장음표시 사용
221쪽
ut exponantur a me, miror luculentum ingenium tuum tot tantarumque rerum et sitire veritatem, et fastidium
jam timendo poscere brevitatem. Sed vidisti etiam ipse quid lio loco possem tuae hujus epistolae cogitare , et quasi vigilanter occurristi cogitationi meae, dicens Nec
me tantae Beatitudo ua credat ineptiae, ut non inspi- η iam quantis et quam ingentibus voluminibus opus sit, , ut possint ista dissolvi Verum hoc ego sieri non ex- , pecto: id enim multipliciter factum esse non dubito. γEt tanquam consilium subjiciens, quomodo poSSit et Servari brevitas, et veritas pandi, adjungis a Verba quae paulo ante jam posui, et dicis Sed breviter, perstrictei atque Summatim opiniones rogo cujuslibet haeresis poni, i, et quid contra teneat Ecclesia catholica , quantum in S- , tructioni satis est, subdi , Ecce iterum mittis in longum non quia dici ista breviter sive non Valent, SiVenon debent; sed quia tam multa sunt, ut quamlibet breviter dicenda multas litteras flagitent sta autem Ut Ue- γ lut quodam, inquis, ex Omnibus concepto commonii torio, si quis aliquam objectionem aut convictionem , uberius , plenius, ac planius nosse Voluerit, ad pu- , lenta et magnifica volumina transmittatur, quibus ait diVersis, et praecipue , inquis , a Venerationeaua in hoc, ipsum constat esse elaboratum. γ, Quae cum diciS, Unum
quasi commonitorium de his omnibus te desiderare signi- sicas : audi ergo unde commonearis quid pelas. Opiniones omnium philosophorum, qui sectas Varias condiderunt, usque ad tempora sua, teque enim plus poterat, se non parvis voluminibus quidam Celsus absolvit Nec redarguit aliquem , sed tantum quid sentirent aperuit, ea brevitate sermonis , ut tantum adhiberet eloquii, quantum rei nec laudandae, nec Vituperandae, nec affirmandae aut defendendae, sed aperiendae indicandae-
222쪽
que sus liceret , cum ferme centum philoSopho nominasset tuorum non omnes instittierunt haereses proprias ,
quoniam nec illos tacendos putavit, qui suos magistros sine ulla dissensione secuti sunt. Noster vero Epiphanius 4 Cyprius episcopus ab hinc non longe humanis rebus exemptus, de octoginta haeresibus loquens sex libros etiam ipse conscripsit, historica narratione memoran Omnia, nulla disputatione adversus salsitatem pro Veritate decertans Breves sane sunt hi libelli, et si in linum librum redigantur, nec ipse erit nostris Vel aliorum quibusdam libris longitudine comparandus. Hujus brevitatem si uero in commemorandis haeresibus imitatus, quid a me brevius postulare vel expectare debeas, non habebis. Sed non hi hujus mei laboris summa consistit, quod et tibi, vel me demonstrante, vel etiam te praecurrente poterit apparere, cum hoc fecero. Videbis enim in eo quod
supradictus Episcopus fecit, quantum desit per quod ipse vis fieri quanto magis quod ego pol namque,
quamvis breviter, perstricte atque summatim , tamen Vis etiam responderi commemoratis haeresibus : quod ille non fecit. Ego vero hoc magis volo facere, si et Deus velit, unde possit omnis haeresis, et quae nota St, et quae ignota, vitari , et unde recte possit quaecumque innotuerit, judicari. Non enim omnis error haeresis est quamvis omnis haeresis, qupe in vitio ponitur, nisi errore aliquo haeresis esse non possit. Quid ergo faciat hae relicum , regulari
quadam desinitione comprehendi, sicut ego existimo, aut omnino non potest, aut disticillime potest quod in processu hujus operis declarabitur , si Deus rexerit, atque ad id, quod intendo , perduxerit disputationem meam. Quid autem prosit ipsa inquisitio, etiamsi non potuerimus Comprehendere quomodo sit desiniendus haereticus , suo loco videndum atque dicendum est: nam si hoc comprehendi
223쪽
215 potuerit, quis non Videat utilitas quanta sit Erunt ergo primae partes peris lirius de haeresibus, quae post Christi
adventum et ascenSum adVersus doctrinam ipsius extiterunt, et utcumque nobi innotescere potuerunt. In posterioribus autem partibus , quid faciat haereticum , disputabimur. Cum ergo Dominus ascendisset in coelum, hi haeretici exorti sunt.
Nicolaitae. VI. Gnostici. VII. Carpocratiani.
Caiani. XIX. Sothiani. XX. Archontici. XXI. Cerdoniani. XXII. Marcionitae. XXIII. Apellitae. XXIV. Severiani. XXV. Τatiani, vel Encratitae. XXVI. Cataphryges.
224쪽
XXVII. Pepugiani, alias Quintilliani. XXVΙΙΙ.
XXX. Alogii. XXXI. Adamiani. XXXII. Elcesaei, et Sampsaei. XXXΙΙΙ.Τheodotiani. XXXIV. Melchisedeciani. XXXV.
XXXVI. Noetiani. XXXVII. Valesii. XXXVIII. Cathari, sive Novatiani. XXXIX. Angelici.
Apostolici. XLI. Sabelliani, sive Patripassiani. XLII. Origeniani. XLIII. Alii Origeniani. XLIV. Pauliani. XLV. Photiniani. XLVI. Manichaei. XLVII. Hieracitae. XLVIII. Meletiani. XLIX. Λriani.
Vadiani, iue Anthropomorphitae. LI. Semiariani. LII. Macedoniani. LΙΙΙ.Λeriani. LIV. Aeliani, qui et Eunomiani. LV. Apollinaristae. LVI. Λntidicomaritae. LVII. Massaliani, sive Euchitae. LVIII. Me tangismonitae. LIX. Seleuciani, vel Herminiani.
225쪽
LX. Proclianitae. LXI. Patriciani. LXII. Scitae.
LXIII. Passalorynchitae. LXIV. Aquarii. LXV. Coluthiani. LXVI. Floriniani. LXVII. De mundi statu dissentientes. LXVIII. Nudis pedibus ambulantes. LXIX. Donatistae, sive Donatiani. LXX. Priscillianistae. LXXI. Cum hominibus non manducantes. LXXII. Rhetoriani. LXXIII. Christi divinitatem passibilem dicentes.
LXXIV. risorinem Deum putanteS. LXXV. quam Deo coaeternam dicenteS. LXXVI. Imaginem Dei non esse animam dicenteS. LXXVII. Innumerabiles mundo opinanteS. LXXVIII. Animas converti in daemones et in quaecumque animalia existimanteS. LXXIX. Liberationem omnium apud inferos factam Christi descensione credenteS.
LXXX. Christi de Patre nativitati initium temporis
LXXXI. Luciferiani. LXXXII. JovinianiStae. LXXXIII. rabici. LXXXIV. Helvidiani. LXXXV. Paterniani, sive Venustiatii. LXXXVI. ertullianistae. LXXXVII. Abeloitae.
LXXXVIII. Pelagiani, qui et Coelestiani. I. Simoniani a Simone mago, qui baptigatus a Philippo
226쪽
diacono, sicut inoctibus Apostolorum legitur, pecunia
voluit a sanctis Apostolis emere, ut etiam per impositionem manus ejus daretur Spiritus sanctus. Hic magicis fallaciis deceperat multos. Docebat autem detestandam turpitudinem indifferenter utendi foeminis Nec Deum fecisse mundum dicebat. Negabat etiam Carni resurrectionem. Et asserebat se esse Christum Idemque Iovem se credi volebat Minervam Vero meretricem quamdam Heleneni, quam sibi sociam scelerum fecerat imaginesque et Suam et ejusdem meretricis discipulis suis praebebat adorandas, quas et Romae tanquam deorum simulacra auctoritate publica constituerat. In qua urbe apostolus etrus eum vera virtute Dei omnipotentis extinxit.
ΙΙ. Menandriani a Menandro etiam ipso mago, discipulo ejus , qui mundum asserebat non a Deo, sed ab Ai gelis factum. ΙΙΙ. Saturniniani si a quodam Saturnino, qui turpitudinem Simonianam in Syria confirmasse perhibetur qui
etiam mundum solos angelos septem praeter conscientiam
Dei Patris fecisse dicebat. IV. Basilidiani a Basilide, qui hoc distabat a SimonianiS, quod trecentos-sexaginta-quinque coelos esse dicebat, quo numero dierum annus includitur. Unde etiam quasi
Sanetum nomen Commendabat, quod St, ὁραταξ, Ct US nominis litterae secundum graecam supputationem eumdem numerum complent. Sunt enim septem, , et , et , et, et 1 et , et Q id est unum, et duo, et centum, et unum, et ducenta, et Unum, et sexaginta: quae fiunt in Summa trecenta-Sexaginta-quinque.
V. Nicolaitae a Nicola nominati sunt, uno, ut perhi-
diti, Selenen At SS. Heleniam, aut Helenen verius. Hanc enim Simon delirabat suisse Helenam ipsam Trojanam, ex Tertulliano, lib. de Anima, Cap. XXxivi ex lallaStrio, etc. Ei γη citatu nominat Epiphauius, nec aliter Damascenus in opere deraderesibus.
227쪽
hetur, ex illis septem , quos Apostoli diaconos ordinaverunt Iste cum de Zelo pulcherrimae conjugis culparetur, velut purgandi se causa permisisse sertur, ut ea qui vellet uteretur. Quod erus factum in Sectam turpissimam versum est, qua placet usus indisserens heminarum. Hi nec ab iis quae idolis immolantur, cibos suos separant et alio ritus gentilium superstitionum non Versantur. Narranteliam quaedam fabulosa de mundo, nescio quae barbara principum nomina miscentes disputationibus suis, qui bus terreant auditores , quae prudentibus risum potius fa- Ciunt, quam timorem. Intelliguntur autem etiam isti non Deo tribuere creaturam , Sed quibusdam potestatibus, quas mirabili vel singunt vanitate, vel credunt. VI. nostici propter excellentiam scientiae sic Se appellatos esse, vel appellari debuisse gloriantur cum sint superioribus omnibus Vaniores atque turpiores. Denique cum ab aliis atque aliis per diversas terrarum partes aliter atque aliter nuncupentur, nonnulli eos etiam Borboritas Vocant, quasi coenoSOS , propter nimiam turpitudinem quam in suis mysteriis exercere dicuntur. Aliqui eos a
Nicolaitis exortos putant: aliqui a Carpocrate , de quo po8 loquemur. Τradunt autem dogmata fabulosissimis plena sigmentis Detiam ipsi principum Vel angelorum nomini hus terribilibus infirmas animas capiunt, et de Deo
rerumque natura, fabulosa el a sanitate veritatis aliena multa contexunt Animarum substantiam Dei dicunt esse naturam, earumque adventum in haec corpora et reditum
ad Deum iisdem suis fabulis longissimis et stultissimis secundum suos errores inserunt et illos qui eis credunt faciunt, non multa, ut putant, Scientia praepollere, sed multa, ut ita dicam, fabulositate vanescere. Dicuntur quoque bonum deum et malum deum in suis habere dogmatibus.
228쪽
VII. Carpocratiani uti a Carpocrate, qui docebat
Omnem turpem operationem, Omnemque adinventionem peccatici nec aliter evadi atque transiri principatus et potestates , quibus haec placent, ut possit ad coelum superius perveniri. Hic etiam Iesum hominem tantummodo, et de utroque sexu natum putasse perhibetur, sed accepisse talem animam , qua Sciret ea quae Uperna eSSent, atque nuntiaret Resurrectionem corporis simul cum Lege
abjiciebat. Negabat a Deo factum , sed a nescio quibuSVirtutibus mundum Sectae ipsius fuisse traditur quaedam Marcellina, quae colebat imagines Iesu et Pauli et Homeri et Pythagorae , adorando incensumque ponendo. VIII. Cerinthiani a Cerintho, idemque Merinthiani a Merintho, mundum ab Angelis actum esse dicentes , et Carne circumcidi oportere, atque alia hujusmodi Legis
praecepta SerVari Iesum hominem tantummodo fuisse, ne reSurreXiSSe, Sed resurrecturum asseverantes' Mille quoque annos post resurrectionem in terreno regno Christi,
Secundum carnales ventris et libidinis voluptates, futuros fabulantur: unde etiam Chiliastae sunt appellati. IX. Nagaraei, cum Dei Filium confiteantur esse Christum , Omnia tamen Veteris Legis observant, quae Christiani per apostolicam traditionem non Observare Carnaliter, sed spiritaliter intelligere didicerunt . X. Ehionaei Christum etiam ipsi tantummodo hominem dicunt. Mandata carnalia Legis observant, circumcisionem Scilicet carnis, et caetera , a quorum oneribus per NOVUmΤestamentum liberati sumus. Huic haeresi Epiphanius Sampsaeos et Elcesaeos ita copulat, ut sub eodem numero, tanquam una Si haeresis, ponat, aliquid tamen interesse significans quamvis et in consequentibus to luatur de il-
Vide lib. xx, de Civit. Dei, cap. . - Vide lib. I contra Cresconium cap. I.
229쪽
lis , potiens eos Sub numero Suo Eusebius vero Elcesaitarum sectam Commemorans , idem in persecutione dicit negandam docuisse, et in corde Servandam.
XI. Valentiniani a Valentino, qui de natura rerum multa fabulosa confinxit, triginta Eonax, id est, Saecula, SSerens extitisse, quorum principium esse profundum et silentium , quod profundum etiam patrem appellat. Ex quibus duobus velut ex conjugio processisse perhibet intellectum et veritatem, et protulisse in honorem patrisAEonas octo. De intellectu autem et Veritate processisse Verbum et Vitam , et protulisse onas decem. Porro de Verbo et vita proceSsisse hominem et ecclesiam, et protulisse Eonas duodecim. Itaque octo et decem et duodecim steri triginta Eonas, habentes, ut diximus, primum principium de profundo et silentio Christum autem a patre missum, id est, a profundo spiritale vel coeleste Corpus secum attulisse mihilque assumpsisse de virgine Mari , sed per illam tanquam per rivum aut per fistulam sine ulla de illa assumpta carne transisse Negat etiam resurrectionem carnis , solum per Christum spiritum et animam salutem accipere assirmans.
XII. Secundiani hoc a Valentinianis distare dicuntur, quod addunt opera turpitudinis. XΙΙΙ. Ptolemaeus quoque discipulus Valentini, haeresim novam condere cupiens , quatuor Eona et alios quatuor asserere maliti t. XV. Marcus etiam nescio quis haeresim condidit, negans resurrectionem carnis , et Christum non Vere , Sed putatiVe pa8sum asseVerans. Duo quoque Opinatus est ex
adverso sibi esse principia, quidam tale de Eonibus quale
Valentinus assirmanS. XV. Colorbasus secutus est istos , non mullum aliter
230쪽
sentiens, Vitam Omnium hominum et generationem in Septem sideribus consistere assirmanS. XVI. Herocleonitae ab Heracleone discipulo superiorum, duo asserunt principia, unum ex altero, et ex his duobus alia plurima Feruntur autem Suo morientes novo modo quasi redimere, id est, per oleum, balsamum et aquam, et invocationes quas Hebraicis verbis dicunt super capita
XVII. Ophitae a colubro nominati sunt coluber enim graece ορις dicitur. Hunc autem Christum arbitrantur : sed habent etiam Verum colubrum Ssuetum eorum paneS lambere, atque ita eis velut eucharistiam sanctificare.
Quidam dicunt istos Ophitas ex Nicolaitis sive Gnosticis
extitisse, et per eorum fabulosa sigmenta ad colubrum colendum fuisse perVentum. XVIII. Caiani propterea sic appellati, quoniam Cain honorant, dicentes eum fortissimae esse virtutis. Simul et Iudam traditorem divinum aliquid putant, et scelus ejus beneficium deputant asserentes eum praeSCiSSe quantum esset generi humano Christi passio profutura, et occidendum Judaeis propterea tradidisse. Illos etiam, qui schisma facientes in primo populo Dei, terra dehiscente perierunt, et Sodomistas colere perhibentur Blasphemant Legem, et Deum Legis auctorem carnisque resurrectionem negant. XIX. Sethiani nomen acceperunt a sis Λdse, qui Vocatus est Sethri eum quippe honorant, sed fabulosa et haeretica vanitate. Dicunt enim eum de superna matre natum, quam perhibent ConVenisse Cum Superno patre unde divinum semen aliud nasceretur, tanquam filiorum Dei. Hi quoque multa de principatibus et potestatibus Vanissima fabulantur. Quidam eos dicunt Sem silium Noe Christum putare.