장음표시 사용
351쪽
batur consequentia: nam ad Eph. D. legitur , Elegit nos in ipso, id est Christo , ante misndi constitutionem : Igitur sine Christo Deus non elegi Dset nos, idcirco electio nostra pendet a Christo, non ut a Christo redemptore, ut tradit objectio , ergo ut a Christo glorificatore , alioquin Deus non elegisset nos in Christo, quod est contra Apostolum. Christum esse causam nostrae praedestinationis, clare demonstrant authoritates, repraesertim ista, quae est act. q. Uers. . Et non est in alis aliquo salus , nec enim aliud nomen est sub eoelo datum hominibus , in q- oporteat nos salvos fieri: quibus verbis suadetur merita Christi praedestinati& praevisi, esse causam praedestia tionis&salutis hominum .
352쪽
De Sacramentis in communi. XAMINATIS omnibus qua more scholastico de gratia & de Christo Domino dicuntur , modo agendum est de Sacramentis ; cum nedum sint uberrimi gratiae rivi& fontes Salvatoris, in hoc cantico Isajae a murtetis aquas de fontibus Salvatoris, Praenuntiati; sed etiam illa coelestis medicina omnibus hominibus a Christo praeparata, ut ait Scotus noster in . dist. i. liti. A. Samaritanus ille pii
mus , spoliatum videns hominem O attrociter faue satum , miserationis affectu compatiens , medie nam attulit efficacem a qua curatis ipsius vulneribus, ae plena reddita sanitate , in sui prineolum, a quo de stendens ab Ierusalem deviaverat , sinati ter redueatur. Unde sit
De essentia Sacramenti. P Riusquam ad Sacramentorum numerum , estectus & institutorem deveniamus , dctestentia Sacramenti secundum se sumpti, agendum est .
353쪽
, DE SACRAMENTIS. gryQUAESTIO LAn istam in genere signi, Mi
genere causae , Sacramentum in comm :-
TN hae quaestione explicanda est, propria de-I finitione , Sacramenti natura ; sed prius sciendum est, hoc nomen Sacramentum diversimoinde usurpari. Apud Priscos Latinos sumebatur olim pro pecunia quam litigantes apud sumamum Pontificem deponebant, ut qui causa caderet, pro lite injuste suscepta, ea pecunia mulctaretur, ut constat ex Cicerone Orat.pro Milone. Apud Iurisperitos usurpatur Projur, mento, ut patet ex Tertul. lib. de Idolatr. cap. IV. In Scriptura vero sumitur Pro occulto mentis secreto seu mysterio, ut colligitur ex illo Tob. I 2. Sacramentum Regis abscondere bonum est, ubi Griece habetur, M sterium Regis abseondere bonum est,& Vulgata Latina, Sacramentum Regis abscondere bontim est. Tandem apud Patres, Concilia & Theologos, hoc nomen Sacramentum sumitur pro signo sensibili rei latentis & occultae, ut insertur ex Apost. ad Ephes. s. ubi matrimonium appellat Sacramentum, quia est signum sensibile latentis conjunctionis Christi cum Ecclesia; Saeramentum hoe inquit)-t-gmιm est: ego autem dico in christo O in Ecclesia. Unde D. August. D. Bern.&alii dicunt Sacrimentum esse sacrum signum. Hinc constat S cramentum non esse in genere cauis, loquendo de causa stricte sumpta pro causa physica essiciente, sed sormaliter signum. Dico igitur Sacramentum sic definiri, Ss-gnum sensibile gratiam Dei , vel est ectum diis gratuitum, ex institutisne di ina effieaeiter segnisicans, ordinatum ad salis em hominis νiatoris . Ita
354쪽
Ita Dodior in .dist. i. quaest. 2. g. de tertio prin-e-ali. Prob. Illa definitio est vera & propria, quae convenit soli definito, ut dicunt Philosophi;sed lige definitio convenit Sacramento dumtaxat: ergo est vera & Propria. Prob. minor ex
plicatione singularum illius particularum: Dicitur si num , ut conveniat veluti per genus cum aliis signis quae Sacramenta non sunt. Dicitur sensibile , quia debet inducere homines V, qui tantum per sensus in cognitionem ducitur , ad notitiam rei spiritualis, nempe gratiar sanctificantis. Dicitur rittiam Dei esseaeiter signi ieans, ut distinsuatur ab aliis signis, quae non causancid quod significaut , nec sunt ejus instrument lis causa, sed sol tim demonstrant & indigitant. Dicitur vel effectum ejus iratui um , ut definitio conveniat sanctissimo Eucharistiae Sacramento , quod non significat gratiam inhaerentem & acci, dentalem, sed gratiam per se subsistentem, puta corpus Christi. Dicitur ex institiatione divina, ad insinuandum I. Sacramentum infallibiliter causare gratiam , modo persona suscipiens sit disposita. a. A solo Deo incarnaeo fuisse institutum: Unde haee Christi verba ad Magdalenam
Remittuntur tibi peccata FDa s non sunt vere S eramentum , quia non suerunt ab eo instituta ad
significandam gratiam in Ecclesia Dei. Dicitur
tandem ordim tum ad salutem h- nis vi roris . Tum quia Sacramenta sunt sontes aquae salientis in vitam aeternam , ad quam tendit homo viator dumtaxat. Tum quia sunt medicinae , solis aegris necessariae ; sed omnia haec dicuntur tantum de Baptismo, Confirmatione , Eucharistia , Poenitentia , Extrema Unctione, ordine & Matrimonio : ergo definitio tradita competit omni & soli Sacra.
Diees I. Si Sacramentum esset signum sen. bile, vel elset naturale, vel ad placitum sed non est naturale: alias non significaret gratiam quae
355쪽
supernaturalis est; nec ad placitum , quia tagnum ad placitum, est ens rationis: ergo Sacramentum non est signum sensibile. Respis negando minorem quantum ad 2. partem. Ad cujus prob. dico cum Doctore in A. dist. t. quaest. 2. Sacramentum pro formali elle ens rationis, licet absolute loquendo, ens reale dicendum sit , quia est reale fundamentaliter & materialiter :nam relatio signi ad significatum in qua eonsistit, non est realis, sed rationis, cum signum sit ex instituto: ergo Sacramentum pro sormali non est reale; sed tantum pro materiali & sundamentali. Instabis: ergo Sacramentum pro formali, est opus intellectus humani. Rese negando instantiam, quia dantur entia rationis quaesunt actu independenter ab intellectu h mano, & resultant ex sola positione iundame ii & termini , ut v. g. relatio creatoris ad creaturam , Civitas, Respublica&e. quaesormaliis tersunt entia rationis, independenter ab inte,
lectus operatione. Diees 2. Sacramentum non est unum ens per
se, sed per accidens: ergo non potest definiri, eum definitio solum emi quod est unum per se, competat. Resp. negando consequentiam, quia definitio competit enti quod est unum per se in genere moris , & logice , sicut enti quod est unum per se, physice aut metaphysice :Unde cum Sacramentum sit unum per se in genere moris & logice , licet physice sit unum per accidens, est definitate: nam relatio apud Philosophos definitur, quamvis iundamentum& terminum involvat: ergo Sacramentum Potest etiam definiri, quamvis essentialiter dicat relationem signi ad significatum. Instabis: ergo
Sacramentum reponitur in aliquo praedicamento, sicut caetera quae sunt unum per se. Resp. negando instantiam , quia in praedicamento collocantur tantum ea quae sunt unum per se
reale & physicum, non vero id quod est uminx
356쪽
per se in genere moris aut logice, & artificiosum, quale est Sacramentum , quod constituitur ex rebus & verbis, intentione tantum unitis. Ex dictis In eres I. Sacramentum esse lignum practicum gratiae, cum habeat vim causandi gratiam & remittendi peccata, & sit signum faciendi, quod significat, ut suadet illud Ioan. 3.76si quis renatus De νιι ex aqua O Spiritu sancto,
non potest introire in regnum Dei. In quo Saer menta novae legis distinguuntur a Sacramentis veteris legis, quae non habebant vim causandi gratiam , sed eam solum per Passionem Chri-ui dandam esse figurabant. 2. Inanes esse ac omnino rejiciendas omnes definitiones, quibus
Lutherani & Calvinistae Sacramenta definire solenti dicunt enim non miniis impie, quam stolide, Sacramenta non esse signa Practica , nece flectiva gratiae quae suscipientes sanctificat, sed tantum signa externa & notas Christianae professionis, quibus a Iudaeis, Turcis&Paganis discernimur; quod salsum esse, ex dictis
insertur. Praeterea: Sacramenta sunt instituta ad erudiendos homines obcaecatos, ut notat divus Bonaventura, humano more, atque adeo sensibiliter &practice, scilicet causando Fratiam fanctificantem, qua homo eam suscipiens adoptatur, seu assumitur ad aeternam haereditatem :Christus enim ipsa Sacramenta instituens, nullum alium habuit finem, nisi nostram salutem &justificationem, quae fieri nequit sine aliqua mu- atione intrinseca, ut homo de peccatore fieret justus; quae quidem mutatio neri non potest
nisi per formam de novo advenientem Per Sacramentorum collationem seu per gratiam animae inhaerentem. Unde cum erudire sensibiliter moreque humano, & mutare intrinsece, a signis practicis procedant; sequitur, quod Sacramenta novae legis sunt signa practica gratiar: frustranea certo esset Sacramentorum institutio,
357쪽
s Christus solum intendis et instituere signa eX- terna & notas Christianae professionis, quibus a Iudaeis, Tureis & Paganis discernimur, quia Sacramenta non remanent visibiliter in suscipientibus, ut eos distinguant; qua de causa necesse est ipsa esse signa gratiae practica, ejusque sub genere instrumenti operativa.
Cujus rei facrae Sacramentum sit μν- , ct an At signum unius
rei tantum λADvertendum est sanctitatem, quae est sacramenti signum, dupliciter sumi posse , persecte scilicet & imperfecte . Sanctitas imperfecta, est externa S legalis. Persecta,est interna & inhaerens animae. Sanctitas perfecta S interna consistit in immunitate a peccato s&rectitudine voluntatis. Sanctitas vero legalis, aut imperfecta & externa, in veteri lege non reddebat hominem intrinsece sanctum , nec a Peccato purum; sed tantum tollebat ab ipso immunditiam, quam per tactum mortui , aut per alios modos contraxerant; unde sanctitas legalis est tantum sanctitas exterior cor Poris quam legalia conserebant, ut sanctificati
possent ingredi templum , admitti ad sacrificium,. & cum aliis sine legis transgressione comversari.
Dico igitur 1. de ratione Sacramenti esse significare persectam sanctitarem, quae est Pergratiam. Ita definitum est in Τrid. sesi. 7.can. s. his verbis, Si quis dixerit Sacramentario ae legis non continere gratiam qtiam serrasica is aut gratiam ipsam, non ponentibus Obicem non con fer
358쪽
ferre, quasi signa tanςMm externa sint, areeptaser fidem gratiae vel justiriae , O nota quaedam christiana professionis, quibus apud homrnes d/ρ cernuntur fideles ab infidelibus , anathema sit . Prob. Τum quia sanctitas est persecta animae sanitas, peccatum vero ejusdem infirmitas, ut. apud Patres cautum est; . sed Sacramentum significat persectam animae sanitatem, ut insinuat illud Iac. s. Infirmatur quis in vobis ρ Indueo Fresbteros Eeelesiae; S ut constat ex illo ad Ephes. s. vers. es. Christus dilexit Eeelesiam, Osseipsum tradidit pro ea, ut illam sanctificaret mum dans lavacro aqua in Verbo vita: ergo significat persectam ae 3nternam animae sanitatem. Tum uia Sacramentum ex vi illius, quod significat, ebet distingui ab Hiis signis quae non lunt S cramenta; sed sanctitas impersecta non diltimsuit Sacramentum, bene vero sanctitas pers eta : nam signum crucis, aqua benedicta, Panis benedictus, lotio pedum M. sunt signa cincti tatis, & in hoe cum novae legis signis seu Sacramentis conveniunt: ergo distingui debent per quemdam effectum intrinsecum , seu per Lanctitatem intrinsecam & persectam, quam alia ligna Sacramentalia quae sunt an Eccletia, non lignificant. Tum quia Sacramentum fuit a Christo Domino institutum in sanctificationem animarum nostrarum , & remissionem peccatorum, ut dicunt Concilia, Patres & Scriptura: sed animae nostrae sanctificari non possunt, nec Peccata remitti, nisi per veram, realem & intrinsecam infusionem grati et sanctificantis,ut dictum est in 3. tomo: ergo de ratione Sacramenti elisersectam sanctitatem significare. . . Dices I. Sacramenta veteris legis habebant rationem veri&proprie. dicti Sacramenti; sed hςc Sacrameta non significabat perfectam & internam sanctitatem, quae est per gratiam: ergo de ratione Sacramenti non est significare perle-
ιις sanctitatem. Resp. Sacramgnia veteris te
359쪽
g s significasse persectam & internam sanctitatem figurative, antecedenter & respective,quia conserebant sanctitatem legalem , & significabant sanctitatem persectam, per Sacramenta n vae legis, quorum erant figurae, & ad quae erant ordinata, conserendam ; ideoque Sacramentum legis antiquae a sanctitate Persecta , quae est finis & complementum , denominatur Saer, mentum, non vero a sanctitate imperfecta de
legali, quam conferebat. νDises 2. Plurima sunt signa practica gratiae , quae veram & persectam sanctitatem significant, quae tamen non habent rationem Sacramenti , ut v. g. Agnus Paschalis, lignum vitae: ergo de ratione Sacramenti non est signifieare perfectam sanctitatem, quae est per gratiam. Resp. negando antecedens de significatione qua Saer menta signifieant; illa enim signa significant gratiam conserendam hominibus per Christum; at Sacramenta sunt signa practica que conferunt eri opere operato sanctitatem quam significant: eringo de narura Sacramenti dumtaxat, est significare sanctitatem persectam.
Dico 2. Quod de ratione Saeramenti est Ggnificare persectam sanctitatem, in actuali usu& susceptione Sacramenti conserendam. Prob. I. Sacramenta novae legis sunt signa practaea sanctitatis, quae est per gratiam, eamque con serunt non ponentibus obicem, ut ait Trident,sess. 7. can.6. idcirco qui debite suscipit Sacramentum , recipit gratiam sanctificantem & sanctitatem , ut suadent haec verba in definitione
ergo Sacramentum significat sanctitatem, in actuali usu & susceptione ipsius, conserendam. 2. Sacramenta veteris legis distinguuntur a Sacramentis novae legis ; sed Sacramenta veteris legis solam habebant gratiar signitieationem, illius
nempe quae nobis conserenda erat per novae logis Sacramenta ex meritis Christi: nostr3 vero
360쪽
non solum habent gratiae significationem; lied etiam causationem: ergo eam causant, dum digne suscipiuntur; alias nulla posset assignari diversitas inter Sacramenta antiqua & nova, quod est contra Trident. sess. 7. c n. Σ.Djeei; Adultus qui Baptismum ficte suscepit, recipit gratiam post desitionem Baptismi, lihabeat intentionem vere recipiendi Bapsmum, id est, recipit gratiam recedente hctione: ergo Sacramentum non confert gratiam in actuali usu ει susceptione . Resp. Sacramentum causare gratiam in susceptione digna S debite facta, non autem absolute in quacumque susceptione, ut
Dico g. Sacramentum significare tria, scilicet Passionem Christi, gratiam, & gloriam rnam Sacramentum est signum gratiae, cujus causa effetens meritoria est Passio Chri iii, di finalis est gloria, eum Sacramenta sint fontes aquae salientis in vitam aeternam, ut constat in sacra Pagina: ergo hoc ipso, quod Sacramentum significat gratiam, significat etiam 1'amonem & gloriam. Deinde, hoc patet in hac Am
mpletur gratia, O futurae gloriae nobis psinus datur; quippe in Sacramento Eucharistue r. Esteollitur, leu significatur memoria Pastonrs cuia Sacramentum est signum rememorativum. 2. Mens impletur Eratia , quia Sacramentum est signum demonstativum gratiae quam In nombis causat. 3. Futurae gloriae nobis pignus datuν, quia est signum prognosticum : ergo Sacramentum novae legis de ratione sua intrinseca tria'Dgnificat conserendo sanctitatem perfectam, Icilicet Passionem Christi praeteritam, praesentem, S gloriam ad quam tendimus, nosque ducit Ipsum sacramentum ; sed principalius signthcat gratiam sanctificantem . Tum quia In conceptu
