Sancti Aurelii Augustini ... opera omnia multis sermonibus ineditis aucta et locupleta

발행: 1835년

분량: 629페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

171쪽

cipulum apostolum Paulum et demonStrantem, et gradus quasi numerantem et ascendentem, et quamplurimos invitantem Flecto, inquit, genua mea ad Patrem Dominis nostri Iesu Christi, ut det vobis comprehendere cum omnibus sanctis quae sit altitudo et latitudo, longitudo et profundum . v Quatuor gradus posuit crucis. Non ergo laboriosae sunt hae scalpe quatuor gradus habent, et perducunt ad coelum. In altitudine crucis caput positum est crucifixi sursum cor habeat Christianus ad Dominum, quod interrogatus quotidie respondet ; et ascendit unum gradum. In latitudine crucis manus affixae sunt crucifixi: perseverent manus Christiani in operibus bonis it secundum gradum ascendit. In longitudine crucis Corpus pependit crucifixi castiget quis corpus suum Observationibus, jejuniis illud suspendat, ut servituti animae subjiciat

et tertium gradum ascendit. In profundo crucis cultum est quod non vides , sed inde exurgit hoc totum quod vides, adsit sides christiana, quod non potest comprehendere , credat corde, altiora Se non quaerat, Spe eum nutriat et tunc quartum gradum ascendit. IX. Per hos gradus ascenderunt sancti Omnes, continentes , conjugati sideles Devaserunt ruinas mundi, migraverunt ad loca tutissima, ubi jam nec barbaros timent, nec fragiles casus humanos exhorrent, nec corruptioneS metuunt, nec aegritudines patiuntur , nec tribulationibus affliguntur, nec ipsam a mortem timent, sed cum Deo de Deo vivunt. Hanc Vitam dilectissimi, amemUS appetamus, desideremus : ad quam omnis qui currit, non graditur Via pedum, Sed Via morum Boni ergo OreMre quirantur, ipsi in omnibus inveniantur. Uterque sexus et omnis aetas habet in hoc sanctorum hominum imitationis exemphim. Imitentur Sene mores Τobiae, qui cum caecus

172쪽

eSSet corpore, iam vitae silio demonstrabat in corde. Ille eum manu ducebat in terra, et pater monendo eum Per ducebat ad coelum Imitentur adolescentes Ioseph anctum , pulchrum corpore, pulchriorem mente inuem CaStitas sic possederat, ut irruentes minae dominae mulieris impudicae non possent eum Violare, ne mente, nec Orpore, cujus jam Deus possederat mentem. Imitentur virgines sancto Sanctam Domini sui matrem Mariam. Imitentur viduae religiosam viduam Annam imitentur et conjugatae caStam Susannam Virgo mater quod vovit, implevit Anna vidua in orationibus et jejuniis usque in sinem perse- Verantiam tenuit : Susanna casta pro pudicitia conjugaliusque ad periculum mortis accessit. Intendite Conjugatae qualis vobis hujus a Scriptura sancta imitatio proponatur. Non enim eam praedicat, quod fuerit auro, monilibus vel VeSte pretiosa forinsecus compta, cum fuerit intrinsecus pudore castitatis ornata. Omnibus vitam donavit, qui hono mores instituit Propterea namque ipse vir de foemina est nasci dignatus, quia ab ipso uterque sexus est liberatus. Multa diximus, intentissime audistis, epulas dominicas libentissime comedisti rependite vicomministratori Vestro, ut si non verbo, saltem vestris orationibu paSear.

173쪽

IIIPPO ΝENSIS EPISCOPI

I. DΜONEae Dominus Deus noster , non nos debere negligere nostra peccata, quando talem demonstrat iram suam. Ipse quippe juste punit nocentem, quia nullum invenit poenitentem. Quoties, dilectissimi, intonuerunt atque intonant tubae divinae Agite poenitentiam, ap- γ, propinquaVit enim ad os regnum coelorum Γ, Et clausis auribus cordis, magis operamur mala, et petimus ut veniant bona. Sed talium judicium justum dicit esse postolus. In eo enim ipso quod talia sapiunt qui tales sunt, ex malis operibus posse se bona suscipere, obdurati sunt, poenitentis locum non requirunt Merito juste judicati, qui a semetipsis inveniuntur esse damnati Licet non Omnes tangat hic noster sermo, omnes tamen astringit sermo divinus dicens Omnes declinaverunt, simul inutiles , acti sunt, non est qui faciat bonum, non est usque ad 3 UnUm .i Quomodo omnes, et qUomodo non Omnes Quomodo non omnes P Quia sunt multi qui gemunt et do-

174쪽

lent ob iniquitates quae fiunt in medio eorum, Olentes

resistere, sed timore specularium rerum non audentes

quas adhuc vel adipisci desiderat humana fragilitas , vel amittere formidat infirmitas. Secundum id quod dolent,

non omnes : Secundum quod rem non timendam timent: Omnes declinaverunt, simul inutiles facti sunt quia plus aestimatur timor hominis, quam timor Dei, et praeferunt homines res quas acceperunt a Deo ipsi Deo. Ne eas tollat malus homo, contemnitur Deus per quem factus eSthomo. Vellem vos quidem qui adhuc tales estis, et amore rerum saecularium obligati peccantibus aut parcitis, aut favetis, vellem vos quidem aliquibus exhortationibus admonere, quid cui rei praeponere debeatis nisi nos fluvius lacrymarum compelleret plangere eos qui peccant, et nolunt agere poenitentiam. Si esset in nobis humanus assectus, si esset compassionis sensus , unius hominis mortem flere, dolere ac plangere deberemus: quibus lacrymis, quo gemitu, quibus planctibus exagitamur, quando aut maXimam partem, aut pene totam plangimus civitatem r Eger est charias, et Vena ejus malum renuntiat OmneS qui eum diligunt, aegrotant simul animo. Si eum et in ipsa vicina morte ridere viderint, quemadmodum ab eo omnem spem salutis ablatam Sentiunt, eumque adhuc Vivum tanquam mortuum merit plangunt 3 Inter tantas angustias et in ipso sine rerum posita est universa proVincia, et quotidie frequentantur spectacula : sanguiS hominum quotidie funditur in mundo, et insanientium Voces crepitant in circo planctus omni tristitia acceptior is planctus omni moestitia affligens cor i Libet flere Plangimus enim, dilectissimi, et illos et nos, quia et nos digni sumus qui cum talibus merito flagellemur. Nos enim, cum ahOMaCCusamus in Omnes declinavimus, Simul inutiles facti sumus,

175쪽

prorsus omnes. ullus est exeuSatu : quia talis est judex, ut omnis homo ab illo inveniatur reus si Cum enim rex, justus sederit in throno, quis gloriabitur castum se ha- , ore cori aut quis gloriabitur mundum Se esse a pec cato id

ΙΙ. Advenit tempus illud quod praedixit Dominus

si Putas, cum Venerit Filius hominis, inveniet idem in, terra' , Quis habet idem I Quis credit verbis Audebit aliquis nostrum assignare sibi fidem, quando audit Dominum dicentem Discipulis Si haberetis idem sicuti, granum Sinapis, diceretis arbori huic : radicare, et plantare in mari et obaudisset vobis' , Quis sibi audebit assignare, quod faciat omnia quae praecepit Deus pNemo, prorsus nemo Praedicamus, et non facimus auditis, et facere non curatis Merito omnes sub flagello, et doctor, et factor, et auditor et contemptor Studemus in-Vicem reprehendere, et non studemus opera nostra discutere. Detrahit proximus proximo, detrahit clericus clerico, detrahat laicus laico Video quidem e invicem accusantes, sed neminem video juste se excusantem. Unusquisque enim dilectissimi, proprium onus portat si Nolite detra, here alterutrum , fratres, ait apostolus Iacobus. Quis enim detrahit ratri aut judicat fratrem, detrahit legi, et judicat legem. Si autem judicas legem, non es factor, legis, sed judex. Unus est enim legislator et judex, qui potest perdere et liberare. v autem quis es, qui jus dicas proximum A.

III. Nec tamen voces detrahentium, Silentium possunt imponere verbo Dei. Clamat ille per bonos, et per malos: Agite poenitentiam, appropinquavit ad vos regnum Dei. Nolite esse auditores legis tantum , sed factores. Facite

et I 2.

176쪽

, dignos fructus poenitentiae. Ecce enim , ait Evangelista, i Securi ad radices arborum posita est. Omnis enim arbor non faciens fructum bonum, excidetur, et in ignem mit, tetur Video, inquit, omnes homines diversas arbores, fructus etiam diversos habentes sed bonus fructus quaeritur qui pascat, non qui pungat. Sunt enim et arbores spinosae, igni deputatae, merito incendendae, quia in eis nullus fruetus est animae. Putatis-ne, dilectissimi, nos Omnes tales Sumus , qui in istis malis pro peccatis nostris dimissi sumus p xacuit agricola ferrum, amputat inutile lignum, abscisum servat incendi concremandum. Oenune agitur a Vero agricola Videntur quidem sibi mali adhuc stare, adhuc florere. Quisquis talis es, quisquiS malus es, quisquis corrigi non Vis, non te consoletur altitudo tua quia major te expectat ruina, ampliorque SUS-tinet flamma. Quia securis haec ad te nondum venit, ideo puta te posse Semper stares cum videas vel audias alias arbores te ampliores cecidisse. Quod te hic agricola differt, ejus est patientiae, ne forte intercedat apud eum locus poenitentiae Colonus enim ill in Evangelio, qui intercedebat pro arbore, quam dominus eradicare volebat, quod fructum per triennium non haberet, videte quid ait : Domine, dimitte illam et hoc anno faciam ei fossam, adhibeam cophinum stercoris si se erit fructum

η bene, sin autem, abscides eam'. orbor haec sterilis, genus hominum est non habens fructum poenitentiae Dominus ejus, conditor ejus est. Intercessor hujus

arboris, apostolus Pauliis est. Unde probamus 3 udi in quadam Epistola sua quemadmodum intercedebat pro talibus lecto, inquit, genua mea ad Patrem, Domini nostri Iesu Christi, ut det vobis virtutem Hoc ergo eis petebat, ut acciperent quod non habebant.

177쪽

Faciam, inquit, et fossam, adhibeam cophimim te , coris , ossa locu est humilitati : cophinus stercoris, lacrymae sunt poenitentis. Quem locum si quis contempserit, amplius Sustinebit tormentum, quando illius agricolae acutissimum senserit serramentum Agite mali poenitentiam, corrigimini mali, quia vobiscum flagellantur otioni.

IV. Dicet aliquis: Si mali merito flagellantur, boni

quare talia cum malis et a malis patiuntur Quare Quia secundum quemdam modum dicuntur boni, secundum autem rectum Verumque bonum Nemo bonus, nisi solus Deus h Ergo et ipsi boni, quicumque sunt boni, non tales sunt, quales debent esse honi non enim sunt persectum bonum proficiunt enim de die in diem. Si prosiciunt, utique exercitationibus proficiunt. Nemo se justissicet, tanquam jam sit perfectus. Recedat de medio male justificator elagianus, confundatur haereticus rianus :

Nemo enim bonus, nisi solus Deus 4 Quid ergo Christus non est Deus p Plane Deus. De ipso quippe dicit Scriptura divina Hic est verus Deus, et vita aeterna'. Quid Spiritus sanctus, non est Deus P Plane Deus. Unde probamus, quoniam et ipse Deus 3 Audi inactibus Apostolorum

Petrum Ananiae fraudatori improperantem: ranania, in quit, cur implevit Satanas cor tuum, mentiri te apud , Spiritum sanctum 'Non es mentitus hominibus, sed Deo sEcce et Spiritus sanctus Deus. Ergo Τrinitas unus est Deus et Verum est, si uia nemo bonus, nisi unus Deus. η Patientes estote boni, ut sitis Vere boni patientes estote usque ad adventum Domini. olerate mala quae patimini a malis cum malis : quia ista tentatio, Vestra est examinatio.

Si aurum es, quid times paleam, quid times ignem 3 Simul quidem eritis in fornace sed ignis paleas in cineres Vertit,

178쪽

tibi sordes tollit. Si frumentum es, quid times tribulam ΤNon apparebis qualis antea eras in spica, nisi tribula conterendo a te separaverit paleas. Si oleum es, quid times pressuram preli Non declarabitur species tua, nisi etiam pondus lapidis a te separaVerit amurcam. Verumtamen interroget se unaquaeque anima, et Videat si injuste patitur. Proferatur statera ustitiae, appendatur amor mundi cum amore Dei, vide quemadmodum praeponderet amor mundi. Proferatur speculum Scripturae divinae Speculum hoc neminem palpat qualis es, talem te tibi demonstrat. Intende et vide, et si est aliquid quod offendat, abi confusus, et redi correctus. Annon confunderis, et in malis tuis gloriaberis laris enim perfectum malum, non qualecumque bonum. Τalis non vis flagellari cum mundo,

aut flagellatus murmuras sub flagelli Serve male fecisti quod Dominus jussio Ne vapulares, ista flagella tibi ante praedixit. Quis jussit Dominus jussit, Creator tuus usSit. Quid jussit Qui amat, inquit, patrem aut matrem plus

quam me, non eSi me dignus. η Ecce quid jussit. 4 Aut: Qui amat silium aut siliam plus quam me, non est me

dignus . , Ecce quid jussit. Et quis est, inquit, qui odit patrem aut matrem aut silio: Nec ille illos odire praecepit sed vel quantum illos, tantum se diligi jussit Plus

quidem debueras diligere Creatorem, quam Creaturam sed si non vales praeferre, saltem vel aequare dignare. Vere

silios tuos diligeres, si Christum siliis praeferres, ipSosque filios ipsi committeres. Vere silios tuos diligeres, si in ipso illos diligeres, qui eos tibi dedit ut diligas. Λn ideo eos videris diligere, quia eorum voluptatibus favet Audis

blasphemantes, et patienter sers, Christiane, quod rex Nabuchodonosor alienigena non potuit sustinere, dicens

. Si quis dixerit blasphemiam in Deum Sidrach, Misac et

Matth. x, 37 et Luc. IV, 26. - Dan. III, 96.

179쪽

Abdenago, in interitum erit . QVides frequentare spectacula, et non reVocas. Vide luxurianteS, et non verberas.

Nec potes te talem exhibere patrem, qui paratus sis indisciplinatos filios vel ex haeredare Vel adjicere, cum paratus esse debueras sicut Abraham etiam silium immolare Omnis enim qui filiorum trucidat voluptates, sacrificium tale quale Abraham offert Deo. Sed dum ista non fiunt, et his

moribus depravatis male nutriuntur, mi isto mundo tuntur, labesit mundus, nec immerito ait Propheta Defluxit terra, et omnes inhabitantes in ea , Non quiescunt usque nunc murmurare homines, laudare tempora praeterita, accusare tempora christiana Magna erant tempora patrum nostrorum, dicunt O quam bona tempora habuerunt patres nostri lV. Sed videte quae secerint patres nostri Phinees Sacri sicantem virum idolis manu propria peremit, ut placaret iram Dei'. Moyses populum oberrantem Vitulumque fusilem adorantem, ita certa emendatione coercuit' ut unam tribum e duodecim ad se Vocans, quae sequi Voluit Deum, praeceptum eis daret, ut acceptis gladiis in manibus suis filii percuterent parentes, et parentes occiderent silios. Nullus eos revocavit assectus, nullus humanitati resertatus est locus: quia timor et amor Dei prae omni desideriorum carnalium amore ferebatur Iephthe ut hostes diis ac daemonibus immolantes superaret, unicam filiam in Sacrisicio dedit Samson cum gentes daemonicola Virtute, quam a Deo in capite acceperat'. diutius bellis contereret atque fatigaret, seductusque postea per mulierem oculos simulque virtutem capitis perdidisset, posteaquam cognovit in opprobrium suum omnes illos convenisse ad templum idolorum suorum , eosque magnissicare deOS SUOS

3 Isai. xxix 4 - Num xxv, 8. Exod. xxxII, 6. - Iudic. l. 5 Id. XVI.

180쪽

quod eis tradiderant acerrimum inimicum suum, cum Crescente coma capitis ejus ei crevisset et Virtus, a puero qui sibi ducatum praebebat, ut sibi manum porrigeret petiit, seque ad illud templum duci poposcit. Λd quod cum

perVeniSSet, columnas duas, supra quas totum illud sedificium ferebatur, singulis manibus singulas apprehenden S, ruina se simul et illos voluit opprimi, ne laudes daemonum in contumeliam Dei sui a quoquam libenter pateretur au diri Daniel ne a rege homine petitionem aliquam posceret, sed a Deo Vivo, qui praestat omnia )ona suis, leonibus jejunantibus in escam datus est ut periret sed Dominus fidelem servum suum non deserens, et ipsum intactum recterVaVit, et per Habacuc prophetam simul et ipsum et leones pavit . Quid dicam de tribus pueris qui cum nollent imaginem regiam adorare, ignes riserunta In quibus pueris micans gratia ita enituit, ut ligati in fornacem

mitterentur, deambulantesque Viderentur, O aperienteSDeumque laudantes, flammas ad se non admitterent, sed fugarent: ut secum Filium Dei habere meruissent, antequam mundo in homine apparuisset ut esset eorum index flamma Chaldaeorumque ministros forna devorans consumeret producti quoque de fornace incolumes, populos in se mirabiles redderent, regemque mutarent, Umque facerent Dei sui adoratorem, quem senserant ante persecutorem. Sed haec omnia faciebat sides, timor et amor Dei. Oderant isti non solum omnia quae habebant propter Deum, Verumetiam animas suas: et Deus eos hic claros fecit, et aeternae vitae remuneratione ditavit. si id tale, dilectissinai, fecimus, imo e contrario quae mala non fecimus 3 Illi nec minis nec tormentis conventi pe-moniis sacrificaVerunt. nnon sacrificavit, qui imagines idolorum per noctem ludentes, quod Nocturnum Vocant,

SEARCH

MENU NAVIGATION