Clypeus Scoticæ theologiæ contra novos ejus impugnatores, authore p.f. Bartholomæo Durand Antipolensis ... In quinque tomos distributus. Tomus primus quintus Tomus quartus continens tractatus de incarnatione verbi divini, & de sacramentis in communi

발행: 1709년

분량: 490페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

341쪽

DA INCARNATIONE. 3 9

Pilius Dei adoptivus. Resp. ad I. D. Hilarium locutum fuisse de adoptione late sumpta, quae Pro quacumque assumptione voluntaria &gratuitassimitur; unde cum humanitas sit assii pia Verbo, dicitur adoptata; non vero in Pr Prio sensu, in quo sumitura iuristis. Ad 1. resp. nego consequentiam, quia hoc potest intelligide Filio naturali , in sensu in sequenti conclusio

ne explicando. -

Dico 1. quod Christus in quantum homo,pergratiam unionis est Filius Dei naturalis sermaliter, Ly in quanrum determinante in recto, non naturam, sed suppositum ut in illa subsistens; non reduplicative, sed specificative. Prωb. ex

illo Luc. 1. 2uod nascetur ex te sanctum, voeabitur Filius Dei εἰ sed non vocabitur Filius Dei adoptivus, ut probat prima cones usio: ergo nais turalis : sed non naturalis reduplicative , seu quatenus homo & xeduplicat. humanitatem . Tum quia homo sic sumptus, non procedit a Deo ici similitudinem naturae. Tum quia si in hoc sensu esset Filius naturalis, esset unum &idem ens eum Patre, quod est falsum: ergo est

Filius naturalis specificative sumptus, id est , Christus in quantum homo subsistens subsiste tia Verbi, est Filius naturalis Dei, & prout Lynaturalis opponitur adoptivo & idem est ac Filia propnus: Ideoque Christus adorandus est ad ratione latriae, ut docent omnes Theologi; Filius enim Dei est: ergo cultu quem Deo exhibemus, adorandus est. Ratio hujus adorationis exhibendae est, quia Christus quatenus Deus homo debet unica adoratione adorari, ita ut ejus humanitas prout hypostatice unita verbo divino, adoranda sit eadem adoratione latriae , qua ejus diWinitas &. 4. 'xia divina adorantur, ut asterie Scotus m 3. dist. 9. quaest. unica g. de tertio articulo . Nec valet dicere Christum esse minorem Patre secundum h*manitatem, & consequenter non

342쪽

1o DE INCARNATIONE .

esie adorandum adoratione latriae qua ad inratur Deus, non Valet, inquam, quia adoratur quatenus est Deus homo, & prout humanitas est subsistens persona divina, quae non habet conceptum minoritatis.

QUI AESTI O II.

Quisnam si terminus primarius 2 principalis praedestinatio-

. . nis Christi iDIeo, quod beatitudo, seu glotia animae Christi, est ptimarius & principalis te minus praedestinationis Christi ; & filiatio Dei

naturalis, est terminus secundarius & minus principalis . Prob. Humanitas Christi fuit prius praedestinata ad summam gloriam, quam ad unionem hypostaticam, Per quam ex Goneto, Christus est Filius Dei naturalis: ergo gIorIa, non vero filiatio Dei. naturalis , est terminus primarius & principalis praedestinationis Christi. seu id ad quod primario Praedestinatus en . Consequentia patet. Prob. antecedens: Ordo

executionis est contrarius ordini intentionis , ut probat hoc axioma, uua sunt prιora m νωι entisne,sunt posterioram executrone ; sed irax

cutione, humanitas fuit Prius unita hypostatice Verbo, quam sanctificata gratia ; & prius sanctificata gratia , quam beata : ergo id adnuod primario & principaliter fuit praecla liinata a Deo humanitas, est ejus gloria; &. filiatio Dei naturalis, est terminus secundarius . I. In praedestinatione aliorum hominum , in lenistentia Goneti, ut patet in I. tona. gloria est terminus primarius & principalis; & filiatio

Dςi adoptiva quae fit per gratiam, est

343쪽

DE INCARNATIONE . ur

secundarius&minus principalis; praedestinatio enim sinquit) fit ante praevisa merita: ergo Christus fuit etiam prius praedestinatus ad gloriam, quam ad unionem & filiationem Dei

naturalem. Instare posset Gonetus: ergo cum ut Patezex dictis in I. tom. praedestinatio hominum fiat post praevisa merita, oportet, qudd Christus sit prius prς destinatus ad filiationem Dei naturalem, quam ad gloriam. Resp. negando instantiam & paritatem. Ratio est, quia in nobis gloria est praemium & corona, in Christo autem quoniam Filius naturalis Dei est, non habet rationem praemii nec coronae, sed haereditatis tergo potest intendi in Christo priusquam fili, tio , & quam omne id quo est sanctus, cum inter dona & beneficia, majus & nobilius prius

intendatur ; at in nobis cum sit praemium, non potest intendi nisi ex cognitione filiationis adoptivae & gratiae. uuaeres, quot modis praedestinatio Christi sit causa nostrae praedistinationis p Resp. esse causam in triplici genere causae, ut ait Gonet. nimirum in genere causae finalis, ut probat illud ad Ephes . r. Praedestinavit nos in ado tionem filiorum per Iesum Christum , in ipsum; exemplaris, ut probat illud APost. I uos praesivit O praedestina νιτ eonformes silers imagini Fisii sui, ut sieisse primogenitus in multis fratribus & in genere causae meritoriae, ipse enim est, utilla Vis nos a peccatis nostris in sanguine sis o , ut ait Ioan. Tandem, haec responsio patet in Conc. Τrident. pluribus in locis, S suadetur ratione, cum constet Christum esse finem, exemplar & caput

praedestinatorum. Obj. I. Gonetus: Colligitur ex variis locis Scripturae, Praesertim ex illo ad Rom. I. 2 3 praedoiλHii iis est Filius Dei, quibus verbis explicat praecipuu terminum praedestinationis Christi & principaliter intensium, pimirum filiatio, O ς nem

344쪽

nem Dei naturalem: Unde Aug. lib. de praedest. SS. cap. I s. ex illis verbis Apost sic inseri , Praedestinatus ergo Iesus , ut qui futurus erat seundum carnem Filius David, esset tamenta virtute Filius Dei; subindeque censet Chria sum ut Filium David , quod est idem ae Christum ut hominem , fuisse praedostinatum ut esset Filius Dei naturalis . Subdit Apostolus , Seeundum spiritum sanctificationis ex resiur-Fectiona mortuorum, ut declaret terminum secundarium ad quem praedestinatus est Christus, ut nimirum sit sanctus & sanctifieator aliorum, & gloriam resurrectionis per sua merita acquirat. Item Ioa I. explicatur terminus primarius pcidestinationis Christi, cum dieitur, Et Verbum eaνο factum est; secundarius vero cum subditur , Et vidimus gloriam ejus, gloriam quasi unigeniti a Patre , plenum gratia O veritatis. Resp. Verba Apostoli, D. Augustini, & ει vangelistae intelligenda esse de praedestinatione Christi in ordine executionis, non vero in ov-dine intensionis , ut est quaestio, ut consideranti patebit: verum enim est, quod homo in executione prius exardestinatus est Filius Dei., quam beatus, quia unio hypostatica, ratione cujus Christus est Filius Dei, praecedit visionem Dei. Omitto rationem qua probat contra D randum, Lorcam & Yfambertum, Christum esse prςstestinatum proprie loquendo ad filiationem Dei naturalem, quia ut ipse latetur non impugnat Scotum.

Oj. 2. Ille dicitur terminus primarius & eri cipalis praedestinationis Christi, qui fuit primo S prine ipaliter intentus , & subsecutus ex ejus praedestinatione; sed filiatio Dei naturalis sese habet: ergo &c. Confirm. Unio ad Deum secundum esse, quae Praestatur a gratia unionis, persectior est uni ne ad Deum secundum operationem , in qua

345쪽

DE INCARNATIONE. 313

eonsistit beatitudo; sed quod excellentius est, ad inserius ut ad finem non ordinatur: ergo humanitas Christi non fuit ordinata ad unionem hypostaticam ut medium, & ad beatitudinem ut finem ; sed contra, beatitudo ut fini subcitdinatur unioni hypostaticae,& consequenter non fuit praedestinata ad beatitudinem ut finem &terminum principalem, sed ad filiationem naturalem Dei. . Resp. negando minorem, quia unio hypost eica ordinatur ad visionem Dei qua Christus videt divinam essentiam, subindeque est id, quod est primo & principaliter intentum, &ultimo in executione subsecutum, licet unio hypostatica sit ens divinum per essentiam seu per substantiam, & visio participative: hoc enim non obstat, quia visio & unio intenduntur &subsequuntur secundum proprium & debitum ordinem; unde cum visio habeat rationem finis, S unio rationem medii ad ipsum finem, in i tentione visio praecedit unionem. Ad confirm. Resp. cum Delgadillo tract. de Incam. dist. 6.dub. a. negando majorem .

An Christus meruerit praedestinationem nostram, ut est comparativa, ct electis unius prae alio

P Raedestinatio nostra dupliciter considerax

Potest. I. quatenus est dilectio. Σ. quat nus est electio unius ad gloriam prae alio; unde hic discutiendum est, an Christus meruerit elem: J-s an meruerit praedestin

tionem, prout dicit electionem Petri, v. g. com

346쪽

Scotum negativam docuisse sententiam ; aliter tamen sentiunt Poncius , Delgad illo, Felix &alii recentiores contra aliquos Scotistas, quoScitat & sequitur Mastrius. Dieo igitur Christum meruisse praedestinationem nostram sub ratione electionis confider tam . Prob. I. Christus meruit Angelis gratiam & gloriam essentialem , ut dictum est su-Pra: ergo meruit etiam electionem nostram ad

gloriam. a. Meritum Christi est omnis spiria

tualis boni fons & caput r meavit enim nos voca asone sua sancta , non seeundum opera nostra , sed fecundum gratiam quae data est nobis λ Chroyo I sis , 2. ad Timol. I. Alias sequeretur,quod electi& praedestinati, in electione sese jactare postentrergo est causa meritoria praedestinationis nostrae , etiam prout est comparativa & electio unius prae alio. 3. Merita Christi suerunt praevisa ante praedestinationem hominum , ut est comparativa & electici unius prae abio Tum quia Christus est omnium praedestiuatorum Pri mus. Tum quia ex Doctore, fuit praevisus in primo signo: ergo Potuit Deus propter illa merbia praedestinare ad gloriam illos homines quox praedestinavit, & consequenter de facto eos pro

pree Ch isti merita prςdestinavit.Tum quia proposuit Deus omnia, sive quae in coelissere quae in terris sunt,restaurare in Christo. Τu quia conducit ad majorem excellentia αdignitate Christi. Prob. denique: Si praedestinatio Petri y. Dprout est electio ejusdem prae alio , nimirum Iuda, non dependeret a meritis Christi pxa visis, sequeretur i. quod Petrus salsus factus fuisset , etiam si Christus non ventilet ; sed

hoc est salsum : Christus enim venit necessa rio salvum facere genus humanum , ut colligitur ex SS. Patribus : ergo & illud, unde sequitur . Prob. major: Nam decretum quo Deus praedestinavit Petrum,&ipsum elegit prae alio,

a meritis Cbristi independens, suisset irrevo

347쪽

DE INCARNAΤIONE.

cabile , in allibile & eficax : ergo etiam si Christus non veni siet, executioni demandatum fuisset. a. Quod Christus non esset causa eruciens meritoria praedestinationis nostrae, ut patet; sed hoc est salsum: Benedia it erituri nos ominni benedierione spirituali in eoelestibus in Christo , ut ait Paulus ad Ephes. I. ergo meruit nobis praedestinationem&electionem ad gloriam, quod verum esse probat ipsemet Christus dicens Joan. I s. 2 on vos me elegistis , sed ego elegi vos, quae verba de electione ad gloriam intelligunt expos tores, & praesertim August. lib. de praedest. SS. cap. I9. ubi sic concludit: Ergo illos elegit ad

obtinendum regnum suum.

DAes I. Praedestinatio electorum revocatur in divinam voluntatem , & appellatur in sacra Scriptura opus misericordiae Praedestinavit enim nos secundium propositum voluntat s suae in lauisdem gloriae gratiae suae, ait Apost. ad Ephesi t. ergo non dependet a meritis Christi. Resp.I.Uoluntatem Dei fuiste motam & incitatam per etcetorum merita, ut probatum manet in I. tom.

ubi dictum fuit pr destinatione fieri ex praevisis meritis. Resp. 2. negando consequentiam ,

quia prςdestinatio ad gloriam a M.Patribus gratuita dicitur, & opus misericordiae respectu elerctorum , non vero resipectu Christi , Propter cujus merita Deus eos praedestinavit. Dices a. Ioau. 17. habetur Christum dixi sese Deo Patri r Rogo pro eis quos dedisti mihi , Pater sancte serxa eos quos dedisti mihi, quos dedisti mihi eustodivi, quo loquendi modo inquit Mastrius ) signiticatur acquisitionein illorum non suisse promeritam quoad primam voluntatem dandi illos Christo, alioquin diei non

postent a Patre Christo donati : ergo. Resp. negando consequentiam; nam Christus meruic exaltationem nominis sui, ut fatetur Mastrius, nihilominus Paulus ait, christus humilia vix θ' metipsum factua obediens usque ad morιems proE

348쪽

Scotum negativam docuisse sententiam ; alit tamen sentiunt Ponesus , Delgad illo, Felix &alii recentiores contra aliquos Scotistas, quos citat & sequitur Mastrius. Dieo igitur Christum meruisse praedestinationem nostram sub ratione electionis confider tam . Prob. I. Christus meruit Angelis gratiam & gloriam essentialem , ut dictum est su-Pra: ergo meruit etiam electionem nostram ad

gloriam. a. Meritum Christi est omnis spiria

tualis boni fons & caput r meavit enim nos voco

aisne sua sancta , non secundum opera nora, sed fecundum gratiam quae data est nobis λ Chrso I sux 2. ad Timol. I. Alias sequeretur, quod electi& praedestinati, in electione sese jactare possent rergo est causa meritoria praedestinationis nostrae , etiam prout est comparativa & electio unius prae alio. 3. Merita Christi suerunt prinvisa ante praedestinationem hominum , ut est comparativa & electio unius prae abio . Tum quia Christus est omnium pri estinatorum Pribmus. Tum quia ex Doctore, fuit praevisus in primo signo: ergo potuit Deus propter illa merbia praedestinare ad gloriam illos homines quox praedestinavit, & consequenter de facto eos pro pter Christi merita prςdestinavit.Tum quia proposuit Deus omnia, sive quae in coeliscire quae in terris sunt,restaurare in Christo. Τu quia conducit ad majorem excellentia κdignitate Christi. Prob. denique: Si praedestinatio Petri v. Dprout est electio ejusdem prae alio , nimirum Iuda, non dependeret a meritis Christi praevisis, sequeretur 1. quod Petrus salsus factus suisset , etiam si Christus non ventilet ; sed hoc est salsum : Christus enim venit necest rio salvum facere genus humanum , ut colligitur ex SS. Patribus : ergo & illud, unde sequitur . Prob. major: Nam decretum quo Deus praedestinavit Petrum,&ipsum elegit prae alio,

a meritis Christi independens, suisset irrevo,

349쪽

DE INCARNATIONE.

cabile , in allibile & eficax : ergo etiam si Christus non venisset, executioni demandatum fuisset. a. Quod Christus non esset causa efficiens meritoria praedestinationis nostrae, ut patet; sed hoc est falsum: Benediait eisun nos om-na benedieZione spirituali in eoelestibus in Christo , ut ait Paulus ad Ephes. I. ergo meruit nobis praedestinationem& electionem ad gloriam, quod verum esse probat iPsemet Christus dicens Ioan. is. Hon vos me elegistis , sed ego elegi vos , quae verba de electione ad gloriam intelligunt expolistores, & praesertim August. lib. de praedest. SS. cap. I9. ubi sic concludit: Ergo illos elegit ad

obtinendum regnum suum.

DAG I. Praedestinatio electorum revocatur in divinam voluntatem , & appellatur in sacra Scriptura opus misericordiae,Praedestinavit enim nos secundum propositum voluntatis suae in lauisdem eloriae gratiae suae, ait Apost. ad Ephec 1. ergo non dependet a meritis Christi. Resp.I.Uoluntatem Dei fuiste motam & incitatam per electorum merita, ut probatum manet in I. tom.

ubi dictum fuit praedestinationem fieri ex praevi

sis meritis. Resp. a. negando consequentiam , quia predestinatio ad gloriam a M.Patribus gratuita dicitur, & opus misericordiae respectu eleretorum , non vero respectu Christi , Propter cujus merita Deus eos praedestinavit. Dices a. Ioan. 17. habetur Christum dixisse Deo Patri di Rogo pro eis Quos dedi Ita mihi , Pater sancte serva eos quos dedisti mihi , quos de

di V mihi οὐOdivi, quo loquendi modo im

quit Mastrius ) signiticatur acquisitionem illorum non fuisse promeritam quoad primam voluntatem dandi illos Christo, alioquin diei non

pollent a Patre Christo donati : ergo. Resp. negando consequentiam; nam Christus merui vexaltationem nominis sui, ut fatetur Mastrius, nihilominus Paulus ait, Christus humiliavit se' metipsum faῶua obedisns usique ad morιems proE

350쪽

er quod O Deus exaltarit illum , O dona,ia ἰπῶ momen quod est super omne nomen e ergo praedestinati possunt dici Christo donati,quamvis sint acquisiti. Diees 3. Praedestinati fuerunt electi antecedenteraa praevisionem Passionis ac meritorum Christi; nam ut ex supra dictis cum Doctore constat, si Adam non peccasset, Christus venis se l. quia erat caput praedestinatorum & primogenitus, quod probat praedistinationem n*stram Praecedere praevisionem peccati & Passionis:ergo electi fuerunt pridestinati antecedenter, ideirco independenter a meritis Christi. Resip.argume tum supponere omnia Christi merita a Passione

illius dependere, quod est salsiam, qni a meruit per actus dilectionis a Passione independentes,ut patet ex dictis supra: Unde neganda est consequentia, quia licet praedestinati suerint antecedenter ad previsionem Passionis Christi & meritorum eiusdem in carne passibili , non suerunt

praedestinati antecedenter ad praevisionem meritorum Christi absolute nec meritorum Christi glorificatoris , sub quo titulo, ex Doctore, venisset, etiamsi Adamus non peccasset. Ad meritum condignum, seu ad merendum de condigno non est necesse pati aut mori, nec

habere carnem passibilem;sed susticit elieere aliquod opus bonum, honestum, in gratia sanctificante propter Deum, ut patet ex definitione meriti in proprio loco tradita, & ex eonditionibus ad merendum requisitis, inter quas non reperitur haec de carne passibili, nec de morte subeunda: ergo Christus ut glorificator praevisus, atque ut eliciens sub hoc titulo actus dilectionis &amoris, quos elicuisset,etiamsi venisset in carne impassibili, potuit mereri nostram praedestinationem, ut est comparativa & electio unius prae alio; quamvis praedestinati fuerint electi antecedenter ad prqvisionem passionis ac meritorum Christi ut redemptoris & in carne passibili .Prohatur

SEARCH

MENU NAVIGATION