Sancti Aurelii Augustini ... opera omnia multis sermonibus ineditis aucta et locupleta

발행: 1835년

분량: 629페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

71쪽

Filium audi Spiritus , inquit, qui procedit a Patre,

, ipse introducet vos in omnem veritatem . v Quomodo

est in Fili, Ipse Filius post resurrectionem mittens Discipulos suos praedicare Evangelium, insufflavit in faciem ipsorum, et ait illis Accipite Spiritum sanctum . Quomodo est Spiritus Patris Ipse Dominus in Evangelio: Non enim vos estis qui loquimini , sed Spiritus atrisu vestri qui loquitur in vobis'. ii Quomodo est et Spiritus

Filii 3 Apostolus dicit Si quis Spiritum Christi non ha-

bet, hic non est ejus . , Quomodo idem ipse Spiritus Patris et Filii procedens a Patre et Filio attestatur Filium

Suscepisse Carnem Ioannes evangelista dicit Spiritus , inquit, nondum erat datus, quia Iesus nondum erat, clarificatus Quando autem clarificatus est Filius, ipse dicit operti sunt, ait, coeli, et descendit Su- per baptizatum Jesum Spiritus sanctus in specie O- lumbae , Oxque facta est dicens: Hic est Filius meus, dilectus , in quo bene complacui M. XIX. Haec tu, haeretice Λriane cum audis vel legis, Filium clarificatum, Spiritum sanctum in specie columbae de

coelis esse transmissum hac auctoritate carnalis tua cogitatio et phantasia spiritus mali qui operatur in siliis dissidentiae Patrem inducit majorem, quia visus non est Filium minorem, quia Visus est in homine ; Spiritum sanctum Filio multo inferiorem, quia in specie apparuit columbae. Dicis enim tibi, et perverse ratiocinaris : Quantum distat visibilis ab invisibili, tantum distat Filius a Patre et quantum distat species hominis ab specie columbae , tantum distat honor Filii ab honore Spiritus sancti. Haec O-gitans illi proximus es praecipitio erroris. Neque enim defuerunt qui hoc sentirent de anima humana, quod tu vis

72쪽

asserere de substantia divina. Introduxerunt enim quidam, pro meritis animas dari corporibus et 8Se revolutiones et circulos. Propliet David divina voce disrumpens In circuitu, inquit, impii ambulant . , Qui talia credunt vel praedicant, impii sunt. Et tanquam ei Deus diceret Quid tu de propagine hominum sentis P secutus adjunxit Secundum altitudinem tuam multiplicasti 1-

, lios hominum. Sed haec alia quaestio est, in qua nunc non opus est diutius immorari. Verumtamen quia de specie hominis et columbae nostra tecum , haeretice , est disceptatio : in hoc enim Filium ampliorem esse Spiritu sancto dicis , quia pro dignitate gradus sui, sicut multum distat inter naturam hominis et columbae , tantam distantiam vis esse Filii et Spiritus sancti possem quidem tibi respondere, quia innocentiam quam habet columba, non habet homo: sed non dico de illo enim homine agimus qui venit sine peccato. Sed Si hoc te movet, quia Filius hominem suscepit, Spiritus in columba apparuit mo- Vere te et hoc debet, quia et ipse homo a Filio Dei sus ceptus ab Scriptura divina dictus est gnus. Nam et Joannes Baptista dicit: si Ecce Agnus Dei, ecce qui tollit , peccatum mundi φ. , Et Isaias propheta dicit Sicut, ovis ad immolandum ductus est, et Sicut agnus coram, tondente e Sic non aperuit os suum . , Et Ioannes

apostolus in Apocalypsi dicit Vidi agnum stantem, quasi occisum . , Dic mihi, si valueri tu exponere

quare sit dictus agnus Filius Dei exponam tibi et ego columbae speciem Spiritus sancti. Si mihi dixeris, gnus Filius Dei propter innocentiam: hoc et ego tibi de Spiritu sancto reseram : Ideo columba Spiritus sanctus propter innocentiam. Si Christus agnus propter innocentiam et Spiritus sanctus Columba propter innoCentiam Cus-

73쪽

, odi et tu innocentiam, et vide sequitatem . , Vides sequitatem, si atris et Filii et Spiritus sancti intelligis

unitatem.

XX. Sed adhuc vanas tuas machinas diversasque comparationes de Patris et Filii et Spiritus sancti substantia catholica doctrina suffodiat, ut pedisicium tuum , quod Super arenam , non Super petram aedificas, flatu Ventorum divinorum scilicet Eloquiorum , et pluvia gratiae descendente subvertat, subVersumque stat ruina magna. Quamvis nos invisibilem totamorinitatem noverimus, credamus , teneamus dic tu nobis, haeretice, quis sit ille qui apparuit Moysi in flamma ignis in monte Sina cujus posteriora vidit Moyses ipso se Domino demonstrante. Nam cum ille quaereret faciem Dei videre, dicens :u Si inveni gratiam ante te, ostende mihi faciem tuam hoc ei Dominus respondit u Ascende in Chore, et stan Super petram, et transiet clarita mea ante te, et pos-s teriora mea videbiso facies autem mea non videbitur tibi Quis est iste qui ducatum praebuit siliis Israel exeuntibus de Egypto Deus, ait liber Exodi, praeibat illos, die quidem in col umna nubis , nocte autem in v columna ignis δ. v Quis est iste Pater est, an Filius PSi dixeris , Pater est visus est ergo et Pater in aliqua Specie. Non autem audes dicere , Filius est me rursus ipsius testimonio Moysi obruaris , siau es Deus solus, et alium n non novimus absque te . η Ergo Deo Patri assignabis quod apparuit in columna ignis vel nubis. Si Deo Patri hoc assignabis , redi modo ad illam ratiocinationem tuam o dic mihi quae sit melior natura, ignis, nubis , aut hominis. Et si dixeris, Ignis vel nubis, irrideris non soli ima hominibus, qui certa ratione sunt praediti, non qui vestra vana seductione decepti sed etiam ab ipsis peco-

XXXIV. 5

74쪽

ribus, quibus etsi non est rationalis intellectus, inest tamen naturalis sensus, qui non est attributus igni vel nubibus. Si autem dixeris, Hominis , melior : Filius a te demonstratur Patre major quia Filius apparuit in homine, ater apparuit in igne. Hoc Ariani secundum vos

dictum sit : secundum rectam autem eramque doctrinam, quemadmodum non est Filius Patre major, quia Filius apparuit in homine, Pater in igneri sic non est Spiritus sanctus minor Filio, quia in specie apparuit columbae. Divina illa substantia rinitatis manens in se ipsa

sicuti est, ut innovaret perdita mOStramque restauraret ruinam , pro captu hominum , et pro congruentia C US- libet rei se visibiliter demonstravit unitatem , aequalitatemque Suam non amisit. In igne Deus, Sed non est ignis

in homine Filius, sed non hoc solum quod Videbatur erat, erat et quod latebat. Nam si totum quod videbatur erat, quid est quod dicebat Discipulis suis Qui me di- η git, diligetur a Patre meo , et ego diligam eum et manifestabo me ipsum illi Quid manifestaturus erat, si totum quod videbatur erat Θ Ergo erat et quod latebat. Ita et Spiritus in columba apparuit, Sed non Olumba erat Spiritus. XXI. Τotum lioe, homo, factum est propter te. Noli injuriam facere illi qui fecit te, ut consequaris ab illo, quod

in isto sancto Symbolo sequitur, Remissionem omnium peccatorum. Noli minorem praedicare eum, qui te perducit ad regnum coelorum in remissione peccatorum. Sine

ista fide si quis ad baptismum accedit, ipse contra Se januam indulgentiae claudit. Nec propter aliud, dilectissimi, factum est, ut et Pater mitteret Filium, et ipso Filius

susciperet hominem sanandum , et Spiritus sanctus hoc effunderet donum , nisi ut nostrae animae eruerentur a

75쪽

Sarcinis peccatorum I Otum quidem ii ominem suscepit ille curandum, sed ampliorem curam demonstravit adhibendam Sse animae quam corpori. Namque cum ipse Salvator inter caetera miracula quae praesens faciebat, paralyticum antiqua valetudine oppressum Videret, prius ejus animam censuit esse sanandam, tunc demum etiam ejus corpori dignatus est donare salutem utili, inquit,3 Conside, quoniam remissa sunt tibi peccata tua , Magna Salus non est contemnenda. Hanc appetere debet, quisquis interius et exterius salvus esse desiderat uinundate , ait ii ipse Dominus, quae intus sunt, et quae foris Sunt mundan erunU . , Verumtamen intentio illa perversa Iudaeorum, quae non fideliter sequebatur Christum, sed ad hoc eum frequentabant, quia se dolosi dolose insidias praeparabant, quando audierunt Dominum paralytico dicentem Di- η missa sunt tibi peccata tua , continuo susurratio illa O-gitationis pessimae, ubi eos audiebat qui corda inspiciebat: si uis est iste, inquiunt, qui peccata dimittit Blasphea mat Nemo enim potest dimittere peccata, nisi solusi, Deus. Ille autem ut eis demonstraret se esSe Deum, eorumque nequitiam Ostenderet, ac suam demonstraret

potentiam, ait illis Quid cogitatis nequam in cordibus, Vestris Quid est amplius dicere: Dimissa sunt tua tibis peccata, aut dicere : Surge et ambula Ut noveritis au- γ tem quia habet potestatem Filius hominis in terra dii mittendi peccata, ait paralytico: Surge, tolle grabbatumn tuum , et Vade in domum tuam'. , Et statim surreXit, et tulit grabbatum suum, et abiit. O quam melius illi esset, Si post acceptam remissionem peccatorum, non de lecto ad peccandum iterum surgeret, sed de sepulcro ad Veram Vitam liber securusque surgeret. Non enim vacat, dilectissimi, quod ei dictum est: κ olle grabbatum tuum, et

Matth. Ix, a, et Marc. ai, 3. - Matth. xxv, 26. - Id. x , 2-6. 5.

76쪽

n vade in domum tuam. Sic enim Dominus eum Curari interius volebat, ut jam ulterius non laboraret si Tolles autem grabbatum tuum, η quid est, nisi porta rursu Sarcinam delictorum tuorum Θ Non erunt Scapulae tuae liberae, portabis quod te premat, curvus eris Sub onere, caput jam liberum iterum gravabitur servitute re omnis enim, ait, Dominus, qui facit peccatum , servus est peccati Φ. η Si

post remissionem peccatorum ille paralyticus ex hac vita migraret, plenam acciperet libertatem. Quod autem hic viVere postea permissus est, etsi non peccavit, quod credere dissicile est multum periclitatus est quia tota haec vita tentatio est . Quisquis itaque, dilectissimi, sideliter credit, et hanc professionem fidei suae, in qua remittuntur omnia peccata, indubitanter tenet atque amplectitur, praeparet Voluntatem suam voluntati Dei ut si eum post baptismum dignatus fuerit in hac vita aliquantulum detinere, iste non quiescat orare ac dicere utor meus neSto; ne derelinquas me δ. , Si autem dignatus fuerit liberum atque ab omni faece peccati mundatum ad se eVocare, incunctanter ac sine tristitia pergat ad eum, cum quo et per quem incipiat et ipse regnare, nec Vehiculum mortis timeat, in quo prior ascendit ipse qui vocat. Sicut enim ipsum resurgendo perduxit ad Patrem , ita et te illi per resurrectionem repraesentavit. Quia ut te invitaret ad coelum, ad terram descendit, sed non deseruit coelium.

XXII. In carnis resurrectionem. Resurrecturam SSe omnem carnem, rationalem scilicet creaturam , sideliter teneamus. Haec est summa fidei nostrae , quae separat ab

insidelibus. Neque enim de pecudibus vel caeteris animantibus, quibus non est attributa imago Creatoris, fas est nobis disputare. Ista enim omnia ad usus nostros Creata QSSe cognOScimus. Legat quis quid Deus dixit homini,

77쪽

quando eum formavit atque benedixit, et inveniet ita scriptum in libro Geneseos: i Fecit Deus hominem, ad ima, ginem suam fecit illum, masculum et foeminam fecit eos, et benedixit eis dicens: Crescite et multiplicamini, et

replete terram, et dominamini ejus, et habete potesta tem piscium maris, pecorum terrae, volatilium coeli . Ista ergo Omnia propter usus nostrae infirmitatis, ut dixi, creata sunt. Sed quemadmodum non nobiscum resurgit nostra corruptio, neque infirmitas cita nec ea quae sunt necessaria nunc nostrae infirmitati. Qualia futura sint nostra corpora, aulus dicit apostolus : si Seminatur, in quit, in corruptione, resurget in incorruptione : Seminas tur in infirmitate, surget in virtute seminatur in con- tumelia, urget in gloria : seminatur corpus animale , surget corpus spiritale . Incorruptio haec, virtus, et gloria, et spiritus vivificans, faciet nos, sicut ipse Dominus promittere dignatus est, aequales Angelis Dei ut Vivamus cum ipsis in aeterna vita, in una immortalitate ac sempiterna patria'. In qua patria vita nostra aeterna ipse Christus erit : Ipse enim est Verus Deus et Vita aeterna' .

XXIII. Hoc sequitur etiam in isto sancto Symbolo, quod

post resurrectionem carnis credamus. Et in Vitam aeternam.

Non nostri jam dominabitur corruptio, immortaliter vi- Ventibus, et cum ipsa peterna Vita manentibus. Neque enim indigebimus illic vestimento, ubi erimus immortalitate vestiti nec cibus nobis deerit, quando ipse panis Vivus, qui propter nos de coelo ad terras usque descendit, sui praesentia nostras animas satiabit nec potus nobis deerit, praesente fonte vitae Saturabit enim nos ab ubertate domus suae, et torrente deliciarum suarum corda nostra rigabit - .ssistus illic non patiemur illic est enim

78쪽

refrigerium nostrum, qui nos sub umbra alarum suarum protexit et protegit. Frigus illic non patiemur : est enim ibi Sol justitiae, qui suo amore cale laeten corda nOStra, radiis divinitatis suae illuminat oculos nostros, ut Videant divinitatem aequalitatemque atris et Filii et Spiritus sancti. Non ibi fatigabimur : nobiscum enim erit virtus nostra, cui nunc dicimus Diligam te, Domine virtus, mea' scion ibi dormiemus : non enim sunt ibi tenebrae, quae excludere possint permanentem diem. Nulla ibi erit negotiatio, nulla Servitus , nullum opus. Et quid illic acturi sumus Fortasse illud quod scriptum est re Vacate,

γ, et Videte, quoniam ego sum Deus ' Vacuitas ista contemplationis, erit Opus nostrae actionis it contemplantes

delectemur et delectabiliter contemplemur videre. Quid videre u Bona Domini δ. , Quae bona 3 Possumus exprimere illud u Quod nec oculus vidit, ne auris audivit, ne in cor hominis ascendit is Possumus explicare quomodo erit Deus omnia in omnibus Possumus explicare quomodo ipse Filius u Cum tradiderit regnum Deo et Patri, iid est , sanctam congregationem sidelium, ita illum hominem susceptum ampliusque clarificatum non dimittat, ut tamen claritatem quam habet cum Patre antequam mundus sieret, ipsis jam si delibus demonstrare non disserat Possumus explicare quemadmodum sponSa

Ecclesia, quae ex Viris et sc minis constat, omnis convertatur in Virum perfectum, atque ita dignitatem virilem accipiat, ut tamen sponsae nomen non perdat Possumus eXplicare Sanctorum corpora resuscitata, ex qua gloria inquam gloriam transeant Possumus explicare quo Christum sequantur Virgines, quo eum sequi nequeant non Virgines, atque illas nescio quo ubique manens Secum du-Cat, ne tamen ea quae non sunt virgines deserat Quis

79쪽

audet se his rebus positus in lia mortali carne quae aggravat animam , aliquid dicereri cum Paulus apostolus hoc non valuit explicare, qui in isto positus corpore usque in tertium coelum gratia operante valuit ascenderet Non simus curiosi ad investigandum, quod Λpostoli exprimere

minime potuerunt. Certe ex me nemo scire quaerat, quod me nescire scio , ni Si forte ut nescire discat, quod sciri non posse sciendum est. Sed per fidem et patientiam et sanctam matrem Ecclesiam Speremus nos accipere, quidquid magnis et pusillis dignatus fuerit ille donare.

XXIV. Sancta Ecclesia, in qua omnis hujus sacramenti

terminatur auctoritas, mater et Virgo corpore casta prole

foecunda , sponsa Christi superius declarata , pie nutrit silios quos Deo Patri dignos assignare contendit Filii boni, amate tantam matrem silii boni, nolite deserere quotidie

VOS requirentem rependite vicem, amate amantem. Τanta

est, talis est, nobilis est, regia prole foecunda est. Non eam patiamini aut siliorum malorum, aut pessimorum SerVO-rum injuriis atque insidiis macerari: agite causas matris Vestrae, exerit ejus amplissimam dignitatem. Servus malus non insultet dominae haereticus Λrianus non insultet Ecclesiae Lupus est, agnoScite: Serpens est, ejus capita conquassate. Blanditur, sed fallit multa promittit, sed decipit. Venite, inquit, defendam, si necessitas St, aScamo si nuditas, Vestiam : dabo pecuniam, statuam quid per singulos dies quisque accipiat. O lupe male o serpens inique o serve nequissime dominam Calcas, Veram matrem impugnas Christum exsumas, catholicum rebaptigas et quod est pessimum artis tuae, alios potentia premis ut perdas , alios pecunia compara quo occidas. Ergo-ne haeretice, ad hoc Vestis nudum, ut expolies intus Christo vestitu Ad hoc pascis esurientem, ut animae

80쪽

S AUGUSTINI EPISCOPI

auferas cibum coelestem Λd hoc das pecuniam, ut sic tibi isti vendant Cliristum rebaptigandum, quemadmodum Iudas Iudaeis Christum crucifigendum Pecunia tua te, cum sit in perditionem' i ejora, haeretice, facis quam quae fecit Iudaeus Ecce enim Iudaeus etsi praemio comparavit Christum occidendum, semel latus in cruce pendentis pupugit, sed totum ejus corpus integrum reservavit: tu vero ad hoc eum quotidie comparas pecunia, Ut Sedentis in coelo diversa laceres membra. Vos autem, dilectissimi, qui ab initio uberibus sanctae matris Ecclesiae nutriti, usque ad solidum cibum estis ab ea perducti, manete in ea. Si quis ejus vel disciplinam vel quamlibet admonitionem aspere tulit, et iratus abscessit, agnoScat matrem,

redeat ad eam libenter et haec suscipit quae requirit, gaudebitque silium perditum fuisse conversum. Sed licet multum gaudeat silium perditum fuisse conversum, Stabilitatis dignitatem non quiescit praedicare SeeUm permanentium siliorum.

SEARCH

MENU NAVIGATION