장음표시 사용
191쪽
I. DE utilitate jejunii admonemur aliquid loqui; et Deus
admonet, et tempus nos admonet. Haec enim observatio, haec virtus animi, haec fraudatio carnis et lucrum mentis ab Angelis non exhibetur Deo. Ibi enim omnis est copia et Sempiterna securitas et ideo nullus desectus, quia in Deum plenus assectus ibi panis Angelorum quem panem Angelorum ut manducaret homo, factus est homo. Hic Omnes animae terrenam Carnem portantes, de terra implent ventres: ibi spiritus rationales coelestibus corporibus praesidentes de Deo implent mentes. Et hic cibus est, et ibi cibus : sed cibus iste cum efficit, deficii et sic implet alvum, ut ipse minuatur ille autem et implet, et integer permanet. Hunc cibum nobis esuriendum Christus indixit, dicens Beatis qui esuriunt et sitiunt justitiam, quoniam ipsi satura- huntur is ertinet ergo ad homines hanc vitam mor-
192쪽
talem gerentes, esurire ac sitire justitiam : impleri autem justitia, ad aliam vitam pertinet. Hoc pane, hoc cibo pleni sunt Angeli homines autem dum esuriunt, extendunt se dum se extendunt, dilatantur dum dilatantur capaces fiunt capaces facti, Suo tempore replebuntur. Quid ergo , hic nihil inde capiunt qui esuriunt et sitiunt ustitiam Capiunt plane sed aliud est, cum quaerimus de resectione iter agentium; et aliud, cum quaerimus de persectione beatorum Apostolum audi esurientem et sitientem, et utique justitiam, quanta in hac vita capi potest, quanta geri justitia. Quis enim nostrum se illi vel conserre audeat, nedum praeferres sed quid ait L. Non quia jam
acceperim, aut jam perfectus sim . Videte quis loquatur : Vas electionis et extremum quodam modo imbriarum vestimenti Domini sed tamen quod ad fluxum sanguinis sanat tangentem, quia credentem noVissimus enim Apostolorum et minimus, sicut ipse ait Eg Sum non vissimus Apostolorum et Ego sum minimus Apostos Iorum. Et iterum: Non sum dignus Vocari Apostolus, quia persecutus sum Ecclesiam Dei sed gratia Dei sum id quod sum et gratia ejus in me vacua non fuit, sed plus omnibus illis laboravi non ego autem, sed gratia, Dei mecum Haec audiens tu, tanquam plenum et
persectum tibi videris audire. Λudisti quid ructet, audi et quid esuriat si Non quia jam acceperim, aut jam persectus
v im, ait, fratres, ego non arbitror me apprehendisse :n Unum autem quae retro Oblitus, in ea quae ante sunt v extentus, Secundum intentionem sequor ad palmam supernae Vocationis Dei in Christo Iesu δ. , Dicit se nondum esse persectum, quod nondum acceperit, nondum
apprehenderit dicit se extendi, dicit se sequi ad palmam
supernae Vocationis. In Via est, esurit, impleri Vult, a
193쪽
tagit, pervenire desiderat, aestuat nihil illi tam magnae
morae est, quam dissolvi et esse cum Christo II. Ergo, charissimi, quia est terrenus cibus , quo carnis infirmitas pascituro est autem et coelestis cibus, quo pietas mentis impletur et habet cibus iste terrenus vitam
suam, habet et ille suam hujus cibi vita hominum est, illius cibi vita Angelorum est. Fideles homines, discreti jam corde a turba insidelium, suspensi in Deum , quibus
dicitur : Sursum cor, aliam Spem gerentes, et Sciente Seperegrinari in hoc mundo, medium quemdam Iocum tenent mec illis comparandi sunt, qui nihil aliud putant bonum, quam deliciis terrenis perfrui, nec illis adhuc supernis habitatoribus coeli, quibus solae deliciae sunt panis ipse a quo creati sunt. Illi homines proni ad terram pastum atque laetitiam de sola carne requirentes, pecoribus comparantur longe ab Angelis distant et conditione et moribus conditione , quia mortales Sunt moribus quia luxuriosi. Inter illum populum coeli et populum terrae, medius quodam modo pendebat Λpostolus cilluc ibat, hinc se attollebat. Nec cum illis tamen erat adhuc nam diceret Gam perfectus sum nec cum istis erat, pigri , torpidis , marcidis , somnolentis, nihil aliud esse putantibus , nisi quod vident, et quod transit, et quod nati sunt, et quod morituri sunt. Nam si cum eis esset, non diceret: si equor ad palmam supernae Vocationis. Gubernare itaque debemus nostra jejunia. Non est hoc, ut dixi, ossicium angelicum me tamen et illorum hominum officium est qui ventri serviunt medietatis nostrae res est, qua Vivimus secreti ab insidelibus, conjungi Angelis inhiantes. Nondum pervenimus, sed jam imus nondum ibi laetamur , sed jam hic suspiramus. Quid ergo nobis prodest abstinere aliquantum a pastu et laetitia car
194쪽
nalii Caro in terram cogit, mens Sursum tendit rapitur amore, sed tardatur pondere. De hac re Scriptura ita loquitur Corpus enim quod corrumpitur, aggraVat ani mam, et deprimit terrena inhabitatio sensum multa, cogitantem is Si ergo caro in terram vergens onus est animae, et arcina praegraVan praeVolantem quantum quisque delectatur superiore ita sua, tantum deponit deterrena sarcina Sua. Ecce quod agimus jejunantes. III. Non vobis ergo videatur IeVis res aut superflua, ne
quisquam sorte hoc faciens Ecclesiae consuetudine, cogitet apud se, et dicat sibi, aut suggerentem intrinsecus audiat tentatorem Quid facis, quia jejuna: Defraudas animam tuam , non ei das quod eam delectat, tibi ipsi ingeris poenam tuu ipse tortor et cruciator existis Deo ergo placet, quia te crucias Ergo crudelis est, qui delectatur poenis tuis. Responde hujusmodi tentatorici Excrucio me plane, ut ille parcat do de me poenas , ut ille
subveniat, ut placeam oculis ejus, ut delectem suavitatem ejus. Nam et Victima XCruciatur, ut in aram imponatur. Minus premet mentem meam caro mea. Et talidisSuasori mal , SerVo ventris, responde per hanc similitudinem , et dic Si umento forte insideres, Si equo utereris, qui te gestiendo posset praecipitare, nonne ut Securus iter ageres, cibaria ferocienti subtraheres, et fame domares quem freno uon posses Caro mea jumentum meum est iter ago in Ierusalem, plerumque me rapit, et de via conatur excludere ci via autem mea Christus est:
ita exultantem non cohibebo jejunio Si quis hoc sapit,
etiam ipso experimento probat, quam utiliter dunetur. Numquid enim caro ista, quae nunc domatur, Semperdomabitur Dum temporaliter fluitat, dum in ortalitatis conditione praegravatur, habet exultationes suas mani
195쪽
festas et pericuIosas menti nostrae Caro est enim adhuc corruptibilis, nondum resurrexit ; nam non semper sic erit: nondum habet Statum proprium coelestis habitudinis nondum enim facti sumus aequales Angelis Dei. IV. Ne ergo arbitretur Dilectio Vestra, quod inimica sit caro spiritui, quasi alter Sit auctor carnis, alter sit auctor spiritus. Multi enim hoc putantes vere rapti ab ipsa carne deviarunt, et alterum auctorem carni, alterum spiritui posuerunt. Utuntur autem quasi testimonio apostolico, quod non intelligunt si Caro concupiscit adversus, spiritum, et Spiritus ad VPrsia Carnsem Hoc verum
est sed quar et aliud non attendis Nemo enim unia quam carnem Suam di habet, sed nutrit et fovet, cam, sicut et Christus Ecclesiam . In illa prima sententia quam commemoraVi, quasi quaedam lucta duorum inimicorum videtur, carni et spiritu quia si Caro con- , cupiscit adversus spiritum, et Spiritus adVersus car, nem non hac autem tanquam copulatio conjugalis . Nemo enim unquam carnem suam odio habet, sed nos trit et fovet eam, sicut et Christus Ecclesiam , Quid ergo facimus inter has duas sententia: Si contrariae sunt, quam respuemus , quam tenebimus Sed non sunt contrariae. Intendat enim Charitas Vestra interim ego ambas accipio, et ambas concordes, quantum potuero, demonstrabo. v autem quisquis olim auctorem carnis constituis, alium spiritus, de illa quid agis Nemo enim unquam carnem suam odio habet, sed nutrit et fovet eam, sicut Christus Ecclesiam. Vel similitudo non te terret ' Quia Nutrit, inquit, et fovet eam, sicut et Christus Eccle- siam. Compedem putas carnem : quis amat compedem suam 'Carcerem putas carnem : quis amat carcerem suum psi Nemo enim unquam carnem suam odio habet. Quis
196쪽
non oderit vinculum suum quis non oderit poenam suam 3 Et tamen is emo unquam carnem suam odio habet, sed nutrit et fovet eam, sicut et Christus Ecclen iam nou ergo qui alium auctorem ponis carni, alium auctorem spiritui, alium positurus es Ecclesiae , alium Christo: quod qui sapit, desipit. Diligit ergo unusquisque Carnem Suam , postolus dicit, et praeter Apostoli dictum unusquisque in se probat. Quantumlibet enim sis domator carnis, quantalibet in eam severitate accendaris, neScio utrum non claudes oculum, si aliquis ictus immi
V. Est ergo quasi quoddam conjugium spiritus et carnis. Unde ergo si Caro concupiscit adversus spiritum, et v spiritus adversus carnem Unde ista poena , quae ducta est de mortis propagine Pinde dictum est Om-χ nes in fidam moriuntur pis Et unde dicit postolus :κ Fuimus aliquando et nos natura dii irae , sicut et caeteri Accepit enim ille vindictam mortis , de quo nati sumus, et trahimus quod vincamus : et ideo concupiscimus adversus carnem, ut nobis domitam carnem subjiciamus, et eam ad obediendum attrahamus. Numquid ergo odimus, quam nobis cupimus obedire ΤDat unusquisque et in domo sua plerumque disciplinam conjugi suae , et eam subjugat renitentem, non persequitur inimicantem Filium tuum domas, ut tibi obediat: numquid disti P numquid deputas inimicum Servum postremo tuum diligis et castigas , et in castigando obedientem facis. Habes de hac re ipsius postoli manifestam plenamque sententiam Non sic curro, inquit, tanquam in incertum mon sic pugillor, quasi aerem caedens : Sed castigo corpus meum, et in Servitutem redigo, ne η forte aliis praedicans, ipse reprobus inveniar Habet
o Cor. XV, 22. - Ephes II, 3. - Cor. IX, 26 et 27.
197쪽
ergo caro ex conditione mortali quasi quosdam terrenos appetitus suos : in hos tibi us freni concessum est. Regat te praeposituS, ut possit a te regi subjectus. Infra te est
Caro tua, Supra te Si Deus tuus: cum vis ut serviat tibi caro tua , admoneris quomodo te oporteat SerVire Deo tuo.
Attendis quod sub te est, attende et quod Supra te est. Leges in inferiorem non habes, nisi a Superiore. ServuSes , servum habes: sed Dominus duos servos habet. Servus tuus plus est in potestate Domini tui, quam in tua. Itaque vis tibi obediri a carne, numquid in omnibus potest In omnibus obtemperat Domino tuo : non in Omnibus obtemperat tibi. Quomodo, inquis Ambulas, pedes mOVeS , Sequitur sed numquid quantum vis ibit tecum PAnimatur a te, numquid quandiu vis 3 numquid quando Vis , olei quando vix sanus ei Exercet enim te plerumque Dominus tuus per servum tuum ut quia fuisti Domini contemptor merearis emendari per SerVum.
VI. Sed ad te quid pertinet Delectationem carnis non relaxare usque ad illicita, aliquantum et a licitis refrenare. Qui enim a nullis refrenat licitis, vicinus et est illicitis. Proinde fratres, licitum est conjugium, illicitum
est adulterium et tamen temperantes Viri, ut longe sint ab illicito adulterio , refrenant se aliquantum et a licito conjugio. Licita est satietas , illicita est ebriositas tamen modesti homines , ut longe se faciant a turpitudine ebrietatis, castigant se aliquantum et a libertate satietatis. Ita ergo agamus, fratres , temperemus , et quod facimus, sciamus quare faciamus Cessando a laetitia carnis , acquiritur laetitia mentis. VII. Proinde sinis nobis ejuniorum nostrorum , ad iter nostrum: quid sit ipsum iter, et quod tendamus , hoc considerandum est. Namque et Ρagani jejunant aliquando, nec regionem quo tendimus norunt et Iudaei jejunant
198쪽
aliquando, et iam in qua ambulamuS, non apprehenderunt. Τale est hoc, ac sic aliquis equum domet, in quo erret. Jejunant haeretici : Vide quales eant interrogo quo eant Jejunatis , Ut cui placeatis Deo, inquiunt. Munus putatis accipit Sed prius vide quid dicit: Relinque munus , et Vade , prius reconciliare fratri tuo' vinumquid membra tua recte domas, qui Christi membra dilanias Auditur , inquit, in clamore VOX VeS- tra; et eos qui sub jugo vestro sunt, stimulati et pe- η ditis pugnis. Non tale jejunium elegi, dicit Dominus φ.
Improbaretur ergo ejunium tuum , si immoderatius Se-Veru existeres in servum tuum approbabitur j junium tuum , cum non agnoscis fratrem tuum 3 Non ego quaero,
a quo cibo abstineas, sed quem cibum diligas Dic mihi quem cibum diligas, ut approbem quod ab isto cibo te abstineas. Diligis justitiam Forte, inquis, diligo. Appareat ergojustitia tua. Puto enim justum esse, Ut majori Ser-Vias, quo tibi minor obtemperet. De carne enim loquebamur , quae minor Si quam Spiritus , et quae domanda ac moderanda Subjecta est. Λgis cum ea ut obtemperet tibi, et subtrahis ei cibum, quod ames sui jectam tibi: agnosce majorem agnosce superiorem, ut tibi recte cedat inferior'.
Quid si caro tua obedit tibi , et tu non obedis Deo tuo, nonne ab ipsa pinnaris, cum tibi obtemperat Nonne obtemperando tibi contra te dicit testimonium VIII. Et cui, inquit, majori obtemperem Ecce Christus loquitur, justitis amatorem tu dixeras Mandatumn OV Umi Vobis , ut vos invicem diligatis udi ergo
Dominum tuum mandatum dantem, ut nos invicem diligamus. Cum ex nobis omnibus tanquam membri corpus sibi faciat, quod corpus habeat unum caput ipsum Dominum et Salvatorem tu contra divellis te a membris
199쪽
Christi, non amas unitatem. Non hoc expaVesceres in mombris tuis Si distortum digitum haberes, non ad correctorem digiti tui medicum curreresa Certe tunc se habet bene corpus tuum, quando sibi concordant membra tua tunc diceris sanus, tunc bene vales. Si autem aliquid in tuo corpore dissentiat ab aliis partibus, quaeriS qui emendet. Cur ergo non quaeris emendari, Ut Compa gini membrorum Christi revoceris, et congruas in ipso corpore et tuo Certe viliores sunt caeteris membris capilli tui. Quid vilius in corpore tuo capillis tuis quid
contemptius P quid abjectili. Et tamen si male te tondeat, irasceris tonsori, quia in capillis tuis non Servat aequalitatem et tu in membris Christi non tenes unitatem ' Quid sunt ergo, aut cui rei prosunt jejunia tua P In dignum Deum putas , cui ab omnibus qui in eum credunt,
in Unitate serviatur : et tamen vis in membris tuis, in corpore tu , in capillis tuis unitatem servari. Loquuntur ViSCera tua, membra tua contra te dicunt verum testimonium, et tu falsum contra membra Christi.
IX. Discrevisti te jejunio Paganorum P Hoc a putas , et ideo securus tibi videris. Ego enim , inquis, Christo jejuno, illi autem idolis et demoniis Accipio quod dicis , et
reVera non nego, discretum est. Sed ecce quemadmodum Contra te paulo ante me commemorante dicebant testimonium membra tua, ut admonerem te qualis esse
debeas cum membris Christi Dei tui ; et ipsi agani, a quibus separas ejunium tuum , admoneant te aliquid de unitate Christi tui. Ecce illi multos deos falsos non divisi colunt numquid nos unum verum ideo inVenimus, ut sub uno in unitate non simus 3 Multos illi et salsos nos unum et verum et illi sub multis salsis non habent
divisionem, nos sub uno ver non tenemu unitatem.
Non doles , non gemis, non erubescis 3 Aliud addo : Non
200쪽
solum multos deos falsos agani colunt, sed plerosque sibi contrarios et inimicos Verbi gratia, Commemoremus aliqua ipsorum , si cuncta non possumus mercules et Iuno inimici fuerunt, homines enim fuerunt privignus ille, noverca illa : utrique eorum agani templa fecerunt, et Iunoni et Herculi. Adorant illum, adorant illam pariter eunt ad Iunonem, pariter ad Herculem illis sibi iratis, concordes sunt. Vulcanus et Mars inimici Sunt, et justam causam habet Vulcanus : sed da judicem qui audiat Odit enim miser uxoris adulterium me tamen audet cultores suos a Martis templo prohibere Simul
adorant illum et illum. Si imitantur deos, litigant et ipsi. Eunt de templo Martis ad templum Vulcanici magna indignitas nec tamen timent ne sibi irascatur maritus quod ad eum venitur de templo Martis adulteri. Habent
cor, seiunt lapidem sentire non posse. Ecce OlenteS multos, falsOS, diversos , adversos, tenent tamen in eis colendis qualemcumque unitatem ecce dicunt contra te
testimonium et ipsi agani, a quibus tua jejunia Separasti. Veni ergo ad unitatem, frater Unum Deum colimus junquam Patrem et Filium vidimus litigantes. Nec mihi Pagani succenseant, quod haec dixi de diis eorum. Quare enim irascantur verbis meis , et non potius litteris suis pcllias prius , si possunt, imo , si volunt, deleant non eis docendis Grammatici vela suspendant. Irascitur
mihi quia ego dico, qui dat mercedem ut fidius ipsius
X. Ergo, charissimi, illi quidem tales deos habent, vel
potius habuerunt. Quia enim ipsi eos deserere noluerunt, ab eis deserti sunt. Et multi deseruerunt eos, et adhuc deserunt, dejiciunt templa eorum in cordibus suis : sed gaudeamus de illis, quia Veniunt ad unitatem, non ad divisionem. Non inveniat agantis occasionem quaestoli t