장음표시 사용
361쪽
nem Christi & ad gloriam, quas sacramentum significat tantum ratione gratiae: ergo id, quod principalius significat, est gratia ipsa. Tum quia Sacramentum est primo & principalius institutum ad significandam gratiam: ergo primo di principalius eam significat. Id verum esse liquido constat ex definitione sacramenti in praecedenti quaestione tradita squae iterum hic apponitur, Signum sensibile syat;am Dei vel estectum ejus gratuitum , ex divina institutione esseaciter signaseans , ordἰnarum ad salutem hominis viatoris: ibi enim exprimitur gratia ; exprimitur etiam gloria quae est vita iula aeterna ad quam ordinatum est facramentum sexprimitur tandem passio Chricti Domini, sautem implicite , quia illud signum sensibile seu sacramentum est institutum a Christo, quitum illud instituere moruerit per merita suae s cratissimae passionis, ratione majus dicitur ea sa gratiae ex opere operato, necesse est, quod expr mat passionem Christi, sitque ejus signum
An Saeramentum Asemper res aliqua sems bilis, ct hoc si ilii ita essentiale, ut de potentia Dei absoluta non possit institui Sacramentum in aliqua re dirituali ct
DIeo r. Sacramentum eonstare de facto rebus sensibilibus. Τum quia constat insa-era Scriptura, ut dicemus loquendo de sacramelorum particulari institutione. Tum quia PDtet ex definitione saeramenti. Τum quia Ecclesia Durand Tom. In P est
362쪽
est visibilis: ergo habet sacramenta sensibit a&visibilia; cum facramenta sint ejus arma. Τum quia homines, ad quos congregados Ecclesia utitur sacramentis , sunt sensibiles & visibiles: ergo sacramenta sunt sensibilia. Tum quia Ministri sacramentorum quos Christus instituit, sunt visibiles & sensibiles : ergo instrumenta quibus utuntur,sunt etiam sensibilia. Tum quia sunt aliqua sacramenta quae Catholicus saepe suscipere
tenetur: ergo ut cognoscat se sacramentum suscepisse, oportet, quod sacramentum sit sensibile, cum homo per sensus res percipiat, & ben scio eorumdem unum ab alio discernat. . Dices; Sacramentum Poenitentiae fit essentia liter & intrinsece ex actu contritionis, qui est actus sensibilis: ergo saltem istud sacramentum non constat de sacto rebus sensbilibus. Res p. 'Actum contritionis esse partem sacramenti Poemi tentiae, quatenus significatur per aliquid sensibile, nimirum per cordis compunctionem, &ratione absolutionis, consessionis &satisfactionis, quae sunt partes sensibiles ad quas dicit ordis
nem : ergo restat sacramentum Poenitentiae desacto constare rebus sensibilibus, scut alia sacramenta , & esse omnino signum sensibile eo modo quo homo dicitur sensibilis, quavis constet anima spirituali, quae non est per se sensibilis. Dico α. Potuisse a Deo institui sacramenta ex rebus insensibilibus; verum tamen est, quod talia sacramenta non essent ejusde rationis cum
iis quae modo sunt, quia ista sunt signa sensibilia , illa vero essent signa insensibilia ; sed essent
sacramenta, prout sacramentum significat tantum signum ex opere operato conserens gratiam
sanctificantem, in quo sensu conclusio debet esse
commvn s. Prob.Nam non repugnat s. ex Parte
'Dei, qui ad gratiam conferendam potuit uti rebus spiritualibus, sicuti usus est materialibus. Nec ex parte rei spiritualis , cum subjiciatur omnipotentiae & providentiae Dei , sie ut res
363쪽
sensibilis . Nec ex parte eflectus producendi , gratiar scilicet, quippe cum non habeat minω rem Proportionem cum rebus spiritualibus quam cum sensibilibus, ad positionem rerum spiritualium conferri potuit; quemadmodum
consertur ad positionem signi & rei sensibilis tergo ex nullo capite repugnat. Deinde, sacra mentum est signum a Deo institutum voIunia
xie, id est, a Deo, qui aliud signum institue-
potuit; cum non sit signum naturale, sicut sumus lenis; sed voluntarium & ad placitum . . Ratio rei est , quia nulla creatura ex natura sua est significativa gratiar: ergo sicut elevare voluit rem sensibilem, ut significaret & conserret gratiam , potuit elevare rem insensibilem, puta internam mentis 'perationem , adorationem , actum dilectionis, &e. Sacramenta novae legis non produeunt gratiam physice, sed solum moraliter, ut dicemus in disputatione tertia quaestione secunda; hoc est, non sunt signa nee instrumenta gratiam physice continentia, sed solum ex divina ordinati ne , quae statuit atque decrevit conferre gratiam ad dignam positionem aut eollationem hujusmodi signorum, ut docet uhiversa Scotistarum Schola, quod etiam deflendunt plures ex extraneis, ut Gandavensis, Canus, Ledesma, Cas. pensis&alii, quibus conjungi potest D. Ambr. de dignit. sacerd.ubi ait, Homo mantim ιmponiso Deur largitur gratiam: ergo Deus eamdem gratiam conserre potuit ad positionem alicujus signi spiritualis & interni, puta internae mentis operationis, adorationis, actus dilectionis, &e. subindeque potuit instituere sacramenta ex re bus insensibilibus & spiritualibus, cum res se sibiles gratiam non contineant, & spirituales atque insensibiles divinam voluntatem movere
cer: Sacramenta non possunt institui, nisi in ipsorum collatione requiratur minister, qui P a sit
364쪽
sit motus a suinprente; sed nullus notus ab illo cui consertur saeramentum, potest esse minister rei ininsibilis, ut est manifestum: ergo sacramentum vis potest institui ex re spirituali & insensibili R. Jondeo negando minorem, quia ipsemet qui traderet signum , esset minister sacramenti simul & suseipiens, nec hoo repugnae intutae sacramenti, ut Patet in matrimonio.
An res sensibiles quibus in Sacramentis utimur, debeant sileaegerminatae a Deo λ
PRaesens dissicultassub alio titulo agitari s
let , nempe an necesse sit uti certa materia ad unumquodque Seramentum, eaque debeat esse determinata a Deo λ . . - Dico igitur, m lacramentis novae legis ilenis
dum esse materia a Christo determinata. Haec eo lusio colligitur ex Trident. sest x I. cap. Mubi declaratur filiste semper in Ecclesia potestatem in dispensatione sacramentorum Disa illo- eum subrantia , Per quam exceptionem intelligunt Patres, materiam & formam sacrame torum s unde si Ecclesia non possit mutare materiam nee sormam faeramentorum, signum est,quδd res sensibiles & materi ales quibus in saeramentis utitur Ecelesia, sunt a Christo dete
Prob.Saeramenta a solo Deo instituta suerunt ut instrumenta ad eonserendam gratiam . Tum quia nulla exeatura ex se habet virtutem conse rendi gratiam, quae est ens supematurale ex se Petens creari. Tum quia sunt signa & instrumenta moralia. Tum quia solus Deus est author
365쪽
gratiae, & consequenter fac ramentorum , seu signorum gratiar institutor: ergo materia qua uti debent Ministri in sacrauhentorum administratione, est determinata a Deo qui facta menta determinavit.: nam dum sacramenta instituit & determinavit, ipsorum constitutivaetram determinavit; sed sacrameta constant m teria & forma: ergo materia & sorma sunt a Deo determinatae 3 ac Prisinde materiam sacramen- toxum pro libito mutare non licet. Tandem, solius Dei est sanctificare homines : ergo solius etiam Dei est determinare res aut instrumenta quibus homines sanctificantur. Dises I. Nulla fuit necessitas, nullaque ratio
in Deo determinandi res sensibiles quibus in f,
cramentis utimur: ergo materia non est a Deo determinata. Resp. negando antecedens, licet ratio haee sit nobis incognita In talibus enim
rebus inquit August. epist. 3. ad Volusianum rata ratio facti, aes potentia facientis; alioquin dicere liceret, Christum non instituisse septem
sacramenta, quod est haereticum. Dises 2. Sacerdos virtute ordinis habet potestatem absolvendia peccatis, tamen sunt quaedam peccata quorum absolutionem Ecclesia reis servat Papae & Episcopis r ergo Ecclesia mut vit materiam Sacramenti Poenitentiae. 3. Matrimonium clandestinum ante Concilium Trident. erat validum, modo autem Ecclesia sic ordinante est invalidum : ergo Ecclesia mutavit materiam Sacramenti Matrimonii. 4. Olim per solam manuum impositionem, tamquam materiam, Sacerdotium conserebatur; modo autem,Ecclesia sic ordinante , consertur per traditionem panis & vini in calice cum determia natis verbis ; imd nunc in Ecclesia Graeca nedum Episcopi Sehismatici, sed etiam Cath
liei & Romanae Communionis , dum Graecos Presbyteros ordinant, sciente & consentiente
summo Pontifice ut Cardinalis de Lugo seips
366쪽
praesente aecidisse testatur, ut resert Gonetus non per calicis S patenae Porrectionem id sanciunt, sed per manuum imPositionem super caput ordinandi ergo materia sacramentorum non suit a Christo determinata . . . l . Resp. ad i. i negando consequentiain , quia
Sacerdos virtute ordinis non habet potestatem absol vendi omnes homines ab omnibus peccatis
absolute & indeterminate a sed tantum abil- vendi eos homines in quos jurisdictionem habet: Unde cum summi Pontificis & Episcoporum sit assignare subditos, sequitur, quod Sacerindos non potest absolvere peccata, nisi ea quae ipsi ab Episcopo subjeiuntur, & in quae juris dictionem accipit a Pastore cui commistae fuerant oves ; non desectu potestatis quam habet ex vi ordinis , sed ex desectu . jurisdictionis:
ergo reservatio casuum aud personarum non mutat materiam Sacramenti Poenitentiae . Ad 2. aego consequentiam, quia matrimonii
elandestini invaliditas non provenit ex desecta legitimae materiae, nimirum consensus conjugum aut partium, sed en desectu circunstantiae necessario ad contractus validitatem requisitae , se ilicet praesentiae parochi & testium , quam circunstantiam Ecclesia addere Potuit Sacramen to Matrimonii, absque ulla variatione in materia ejusdem. Ratio est , quiae materia hujus saeramentia Christo instituta, est verus contractus naturalis & civilis, cujus validitas dependet a conditionibus a Republica praeseriptis, quibus non positis est irritus, sicut alii contractus naturales & civiles; hinc fiequod eum Christus voluerit contractum esse materiam Sacramenti Matrimonii , juxta disepositionem juris, Concilium, quod est regula juris Ecclesiastici, dum ordinavit contractum non esse validum, nis quando fit coram paroelio & testibus, non mutavit materiam Sacramenti Matrimonii, cum non mutaverit con
367쪽
tractum; sed requisivit illam conditionem ad
validitatem contractus - . . t Ad tertiism Resp. I. cum Mastrio, Poncio& aliis, negando consequentiam, quia Chiistustion instituit nee determinavit materiam Sacramenti Ordinis specifice & in individuo, seu hanc vel illam materiam ; sed solum generice in aliquo ligno sensibili, seu quamcumque materiam indeterminate, quae eX Ordinatione Ecclesiae significaret potestatem Sacerdoti traditam. Unde quia tam Ecclesia Latina. quam Graeca con fert Sacerdotium per signum sensibile , sequitur quod ambae valide coniiciunt sacramentum , divere servant materiam a Christo institutam, licet utantur signis materialiter di vertis. Resp. 2. Frallen , Gonet. & alii, negando
consequentiam, quia eadem materia utuntur
Ecclesia Latina & Ecclesia Graeca in Sacramento ordinis: nam materia ordinis sacerdotalis, nimirum panis &vini in calice, in ritu Graecorum est in altari , & moraliter solum a Sacerdote Graeco tangitur; in ritu vero Latinorum est in manibus initiandorum, & physice ab ipsis tangitur. Unde Ecclesia Latina &Graeca, in substantia materiae Sacramenti Ordinis conveniunt, & differunt tantum in accidentali ritu, scilicet in contactu calicis, quem Latini tangunt physice & immediatὸ, & Graecinioraliter & mediate: dico mediate, quia ut advertunt plures Authores, Graeci tangunt altare in quo est calix, dum ordinantur. Hinc fit quod cum tangere physice, & tangere moraliter, non sint formaliter materia Sacramenti ordinis a Christo determinata, & qua uti debent Minittri Sacramenti Ordinis sacerdotalis; sed modus ejusdem , quem Christus lisminum
arbitrio aut Ecclesiae determinandum reliquit, Sacramentum ordinis sacerdotalis habet materiam a Christo determinatam, sicut alia sacramenta, qua utuntur Ecclesia Latina & Grae- a P C. ,
368쪽
ea , licet non habeat modum determin
tum . . 'sisares,an In SacramentiS verba requirantur Resp.assirmative. Tum quia patet ex saera Seriptura & traditione Eeclesiae: nam Matth. 13. ubi dieitur de Baptismo, Burriantes eos in nomine Patris, cte. Actuum 8. de Confirm .dicitur, Oraverunι ρηo ipsis, ut acesperent Daritum san-m i & paulo post , Tmae imponebant manustisper illos , aeeiρiebant Syiritum sanctum: ergo ad Confirmationem requiruntur verba eum fiat per orationem. De Eucharistia,Matin. 26. N I. Cor. I I legitur s quod Iesus aecepit panem, benedixit ae freest dιcensr me est eorpus meum. De Poenitentia habetur Ioan. 2 o. stuσνum νem θνitis ρeeeata ine. De Extrema Unctione coninseat Jae. s. cap. vers. I 4. De Ordine & Matrimonio constat ex traditione Ecclesiae: ergo in Sa cramentis requiruntur verba Tum quia constant essontialiter rebus & verbis, ut videbimus in quaest. sequenti: ergo in Sacramentis requiruntur verba. Tum quia Sacramenta sunt signa quae Christus reliquit Ecclesiae ad regendos & con aerogandos fideles t ergo in ipsorum administra
tione requiruntur verba. s. Huie sententiae sustragatur Augustinus tract. 8. in Joam ubi ait, Accedit verbum ad elemen eum, O sit Saeramentum: quibus verbis monet in Sacramentis Ecclesiae necessario requiri ve ba sermiattex vel aequivalenter, ut veriticario
test de quolibet Sacramento in particulari, Sicuti, com lmnia patebit . . QSIS.
369쪽
si omnia Sacramenta novae legis componantur ex rebus 2 verbis, sicut ex materia ct forma, tamquam ex partibus essentialibus
DIeo I. contra Durandum, omnia Sacrais menta novax legis constare ex rebus &verbis, vel formaliter, vel aequiualentex, tamquam ex materia & forma. Dixi x aequivalenter , quia Iicet in matrimonio semper interveniant verba formaliter, quoniam exPres Se Pronunciantur a cun trahentibus; tamen aliquando aequivalenter interveniunt, ut dum per ligna &xutus notificatur consensus Partium. Prob. I. ex Conc. Florent. in litteris unionis, ubi postquam enumeravit septem novae legis Sacramenta, sic concludit, Haec omnia Sacramenta tribus perficiantur, rebus tamquam materia , verbis
tamquam forma , in persona Ministri etim inten-3ione: ergo c. a. Res sensibiles quibus Sacramenta constant, detςrminantur per verba ad iagnificandum hoc veI illud;v.g. panis qui est m aeria Sacramenti Eucharistiae, ex se est indisserens & indeterminatus ad significandum hoc vel illud; sed per haec verba, me essedimus meum squae sunt forma, determinatur ad significandum Saexamentum Eucharistiae: ergo Sacramentum est quoddam compositum morale, cujus m teria sunt res, & verba sunt serma. 3. Sacramentum novae lagis fit ex materia & forma sense, jbus, cum sit signum sensibile: ergo ea ex hibus fit, sunt tamquam materia & forma, id est, praestant in Sacramento, quod est to-xum morale, id quod praestant in toto phraseo materia & forma; sed ea ex quibus fieSacramentum, sunt res & verba, ut Pa*es: er
370쪽
go Sacramenta constant ex rebus & verbis ,
tamquam ex materia & forma LDices cum Durando; Poenitentia & Matrimonium sunt Sacramenta vera; sed non constant ex rebus sensibilibus & verbis : ergo omnia Sacramenta non constant eX rebusi & verbis tamquam ex materia & forma. Major patet, minor prob. Sacramentum Poenitentiς perficitur solis verbis, nempe confessione Poenitentis, & absolutione Sacerdotis: ergo non constat materia & serma; quia si constaret, materia esset distincta a ve
bis, quod est falsum, cum confessio & absolutio sint verba Praeterea, matrimonium perfici potest sine verbis, ut cum absentes contrahunt per litteras, & praesentes qui sunt muti, contrahunt per signa& nutus: ergo poenitentia & matrimonium non constant ex rebus & verbis, tamquam ex materia & forma. Resp. r. distinguendo minorem: Poenitentia & matrimonium aliquando non constant ex re bus sensibilibus & verbis, formaliter, concedo sIEqui valenter , , nego. Ad prob. dico , quod per rebus & verbis non intelligimus res stricte sumptas, sed etiam 'omnia quae Uerborum loco adhiberi selenti ad aliqmd. significandum. Unde cam ini Sacramento Poenitentiae, Confessio, & in Sacramento, Matrimonii, litterae, nutus & alia signa ν verborum loco adhibeantur ad utriusque partis consensum formaliter exprimendum , sunt aequivalenter materia, ac determinantur per absolutionem Sacerdotis quae hahet rationem sormae determinantis confessionem poenitentis ad significandum remissionem Peccatorum. In Sacramento Μatrimonii, quod interdum fit sine verbis, ut cum ab sente S co trahunt per litteras , & praesentes qui sunt minti, per nutus & alia signa, nutus unius quatenus determinant & complent nutus alterius , quamvis formaliter non sint forma, suot tamen forma aequivalenter; & nutus alterius quatenus
