장음표시 사용
241쪽
tiam dissolvendos utriusque sexus principes tenebrarum, ut liberata fugiat ab eis, quae captivata tenebatur in eis divina substantia, de masculorum in foeminas et foeminarum in masculos tranSsiguratione conScripta sunt, unde ista, quam quilibet eorum negant ad se pertinere, turpitudo defluxit. Divinas enim Virtutes, quantum OSSunt, imitari se putant, ut purgent Dei sui partem quam prO- secto, sicut in omnibus corporibus coelestibus et terrestribus, atque in omnium rerum seminibus, ita et in hominis semine teneri existimant inquinatam. Ac per hoc sequitur eos, ut sic eam etiam de semine humano, quemadmodum do aliis seminibus quae in alimenti Sumunt, debeant manducando purgare. Unde etiam Catharistae appellantur, quasi purgatores, tanta eam purgantes diligentia, ut e nec ab hac tam horrenda cibi turpitudine abstineant. Nec Vescuntur tamen carnibus, tanquam demortuis vel occisis fugerit divina substantia, tantumque ac tale inde remanserit, quod jam dignum non sit in Electorum Ventre purgari. Nee OV saltem Sumunt, quasi et ipsa cum franguntur expirent, ne Oporteat ullis mortuis corporibus vesci, et hoc solum vivat e carne, quod farina ne moriatur excipitur. Sed nec alimonia lactis utuntur, quamvis de corpore animantis Vivente mulgeatur sive fugatur mon quia putant divinae substantis nihil ibi esse permixtum, sed quia sibi error ipse non constat. Nam et vinum non bibunt, dicentes et esse principum tenebrarum Cum Vescantur uvis nec musti aliquid, vel recentissimi, sorbent. Animas Auditorum suorum in lectos revolvi arbitrantur, aut feliciore compendio inescas Electorum suorum , ut jam inde purgatae in nulla corpora revertantur. Caeteras autem animas et in pecora redire putant, et in omnia quae radicibus fixa sunt atque aluntur in terra Herbas enim atque arbores sic putant ViVere, Ut
242쪽
vitam quae illis inest, et sentire credant, et dolere, cum laeduntur nec aliquid inde Sine Cruciatu eorum quemquam posse Vellere aut Carpere Propter quod agrum etiam spinis purgare, nefas habent. Unde agriculturam, quae omnium artium est innocentiSSima, tanquam plurium homicidiorum ream dementer accusantci suisque Auditoribus ideo haec arbitrantur ignosci, quia praebent inde alimenta lectis suis ut divina illa substantia in eorum Ventre purgata, impetret ei Veniam, quorum traditur oblatione purganda. Itaque ipsi Electi, nihil in agris operante8, ne poma Carpentes, nec saltem folia ulla vellentes, expectant haec afferri usibus suis abrauditoribus suis, viventes de tot ac tantis secundum suam vanitatem homicidiis alienis Monent etiam eosdem Auditores suos, ut si Vescuntur Carnibus, animalia non occidant, ne offendant principes tenebrarum in coelestibus colligatos, a quibus omnem carnem dicunt originem ducere : et si utuntur conjugibus, conceptum tamen generationemque devitent, ne divina substantia quae in eos per alimenta ingreditur, vinculis carneis ligetur in prole. Sic quippe in omnem carnem , id est, per esca et potu Venire animas credunt. Unde nuptias sine dubitatione condemnant, et quantum in ipsis est, prohibent, quando generare prohibent, propter quod conjugia copulanda sunt Adam et Evam ex parentibus principibus fumi asserunt natos cum pater eorum nomine actas sociorum suorum foetus omnium devorasset, et quidquid inde commixtum divinae substantiae coeperat, Cum UXOre Oncumben in carne prolis tanquam
tenacissimo vinculo colligasset Christum autem fuisse affirmant, quem dicit nostra Scriptura Serpentem, a quo illuminatos asserunt, ut cognitioliis Culo aperirent, et bonum malumque dignoscerent Deumque Christum novissimis temporibus Venisse ad animas, non ad corpora
243쪽
liberanda. Nec fuisse in carne era, Sed Simulatam speciem carnis ludificandis humanis sensibus praebuisse, ubi
non solum mortem , Verum etiam resurrectionem similiter
mentiretur Deum qui Legem per Moysen dedit, et in Hebraeis prophetis locutus est, non eSSe Verum Deum, sed unum ex principibus tenebrarum. Ipsiusque estamenti Novi Scripturas tanquam infalsatas ita legunt, ut quod volunt inde accipiant, quod nolunt rejiciant, eisque tanquam totum Verum habente nonnulla apocryphas anteponant. Promissionem Domini Iesu Christi de Paracleto Spiritu sancto in suo haeresiarcha Manichae dicunt esse completam . Unde se in suis litteris, Iesu Christi apostolum dicit, eo quod Iesus Christus se miSSurum Sse promiserit atque in illo miserit Spiritum sanctum. Propter
quod etiam ipsu Manichaeus duodecim discipulos habuit,
ad instar apostolici numeri, quem numerum Manichaei hodieque custodiunt. Nam ex Electis suis habent duodecim, quos appellant magistros, et tertium-decimum principem ipsorum episcopo autem Septuaginta duos, qui Ordinantur a magistris; et presbyteros, qui ordinantur ab episcopis. Habent etiam episcopi diaconos. Iam caeteri tantummodo lecti vocantur: sed mittuntur etiam ipsi qui videntur idonei, ad hunc errorem vel ubi est sustentandum et augendum, vel ubi non est etiam seminandum.
Baptismum in aqua nihil cuiquam perhibent salutis
asserre : nec quemquam eorum quos decipiunt, baptigandum putant. Orationes faciunt ad solem per diem, quaquaVersum circuit ad lunam per noctem , si apparet Si autem non apparet, ad Aquiloniam partem, qua sol cum occiderit ad Orientem revertitur, Stant OranteS. Peccatorum originem non libero arbitrio Voluntatis, sed substantiae tribuunt gentis adversae quam dogmatigantes esse
244쪽
lionainibus mixtam, omnem carnem non Dei, sed malae mentis perhibent esse opificium , quae a contrari principi Deo coaeterna est Carnalem concupiscentiam, qua Caro concupiscit adversus spiritum , non ex vitiata in primo homine natura nobis inesse infirmitatem; sed substantiam volunt esse Contrariam, sic nobis adhaerentem, ut quando liberamur atque purgamur , separetur a nobiS, et in sua natura etiam ipsa immortaliter Vivat easque duas animaS, Vel duas mentes, unam bonam, alteram
malam in uno homine inter se habere conflictum, quando caro concupiscit adversus spiritum , et spiritus adversus Carnem. Nec in nobis sanatum hoc vitium, sicuti nos dicimus, nunquam futurum sed a nobis Sejunctam atqueseeltasam substantiam istam mali, et inito isto saeculo post conflagrationem mundi in globo quodam, tanquam in Carcere empiterno esse victuram. Cui globo aflirmant
3CCeSSUrum Semper et adhaesurum quasi coopertorium atque tectorium ex animabus, natura quidem honis, Sed tamen quae non potuerint a naturae malae contagione mundari. XLVII. Hieracitae, quorum auctor Hierae nuncupatUr, resurrectionem carnis negant Monachos tantum et mOnachas et conjugia non habentes in communionem recipiunt. Ad regnum coelorum non pertinere parvulos dicunt, quia non sunt eis ulla merita certaminis, quo vitia
XLV ΙΙΙ. Meletiani a Meleti nuncupati, nolente orare eum OnVersis, id est, eis qui in persecutione ceciderunt, ChiSma fecerunt. Nunc autem dicuntur Arianis
XLIX. Ariani ab Ario, in eo sunt notissimi errore, UOΡatrem et Filium et Spiritum sanctum nolunt esse unius
245쪽
ejusdemque naturae atque Substantiae, aut ut expressius dicatur, eSSentiae, quae ρυσἰα graece appellatur sed esse Filium creaturam rapiritum ero Sanctum Creaturam creaturae, hoc est, ab ipso Filio creatum Volunt. In eo autem quod Christum sine anima solam carnem suscepisse arbitrantur, minus noti sunt me advergus eos ab aliquo inveni de hac re aliquando fuisse certatum. Sed hoc verum esse, et Epiphanius non tacuit, et ego ex eorum quibusdam scriptis et collocutionibus certissime comperi Rebaptizari quoque ab his catholicos novimus, utrum et non catholicos , neScio.
L. Vadianos , quos appellat Epiphanius, et schismati-COS , non haereticos vult videri ; alii vocant Anthropo-morphitas, quoniam Deum sibi fingunt cogitatione carnalii similitudinem hominis corruptibilis: quod rusticitati eorum tribuit Epiphanius , parcens eis ne dicantur haere lici. Eos autem separasse se dicit a communione n tra , culpando episcopos divites, et Pascha cum Iudaeis celebrando. Quamvis sint qui eos in AEgypto Ecclesiae catholicae communicare asseverent. De Photinianis autem, quos isto loco Epiphanius commemorat, jam Superius Satis locutu Sum. LI. Semiarianos Epiphanius dicit, qui similis essentiae dicunt Filium, tanquam non plenos Arianos quasi Ariani nec similem velint cum hoc Eunomiani dicere celebrentur. LII. Macedoniani sunt a Macedonio, quo et τυευl1α ορια-χου Graeci dicunt, eo quod de Spiritu sancto litigent. Nam de Patre et Filio recte sentiunt, quod unius sint ejusdemque substantiae Vel essentio : sed de Spiritu sancto hoc nolunt credere , creaturam eum esse dicentes. HOS potius quidam Semiarianos Vocant, quod in hac quae8-
246쪽
tione ex parte cum illis sint, ex parte nobiscum. Quamvisa nonnullis perhibeantur , non Deum , sed deitatem Patris et Filii dicere Spiritum Sanctum, et nullam propriam habere substantiam.
LIII. Aeriani ab Aerio quodam sunt, qui cum SSet presbyter, doluisse fertur quod episcopus non potuit ordinari ; et in Arianorum haeresim lapsus, propria quoque dogmata addidisse nonnulla dicens offerri pro dormientibus non oportere nec statuta solemniter celebranda SSejejunia, sed cum quisque Voluerit jejunandum, ne Videatur esse sub lege. Dicebat etiam presbyterum ab episcopo nulla differentia debere discerni. Quidam perhibentistos, sicut Eneralitas vel Apotactitas, non admittere ad Communionem suam nisi continentes, et eos qui saeculo ita renuntiaverint, ut propria nulla possideant. Ab esca tamen Carnium non eos abstinere dicit Epiphani Q hil aster vero et hanc eis tribuit abstinentiam.
LIV. etiani aboetio sunt vocati, idemque unOmiani ab Eunomio Aetii discipulo , quo nomine magis innotuerunt Eunomius quippe in dialectica praevalens, acutius et celebrius defendit hanc haeresim dissimilem per omnia Patri asserens Filium , et Filio Spiritum Sanc-tUm Fertur etiam usque adeo fuisse bonis moribus inimicUS, ut asseVeraret, quod nihil cuique obesset quorumlibet perpetratio ac perseverantia peccatorum, si hujus quae ab illo docebatur fidei particeps eSSet.
LV. pollinaristas pollinaris instituit, qui de anima Christi a Catholica dissenserunt, dicentes, sicut Ariani,
Deum Christum carnem sine anima Suscepisse. In qua quaestione testimoniis evangelicis Victi, mentem, qua ra'
tionalis est anima hominis, defuisse animae Christi, Sed pro hac ipsum Verbum in eo fuisse dixerunt. De ipsa Vero ejus carne sic a recta fide dissensisse perhibentiu , ut di-
247쪽
cerent carnem illam et Verbum unius ejusdemque substantiost, contentiosiSSime SSeVerante Verbum carnem
1actum , hoc est, Verbi aliquid in carnem fuisse convor
sum atque mutatum, non autem carnem de Mariae carne fuisse suSCeptam.
LVI. Antidicomaritae appellati sunt haeretici, qui Mariae virginitati usque adeo contradicunt, ut assii mentiam post Christum natum vir suo fuisse commixtam. LVII. Postremam ponit Epiphanius Massilianorum haeresim : quod nomen ex lingua syra est Graece autem dicuntur Eusται, ab Orando sic appellati. antum enim orant, ut eis qui hoc de illis audiunt incredibile videatur. Nam cum Dominus dixerit: si Oportet semper rare, et non deficere et postolus Sine intermissionen Orate , γ, quod sanissime sic accipitur, ut nullo die intermittantur certa tempora orandi cisti ita nimis hoc faciunt, ut hinc judicarentur inter haereticos nominandi. Quamvis nonnulli eos dicant de purgatione animarum nescio quam phantasticam et ridiculam fabulam narrare, porcam scilicet cum porcellis videri exire de ore hominis
quando purgatur, et in eum visibili similiter specie ignem qui non comburat intrare. His adjungit Epiphanius Euphemitas, Martyrianos, et Satanianos, et hos omne cum illis tanquam unam haeresim ponit. Dicuntur Euchitae opinari monachis non licere sustentando vitae suae cata Sa aliquid operari, atque ita se ipsos monacho profiteri, ut omnino ab operibus VaCent.
Usque ad istos ergo de haeresibus opus suum perduxit supradictus episcopus Cyprius, apud Graecos inter magnos habitus, et a multis in catholicae sidei sanitate laudatus. Cujus ego in commemorandi haereticis non modum, sed ordinem sum secutus. Nam et aliqua ex aliis posui quae
248쪽
ipse non posuit, et aliqua non posui uvae ipse posuit itaque alia latius quam ipse , alia etiam brevius explicavi, paremque in nonnullis exhibui brevitatem , omnia moderans sicut intentionis meae ratio postulabat. Proinde ille de octoginta haeresibus, separatis Viginti, quas ante Domini adventum extitisse , sicut et Visum est, computaVit, reliquas post Domini ascensum natas sexaginta, breVisSimis libris quinque comprehendit, atque omnes sex libros totius ejusdem sui operis fecit. Ego autem, quia Secundum petitionem tuam eas haereses memorare institui, quae post glorificationem Christi se adversus doctrinam Christi, etiam sub velamine Christiani nominis extulerunt, quinquaginta-septem ex Epiphanii ipsius opere in meum transtuli, duas in unam referens , ubi nullam disserentiam potui reperire et rursus ubi ille ex duabus unam facere Voluit, sub numeris suis singulas posui. Sed adhuc commemorare debeo, sive quas apud alios reperi, SiVe quas ipse reminiscor. Nunc ergo addo quas Philaster posuit,
nec posuit Epiphanius. LV ΙΙΙ. Metangis monitae dici possunt, qui Metangis monasserunt, dicentes sic esse in Patre Filium , quomodo vas in VaSe, quasi duo corpora carnaliter opinantes ita ut Filius intret in Patrem , tanquam Vas minuS in Vas majuS.
Unde et tale nomen hic error a Cepit, Ut μετα Υ συ.ος
graece diceretur ora εῖο, quippe illa lingua vas dicitur sed introitus unius vasis in alterum, latine uno nomine
non potest dici, sicut graece potuit αξτα riet ταὶς.
LIX. Seleuciani sunt vel Hermiani ab auctoribus Seleuco vel Hermia, qui elementorum materiam de qua factu est mundus, non a Deo factam dicunt, sed Deo coaeternam. Nec animam Deo tribuunt Creatori, Sed creatore esse animarum Angelos Volunt de igne et spiritu. Malum autem inerunt esse aliquando a Deo , aliquando
249쪽
a materia. Negant Salvatorem in carne edere ad dexteram Patris, Sed ea Se Xui8Se perhibent, eamque in sole posuisse, accipiente Occasionem de Psalmo, ubi legitur: In sole posuit tabernaculum suum Negant etiam visibilem paradisum Baptismum in aqua non accipiunt. ReSurrectionem non putant futuram, sed quotidie fieri in generatione siliorum. LX. Proelianitae secuti sunt istos, et addiderunt Christum non in carne eniSSe.
LXI. Patriciani a Patricio nuncupati, Substantiam carnis humanae non a Deo, sed a diabolo conditam dicunt eamque sic fugiendam et detestandam putant, ut quidam eorum perhibeantur etiam morte ibi illata carere carne voluiSSe. LXII. Ascitae ab utre appellati sunt: σκὸς enim graeCe, latine uter dicitur quem perhibentur inflatum et pertum circuire bacchantes, tanquam ipsi sint evangelici utres novi novo Vin repleti. LXIII. Passalorynchitae in tantum silenti Student, ut naribus et labiis suis digitum opponant, ne vel ipsam taciturnitatem Oce praeripiant, quando tacendum sibi esse arbitrantur , unde etiam illis est nomen inditum : πασσαλος enim graece dicitur palux; et ρυγχος naSUS. Cur autemper palum digitum significare maluerint, a quibus hoc nomen OmpOSitum St, nescio : cum graece et dicatur digitus δακτυλος, et possint utique Dactylorynchitae multo evidentius nuncupari.
LXIV. Aquari ex hoc appellati sunt, quod aquam 1 serunt in poculo Sacramenti, non illud quod omnis Ecclesia.
LXV. Cohithiani a Iuodam Colutho , qui dicebat Deum
250쪽
non sacere mala ; contra illud quod scriptum est Ego
LXVI. Floriniani a Florino , qui e contrario dicebat
Deum creasse mala contra id quod scriptum est Fe- cit Deus omnia, et ecce bona valde noc per hoc quamvis contraria inter se dicentes, tamen ambo divinis Eloquiis resistebant. Creat enim Deus mala, poenas ustissimas irrogando, quod Coluthus non videbat: non autem
malas creando naturas atque Substantias, in quantum sunt naturae atque substantis , ubi Florinus errabat. LXVII. Haeresim quamdam sine auctore et sine nomine Philaster commemorat, quae dicit hunc mundum etiam post reSurrectionem mortuorum in eodem statu in quo
nunc est esse man8urum, neque ita eSSe mutandum , ut Sit coelum novum et terra nova, sicut Sancta Scriptura
promittit . LXVIII. Est alia haeresis nudis pedibus Semper ami, tantium, eo quod Dominus dixerit ad Moysen , vel ad Iosue Solve calceamentum de pedibus tuis . , Et quod propheta Isaias nudis pedibus iussus fuerit ambulare' Ideo ergo haeresis est , quia non propter Corpori asilictionem sic ambulant, sed quia testimonia divina taliter intelligunt. LXIX. Donatiani vel Donatistae sunt, qui primum
propter Ordinatum contra suam Voluntatem Caecilianum Ecclesiae Carthaginensis episcopum schisma secerunt objicientes ei crimina non probata , et maxime luod a traditoribus divinarum Scripturarum fuerit ordinatus. Sed P0St causam cum eo dictam atque sinitam falsitatis rei deprehensi , pertinaci dissensione firmata , in haeresim schisma verterunt: tanquam Ecclesia Christi propter cri-