Sancti Aurelii Augustini ... opera omnia multis sermonibus ineditis aucta et locupleta

발행: 1835년

분량: 629페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

101쪽

suam, commendat donum Suum, non negat, ut amplius desideres dilatum, ne vilescat cito datum. Nec tamen te deserit, qui utiliter nunc visionem suam subtrahit oculi tui eum non capiunt. Caeterum ipse te omni tempore attendit. Adhibe oculos fidei. Nonne faciem ejus respicis, cum in ejus unigenito Filio credi. Nonne manus ejus vides, cum UniVUrsam creaturam attendis Nonne os ejus

audi , quando praecepta ejus recitari adverti. Orationem tuam quomodo fundis , nisi scias te ad illum pervenire, de quo dicit Propheta Ecce oculi Domini super

juStos , et aures ejus ad preces eorum 4 , Si autem et pedes ejus quaeris nosse, audi quOS Voluit eSSe pedes suos. si Quam pretiosi pedes, inquit, eorum qui annuntiant pacem, qui annuntiant ona . η Conscripimus membra sed non in his membris humanis continetur Deus quoniam non est in loco, sed ubi tu totus est. Diximus secundum modum intelligentiae humanae, non secundum ineffabilem virtutem majestatis divinae. Vis nosse qualis sit Vide facturam , et intelliges factorem perSCrutare quae fecit, et intellige eum qui omnia creavit. Ecce ait Deo ropheta Coeli coelorum non te cavliunt . , Et quem non capiunt Spatia coeli, capiunt angustiae cordis humani, ipso dicente Du nambulabo in illis, et inhabitabo . , Et Dominus Iesus Qui me diligit,

diligetur a Patre meo, et ego diligam eum , et mani, festabo ei me ipsum: et veniemus ad eum , et manSiO- nem apud eum faciemus . s Ecce qualem te fecit omnipotens qui te creavit Agnosce te prius qui sis, et cognosces qui te fecit qui sit. Rex terrenus, de mortalis, quia visibilis : Rex coelestis immortalis, et invisibilis.

Rex terrenus cum nihil creaverit, Omnia tamen in po-

102쪽

testate accepit et non credis Regem qui Omnia creavit, quod cuncta gubernet et regat Quomodo, inquis, cuncta gubernat et regit 2 Ecce tanta mala stant in mundo, et non vindicat O homo , ideo negas ejus potentiam , quia magnam ille exhibet patientiam Θ Peccantem quidem impunitum non dimittit : Servat, aut poenitendo corrigendum , aut ultimo judicio puniendum. Crede mihi, o tu quisquis es qui de malis quereris, quoniam omnes mali Sumus. Si, ut vix, Deus malis Statim retribueret mala nullus remaneret qui de alio murmuraret. Sed ideo ille Rex magnus , qui novit quomodo regat quod creavit, non implet voluntates perversas, sed suam perficit rectam ut te doceat patientiam suam. Non tu eum Velis convertere ad furias tuas : regat te qui fecit te mam si VO-lueris regi a te, statim cades per te. andiu primus homo ille stetit, quandiu Deo adhaesita dimisit, et dimissus est. Voluit probare vires suas, et invenit miserias et nostra et suas. Quam bonum illi esset, si hoc faceret quod salmus admonet Facta in Domino curam tuam , et ipse, te enutriet Si tunc ille homo noluit esse cautus

nunc homo caveat Vel XPertuS.

ΙΙΙ. Confiteamur, intelligamus habere nos Regem immortalem et invisibilem uem nemo hominum vidit, γ, nec videre his oculis potest φ. , postoli haec verba sunt. Si nemo hominum vidit, quomodo locutus est cum Moyse os ad os, sicut quis loquitur ad amicum suum PIrruit quaestio non parva. Λit enim Dominus On quO- modo cum aliis per aenigmata, ita loquar ad Moysens famulum meum, sed os ad os loquar illi . u Et subjunxit Scriptura quae supra diximus Quoniam loque- η batur Moyses cum Deo os dis, sicut quis loquitur adu amicum suum. Si os ad os loquebatur cum eo, et vi-

103쪽

debat eum, quomodo Verum est illud apostolicum, quod Deum nemo Vidit unquam, nec videre potest h Si autem Videbat eum Moyses, quid est quod idem ipse post paululum pro magno petit, et dicit: i Si inveni gratiam n ante te, ostende mihi faciem tuam Et Dominus illi: Facies quidem mea non videbitur tibi mon enim vis debit quis faciem meam et vivet Ubi est illud quod videbat Etsi videbat, cur desiderabat videre quod videbat Λut quomodo illi negabatur id , quod jam demonstrabaturet Exercet ingenium quaerentis. Videbat Moyses Deum non oculi corporeis, sed oculis mentis. Et quia lux illa perpetua, quae Deus est, plus eum quam deterOS illustraverat, ideo dictum est ad os loquebatur, illi ac si diceretur Plus omnibus manifestatus Stilli. In eo autem quod dictum est i Non enim qui pos terit videre faciem meam et vivere OStensum Si neminem his oculis corporeis Deum posse videre. Quid autem concessum sit sidetissimo famulo Dei Moysi, ne tam magnum ejus desiderium in omnibus frustraretur, debet nosse Charitas Vestra. Dictum est illi a Domino, sicut eadem Scriptura narrat Vade , ascende super petram in Choret, et sta ibi ; et transiet claritas mea ante te , et poSteriora mea videbis; facies autem mea non videbitur tibi , Ne forte subrepat perversus intellectus, aut haereticus sensus, et putet qui Deum esse Corporeum, Vigilet pia sides et catholica doctrina Mysticis enim siguris

loquitur divina Scriptura , servans rebus tempora , quibus recognitis manifesta exerceat Veritate : quoniam nec hoc Vacat amysterio, quod in monte Chore super petram jussus est ascendere Moyses , et stare . Ipsa est illa

petra, quae percussa produxit aquas populo sitienti de qua dicit sanctus David Disrupit petram , et fluxerunt

104쪽

i, quae . Apostolus autem exponens hoc ait: si Patres v nostri escam spiritalem manducaverunt, et eumdemi, Otum spiritalem biberunt. Bibebant enim de spiritalii, COIISequente eo petra Petra autem erat Christus . ,

Ipsa sunt illa posteriora Dei, Christus Dei. Hoc vidit Moyses prophetando , quod Paulus exponit dicendo Cum vel nit, inquit, plenitudo temporis , misit Deus Filium, suum factum e muliere'. mulierem hic ponit, consuetudinem Servans locutioni Hebraeae, quae Omnes Oe- minas mulieres appellat. Nam Scriptum est Servaten mulieres quae nondum cognoVerunt virum . , Et de

ipsa Eva dictum est Formavit eam in mulierem , antequam illam Viro conjungeret, eam mulierem appellavit. IV. Fides autem et veritas hoc praedicat, quod Christus Sit natus ex Virgine. Sic accepistis, si vo credere dixistis: Credo. Haec nativitas Dei et hominis facta est causa hominis ut sublimis illa Majestas procedens excorde Patris , infundere Se in utero matris, causa exegit pietatis ut homo inveniretur perditus , et Deo Patri per Mediatorem restitueretur inventus Mira tamen haec nativitas secunda , fratres dilectissimi. Caeterum illam primam , qua de atre natu est sine aliqua matre, quis enarrabit Θ Si hanc non possumus explicare, illam quando valemus vel inchoare Si haec ita nos exercet, ut fidei det Iocum cillam quando attingimus, quam ne Corda O- tuerunt comprehendere Prophetarum 2 De hac tamen secunda mira et ineffabili dicamus aliquid, quod sactum

est pro nobis , ut Verbum caro ieret, et habitaret in no-his . Quis enim non expavescat, cum audit Deum natumΤΛudis nascentem, vide in ipso ortu miracula facientem.

105쪽

Λlvus tumescit virginis , claustrum pudoris permanet: impletur uterus matris sine ullo compleX patris, sentit prolem quae se ignorabat conjugem Angelus ad Virginem loquitur, a Virgine cor praeparatur , Christus side concipitur Miraris haec λ Λdhuc mirare Parit mater et virgo, foeta et intacta : nascitur filius sine homine patre, qui fecit et ipsam matrem. Factor omnium sit inter omnia portatur manibus matris rector totius orbis clambit ubera, regens siderat: tacet, et Verbum est. Necdum per linguam se demonstrabat quis esset, et uniVersa Creatura suum natum indicat Creatorem Angeli pastoribus annuntiant, stella Magos invita rusticitas pastorum admonitionem exigit Angelorum , curiositas Magorum instructa est lingua coelorum. Magi Iudaeorum regem praedicant, Iudaei abnegant : illi quaerunt adorare, isti luserunt occidere. Dicunt Magi Herodi regi quem quaerunt natum Regem : dicunt Iudaei ex qua civitate Christus surgat regnare. Utrique praedicant , utrique Onsitentur sed illi aliter. isti aliter . illi uti inventus

adoretur, isti ut captus necetur. O Judaei, ad hoc ferentes in manibus lucernam Legis , ut aliis iam demonstretis , et vobis tenebras ingeratis: ecce Magi primitiae gentium Christo offerunt munera, non solum aurum thUS et myrrham, Verumetiam animas suaso et O repudiat

iniquitas propria, ut illum qui vos venit obsigatos liberare, dementes effecti eum quaeratis occidere. Quid vobis profuit, quod prodidistis Herodi, ubi Christus nasceretur Nonne vos laesistis quam Christo aliquid nocuistis Audiens enim illo a vobis ubi Christus natus possit inveniri , Vestrae gentis infantes continuo praecepit Occidi. Saevit Herodes, ut inter multos perdat unum Det plurimos necando se efficit reum , nec occidit quem quaerit hominem Deum. O Herodes, magna tua iniquitaM et in-CXXXIV.

106쪽

fantes necas, et tuae nequitiae testes cumulas et Christus a te non invenitur, quia nondum venit ejus hora ut patiatur. Τeneris quidem persecutor Christi et reus mortis

ejus, nihil agendo in ipso sed dum multa agis contra ipsum , perdidisti te ipsum. Quid metuis talem Regem

qui sic venit regnare, ut te nolit excluderes Quem quaeris , Rex regum est Velles Securus obtinere tuum regnum, ipsi supplicares , ut ab illo accipetes Sempiternum. Regnet Christus quomodo venit regnare, Suscipiat credentes , irrideat persequentes , faciat certantes , adjuVet laborantes , coronet Vincentes, Onet Sanctitatem , amet eaStitatem , remunere virginitatem Gaudete, Virgines Sanctae , Virgo peperit Christum. Non vos contristet sterilitas, quarum sides magna est foecunditas nec doleatis non Vos esse matres, quae Spiritaliter generatis,

Virgines permanetis, filios suscipitis, integritatem non amittitis Accepistis ab illo nomen maternum, ut decus castitatis in vos permaneat sempiternum. Λmate quod Stis, Servate quod accepistis. Imitamini fideles matrem capitis Vestri, sponsi vestri non vobis denegavit pignora qui natus est de virgine Maria. Quod tantae matri contulit, et in sua carne servavit, hoc etiam Vobis donavit, Virgo mater, Sancta caro Christi ab omni contagione integra. Sed nec ipsa caro ejus sterilis fuit, dum per eam praedicando spiritales dios regeneravit ad Vitam, et post passionem per totum mundum fructificavit occisa. V. Crucifixi. Ex hoc omni libertate assumpta , siduciam sui anima capiat christiana. Non enim erubescere debet in crucifixum se credidisse christum. Crux illa sidelibus non est opprobrium, sed triumphus Crux illa

vexillum nostrum est contra adversarium nostrnm diabo tunici pugnavit enim Rex noster pro nobis contra adversarium nostrum. Adversarius diabolus noster mortem

107쪽

minancto terrebat, Sed Christus aeternam Vilam promittebat. Adversarius diabolus carnem perempturum Se 8Sedicebat Rex autem noster ut doceret quomodo ejus exercitus vinceret, in Se demonstravit mortem corporis non

esse timendam , dum prior ipse pro omnibus dignatus est mori, ne ejus Xercitus a diabolo in anima posset occidi. Hoc agebat in illo proelio diabolus, si sibi consentiretur: animas perdere cupiebat, et Salutem corporibus promittebat Christus mori docebat ad tempus, et animam et corpus vivere in aeternum. Ille dicebat Si mihi consenseritis , dabo vobis vitam istam temporalem Christus dicebat Si a me non discesseritis, nec temporalem perditis, et aeternalem accipietis Diabolus dicebat: Nolite perdere istam lucem' Christus dicebat AEgo qui feci et istam , dabo meliorem. Quod ille promittit, ait Christus

noster , in potestate dare non habet, et haec lux mea est, et haec Vita , me creata est sed illam propter quam docendam veni a multo excellentior et melior est. ransite a bono ad melius, ne diabolo consentiendo remaneatis

in prius. In hoc tam magno certamine dum diabolus captivat , Christus liberat : diabolus decipit , Christus redimit diabolus occidit, Christus restituit. Inter haec

omnia ipsum nostrum Regem adversarius diabolus existimavit carne perimendum , tanquam capite prostrato

caetera sibi membra facilius subjugaret salsusque in hoc quod videbat, Deum latere in carne minime cogitabat inscius tanti sacramenti, quod ille Mediator esset, et ita temperaret Deum in homine, ut hominem conjungeret Deo ; occidit quasi potentem hominem defendentem homines, et sensit Deum liberantem omnes quos creaverat homines. Denique in ipsa passione videte spectaculum tanti certaminis Armatur Iudas ut pretio vendat magistrum, et qui erat in numero Discipulorum,

108쪽

sit particeps consilii Iudaeorum , dat osculum salsum , in quo erat nequitiae signum sinagit pacem plenus malitia in corde. Excitantur Iudaei, veniunt cum facibus , laternis et armis quaerunt multi Unum , et veniunt filii tenebrarum, serentes in manibus lucem , per quam illam veram aliis demonstrarent, quam ipsi caecati corde non poterant

retinere si Dominus autem Iesus Sciens Omnia qUB Ven-n tura erant Super se non enim aliquid ignorabat qui ad n hoc Venerat egressus est ad eos, et ait illis Quem, quaeritis P At illi raesum Nagarenum . it illis Egon sum. Quando autem illis dixit: Ego sum , abierunt re-n tro, et ceciderunt in terram'. v Ecce radius verae lucis latens adhuc sub nube carnis, respexit tenebra , et ProstraVit ad terram. Quomodo tunc Iudaei audebunt illam respicere claritatem, quando istam infirmitatem tolerare minime potuerunt Sed ut impleret propter quod vene

piunt tenebrae lucem, non sequendam , sed occidendam: permittit se lux ab eis teneri, duci, suspendi, Occidi, ut expoliatus nube carnis , fulgorem redderet majestatis. Quae tandem acta sunt in illo certamines Quam sortiores sibi esse videbantur ministri diaboli, dum fremerent dentibus, dum irriderent, dum caput agitarent, dum Spineam coronam imponerent, dum vestimenta ejus ConScinderent, dum viderent pendentem illum quem viderant miracula facientem, dum fel et acetum darent, dum lancea perfoderent. Qualis vox veluti victoriae eorum suit dicentium Si Filius Dei est, descendat de cruce δ. Sed hoc ille per eos clamabat, qui patientiam Christo auferre cupiebat, ut excitatus insultationibus Judaeorum, demonstraret potentiam, sed perderet patientiam. Ille autem Rex briis , et singulare consilium per quod nasci-

109쪽

tur et regitur omne anum consilium , Utramque aciem respiciebat, utramque aciem SerVabat, et patientiae, et potentiae Det quod Servavit, exhibuit. Nam et patientiam servaVit, quia de cruce non descendit: et potentiam demonstravit, cum de sepulcro surrexit. Dum in cruce pependit, falsa victoria Iudaeorum dum de sepulcro surrexit, Vera confusio Iudaeorum , et sempiterna victoria Christianorum Dum in cruce pependit, moesti contriStati, dispersique Discipuli dum de sepulcro surrexit, gaudentes, una in domo sunt congregati. Dum in cruce

pependit, dissidentia Discipulorum dum de sepulcro

Surrexit, congregati gentium. Dum in cruce pependit, timore negavit Petrus dum de sepulcro surrexit, amore totus credit mundus. Non solum tunc actum est hoc certamen , Sed nunc agitur : pugnatur , laborant membra

Christi urgente adversario , resistitur illi quoniam caput nostrum jam sedet in coelo. Λd hoc ille pugnare voluit, ut te doceret quomodo vinceres. Sed si vires tuae parvae sunt, ipsum inVoca salvatorem, ipsum invoca adjutorem Cum te perspexerit fideliter invocantem: qui pro te pependit in ligno , et hic victoriam, et coronam victoriae praeparabit in coelo. VI. ertia die Τriduana mors Domini per Prophetas et praedicta est , et promissa, et impleta. Nam Osee propheta ait se Post biduum suscitabit nos, die tertian Veniemus, et quasi ante lucem paratum illum invenie- , mus ostendens nos in illo resurgere, quoniam dignatus Si Carnem, in qua moreretur, a nobis accipere. Quid jam dicam de sigura illa Ionae prophetae, quem ipse DO- minus expressius demonstrans, ait ad Iudaeos Gene ratio haec generatio nequam est signum quaerit, et signum non dabitur ei, nisi signum Ionae prophetae.

Osee VI, 3.

110쪽

, Sicut enim Ionas fuit in ventre ceti tribus diebus ei, tribus noctibus, ita oportet esse et Filium homiliis ins corde terrae tribus diebus et tribus noctibus' , Ipsam siguram propheticam comparando, breViter percurramus. Missus est Ionas ad civitatem Ninive, ut ejus mem praedicaret missus est Christus a Patre , it mem mundi omnibus demonstraret. Fugit Ionas in Tharsis a facie Dominici fuga Ionae, velox transitus Christi de quo dicit Propheta is Exultavit ut gigas ad currendam viam . , Ascendit navem Propheta fugiens lignum Christus ascendit, per mare hujus speculi transiens. Irruit tempestas

magna in mari perturbatio maris, persidia Iudaeorum. Data est sors , ut Propheta fugitivus in mare mitteretur rsors data est super Christi vestimenta, ut unitas omni mundo praedicaretur Projectus est e navi in mare Ionas: mors Christi in cordibus gentium collocata est. SusceptUS est a bestia Propheta, custodiendus, non ComedendUS.

Audi hic ipsius vocem Christi per sanctum David Non, derelinques animam meam apud inferos, nec dabis sanctum tuum Videre corruptionem . Gn ventreae tiae marinae positus Ionas sanctus oravit : in inferno Christus descendens mortuos suscitavit Τertio die Propheta littori incolumis est redditus die tertio Christus

de Sepulcro Surgens , Super coelos est exaltatus Ad praedicationem Ionae per poenitentiam salvata est civitas aer Christi praedicationem sancta Ierusalem redempta Si CivitaS.

VII: Assumptus in coelum. Qui descendit, ait Λpos- tolus , ipse est et qui ascendit super Omne coelos, uti adimpleret omnia . , uis est qui descendit Deus homo. Quis est qui ascendior Idem ipse Deus homo.

SEARCH

MENU NAVIGATION