장음표시 사용
81쪽
I. AcR1ΜENaeu Symboli quod accepistis, memoriaeque mandatum pro vestra salute retinetis, noveritis hoc esse fidei catholicae fundamentum , super quod aedificium Surrexit Ecclesiae , constructum manibus Apostolorum et Ρrophetarum. Edisicium enim domus Dei, lapides sunt vivi: quod estis vos. Ita enim credentibus scribit Apostolus :
Nescitis, inquit, quia templum Dei estis, et Spiritu Sanc tus habitat in vobis 84 Sed et apostolus Petrus alloquens fideles , Vos, inquit, tanquam lapides vivi aedificamini in domum spiritalem Quisquis huic aedificio conjungi desiderat, renuntiet diabolo pompis et angelis ejus. Pompae diaboli sunt quaeque illicita desideria, quae turpant, non quae exornant animam ut sunt desideria carnis, desideria oculorum, ambitiones saeculi. Ad concupiscentiam carnis pertinent illecebrae voluptatum ad concupiscentiam oculorum, nugacitas Spectaculorum ad ambitionem speculi, insana superbia ; ubi est fumus i flatus, ut homo positus in aliqua potestate, hominem se esse non agnoscat, cum de homine judicat. Qui ergo vult mundum Vincere, tria ista vincat quae sunt in mundo et
82쪽
per haec illum vincit etiam, qui suadendo per superbiam
decepit mundum. ΙΙ. Postquam autem homo renuntiando diabolo excludit pessimum invasorem , introducat optimum possessorem credat in Deum Patrem Omnipotentem , etc. Magnum donum gratiae , credere et intelligere Deum. Sed
quid Propheta dicit diu Nisi credideritis, non intelligetis' hCredamus ergo, ut intelligamus : Sed oremuS, ut mereamur videre quod credimus. Peccata enim , et auctor peccati diabolus separavit animam a Deo : et dum creatura secuta Si Seductorem , suum deseruit salvatorem facta est ruina magna et erraVit anima, ut pro Ver De CO-Ieret idola , et adoraret ipsa quae fecit, deserendo illum a quo facta est. Adorando enim lapidem nullam habentem vitam , ipsa perit, deserendo Deum qui est ejus vera
et aeterna vita. Hinc error omnis , et desertio bonorum :hinc cultus paganorum , et perversitas haereticorum. Et erraverunt animae per diversas Voluptates et perverSas ut alii colerent solem, alii lunam et stellas , alii montes,
alii lapides et quaeque virgulia , ut sibi quisque credidit
inVenisse , non adjutorem Deum, sed deceptorem diabolum atque ita per diversa anima erravit a Creatore Suo, aut omne quod ei dederat Deus ad servitium , hoc illa coleret ut Deum. Nonne omnia propter hominem creata sunt 3 Legat quis Scripturas sanctas, et inveniet Deum dixisse homini, quem de limo terrae formavit, a Crescite, i et multiplicamini, et replete terram , et dominaminii ejus, et habete potestatem piscium maris , et Vlumi coeli , et pecorum terrae Et paulo post Ecce, , inquit, dedi vobis omnia in usum et ad escam ii os autem qui Scripturas sanctas legere nolunt, ipsa rerum natura , ipseque mundus operibus famulatus sui incredu-
83쪽
los sua quadam voce conVincit, et animam perversam increpans dicit: Quid est, misera, quod erras in me, et degener acta oblita es a quo quanta creata Si , Cui coelum et terra tam pulchra domus nullis meritis praecedentibus constructa est 3 Respondent et Singula quaeque elementa clamantia, et ipsis suis operibus suum demonstrantia artificem. Clamat coelum: Non sum Deus jam si Deus essem , nulla me nubilatio obumbrare potuisset, nec tenebrae succederent luci meaeo sed lux integra , incorrupta , inviolataque mansisset , sicut manet lux illa vera quae istam lucem temporalem creavit in me propter te. Clamat et sol Quid me, homo, colis ut Deum, quem Vides ortu occasuque concludi Deus nec ortum habet, nec occasumet sed tu illum deserendo magnum incurristi casum. Sed consideras magnum atque mirabilem esse me: ego autem agnosco habere super me, qui et me creaVitet te. Cum autem opera et splendoris et caloris mei tibi deSerViant, quomodo me pro Deo colendum ducis, nisi quia Verum Deum colere nescis pesta luna et stellae istam similem proferunt vocem : Non vides, inquiunt, O homo, Spatium nos agere nocturnum, excludi luce, ne terminos transgredi constitutos, quos ad solatium quietis tuae omnipotens artifex terminavit Non sumus Deus convincimus falsitatem tuam serviendo tibi ad poenam tuam. Clamat mare, et Omnia quae in eo sunt: Non sumus Deus. Praebeo enim, ut mihi ussum est, famulatum, pervium iter carinae Suscipiens , motus congruos, flatus Ventorum; dirigens gressus, ut ad portum desideratum etiam rapiente te avaritia , nulla interposita tarditate perducam. Animalia Vero quae gignuntur ex me tibi in escam do
dulum meum, tu quare deseris ordinem tuum, deserendo omnium creatorem Deum Clamat terra Ergo-ne,
84쪽
homo, deitatis mihi nomen ascribi. Ideo non agnoscis quid sim , quia oblitus es qui sis. Non agnosci materiam
tuam: non agnoSei quia timum meum e&, e me quidem formatum, Sed quod non Sum ego , animatum. Non
agnoscis quia inter omnia animalia, quae ex me procreata sunt, tu solus Sub Deo pene mundi dominus constitutus es. Merito non intelligis, quia cum esses in honore , non
intellexistici comparatus es umentis insipientibus, et simulatus es illis ΙΙΙ. Nos autem dilectissimi, quibus donatum est credere, nec Solem credamus Deum vel regem coeli nec mare, aut neScio quem regem ejus Neptunum, quem fmgit Vanitas, non Veritas' nec terram et lutonem : Sed si credamus in Deum Patrem omnipotentem , niVerSO-
rum creatorem n regem coelorum. Qui enim cuncta
quia voluit de nihilo fecit, ipse regit quae fecit. Immortales isti, qui a nobis superius commemorati sunt, ideo dii non sunt, quia et comprehendi et videri hic oculis pos-
Sunt aetero autem, quos Vani Vane colunt, OVem, Saturnum , Martem , Iunonem , Minervam , Venerem et caetera portenta , non numina bona , sed ' nomina mala, homines mortales fuisse, etiam eorum litterae clamant, qui talibus erroribus delectantur. Nostrae autem Sacrae Litteraequalem Deum praedicent, Paulum audite a POS- totum Immortali, inquit, invisibili, incorruptibili, s0li , Deo honor et gloria' v Non videtur Deus noster cutis carnis , sed videtur oculis cordis non videtur ad tempus, Sed Videtur in aeternum. Sed dicit Paganus : Ostende mihi quem colis. Respondeo : Ego quidem habeo etiam modo quem tibi ostendam , sed tu non habes oculos unde videas it Beati enim, ait Salvator noster, mundo Orderis quoniam ipsi Deum videbunt'. Cor immundum et
85쪽
tenebris peccatorum obvolutum , Deum quaerit videre Pu Lux lucet in tenebris, sed tenebrae eam non Compre- , henderunt Numquid quia caecus non videt, ideo lux non lucet Si nosses, o insidetis, dicere Deo vero: Illus mina oculos meos φ, n Videres nobiscum nune per Speculum in senigmate , ut possis videre facie ad faciem. Si ex operibus intelligeres artificem , ex creatura conjiceres creatorem. Si expavesceres in te, quia non totum capiste , agnosceres Deum qui fecit te. Non enim vides animam tuam, cum omnia Videat anima tua per carnem tuam. Λut si vides animam tuam, dic mihi qualis vel quanta Sit utrum quadra, an rotunda utrum leniS, an Spera, utrum calida , an frigida' utrum alicujus coloris, an omni colore carens. Video, desicis ostendere animam tuam qualis Sit non potes. Ecce immortalis est anima tua, et vivificat mortalem carnem tuam. Immortalem dico animam tuam ad utrumque. Si credit, immortalis est ad vitam: si non credit, immortalis est ad poenam. Credimus ergo Deum immortalem et invisibilemo non illum quem vos insideles Deum singitis, simul et adulterantem et tonantem sed Deum verum, totius mundi fabricatorem atque rectorem.
IV. Et Filium rius Iesum Christum , olim promi88um per Prophetas Tenemus quod jam impletum esse CognOScimus. Sed ideo etiam hoc credere jubemur, quia quando factum est, praesentes non fuimus. Λderant tunc Iudaei, ex quorum gente ipse Salvator Apostolos elegit, per quos ad nos sides ista pervenit. In ipsa autem gente in qua et ex qua nasci dignatus est, longe antea Isaias propheta praedixerat Ecce virgo in utero accipiet et pariet 1in lium , et vocabitis nomen ejus Emmanuel, quod inter pretatur, Nobiscum Deus . v Et alio in loco Exiet
86쪽
γ virga de radice Iesse, et flos de radice ejus ascendet : Virgam significans virginem Mariam, et Orem Virgae, silium virginis Dominum Iesum Christum Iudaei antequam ista fierent, legebant, et non intelligebant Co perunt impleri quae promissa sunt, et non gaudebant, sed potius invidebant. Nascitur Christus ex Virgine sicut nos ex virga , Sine ullo composito semine Nascitur infans parVUS, re magnus. Procedunt certa indicta , et signa magni regis pastoribus nuntiant Angeli, per stellam Velut per novam linguam clamant coeli. Λdducuntur de lo-ginquo Magiri veniunt, ut adorent adhuc in praesepi a- centem , sed jam in coelo et in terra regnantem Annuntiantibus Magis regem natum, turbatur Herodes ; et ne regnum perdat vult eum occidere , in quem si crederet, et hic securus, et in illa vita sine me regnaret HerodeSa Iudaeis ubi Christus nascatur inquirit. Quaerunt simul non sicut Magi adorandum, sed inventum necandum. Quid times, Herodes, quia audis regem natum Non venit ille ut se excludat, sed ut diabolium vincat. Sed tu pecnon intelligens turbaris et saeviso et ut perdas unum quem quaeris, per tot infantum mortes magus sorte uiceris
crudelis. Non te ulla pietas plangentium matrum, aut Iugentium patrum funera filiorum, non mugitus et gemitus revocat infantum Necas parvulos Corpore, quia te necat timor in corde Det putas si hoc quod cupis impleveris, diu te posse vivere, cum ipsam Vitam quaera OCCidere. Ille autem sons gratis , parvus et magnus, qui in priaesepi jacet, thronum tuum terret agit per te nescientem Causas Suas, et a captivitate diab0li animas liberat. Suscepit silios inimicorum in numerum adoptatorum. Moriuntur parvuli pro Christo nescientes, parente Philigunt martyres morientes ille nondum loquentes idoneos
87쪽
suos ellicit testes. Ecce quomodo regnat, qui sic regnare venerat. Ecce jam liberat liberator, et salutem praestat salvator Sed tu, Herodes, nesciens hoc turbaris et saevis: et dum contra parvulum saevis , jam illi obsequium praebes, et nescis. Ille enim rex magnus qui ad hoc venit, ut per te et per alios suos hinc congreget, tu illi prior ad regnum coelorum tot millia candidatorum infantum innumerabilem praemittis exercitum. Hanc turbam Λpocalypsis illa beati Ioannis apostoli demonstrabat, dicens
u Vidi turbam multam, quam dinumerare nemo poterat, ex omni tribu , stantes in conspectu Dei, et induti erant , alba Veste, et palmae fuerunt in manibus eorum . , O magnum donum gratiae Quibus eorum meritis praestitum est, ut Sic vincerent infante. Necdum loquuntur, et Christum confitentur. Necdum motibus membrorum valent Suscipere pugnam, et victoriae jam esserunt palmam. Quomodo regnas, Herodes, qui sic vinceris Parvus ille non te armatorum Virorum Ortium superaVit manu
sed innumerabili vicit turba morientium parvulorum. Vis nosse quid infantibus quos trucidasti, praestiteri. Ideo
accelerasti ad eorum Vitam , ne cum suis parentibu Occiderent veram vitam : hoc illo per te agente , qui novit bene uti etiam malis tuis .cissorum animas liberavit a parentum internecionis suae societate, et te solum inanem reliquit in scelere Egit et agit gratia causas suas , et per inimicos suos , et per ipsos, et in ipsis nam et ipsi qui moriebantur matura silii irae erant, sicut et caeteri'. Sed quid eis praestitit gratia , nisi ut erueret eos de potestate tenebrarum Praestitit eis Christus ut pro Christo morerentur, praestitit ut suo sanguine ab originali peccato diluerentur. Nati sunt ad mortem, sed continuo eos mors
reddidit vitae Iisdem gradibus , dilectissimi, quibus pe-
88쪽
riora humana natura , a Domino Jesu Christo reparata est. dam superhus, humilis Christus per foeminam mors, per foeminam ita per Evam interitus, per Mariam salus. Illa corrupta secuta est seductorem, haec integra peperit Salvatorem. Illa poculum a serpente propinatum libenter accepit, et Viro tradidit, ex quo Simul mererentur occidi haec gratia coelesti desuper infusa Vitam protulit, per quam caro mortua possit reSuscitari.
Quis est qui haec operatus est, nisi virginis filius et virginum sponsus qui attulit matri foecunditatem , sed noli abstulit integritatem. Quod contulit matri suae , hoc OnaVit et Sponsae suae. Denique sancta Ecclesia quae illi integro integra conjuncta est, quotidie parit membra ejus
V. Crucifixum sub Pontio Pilato, et sepultum. Et hoc credimus , et ita credimus, ut inde gloriemur u Mihin enim , ait doctor gentium apostolus Paulus , absit gloriari, nisi in cruce Domini nostri Iesu Christi, pern quem mihi mundus crucifixus est, et ego mundo Et nos in hoc gloriemur, in hunc speremus, illi haereamus si Simul enim vetus homo noster cum illo crucifixus, est cruci . v Nisi enim crucifigeretur ille , mundus non redimeretur Poena illa , salus est nostra. Quod Iudaeus et gentilis detestatur, Christianus inde salvatur. Sed quare Iudaeus detestatur uix, sicut Apostolus dicit, illorum, delicto salus gentibus Quod delictum commiserunt Iudaei Christum tenuerunt, Vinctum Pilato tradiderunt, clamaverunt Crucifige , crucifige . , Qua res quam ob causam Quoniam suscitavit mortuum. Λudit Pilatus, invenit innocentem , Videt populum saeVientem, XCUSato dicit u Ego in isto non inveni causam , accipite eum vos, et crucifigite. η Quando dicebat Pilatus Ego
89쪽
, in isto non invenio causam , accipite eum vos quid aliud dicebat, quam hoc : Ad Judicem quaSi Cum re Venistis, sed innocentem legibus tradidistis , in quem nullum crimen probare aluistis. Non ero justus, Si Secundum desiderium vestrum innocentem occidero : ero ab hoc facto, a Vestra seditione alienus, si vobis eum tradidero. accipite eum , inquit, VOS, et secundum legem, vestram crucifigite. , Et illi, si Nos scimus, inquiunt,
, quia reus est mortiS. 3 Quid Scit Caecus Orde, non corpore Clamat quod nescit, et ut impleat quod saevit, di cit se scire quod nescit. Iterum Pilatus audit Iesum: et responsis ejus in metum missus, consilium invenit quomodo eum dimitteret. Egressus ad Iudaeos dixi st, consuetudo ut dimittam vobis unum in Pascha, vultis, ergo dimittam vobis regem Judaeorum Τ Clamaverunt, et dixerunt : Noli ipsum dimittere, sed Barabbam Fuit autem Barabbas , ut Evangelista narrat, insignis latro. O caecitas Iudaeorum furia phreneticorum Nolis ipsum dimittere, sed Barabbam quid sui aliud dicere quam , Occidatur Christus Salvator , quia suscitavit mortuum' dimittatur latro ut iterum perpetret homicidium Sed clamate: quid clamatis nescientes Occidatur a Vobis Christus et redimantur gentes medicus autem ille animarum qui vos videbat phrenesi laborare somnum salutis ingerebat et ideo etiam ipse pro nobis dormire volebat. Ianquam diceret medicus sum, infirmi estis infirmitas vestra magna refugit Somnum alutis. Ecce dormio ego propter VOS, Ut me ViS , dormire
delectet et vos, et a poenali morte liberem vos. Sed illis et de illis hoc dicebat, quos credituros in Se postmodum noVerat, et pro quibus pendens Patrem rogabat, dicens : Pater, ignosce illis, quia nesciunt quid faciunt δ. , Inter
90쪽
eos erat et ille phreneticus, prius Saulus, postea Paulus prius superbus, postea humilis et ipse phrenes laborabat, Somnum salutis repudiabat. Sed quid ei fecit medicus P Prostravit saevientem , erexit credentem JrOStra-Vit persecutorem, erexit praedicatorem Prostratus ad terram dormivit phreneticus : surrexit, et factus est medicus Coepit in aliis curare morbum quo ipse laborabat, et effectus discipulus coelestis archiatri , antidotum bibit confectum ex sanguine medici prior ipse bibit, et bibendum amatoribus propinavit. Hoc antidotum e Sanguine crucifixi confectum , etiam ipsi reges terrae biberunt et qui erant Ecclesiae persecutores , ejus facti sunt defensores Sepulturam vero hujus crucifixi sanctum indicat Evangelium quod susceptus sit a Ioseph , ObVOlutusque linteaminibus, cum aromatibus positus sit in monument novo. Homo enim novus sine ulla corruptionee Virgine procreatus, in monumento OVO POSitUS St, in quo nondum poSitus erat mortuus ut sanctitas Virginali uteri in omnibus ornaretur ex convenientia inviolabilis sepulcri. VI. Tertia die a mortuis resurrexit. Quamvis multi sancti multa hinc senserint atque dixerint. Nam quidam Volentes tres dies et tres noctes usque in diem Dominicum
eXprimere, a nocte praecedente sexto feriae, et ipsam sextam feriam concluserunt in unum diem, et noctem
Sabbati et sabbatum, et noctem Dominici diei et ipsum diem resurrectionis. iii autem ab ipsa sexta seria, et nocte quae media die facta est, voluerunt tres dies et tres noctes usque in diem Dominicum exponere, propter illam sententiam Domini in Evangelio positam Sicut enim, Ionas fuit in ventre ceti tribus diei)us et tribus noctibus, , ita oportet esse Filium hominis in corde terrae tribus die-