . . . . '

An Christus de potentia absoluta peccare potue is ῖ -

S Uppono: tamquam de fide, Chri sum Domi. num fuisse omnino impeccabilem, ut colligitur ex variis Scripturae locis: Unde difficultas est in assignanda hujus impeccabilitatis radice. Gonetus existimat unionem hypostatu eam esse eausam formalem impeccabilitatis Christi, subindeque concludit humanitatem ChrIsti Verbo unitam ,. peeeare non potuisses etiam de potentia absoluta. peccato cum unio

Dico igitur,Christi humanitatem esse Impecineabilem sorinaliter ex vi specialis manutenentiae Dei , non uod ex vi unionis .hypostaticae, quae est tantum causa sundamentalis & radicalis . Ita Seotus in I. dist ix quaest. unica, quem sequuntur omnes Scotistae. Prob. 1. Christum esse imeeccabilem, idem est,ae Christum ca-

303쪽

DE INCARNATIONE. hyr

rere potentia proxima & expedita ad peccandum; cum ex Goneto Potentia remota comis

petat Christo, quia sinquit) est proprietas naturae; sed Chrisus non caret formaliter potentia proxima & expedita ad peccandum , ex vi unionis hypostaticae, sed ex vi specialis & in

violabilis manutenentiae Dei: ergo non est sor maliter impeccabilis ex vi unionis. Major patet: Minor prob. I. Carere formaliter potentia expedita ad peccandum, idem est ae carere concursu & mediis ad eliciendum actum peccaininosum; nam dum potentia remota habet omne requisitum, fit proxime disposita & expediata ; sed potentia remota humanitatis Christi non caret omni auxilio ad agendum requisito, ex vi unionis sormaliter. Ratio est, quia concursus ad peccandum & ad non peccandum,non Prove nil sormaliter ex unione, sed ex divina volu tate; idcirco carentia ejusdem a divina volu tate provenire debet: illius enim est privare , cujus est daret ergo humanitas non caret Poten'tia expedita ad peccandum, vel potentia remota peccandi in Christo non est impedita formalia ter ex vi unionis; ex vi specialis manulene tiar, aut decreti divinae voluntatis, qua Deus decrevit semper concurrere eum Christo ad a tum dile'ionis. Prob. at eadem minor: Unio hypostatica non est ex se formaliter impediti-Va Potentiarum , cum ex Goneto actiones sint suppositorum elicitive, & humanitas ex vi unionis nypostaticae sit suppositata di ergo impotentia ut impedimentum ad eliciendum actum peccaminosum, non potest formaliter provenire ex: unione, sed ex alio, quod unio hyp statica exigit: nam suppositum divinum sustemtat & Personat humanitatem, gerendo vices sum positi proprii, & licetplura praestet quae ipsum suppositum: proprium,non praestaret 3 ramen

praestat quidquid praestaret suppositum Pro Prium ; sed suppositum proprium non impedi-

304쪽

1y DE INCARNATIONE . .

. Liberum arbitrium includit indisterentiam , non solum quoad exercitium, sed etiam quoadspeeifieationemr ergo Christus fuit indisterens, N potuit mire&non subire mortem. Σ. Non

in peeeatem nis voluntarium & liberum, id est, nisi proveniae a pricipio libero & voluntario:

ergo liberum arbitrium est potentiae ad peccam dum. 3. Liberum arbit tum est potentia proxωma ad non peccandum: ergo etiam ad peccandum : ergo evin unio non tollat liberum arbitrium proximum, Christus non est impedeabilis ex vi unionis, sed ex alio capide, quod a voluim ate divina dependebat ' . - . Resp. Goneta negando minorem: Nam a quit) de ratione liberi arbitrii non est potentia peccandi, ut patet in Deo, in quo est perfecti lime liberum arbitrium,& simul impotentia peccandi; unde ad libertatem non requiritur indi, ferentia quoad ipecifieationem , quae Nocatur contrarietatis, ad bomim sessicet&gd. malum contrarium ; sed sumeti audisserentia circa b - num, quae dicitur libertas contradictionis, qui a absolute potest usticere aut non efiicere actum

honum, hie & nunc, sub ictis,caeuntantus, quod in Christo-reperitur V ' Vt ' Contra Voluntas divina est in ire & ex se indesectibilis, idcirco licet sit libera Mon includit potentiam peccandi: ad humana est finita, subdita & ex se desectibilis: ergo non valet paritas. GPotentia peccandi non est demtione liberi amittit praecise sumpti , sed liberi arbitrii ut subjieibuis, & quatenus respicin legem, quod non potest dici de liboci Dei, sicut de libero arbitrio Christi. 3. Laberum arbitrium in Deo, idem est ac actus nec el- sinus voluntatis divinae, ut docet Gonetalom. I. at in Christo in distinctum &entitative liberum e ergo non valet paritas. q. Tandem, libertas conti adictionis , quae ex Goneto est in Christo , lassicit, ut liberum arbatrium includat Po

305쪽

- ME INCARNATIONE. steries am.ad peccandum: ergo non obstante unicurie, datur in Christo potentia proxima peccandi, α consequenter ex alio capite provenit ejus impe abistas. Pro, antecedens: Omissio voluntaria actus boni praetepti, est ma Ia S pec-Caminosa , ut docet Gonet. sed eum sola Iibertate contradictionis, potest dari omissio volunta- xi a actus boni praecepti: non enim implicat,quod si Petrus v. g. esset liber sola libertate contradictionis, non disset non adorate Deum, non invocare, nee diligere sanctos , quin eliceret actus conixarios; sed tunc peccaret, quia non adorare , non amare Deum & sanctos est peccatum ab odio Dei distinctum; alias qtu non amat Deum snec ipsum adorat, odit positive, quod est salo sum ; alioquin teneretur homo continuo adorare Deum directδ, dc formaliter actu invoeate &diligere sanctos*, quia tenetur nunquam odio habere Deum, &e. Ergo s in Christo sit libe tas contradictionis proxima, ut fatetur Gonet. datur in ipso potentia peceandi, & consequenter ejus impeecabilitas non provenit ex vi uni nis, nec ex vi visionis, ut volunt aliqui S cotistae, contra quos militant etiam .rationes quae Pugnant contra Gonetum, sed ex Metali manum-

' Quaeres, an in Christo fuerIt. vel potuerit eς se fomes peccati , seu inclinatio potentiae Permodum actus primi orta ex peccato , & in peceatum inclinans Resp. negative. Tum quia in Christo nullum est peccatum, nullaque inclinatio ad peccatum. Tum quia somes est motus vititiosus inordinatus, pugnam eum recta ratione.

Tum quia somes est peccati originalis estectus.: ergo non fuit nec potuit et in Christo. Obj. I. Gonet. Uerbo dirino omitto AuthOritates SS. Ρatrum, quia non probant Christum esse impeccabilem ex vilunionis formaliter, sed tantum funda me niat irer & radicaliten quod non disputamus) ex vἱ unionis humanitatis. ad i9

306쪽

sum, incumbit obligatio gubernandi humanitatem, eamque in officio eontinendi, ac proin de si humanitas assumpta Peccaret, eius Pecca tum Verbo in seipso attribueretur ; sed implieae Verbum in seipso peceare: ergo etiam

implicat humanitatem assumptam peccare Peccato cum unione composito . Minor patet :Major autem in qua est difficultas, sic os n-ditur: Quoties duo uniuntur in aliqua natu ra vel persona, inserius naturaliter subordinatur superiori, & consequenter superior tenetur inseriorem regere & gubernare ; sed ex vi uni nis humanitatis ad Verbum, natura humana radivina conveniunt in una Christi persona r

Confirm. 3. Quia eorpus est inserius animae, di per unionem conveniunt in una & eadem natura, ex tali unione induit anima obligationem eorpus regendi a sed humanitas est inferior divinitati, & ex vi unionis hypostaticae convenit eum deitate in eadem Christi persona: ergo ex vi unionis ineumbit divinitati specialis obligatio gubernandi humanitatem. Unde Srnodus generalis actione 8. postquam asseruit animam Christi nullum in se naturalem modum excit

re, ni si ad nutum Verbi sibi hypostatice uniti, sic verbis Nysseni concludit; 2uemadmodum

corpus nostrum regitur in ornatur atque ordinatuν

ab intellosuali ct rationali anima nostra: ita in homine christo, tota humana ejus eo pergo, ab ejusdem Verbi divinitate sempeν O in omnibus

mota, Deo mobilis fuit . t . . Confirm. 1. Cum in una & eadem naturaeonveniant superior & inserior potentia , incumbit. tali naturae obligatio reflendi potentiam inferiorem per potentiam suPeriorem, ut constat in natura humana,iquae naturali obligatione tenetur Per Voluntatem regere & gubernare appetitum inferiorem: ergo pariter cum duae naturae conveniunt in una & eadem persona ,

307쪽

DE. INCARNATIONE. 29

tonsurgit in illa obligatio regendi inferiorem sex Lia Periorem naturam, Sconsequentei Ver Uo , in quo ex vi unionis humanitatis ad ipsum γConveniunt natura divina & humana, incumbit specialis obligatio regendi &gubernandi naturam humanam per divinam; subindeque peccatum humanitatis unitae attribueretur Verho , non solum ratione voluntatis humanae , sed etiam voluntatis divinae. /Corifirm. a. Longe arctior est eonjunctio Meini cum sua humanitate, quam mariti cum uxo xe, Patris cum filio, domini cum servo , cum hae non sint uniones physicae, qualis est Verbi conjunctio cum humanitate: ergo multo

magis est Verbi divini dirigere in omnibus suis

operationibus, & a tanto malo, quantum est malum culpae, avertere essicaciter humauitatem assumptam, quam viri sit dirigere uxorem,&a peccato avertere Pro facultate, &c. Omi to aliquas authoritates quibus probat hanc confirmationem . Resp. concelsa I. parte majoris , negando minorem, nempe quod si humanitas assumpta Peccaret, ejus peccatum Verbo in seipso tribueretur, ex eo, quod Verbum teneatur regere hamanitatem: nam tenetur regere nos & gubernare ne peccemus, non per legem obliga

tem , sed ex sua bonitate , & quatenus est Patex proviior; tamen licet sit Pater & Dominus noster & sponsus iustorum , & det nobis auxilia

ad vitanda peccata, peccata nostra non attribuuntur Deo: ergo nec peccata humanitatis attribuerentur Vexbo, licet humanitas sit sub ejus dominio & gubernio, imo & ipsi conjucta. Resp.

a. argumentum concludere, dum superius eui insetius unitur, est principium tam quod quam quo inserioris, & dat ipsi totam, virtutem, id est, dum inserius agit virtute superioris, ut Patet jacorpore, quod in agendo dependet a suo superiori seu anima; non autem dum inserius est

308쪽

,M DE INCARNATIONE . . . liberum, & habet sua principia di stincta a potentiis & virtute superioris; falsum enim est quod peccata uxoris atribuantur marito, & pec- ' cata filii attribuantur Patri: plures enim uxore& sint in inserno, quarum mariti sunt in coelo& plures filii fuerunt patibulo suspensi, quorum patres vivunt ; unde cum humanitas Chr si non agat, nec vivat, nec operetur principiis, nec virtute, quibus Verbum vivit & operatur, nee velit volitione mereata qua vult ipsum ver-hum 1 argumentum nec confirmationes conclu

dunt contra nos. t o e

. Obj. 2. Si pollet humanitas assumpta peccare, peceato cum unione hypostatica composito,. posset suppositum Verbi ut subsistens in humanitate Peccare. Consequens est salsum: ergo. Sequela Prob. Actiones sunt suppositorum vel subsistentium, ut communa axioma docet et

sed suppositum humanitatis assumptDest suppositum Verbi quatenus in illa subsstens: ergo si

posset humanitas assumpta peccare peccato cum unione ad Verbum composito, postat Verbum ut subsistens in humanitate Peccareo. Resip. r. negando sequelam: Ad prob. gratiς concesso antecedente,nego consequentiam; quia

peceatum formali ter sumptum , & quatenus est deformitas ad legem , non est vere actio, nec habet causam efficientem sed est desectus &habet causam deficientem, ut docet Gonet in tract. de peccavix. ' Resp. 2. negando sequelam. Ad prob. dico actiones esse suppositorum de materiali, ut multoties dictum est, non vero de formali: ergo si humanitas peccared, Verbum non peccaret in ipsa sorinaliter, sicut non est in ipsa sormali termortuum, nee crucifixum, nec obediens, &c. . sed tantum denominative & per communicationem idiomatum . .: Gonet. negat paritatem.Ratio discriminis est,

quia mors sicut di quodlibet aliud malum poenae s

309쪽

Ist , α Dei justitia est introductum propter glo-aeiam ipsius Dei: malum vero culpae, seu Pec-ς atram committitur per recessum ab arte divina

tapieritiae, & ab ordine dirinae bonitatis; &-ideo licet nulla sit indecentia, quod Verbum

iri Hatura assumpta, seu ut subfistens in humami rate per communicationem idiomatum pasistam, crucifixum & mortuum denominetur, est tam eri moralis indecentia, quod Verbum etiamve iri natura humana subsistens,denominative , M. Per communicationem idiomatum, pecca-xes clicatur. . Confirm.Praedicam naturainuae per se primo cori Ueniunt supposito, si habeant repugnantiam

cum hypostasi seu permna Verbi,non possunt de

qua etiam per communicationem idiomatun

Praedicari; hae enim ratione docet S. Thomas , has propositiones ella salsas V Christus est eν artis et eatura, chri'us ineestis esse, & similes ;sed peecare est praedicatum habens repugnanis etiam cum persena Verbi: ergo.' Seeundo. Iuxta hujus soluti is doctrInam , humanitate Petri peccante, suppositum Petri solum peecat denominative; nam actiones dicuntur suppositorum, non elteitive, sed tantum denominative; & tamen humanitate Petri Peccante, suppositum ejus dicitur simplieiter & solute peccans Sc peccara insectum:ergo idem dicendum eget de Verbo. Tertio. Haec Propo sitis, Verbum ni in hΜmanitate subsissens, pro nobis meruit O satisfeeit, est vera In proprie late sermonis & in rigore P non mineis quaim ista, ch=sti, 'nos redemip sitis feeis Do nobis: & tamen juxta doctrinam tblutionis, Christus, seu Verbum ut subsistens in humanitate. solum denominati e satisistit& meruit; eum actiones non sint suppositorum elicitive, sed tantum denominati ver ergo quod humanitate assumpta

peccante, Verbum ut in illa subsistens, deno minative tantum pede aret, nore tollit, quod haec N 6 Pro

310쪽

too DE INCARNATIONE:

propositio, Christus seu Uerbum ut subsistens

in humanitate , peccat, sit vera in rigore & pr Prietate sermonis. Omitto ultimam instantiam, qua probat actiones esse suppositorum active , quia ituta manet in I. toua. disp. de processione Spiritus sancti. Contra : Nam ut ait Frassen, tam permis sio peccati potest cedere in gloriam Dei, quam quodlibet malum poenae: Deus enim ordinare potest peccatum tam ad commendationem suae

justitiae, illud vindicando & puniendo, quam ad

manifestationem suae misericordiae, illud relaxando & gratis remittendo. Deinde , Peccata subjiciuntur divinae providentiae, ut docet G

Dei. tom. I. Ergo cum peccatum eedat in gloriam Dei sicut mors, & Verbo non magis reP gnet peccatum 1 quam mors, non magis implicat, quod peccet in humanitate, quam quod in ipsa moriatur. Tandem, ex sacra Scriptura Filius Dei pro nobis factus est peceator & fide-justor: ergo denominatio peccatoris,cum sit eu trinseca, potest dici de Verbo per communicationem idiomatum. Ad confirm. nego majorem:

Nam obedientia& inferioritas, sunt praedicata quae per se primo conveniunt supposito , & h bent repugnantiam cum hypostasi, seu persona Verbi, ut patet ; tamen de illa per communica tionem idiomatum praedicantur: valet etiam dicere, christut est exeatura incepit esse non

simpliciter, sed quatenus est homo, sicut dicitur aequalis & minor respectu Patris , aequalis secundum divinitatem, & minor secundum humanitatem: ergo licet peccare sit praedicatum repugnans cum persona Verbidipotest tamen per communicationem idiomatum & denominative, ipsi convenire sicut mors &c. quae non ha bent minorem repugnantiam cum illa.

Ad secundum, nego paritatem. Ratio est , quia suppositum Petri desiumit suam specificationem & suum esse ab humanitate Peccante Iidcir-

SEARCH

MENU NAVIGATION