장음표시 사용
111쪽
Λgnoscat se omnis homo, quoniam propter hominem Deus factus est homo. Quod pro te suscepit, levavit in coelum terrenumque corpus fecit coeleste. Si credis et tu
quod possis resurgere, et in coelum Scendereri quia certus es de tanto pignore, Securus eris de tanto munere.
Regnat homo jam susceptus a Christo, ad dexteram Patris sedens : et ut sui ab illo regnum accipiant, Vocat, invitat, hortatur. Festinet ad eum Omnis anima, quae avida est gloriae, pergat ad talem regem , a quo ut accipiat potestatem, non ei pretium pecuniae dabit sed plenam pedi sectamque idem cum ad eum attulerit, etiam Angelos judicabit. VIII. Inde venturus. Quis est iste, qui expectatur Venturus mortuos vivosque judicare , nisi ille homo qui pro nobis dignatus est in cruce pendere pmomo susceptus expectatur ut veniat. Caeterum secundum id quod Deus est, et Patri aequalis est, semper judicat , et Semper praesens est. Veniet autem Redemptor noster in ea sorma, in qua assumptus est, ut impleatur illud quod de eo ait propheta Zacharias Videbunt in quem pupugerunt . Videbunt ergo Iudaei Deum hominem semper regnantem, quem negando desperaverant morientem Iudicabit eos
in animis mortuos , qui Venturus eSt resuscitare mortuos.
Duobus enim modis haec sententia accipitur sivi et mortui in anima citem vivi et mortui in corpore. Secundum priorem, judicabit vivos in anima, credente ; et mortuos in anima , idem nullam habentes secundum posteriorem, judicabit vivos incarne , quo praesentes inVenerit ejus adventuso judicabit et mortuos in carne, quos resuscitaturus est Deus excelsus. Eligamus , dilectissimi, ut vivos nos inveniat ejus adventus in anima me peccando simul ab illo damnetur caro et anima. Finis
Zach. xii, Io et Ioan XIX, 37.
112쪽
mundi in proximo est etsi , ii quidam putant . in proximo non est dies ultimus Uniuscujusque nostrum incertus est. Quid differimus, si ad beatam vitam tendimus Corrigamur, dum tempus est emendemur bonas causas habeamus , ut futuram diem iudicii non timeamus.1X. Credo in Spiritum sanctum Spiritus Sanctus Deus est, Patre Filioque non minor, Sed una majestas, Una
potestas , inseparabilis rinitas , indivisibilis sanctitas simul ubique tota Deus Pater, Deus Filius, Deus Spiritus Sanctus, non tres dii, sed rinitas unus Deus. Nec tempore separatur Filius a Patre, quoniam aeternum Verbum Patris est nec major est Filio Pater, quoniam sequalem genuit Deus Deum Sine tempore , per quem fecit tempora Nec Spiritus sanctus minor est Patre et Filiori cum sit charitas atque concordia atris et Filii . Quomodo enim Filius minor est Patre, ut Arianus haereticus praedicat, cum Λpostolus eum dicat Dei virtutem et
Dei sapientiam 3 Si virtus et sapientia Patris Filius est, qui
eum minorem dicit Deo Patri contumeliam facit quoniam eum et minorem sapientiam et insumam virtutem in se habere contendit. Aut quomodo Spiritum sanctum minorem praedicat etiam Filio, cum membra Christi templum Apostolus ponat Spiritus sancti si Vos, inquit, S- η is corpus Christi et membra urat alio loco Nesci- i iis , inquit, quia membra vestra templum in vobis est, Spiritus sancti P , Quomodo Deus non St, qui templum habet aut quomodo minor est Christo , cujus memlara templum hahet Non sunt diversi gradus, ubi est una rinitas et trina aeternitas. Qui enim diversos gradus componit, ipse se ab unitate praecidit. Quomodo
exultas, Ariane , quod teneas Veritatem, Cum te malus error a catholica doctriua separans, haereticumque pro-
113쪽
testans a communione totius orbi secernens in uno angulo damnaverit 'Cavete, fratres, doctrinas haereticorum, tanquam insidias luporum. Oves Christi, audite vocem pastoris vestri. Nui intrat per ostium in ovile ovium, , ille pastor est, ait ε, qui autem ascendit per aliam par, tem , fur est et latro Cavete fures, cavete latrones;
non quiescit pastor clamare , non sinit etiam suos caneStacere. Non Se equestret OVis a summo pastore, ne ipsa
se in depraedationem nequissimi osserat lupi raptoris.
X. In remissionem peccatorum Fortiter tenete, sideliter sperate, patienter expectate : reddetur vobis novitas per baptismum, vetustate discedente deonerabitur anima sarcinis peccatorum , ut libertate novae vitae induta adversus diabolum cum adjutorio divino valeat fortiter dimicare, eumque a quo superata est ita superet, ut in regno Dei translata, de hoste devicto secura , regnet cum suo capite Christo. XI. Carnis resurrectionem Magna fides est nece8Saria, quoniam magnum praemium promittitur. Nec attendatis
quid nunc sit, sed quid tunc si quod enim nunc sit,
multos movet. Quem enim non movet, cum videt tantam speciem, tantam pulchritudinem, tantumque decOrem, hominem formatum resolvi in pulveres, ossa dispergi, terram terrae mandaria Non te ista Christiane, deterreant. Seminatus est homo, non perditus. Anima quidem discedent habitaculum ejus solvitur : On Stenim praesto illa domina , quae curam gerat luteae domus, atque ejus restauret ruinas Vadit enim, ut magno Praemio regnum comparet sempiternum. Quid ergo metuis , o anima Christo Domino dicata es atque ipso donante bene vivis , et ad regnum Dei pervenire contendis Ut quid formidas vehiculum mortis Proficis
114쪽
ceris quidem, et injuriam patietur ad tempus caro tua :reVerteri cum Summo Rege regnans, et talis tibi reddetur quae nequeat corrumpi, et tecum maneat sempiterna.
Si ad ioc pergis ut melior iliciaris , non credis, quoniam meliori et in regno coelorum quodam modo administranti melius tibi praeparabitur hospitium Si haec torrena lutea , fragilis , tantam tibi exhibuit pulchritudin0m restaurata et coelestis essecta qualem tibi exhibebit decorem p Si hanc tantum diligis, quae paululum manet et transit in tempore' illam quantum amabis , quae decore
suo nunquam carebit, quoniam in aeternum vita manebiti XII. Hoc sequitur in sancto Symbolo, quod omnia
quae credimus et Speramus, in Vita aeterna percipiamus. Vita aeterna, dilectissimi, nunquam ViteSCat, Semperque dulcescat. Si amatur ita , quare non quaeritur vera Si amatur vita , talis quaeratur quae nunquam simiatur. Et si amatur, quare non quaeritur Aut si quaeritur, quia hic non est, ad eum locum ubi est quare non estinaturi Quid quod etiam ultro se nobis ipsa vita ingessit PChristus est enim Deus verus et vita aeterna. Venit ad nos perditos , et redemit inventos venit huc ad regionem mortalium ipsa vera vita dedit gustum saporis sui austavimus, Vidimus quoniam suavis est. Praecessit nos, invitavit ut sequamur: et ad tam magnum illud donum, cujus talem suscepimus gustum , sequi ormidamus Venit ad te vita, repende vicem, Veni et tu ad illam. Suscepit vehiculum mortis , ut transiens liberaret te SuScipe et tu mortem , ut cum ad illam veneris, ita ab illa suscipiaris , Ut nunquam moriariS. XIII. Sanctam Ecclesiam. Propterea hujus conclusio sacramenti per sanctam Ecclesiam terminatur, quoniam si quis absque ea inventus fuerit, alienus erit a numero
115쪽
siliorum nec habebit Deum Patrem, qui Ecclesiam noluerit habere matrem nihilque ei valebit quod credidit vel secit tanta bona sine me summi boni. Ecclesia, materest spiritalis : Ecclesia, sponsa Christi est gratia ejus dealbata, pretioso Sanguine dotata. Otum possidet quod a viro suo accepit in dote . ego tabulas matrimoniales ejus, recitabo. Audite, haeretici, quid scriptum sit u Oportebat Christum pati et resurgere a mortuis, et praedicari in
nomine ejus poenitentiam et remiSsionem peccatorum , per omne gentes Omne gente totus mundus est.
Ecclesia totum possidet, quod a Viro suo accepit in dote. Quaecumque congregatio cujuslibet haeresis in angulis sedet, Concubina est , non matrona. O haeresis riana, quid insultas quid exsufflas quid etiam ad tempus multa usurpas Injuriam a te patitur domina ab ancilla multas ei ingeris contumelias Hicet haec doleat, non te magno metuit sponsa Christi sancta Catholica Cum enim respexerit ille sponsus ejicieris tu ut ancilla cum siliis tuis': quoniam non erunt haeredes dii ancillae cum siliis liberae. Cognoscatur una Sancta et vera regina Catholica, cui regnum Christus tale dedit : quod eam per totum mundum diffundens, ab omni macula et ruga mundans, totam pulchram suo adventu praeparaVit.
117쪽
I. Locuaeus est ad nos sermo Dei, et depromptus est ad exhortationem nostram , dicente Scriptura Accipite, disciplinam in domo disciplinae Disciplina a discendo dicta est disciplinae domus, est Ecclesia Christi. Quid ergo hic discitur, vel quare discitur Qui sunt qui discunt, et a quo discunt Discitur bene vivere. Propter hoc discitur bene vivere, ut perveniatur ad Semper Vivere. Discunt Christiani, docet Christus. Primo ergo quid sit bene vivere deinde quae sit merces Onae Vitaeo tertio qui sint veri Christiani quarto quis sit verus magister, pauca loquentibus nobis , sicut donat Dominus, audire dignemini. Omnes in domo disciplinae sumus, sed multi nolunt habere disciplinam et quod est perversius, nec in domo disciplinae volunt habere
In MSS. plerisque appellatur Libe , aut Libellus Augustini de Disciplina mistiana, sive de Disciplina Christianorum. In editisar et Lov. additur, Me de domo Disciplinoe. - accli. I, 3 et 36.
118쪽
disciplinam. Cum propterea debeant in domo disciplinae accipere disciplinam, ut servent illam et in domibus suis :ipsi contra, indisciplinationem non solum in domibus suis habere volunt, sed ferre illam secum et ad domum disciplinae. Ideo apud quos non Vacat verbum Dei, qui
cor auri Conjungunt; qui non Sunt Via, ubi Semen cum ceciderit, ab avibus colligitur qui non sunt petrosa loca, ubi semen altam radicem habere non potest, et ad horam exit, et in aestu arescit; qui non sunt ager spinosus, ubi Semen cum germinaverit et in auras surgere coeperit, spinarum densitate suffocatur: sed qui sunt terra bona parata semen accipere, et fructum reddere Vel centenum,
Vel Sexagenum , vel tricenum: Recordamini, qui non sine causa intratis disciplinae scholam has me similitudines ex Evangelio commemorasse : qui ergo tale sunt, accipiant quod per me Dominus dicere dignatur. Ego enim, quoniam ille seminat, quid sum Vix cophinus seminantis. Ipse in me ponere dignatur, quod Obis Spargat. Nolite ergo attendere ad vilitatem cophini, sed ad charitatem seminis et ad potestatem seminatoris. II. Quid est ergo bene vivere, quod hic discitur Piraecepta multa sunt in lege, quibus ipsa hona vita continetur , imperatur et discitur. Multa omnino praecepta Sunt, innumerabilia Praeceptorum ipsorum pagina Vix quisquam enumerat, quanto magis ipsa Θ Quae voluit tamen Deus, Propter eos qui Se possent excusare, Vel quia eis non vacat legere, Vel quia non norunt legere, vel quia non possunt facile intelligere, ut excusationem nemo habeat in die judicii, voluit, sicut scriptum est, OnSummare et breviare Verbum super terram, sicut de illo Propheta praedixerat Verbum enim consummans et brevians sa - η ciet Dominus super terram , Hoc ipsum verbum con-
119쪽
summatum et breViatum, nec ObSeurum esse Deus Voluit. Ideo breve, ne non Vacaret legere ideo apertum, ne
dicat mihi non licuit intelligere Τhesaurus ergo est magnus divinarum Scripturam habens in se mirabilia praecepta multa, tanquam multas gemmas , et pretiosa monilia, et vasa ingentia et magni metalli. Sed quis potest scrutari thesaurum istum, et ut eo, et perVenire ad omnia quae ibi sunt Quando hanc similitudinem Dominus dedit in Evangelio suo, et dixit: si Simile est regnum, coelorum thesauro invento in agro ne quis se minus idoneum diceret ad perscrutandum thesaurum, continuo dedit aliam similitudinem is Simile est, inquienS, reg- , num coelorum homini negotiatori quaerenti honas mar- η garitas, qui invenit unam pretiosam margaritam, et, vendidit omnia quae habuit, et emit illam , , ut si piger eras ad perscrutandum thesaurum, non is piger unam margaritam Sub lingua ferre, et quo is securuSambulare. ΙΙΙ. Quod est ergo Verbum consumman et brevians :u Diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tu , et eXn tota anima tua, et ex tota mente tua; et diliges proxin mum tuum sicut te ipsum. In his duobus praeceptisu tota Lex pendet et Prophetae'. v Ecce quod discitur in domo disciplinae Diligere Deum, diligere proximum: Deum tanquam Deum, proximum tanquam te. Non enim invenis parem Deo, ut possit tibi dici : Dilige Deum sicut diligis illum De proximo inventa est tibi regula, quia inVentus es proximo tuo par tu ipse. Quaeris quomodo diligas proximum P Attende te ipsum; et quomodo te diligis, sic dilige proximum. Non est ubi erres Volo amergo et tibi committere proximum tuum, ut diligas eum tanquam te ipsum volo, sed adhuc timeo. Volo tibi di-
120쪽
cere : Dilige proximum tuum sicut diligis te ipsum; et timeo: adhuc enim discutere volo quomodo diligas teipsum. Noli ergo aegre ferre. Non es tu ipse facile dimittendus, cui est proximus committendus non transitorieteCum agendum est. Τ unus homo es, proximi tui multi sunt. Non enim primo sic debes intelligere proximum, vel fratrem, vel cognatum, vel affinem. Proximus enim est omni homini omnis homo. Proximi sibi dicuntur pater et filius, socer et gener . Nihil tam proximum, quam homo et homo. Sed si putamus non esse proximos, nisi qui de iisdem parentibus nascuntur : Adam et Evam attenda-mUM; et omnes fratres sumus. Et quidem fratres secundum quod homines sumus , quanto magi Secundum quod
Christiani sumus Ad id quod homo es, unus pater fuit Adam, una mater Eva ad id quod Christianus es, unus
pater est Deus, Una mater Ecclesia.
IV. Videte ergo quantos proximos habeat unus homo. Omnes homines in quos incurrerit, quibus jungi potuerit, proximi ejus sunt. Quomodo ergo discutiendus est utrum disigat se, cui committendi sunt tot proximi, ut Sic eos diligat tanquam es Non ergo irascatur unusquisque , Si
discutio quomodo se diligat. Certe ego discutio, ipse se inveniat. Et quid enim discutio quia ego inventurus sum rideo discutio, ut ipse se interroget, ipse sibi appareat, ipse se non lateat, ipse sibi se non abscondat, ipse
tibi se ante oculos suos, non post Orsum ponat. Me IO-i uente faciat hoc, me nesciente faciat hoc. Quomodo te
di tigii Quisquis me audis, imo quisquis Deum per me aut 'is , in hac domo disciplinae, attende te , quomodo te dilig's. Profecto enim Si te interrogem utrum diligas te, respondes quia diligis. Quis enim se odit Hoc dicturusos : Quis enim se odit Ergo non diligis iniquitatem, si te diligis. Nam si diligis iniquitatem, non ego dico : sal-