Clypeus Scoticæ theologiæ contra novos ejus impugnatores, authore p.f. Bartholomæo Durand Antipolensis ... In quinque tomos distributus. Tomus primus quintus Tomus quartus continens tractatus de incarnatione verbi divini, & de sacramentis in communi

발행: 1709년

분량: 490페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

401쪽

sed saeramenta in lege naturae erant figura Sacramentorum novae legis: ergo erant determinata a Deo.

Hic obiter observa authoritatem divi Gregorii adductam supra in prima conclusione, qua Pro bari videtur actum fidei internum, aut solam fidem fuisse in lege naturae Sacramentum,non esse intelligendam seu accieiendam pro solo habitu fidei, aut pro actu interiori tantum, sed pro actu exteriori sthsibili protestate fide r ille aute actus

suffieieter potuit habere ratione Sacramenti, ut ait Scotus loco citato g. ad pr/mum, Hanc Protestationein esse sensibilem probat idem Doctor dicens, Ista protesiario fiebat in verbo aliquo in invocandi Deum , vel offerendi parvulum Deo ; unde divus Gregorius se est intelligendus, S pro noustra conclusione asserendus, non vero pro odi posita, quae tuetur fidem internam & insent, bi-lam suisse in lege naturae Sacramentum: quod iterum impugno hae ratione sequenti. Remedium aut Sacramentum, quod erat in lege naturae ad delendum peccatum originale,erat applicandum aut conserendum pueris natis &Praesentibus, quia de natura medicinae est recipi ab infirmo,& remedii est applicari vulneri actua. Ii dumtaxat; atqui actus pure internus fidei & intentionalis potest aeque dirigi ad pueros in utero

Μatris existentes s aut nondum natos, ac ad eos

qui sunt extra uterum, ad absentes sicut ad prae lentes: ergo hujusmodi actus fidei non poterat in lege naturae esse remedium determinatum a Deo ad delendum peccatum originale parvul rum, nec Sacramentum. Tum quia talis actus fidei poterat dirigi circa absentes. Tum quia si verum sit, quιd poterat dirigi,sequeretur quod remedium in lege naturς erat persectius baptismo,& majorem habebat efficacitatem, cum bapti simus prςsentibus dumtaxat applicari possit:quod est falsum, alioquin sequeretur statum natu fuisse persectiorem statu Evangelii. O E-

402쪽

An in lege Mosaica, praeter circum is nem , alia fuerint vera Sacramenta, cst quot λ

DIco, quod in veteri lege praeter circumc risionem suerunt alia Sacramenta proprie dicta ι imo plura habuit Sacramenta status legis antiquae seu Mosaicae, quam status legis gratiae. Prob. I. pars. Tum quia in Concit iis dum Patres loquuntur de Sacramentis veteris legis, loquuntur in numero plurali ut constat ex Trid. seli . 7. can.2. & ex Florent. in decreto Eugenii :ergo in lege Mosaica erat plus quam unum Sacramentum, &consequenter circumcisio non erat solum Sacramentum. Ita sentiunt S S. D tres . Tum quia in veteri lege comestio agni Paschalis erat figura Eucharistiae; & circumcisio , Sacramenti Bapti imi: ergo erat aliud Sacramentum Praeter circumcisionem. Prob. 2. Pars. Tum ex August. lib. I9. contra Faustum cap. I 3. ubi sic ait : Sacramenta veteras legis ablata sunt quia impleia ; O alia sunt instituta, virtute majora , utilitate melio νa , adru faciliora , O numero pauciora : ergo ex D. August. in lege veteri, numerus Sacramentorum erat major. Tum quia quod est persectius,est rarius: sed Sacramenta novae legis sunt perfectiora Sacramentis antiquae legis: ergo lex antiqua habuit plura Sacramenta, quam lex nova. Tum quia plures sunt corporum imagines, Ruam corpora ipsa, ut notat Gonet. ergo in statu legis antiquae numerus Sacramentorum erat major, quia in illo statu Sacramenta erant figurae & imagines Sacramentorum novae legis, ut notat Hugo Victorinus lib. i. de Sacramentis Part. II. cap. 6. dicens e Prima Saeranum

403쪽

DE SACRAMENTI s. 38 I

ta legis naturalis, quasi verisaris umbra; quie vero tempore legis Mysis, quasi quaedam imago veritaris; quae autem sub gratia novissime eonsequuntur , jam non umbra vel ι mago , sed ipsum eorpus veritaris: ergo status legis antiqua' plura habuit Sacramenta , quam status legis Novae.

uuaeres,an post Christi adventum, seu in nova lege, aliqua debuerint esse Sacramenta, diversa ab his quae erant in lege veteri Resp. assirmative. Tum quia eum per divinar incarnationis mysterium, homo novas acceperit vires, &in Dei Filium aut haeredem,& cohaeredem Christi, ut ait Apost. adoptatus fuerit, persectioribus Sacramentis initiari debuit . Tum quia exhibendum erat in nova lege, quod lex antiqua Proinmittebat; Sed Sacramenta veteris legis erant

umbrae Sacramentorum novae legis: ergo haec Sacramenta erant exhibenda , ut figurae essent verae. Tum quia Sacramenta veteris legis erant elementa egena & vaeua : ergo. in nova lege

erant instituenda alia Sacramenta, plena & e&ctiva gratiae . Tum quia status novae legis est si tus persectior: ergo debuit habere Sacramenta Persectiora ,& consequenter habuit Sacramenta civersa ab his quae erant in lege veteri. Insuper: Christus Dominus est omnium novae legis Sacramentorum immediatus institutor, ut decisum suit in Tridentino sess. .can. I. Scsessi i . de Extrema Unctione ean.I. ubi legitur : Si quis dixeris Extremam Vnctionem non esse vere O prpprie Samamentum a christo domino no pro instituitam , O ὰ Beato Deobo promulgatum ssed ritum tantum aeeeptum ὰ patribus, aut sivmentum humanum , anathema sis: ergo in nova

lege habemus Saeramenta distincta a Saerame gis , quae Patres nostri habuerunt in lege seripiar nam si haberemus eadem, Christus non esset immediatus institutor Sacramentoru, cum suis sent & extitissent ante adventum Christi , Muteremur circumcisione, quae, ut dicemus, ex R

404쪽

381 DE SACRAMENTIS.

Sacramentum in veteri lege: unde cum c liri istus sit Sacramentorum nostrorum institutor, & circumcisio sit nobis prohibita I. Corinth. caP. F.

eidam in , christiss vobis nihil m eris, certum est nos in nova lege habere sacramenta distincta a Sacramentis legis scriptae. Dies: Sacramenta veteris legis instituta sue, runt, ut in perpetuum subsisterent ; ita ex variis Scripturς locis &presertim ex ri.& I .Levitici rergo adhuc subsistunt & sunt nostra. Probatur

consequentia: Deus non mutatur, & ideo voluit

homines post Christi adventum sanctificari per

eadem remedia & Sacramenta, Per quae voluit

homines sanctifieari ante adventum Cnristi cum in utroque statu, homines sint in eadem infirmiatate, & tendant ad eumdem finem, & gratia sanctificans in nova lege non sit distincta specta,ce a gratia veteris legis seu Mosaicae.

Respondeo distinguendo antecedens e Sacra

menta veteris legis insti tuta fuerunt, ut subsiste, rent in ratione signi, nego; in ratione significati, eoneedo: circumcisio enim erat figura baptisini,&sacerdotium Aaronicum figura sacerdotii te, gis Eνangelicae in perpetuum conservandi, quogdveniente cessavit sacerdotium Aaronicum , quia adveniente veritate, cellare debet figura quae ejusdem veritatis vices gerebat: ex quo sequitur vetera Sacramenta suisse instituta, ut subsisterent tantum in ratione signifieati, non vero in ratione signi. Onare neg*nda est consequentia, ad cujus probationem dico Deum non mutari, quamvis in lege nova nobis alia dederit Sacramenta, quia juxta variam temporum di serentiam, de remegiis convenientiori us disposuit divina providentiai nne, quin Deus muto

405쪽

DE SACRAMENTIS. 333

sArar jventutis nectu s, sienctus autem moraef. ni iuν , inquit Augustinus epist. F. mee omnia mia rantur , nec mutatur diνinae pro vadentia ratia quata sit in ista mutentuν. . st

DISPUTATIO III.

De gratia Sacramentali .

ΤΙsis Saeramentorum natura & exissentia , V modo examinandus est eorum essectus ,

qui est gratia 3 unde sie

An Sacramenta novae legis sint cavs V

sia , eamque conferant ex opere offerato non ponentibus obicem λDIco r. saeramenta novae legis gratiam eon ferre non ponentibus obicem; subindeque non esse solum signa executiva fidei, vel notas quibus Fideles ab infidelibus discernuntur. Ita expresse definitum est in Trid.sess. . can.6.Prob. I. Quod remittit peeeata, conseri gratiam 3 eum Peccata non deleantur formaliter nisi per 'gratiam, quemadmodum gratia non expellitur nisi per peccatum ; sed per Sacramenta, Peceata

remittuntur, utconstat ex illo Act. 2. Baptiqevi rur unusquisequa vaestrum an renuisionem 'eccata νει- ergo Sacramenta novae legis conserunt grati am. 2. Sacramenta dieuntur sontes aquae salienotis in vitam aeternam : ergo conserunt gratiam

quae ducit ad vitam κternam. 3. Baptismus non

406쪽

384 SACRAMENTIS.

consertur ad excitandam , nec designandam extrinsece fidem, cum detur parvulis qui non sunt capaces excitationis nec cognitionis fidei: ergo confertur ad delendum peccatum originale,&ad conserendam gratiam, cum salventur, dum statim post Baptismum moriuntur. 4. Si Sacramenta novae legis essent tantum necessaria ad excitandam fidem , & ad distinguendos Fideles ab infidelibus, sequeretur,quod nullum Sacramentum esset simpliciter necessarium , quia homo posset excitari ad fidem ex conc Ionibus& internis illuminationibus , per quam fidem fideles ab infidelibus distinguerentui.

Dices, Ex Apost. Hebr. Io. Iustus ex fide πι- vis: ergo sanctitas non causatur per Sacramenta, sed per fidem, & consequenter Sacramenta novae legis non conserunt gratiam . Et ad Ephes. s. .' Mundans eam , scilicet Ecclesiam, lavacro aquae , in Verbo vitae : 1ed Verbum vitae, est ex fide, & operatur excitando fi qem ergo Baptismus mundat excitando ridem. Resp. quod haec verba intelligenda sunt dii positive & antecedenter , non vero formaliter , cuia Sacramentum Baptismi confert hdem h-mul eum gratia ; &ipsa fides est fundamentum gratiar;unde sine gratia , justus non est formuliter justus, nec vivit, sed tantum dispolitive.

Dico 1. Sacramenta novae legis conferre gratiam ex opere operato . Ita definitum est in Trid. sest . q. can. 8. Prob. Sacramentum conferre gratiam ex opere operato , .nihil auud eli uuam eam conferre immediate per seipsum ex

virtute quam habet ex Passione Christi, quae

est opus operatum;non vero ex merito conteremtis vel recipientis; sed Sacramenta novae legis

sic conserunt gratiam: ergo conserunt eam ex opere operato. Prob. minor. I. Sacramenta lunt

medicinae spirituales a Christo institutae: ergo non habent virtutem sanandi a bonitate appli cantis aut recipientis, quod idem est ac eam

407쪽

DE SACRAMENTIS. 3 s

habere ex opere operantis, sed a seipsis S ex. virtute Clitisti, qui ea ordinavit in ara crucis; quod idein eisac ex opere operato. 2. Si non conferrent gratiam per seipsa & per virtutem quam habent ex Passione Clitisti, non disterrent ab observantia praeceptorum, nec ab ope ibus meritoriis, nec a sacramentis antiquae legis ; sed hoe est falsum, ut liquido constat: ergo, &c. - Diees: Exigitur aliqua dispositio in suscipiente Sacramentum: ergo Sacramenta non eausant gratiam ex opere operam. Resip. negando consequentiam, quia causalitas Sacramenti ex op re operato non excludit dispositiones operantis , ut advertit Gonet. sed tantum opus operantis tamquam principium gratiae. Satis est ad Sacramenti ex opere Operato gratiam productivi rationem , quod ex se habeat aptitudinem gratiae productivam , quam si non producat, id contingit per accidens ex apposito obiee, & ideo causalitas Sacramenti ex ope re operato non excludit operantis dispositiones

quaelibet enim serma , & quodlibet instrumentum , dispositiones exigunt in subjecto, nihi

minus causanreffectum vi propria .Panis etiam ut nutriar, dispositiones exigit in stomacho, anima in corpore, & gratia sanctificans in anima suas exigunt dispositiones: ita similiter Sacramenta , licet dispositiones exigant, causant gratiam eX opere operato. Praeterea, sunt quaedam

Sacramenta, ut baptismus & absolutici Saer mentalis, quae conferri possunt non habentubus usum rationis: quoad primum Patet, ctim infantibuς statim post ortum conseratur: quoa4 secundum quod est absolutio, potest conferri his qui in periculo vitae sunt, etiamsi vi mo hi oppressi non habeant usum rationis , Vel sensuum, dummodo constet eos desiderasse absolutionem, ut declarant Carthag. 4 can. 76

& Arausican. I can. 2. ergo omnia Sacramen

408쪽

,gη DE SACRAMENTIS.

sulcipiente, nec virtutem aut Probitatem in ministro, S conisquenter Sacramenta causant gratiam ex opere operato, seu Vi sua , ut causae instrumentariae: dixi in causa Astvnm-taνιae,qua

Deus solus est causa Princeps, cam nulla creat xa possit efficienter producere gratiam sancim-

cantem . . ' i

rati bis: Opus operantis est tamquam prin- Scipium gratiae: ergo Sacrametam causant gratiam ex opere Merato. Probatur antecedens ex

per resurrectionem Iesu chv ir quibus Apostolus indicat excitationem fidei resurrςcilonis Christi, quae est interrogatio bonae conscientiae Jabere vim sanctificandi, seu esse Principium gratiae sanctificantis. Respondeo nes-do antecedens,ad culus Pr hationem dico, quod Petrus indicat totum nullum esse ponxndum obicem, sed omnem dispositionem esse adhibendam per interrogationem bonae conscientiae apud Deum ut Sacramentum nullum inveniat obicem, & Prodacat gratiam: vel dieo,quod salus a baptismo proveniens non est emundatio sordium carnis, sed animae sancti. ficatio,quam idemAeostolus appellat interxogationem bonae conscientiae , seu conformio emanimae cum Deo . Haeretici alias sacrae Serip rgauthoritates jiciunt, eas tamen omιtto, quq probant actiones operantis sive in recipiendis 1Hue in administrandis Sacramentis , non esse m- strumenta gratis operativa,sed Iolum dilpol x

' nes, ut ipsa Sacramenta Producant gratiam.

409쪽

DE S. ACRAMENTIS. 38

Quomodo Sacramenta producant gratiam,

an instrumentaliter pissice, vel solum

moraditer S pono tamquam certum, quod secrametanovae legis non simi merae conditiones sine' quibus non,respectu gratiς, quia Sacrameta exigunt efiectum in genere moris, quc madmodum meritu exigit praemiu;& habent ius ad gratiam ι sicut meritum habet jus ad gloriam & prsmium: ergo non sunt conditiones. sed causis gratiar; u de diiseultas est, an sint causae physicae,vel morales 3 Pro eujus intelligentia, supponendum est quod causa physica est illa quς per actionem realem attingit ipsius rei entitatem & productione: Moralis vero est illa quae non attingit ellectum per actionem suam, sed movet causam efficientem ad eflectus productionem, vel jussu, vel prece, vel merito, vel eonsilio, vel prohibitione , Dico, Sacramenta novς legis non concurrere physice ad causandam gratiam , sed dumi atmoraliter. Ita Scotus in . dist. r. quaest. s. g.

Ad primam era o Qtiastionem dico , quem sequun tur omnes Scotistar&Plures extranei. Prob. I.

Non sunt multiplicandae eausalitates sine Meeς sitate, ut concedunt omnes: ergo non est admittenda causalitas physica in Saeramentis novae legis. Prob. consequentia t. ex Goneto. Hic n. I 38.& I o concedit Sacramenta novae legis esse causas instrumentales morales respecta

Dei, in ordine ad gratiar productionem; sed hare causalitas moxalis sufficit ad productionem

gratiar Sacramentalis: ergo non est admittenda

causalitas physica . Prob. minor: Illud suffieie ad aliquem essectum, eum quo effectus ille ponitur; sed gratia ponitur per Sacramenta s

410쪽

;38 D E SACRAMENTI s.

etiamsi non habeant causalitatem physicam , polita sola causalitate morali ; cum virtualiter contineant merita Christi, & a Deo ordinata & instituta sint ad Productionem-gratiae: ergo causalitas moralis sum cn, & consequenter non est admittenda physica . Prob. a. eadem minor, scilicet causalitatem moralem sussicere : Gonetus hic n. 8 i. concedit Baptismini, cum fictione susceptum, postea recedente fictione, non causare gratiam Physice, sed tantum moraliter: ergo aliqua Sacramenta habent causalitatem moralem sufficientem ad gratiae productionem , subindeque superflua est causalitas physica . Prob. I. Quod SS. Patres, & Concilia dicunt de Sacramentorum causalitate respectu produc-rionis gratiar. , salvatur Per causalitatem tantum moralem ; nihil enim aliud dicunt quam i Sacramenta causare gratiam, absque ulla mentione de modor ergo .cum haec causalitas moralis quae competit Sacramentis ,

salvet judicia Patrum, S ad productionem gratiar sussiciat, non est admittenda causialitas physica . Tum quia non est necessaria. Τum quia maximas patitur dissicultates ,-ut videbimus insta. Tum quia . nulla est neeessitas admittendi causalitatem physi

cam . .

Confirm. sacramenta novae legis sunt causae instrumentales gratiar, eadem virtute qua sunt Sacramenta; sunt enim causae instrumentales gratiae , quia sunt sacramenta: alias res &verba essent ex seipsis causae instrumentales gratiae ψ quod est inauditum ; sed sacramenta quatenus talia, sunt aliquid morale: ergo sunt

etiam cauta morales gratiar. Prob. minor : Sa-ιeramenta novae legis non sunt talia ex naturaret; alias essent sacramenta , quatenus sunt.

elementa: sed exi divina institutione, qua Deus decrevit conserre gratiam ad applicationem

SEARCH

MENU NAVIGATION