Sancti Aurelii Augustini ... opera omnia multis sermonibus ineditis aucta et locupleta

발행: 1835년

분량: 629페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

211쪽

quam vermes tolerabilius de Vulneribus sanguis erumperet, quam de putredine sanies distillaret Cadaver corrumpi respicis, et horrescis Sed ideo minor poena, quod absens anima. At Vero in Iob praesens anima quae sentiret, ligata ne fugeret, subjecta ut doleret, compuncta ut blasphemaret. Sustinuit autem tribulationem Iob, et deputatum est illi ad magnam justitiam. Non ergo quisquam a tendat quid patiatur, sed quid faciat. Homo, in eo quod

pateris, potestas tua non est in eo quod facis, Voluntas tua vel nocens Vel innocens est. Patiebatur Iob, stabat mulier relicta sola, non ad consolationem, sed ad tentationem ; non quae asserret medicinam, sed quae moneret

blasphemiam: u Dic aliquid, inquit, in Deum et morere. Videte quemadmodum illi mori beneficium fuit, et tale beneficium nemo dabat. Sed in his omnibus quae sancta

anima sustinebat, patientia exercebatur, fides probabatur, mulier confutabatur diabolus Vincebatur. Spectaculum magnum, et in illa foeditate putredinis praeclara pulchritudo virtutis. Vastat latenter inimicus Daperte malum suadet inimica adjutorium diaboli, non mariti, Va nova, sed ille non vetus Adam: si Dic aliquid in Deum, et morere. DBlasphemando extorque, quod precando non potes impetrare si Locuta es, inquit, tanquam una ex insipientibus mulieribus. attendite verba ortis fidelis : attendite verba oris putrescentis, intus integri si Locuta es, inquit,n tanquam una ex insipientibus mulieribus. Si bona per-n cepimus de manu Domini, mala non sustinebimus nPater est, numquid amandus blandiens, et respuendus corripiens P Nonne pater est, et promittens Vitam et imponens disciplinam Excidit-ne tibi: si Fili, accedens adu servitutem Dei, sta in justitia et timore, et praepara animam tuam ad tentationem Omne quod tibi appli-

Iob, II, Io.

212쪽

s citum fuerit accipe, et in dolore sustine, et in humilitates tua patientiam habe. Quoniam in igne probatur aurum et argentum, homines Vero acceptabiles in camino hu- , miliationis . , Excidit-ne tibi: u Quem enim diligit Do- minus, corripit flagellat autem omnem silium quemi recipito ,, ΙV. Cogita quoslibet cruciatus, extende animum in quaslibet in hac vita poenas humanasci compara ad gehennam, et leVe est omne quod cogitas. Hic temporalis, ibi aeternUS est, et qui torquet o qui torquetur. Numquid adhuc patiuntur, qui illo tempore passi sunt, quo Roma vastata est Dives autem ille adhuc apud inferos patitur'. Λr8it, ardet, ardebit, vivet usque ad judicium : recipiet Carnem, non ad beneficium, sed ad supplicium. Illas paonas timeamus, si Deum timemus. Quidquid hic passus fuerit homo, si corrigatur, emendatio est: si nec Sic corrigatur, duplex damnatio est. Et hic enim luit poenas temporales , et ibi experietur aeternas. Dico Charitati

Vestrae fratres, Martyres Certe sanctos laudamus, glorifi- Camus, admiramur, dies eorum pia solemnitate celebramus, merita eorum Veneramur, et si possumus imitamur: Est profecto, est magna Martyrum gloria; sed nescio utrum

minor gloria fuit sancti Iob nec tamen ei dicebatur Thus pone idolis, sacrifica diis alienis, nega Christum dicebatur tamen: Blasphema Deum. Nec dicebatur, ut intelligeretur, si blasphemaveris, putredo omnis abscessura sanitasque reditura est; sed, si blasphemaveris, dicebat inepta et insulsa mulier, morieris, et moriendo tormentis carebis. Quasi vero morienti blasphemo non aeternus dolor succederet Mulier fatua praesentis putredinis horrebat molestiam, aeternam flammam minime cogitabat. Ferebat ille praesens malum, ne incideret in futurum. Tenebat cor

213쪽

mala cogitatione, linguam a maledicto servabat animae integritatem in putredine corporis. Videbat quid in futurum evadebat ideo quod patiebatur, ferebat Sic, sic unusquisque Christianus quando aliquam afflictionem corporis patitur gehennas cogitet, et videat quam leve est quod patitur. Non murmuret adversum Deum, non dicat:

Deus, quid tibi feci, quare ista patior Imo dicat quod

dixit ipse Iob quamvis sanctus si Exquisisti omnia peccatan mea, et ea tanquam in sacculo signasti). η Non se ausus est dicere sine peccato, qui patiebatur, non Ut pUniretur, sed ut probaretur. Hoc dicat unusquisque cum patitUr.

V. Fuerunt Romae quinquaginta justi, imo si modum

humanum consideres, millia justorum: si regulam persectioni8 nem justorum existit. Quicumque Romae qui se audeat justum dicere, a me non audit si Numquid tu Sa- η pientior quam Daniel 'Θ4 Audi ergo illum confitentem peccata Sua Λ forte cum confitebatur, mentiebatur pHinc ergo habebat peccatum, quia de suis peccatis Deo mentiebatur. Sed aliquando argumentantur homineS, et dicunt Debet et homo justus Deo dicere, quia peccator est quamvis sciat nullum se habere peccatum, tamen dicat Deo: Habeo peccatum. Miror si ista consilii sanitas appellanda est. Quis te sacit non habere peccatum Vnonne

Deus qui sanat animam tuam Si tamen non habes peccatum. Nam considera et invenies, non peccatum, Sed peccata. amen si prorsus non habes peccatum, nonne illius beneficium est, cui dixisti et Ego dixi: Domine, miserere mei, Sana animam meam, quoniam peccavi tibi dis Si ergo sine peccato est anima tua, Sanata est omni modo anima tua si sanata est omni modo anima tua, quare ingratus es medico tuo, ut dica vulnus esse adhuc, ubi om-

214쪽

nem sanitatem ille jam fecit Si corpus tuum Ianguidum

aut Vulneratum medico ostenderes, et rogares ut tibi adhiberet curandi diligentiam, atque ille saceret, anumque et incolumem redderet, et tu adhuc diceres : Non sum Sa-nUS; nonne egses medico ingratus P nonne esses in medicum contumeliosus Si et Deus sanavit te audes dicere : Adhuc vulnus habeo nec times ne tibi respondeat Ergo ego nihil egi, aut totum quod egi effudi, non accipio mercedem, non mereor vel laudem Avertat Deus hanc amentiam, et hanc argumentationem Vanam. Dicat homo: eccator sum, quia peccator est dicat Peccatum habeo, quia peccatum habet. Non enim si non habet, sapientior est quam Daniel. Ergo, fratres mei, illam quaestionem aliquando determinem. Si justi sic appellandi sunt, sicut

modo quodam humano justi appellantur, Secundum quamdam conversationem qua inter homines vivunt sine querela multi tales Bonas, et propter hos pepercit Deus, multi evaserunt sed et eis qui mortui sunt, pepercit Deus,

Mortui enim in bona vita et vera justitia, in bona side.

nonne aerumni rerum humanarum caruerunt, et ad diVinum refrigerium pervenerunt 3 Mortui sunt post tribulationes, quomodo pauper ille ante anuam divitis. Sed passi sunt famem passus est et ille Passi sunt vulnera passus est et ille sorte minus eos canes tinxerunt. Mortui sunt Zmortuus est et ille sed quo sine audi u Contigit, inquit, mori inopem illum, et auferri ab Angelis in sinum, Abrahae i. VI. Utinam videre possemus Oculis anima Sanctorum,

qui in illo bello mortui sunt tunc videretis quomodo Deu Spepercerit civitati. illi enim sanctorum in refrigerio sunt, laetantium et dicentium Deo: Gratias tibi, quia nosa carnis molestiis et tormentis eruisti Gratias tibi, quia

215쪽

jam nec barbaros, nec diabolum formidamus, non timemus in terra famem, non timemus grandinem, non timemus hostem, non timemus lictorem, non timemus OppreSSOrem: sed sumus in terra mortui, apud te Deus non morituri, in regno tu salvi dono tuo, non merito nostro. Qualis civitas est humilium quae ista dicit An putatis civitatem in parietibus deputandam 3 Civitas in civibus est, non in parietibus. Denique si diceret Deus Sodomitis Fugite, quia

incensurus sum locum istum : nonne magnum meritum

eos habere diceremus, si fugerent, et flamma de coelo deScendens moenia parietesque vastaret 8 Nonne Deu pepercerat civitati, quia civitas migraverat, et perniciem illius ignis evaserat VII. Nonne ante paucos annos 3 Arcadio imperatore constantinopoli, quod dico, audiunt nonnulli forsitan quinoVerunt, et sunt in hoc populo qui et illic praesentes uerunt , Volens Deus terrere civitatem, et terrendo emendare, terrendo convertere, terrendo mundare, terrendo

mutare, Servo cuidam suo fideli, viro ut dicitur militari, Venit in revelatione, et dixit ei civitatem venturo de coelo igne perituram eumque admonuit ut episcopo diceret. Dictum est, non contempsit episcopus, et allocutus est populum : conversa est civitas in luctum poenitentiae, quemadmodum quondam illa antiqua Ninive amen ne putarent homines illum qui dixerat vel falsitate deceptum vel fallacia decepisse, venit dies quem Deus fuerat comminatus intentis omnibus et exitum cum timore magno expectantibus, noctis initio tenebrante jam mundo, Visa est ignea nubes ab Oriente, primo parva, deinde paulatim ut accedebat super civitatem ita crescebat, donec toti urbi ignis terribiliter immineret. Videbatur horrenda flamma pendere, nec odor sulphuris deerat. Omnes ad

Ionae, , 5.

216쪽

208 AUGUSTINI EPISCOPI

ecclesiam confugiebant, non capiebat multitudinem locus, baptismum extorquebat quisque a quo poterat. Non solum in ecclesia, sed etiam per domos, per vicos ac plateas Salus sacramenti exigebatur ut fugeretur ira, non praesen Utique, sed futura. Τamen post magnam illam tribulationem, ubi exhibuit Deus sidem verbis suis, et revelationi servi sui, coepit ut creverat minui nubes, paulatimque consumpta est. Populus Securus paululum factus, iterum audivit omnino esse migrandum, quod civitas esset proximo sabbato peritura Migravit cum imperatore tota civitas nemo in domo remansit, nem domum clausit longe recedens amoenibus, et dulcia tecta respiciens, relictis charissimis

sedibus voce miserabili valefecit. Et aliquot millibus tanta illa multitudo progressa, uno tamen loco fundendis ad

Deum rationibus Congregata, magnum fumum subito vidit, et vocem magnam emisit ad Deum tandemque tranquillitate conspecta, missis qui renuntiarent, sollicita quae praedicta fuerat hora transacta, et renuntiantibus quod

Salva universa moenia et tecta ConSisterent, Omne cum ingenti gratulatione redierunt. Nemo de domo sua quidquam perdidit, patentem omnis homo sicut dimisit invenit. VIII. Quid dicemus Utrum ista ira Dei, an potius misericordia fuit Quis dubitet misericordissimum patrem

corrigere OlutSSe, et terrendo, non perdendo punire,

quando nihil hominum, nihil domorum, nihil moenium

tanta impendens praesens calamitas laesit Prorsus sicut solent manus erigi ad feriendum, et consternato illo qui seriendus erat, miseratione revocari, ita actum est illi civitati. Verumtamen si eo tempore, quo illa derelicta populus universus ab8cessit irrueret vastitas loco, totamque urbem sicut Sodomam nullis saltem ruinis remanentibus

perdidisset i quis etiam sic dubitaret quod Deus pepercisset illi civitati, qua praemonita et terri ait discedente at-

217쪽

que migrante locus ille consumeretur Sic minime dubitandum est pepercisse Deum B Omanae etiam ciVitati, quae ante hostile incendium in multis ex multa parte migraverat. Migrarunt qui fugerunt, migrarunt qui de corpore exierunt multi praesentes utcumque latuerunt, multi in locis sanctis vivi salvique Servati sunt. Manu ergo emendantis Dei correpta est potius civitas illa, quam perdita: si anquam servus Sciens voluntatem domini sui, et faciens digna plagis, vapulavit multis is ΙX. tque utinam valeat ad exemplum timoris, et mala concupiscentia sitiens mundum, et appetens perfrui perniciosissimis voluptatibus, demonstrante Domino quam sint instabiles et caducae omnes speculi vanitates et insaniae mendaces, potius refrenetur, quam sub flagellis dignissimis adversus Dominum murmuretur. Sed unam tribulam sentit area, ut stipula Concidatur, granum mundetur UnUm ignem patitur fornax aurificis, ut palea in cinerem pergat, aurum sordibus careat sic et unam tribulationem Roma pertulit, in qua vel emendatus Vel liberatus est pius; impius autem damnatus est, sive ab hac Vita raptus sit ubi magis poenas justissimas lueret, sive hic remanserit ubi damnabilius blasphemaret, aut certe pro inessabili clementia sua Deus, quos noVit SalVandos, poenitentiae reser Varet. Non ergo nOS OVeat labor piorum exercitatio est. non damnatio. Nisi forte horremus cum videmus indigna et gravia in hac terra perpeti aliquem justum, et obliviscimur quae pertulerit justus justorum SanctuSque Sanctorum. Quod passa est universa illa ciVitas, passus est Unus. Sed videte quis unus Rex regum et Dominus dominan- η tium , , comprehenSUS, Vinctu S, flagellatus, contumeliis omnibus agitatus, ligno SuspenSUS et IXUS, OCCiSUS. Appende cum Christo Romam, appende cum Christo to-

CXXXIV. 14

218쪽

tam terram, appende cum Christo coelum et terram nihil creatum cum Creatore pensatur, nullum opus artifici comparatur si omnia per ipsum sacta sunt, et sine ipso factumn est nihil : is et tamen a persequentibus deputatus est nihil Feramus ergo quod nos Deus ferre voluerito qui nobis curandis atque sanandis, quis etiam dolor sit utilis, sicut medicus novit. Certe scriptum est Patientia opus , persectum habet'. v Quod autem erit opus patientiae, si nihil adversi patiamur Cur ergo mala temporalia perpeti recusamus p an forte persici formidamus Sed plane oremus et ingemiscamus et ploremus ad Dominum ut Ser- Vetur erga nos quod Λpostolus dicit u Fidelis Deus, quis non VOS sinet tentari supra id quod potestis, sed faciet cum tentatione etiam exitum, ut sustinere possitis'.

Ioan I, 3. - Beda vulgatus ad I Cor. . - Iacob. I, 4. - cor.

219쪽

HIPPONENSIS EPISCOPI

DE MAERESIBUS

AD QUODVULTDEUM. LIBER UNUS

QUOD petis saepissime atque instantissime , sancte sili Quodvultdeus, ut de haeresibus aliquid scribam dignum lectione cupientium dogmata devitare contraria fidei christianae, et christiani nominis obumbratione fallentiaci, scias me Olim longe antequam peteres facere cogi lasse , atque fuisse facturum, nisi diligenter considerans quale quantumque ideSSet, ultra Vires meas esse Sentirem. Sed quoniam fateor nullum mihi, ut te institisse poscendo in ipsa tam molesta instantia tua etiam tuum nomen attendi, et dixi Aggrediar et faciam quod vult Deus. Hoc enim Deum velle confido, si me ad hujus peris terminum misericordi favore perduxerit, Ut per ministerium linguae meae tanta hujus rei dissicultas aut ostendatur tantummodo, aut ipso etiam plenius adjuvante tollatur. Quorum duorum, quod priore loco posui, am- diu est ut animo volvo ac revolvo, et quadam meditatione contueor : quod autem poStea diXi, non me acce

Scriptus circiter annum 28. - Vide D. Guillon, Om. Mi pag. I et 78. 14.

220쪽

pisse confiteoro et utrum dum hoc ago, ut efiiciam , dum peto, dum quaero, dum pulso, sim fortasse accepturus

ignoro scio me tamen nec petiturum, nec quaeSiturum ac pulsaturum quantum at St, nisi et hunc affectum munere divinae inspirationis accepero. In hoc igitur opere, quod te vehementer urgente in Dei voluntate suscepi, cernis me ut id peragam non tam crebrescentibus ad metuis petitionibus esse cogendum, quam piis ad Deum non Solum tuis, Verum et aliorum fratrum , quos tibi in hanc rem fideles socios potueris invenire , Orationibus adjuvandum. Quod ut stat, has ipsas primas hujus laboris mei

partex, ubi est ista praelocutio , curavi us Charitati in auxilio Domini accelerare mittendas ut propter illa quae restant, OVeritis quantum pro me orare debeatis, quicumque nOSSe potueritis , a me jam fuisse susceptum hoc

tam grande negotium , quod a me desideratis impleri. Petis ergo, quod tuae indicant litterae, quas ad me

dedisti, cum primum a me petere ista coepisti, ut exponam si reViter, perStricte atque Summatim, e quon christiana religio haereditatis promissae nomen accepit,3 quae haereses fuerint, Sinta quos errore intulerint, in- , serant inuid adversus catholicam Ecclesiam senserint,

, sentiant, de side, dearinitate, de baptismo , de poeni, tentia, de homine Christo, de Deo Christo, de resur-

, rectione, de ovo et Vetere estamento scistas autem inquisitiones tuas in immensum procedere Cum Videres

putasti cujusdam Teneralitatis adhibendum esse compendium atque dixisti Et omnia omnino , quibus a veri, late dissentiunt , Deinde addidisti Quae etiam bap-χ tismum habeant, quaeve non habeant et post quas, baptiget, nec tamen rebaptiget Ecclesiaci qualiter sus, cipiat venientes et quid singulis lege , auctoritate, B atque ratione respondeat. Ilaec omnia cum ut eris

SEARCH

MENU NAVIGATION