장음표시 사용
251쪽
mina Caeciliani, seu Vera, seu quod magis judicibus apparuit, salsa, de toto terrarum orbe perierit, ubi futura promissa est, atque in Africana Donati parte remanserit, in aliis terrarum partibus quasi contagione communionis extincta Audent etiam rebaptigare Catholicos : ubi se amplius haereticos esse firmarunt, cum Ecclesiae catholicae universae placuerit, nec ipsi haereticis baptisma commune rescindere. Hujus haeresi principem accipimus fuisse Donatum , qui de Numidia Veniens , et contra Caecilianum christianum dividens plebem, adjunctis sibi ejusdem factionis episcopis Majorinum apud Carthaginem ordinavit episcopum. Cui Majorino Donatus alius in
eadem divisione successit, qui eloquentia sua sic consi mavit hanc haeresim, ut multi existiment propter ipsum potius eos Donatistas vocari. Extant scripta ejus, ubi apparet eum etiam non catholicam de rinitate habuisse sententiam , sed quamvis ejusdem substantiae , minorem tamen Patre Filium, et minorem Filio putasse Spiritum sanctum. Verum in hunc, quem dearinitate habuit, ejus errorem Donatistarum multitudo intenta non fuit nec facile in eis quisquam , qui hoc illum sensisse noverit, invenitur. Isti haeretici in urbe Roma Montenses Vocantur , quibus hinc ex Africa solent episcopum mittere aut
hinc illuc fri episcopi eorum pergere, si forte ibi eum ordinare placuisset. Ad hanc haeresim in Africa et illi pertinent, qui appellantur Circumcelliones, genus hominum
agreste et famosissimae audaciae, non solum in alios immania facinora perpetrando, sed nec sibi eadem insana feritate parcendo. Nam per mortes Varia maXimeque praecipitiorum et aquarum et ignium Se ipso necare consuerunt; et in istum furorem alio quo potuerint sexus utriusque seducere , siquando ut occidantur ab aliis mortem nisi fecerint comminantes. Verumtamen pleris-
252쪽
que Donatistarum displicent tales, ne eorum Communione contaminari se putant, qui christiano orbi terrarum dementer objiciunt ignotorum crimen Afrorum. Multa et inter ipsos facta sunt schismatari et ab iis e diversis coetibus alii atque alii separarunt, quorum Separationem Caetera grandis multitudo non sensit. Sed apud Carthaginem Maximianus contra Primianum ab ejusdem erroris centum ferme episcopi ordinatus , et a reliqui trecentis- decem cum eis duodecim qui ordinationi ejus etiam praesentia corporali interfuerunt, atrocissima criminatione damnatus , compulit eo nosse etiam extra Ecclesiam dari posse baptimum Christi. Nam quosdam ex eis cum eis quOSextra eorum Ecclesiam baptigaverant, in suis honoribus sine ulla in quoquam repetitione baptismatis receperunt, nec eos ut corrigerent per publicas potestates agere destiterunt, nec eorum criminibus per sui Concilii sententiam
Vehementer exaggeratis communionem suam contaminare timuerunt.
LXX. Priscillianistae, quos in Hispania Priscillianus
instituit, maxime Gnosticorum et Manichaeorum dogmata permixta sectantur. Quamvis et ex aliis haeresibus in eos Sordes, tanquam in sentinam quamdam horribili confusione confluxerint. Propter Occultandas autem contaminationes et turpitudines suas habent in suis dogmatibus et haec Verba dura, perjura, Secretum prodere noli. vii animas dicunt ejusdem naturae atque SuhStantiae, Crius Si DeuS, ad agonem quemdam spontaneum in terris exercendum, per Septem coelo et per quosdam gradatim descendere principatus, et in malignum principem incurrere, a quo istum mundum factum Volunt, atque ab hoc principe per diverSa Carni corpora eminari. struunt etiam fatalibus stellis homines colligatos, ipsumque Orpu nOStrum Secundum duodecim signa coeli esse compositum, Sicut hi
253쪽
iiii Mathematici vulgo appellantur, constituentes in capite
Arietem, Τaurum in cervice, Geminos in iumeris, Cancrum in pectore, et caetera nominatim signa percurrentes, ad plantas usque perveniunt, quas Piscibus tribuunt, quod ultimum signum ab astrologis nuncupatur. Haec et alia fabulosa, Vana, Sacrilega, quae persequi longum est, haeresis ista contexit Carnes tanquam immundas escas etiam ipsa devitat conjuges, quibus hoc malum potuerit persuadere disjungens, et viros a nolentibus foeminis, et foeminas a nolentibus viris opificium quippe omnis carnis non Deo bono et vero, sed malignis angelis tribuunt hoc versutiores etiam Manichaeis quod nihil Scripturarum canonicarum repudiant, simul cum pocryphis legentes omnia et in auctoritatem sumentes, sed in suos sensus allegorigando vertentes quidquid in sanctis Libris est quod eorum Vertat errorem De Christo Sabellianam sectam tenent eumdem ipsum esse dicentes non solum Filium, sed etiam Patrem et Spiritum Sanctum. LXXI. Dicit Philaster esse alios haereticos, qui cum hominibus non sumunt escas sed utrum cum aliis qui ejusdem sectae non sunt, an etiam inter se ipsos id faciant, non exprimit. Dicit etiam eos de Patre et Filio recte, de Spiritu autem sancto non catholice Sapere, quod eum opinentur
LXXII o Rhetorio quodam exortam haeresim dicit nimium mirabilis vanitatis, quae Omnes haereticos recte ambulare, et vera dicere affirmat quod ita est absurdum, ut
mihi incredibile videatur. LXXIII. Alia est haeresis, quae dicit in Christo Divinitatem doluisse, cum sigeretur caro ejus in cruce. LXXIV. Est alia, quae triformem sic asserit Deum, ut quaedam pars ejus Sit Pater, quaedam Filius, quaedam Spiritus sanctus, hoc est, quod Dei unius partes sint quae
254쪽
istam faciunt Τrinitatem : velut ex his tribus partibus compleatur Deus, nec sit perfectu in e ipso, Vel Pater, vel Filius, vel Spiritu SanCtUS. LXXV. Alia est, quae dicit aquam non a Deo Creatam, sed ei semper fuiSSe Coaeternam.
LXXVI Alia dicit corpus hominis, non animam, e8Se imaginem Dei. LXXVII. Alia dicit esse innumerabiles mundos, sicut opinati sunt quidam philosophi gentium.
LXXVIII. Alia sceleratorum animas converti in daemones dicit, et in quaeque animalia Suis meriti congrua. LXXIX. lia, descendente ad inferos Christo credidisse incredulos, et omnes exinde existimat liberatos. LXXX. lia, sempiterne natum non intelligens Filium, putat illam nativitatem sumpsisse a tempore initium : et tamen Olens coaeternum Patri Filium confiteri, apud illum fuisse antequam de illo nasceretur existimat hoc St, Semper eum fuisse, Verumtamen Semper eum Filium non fuisse, sed ex quo de illo natus est Filium esse coepisse. Has haereses putavi in hoc opus meum de Philastri opere transferendas. Et alias quidem ipse commemorat, sed mihi appellando haereses non Videntur. Quascumque autem
sine nominibus posui, nec ipse earum nomina memoraVit.
LXXXI. Luciferianos a Lucifero Caralitano episcopo exortos, et celebriter nominatos, nec Epiphanius, nec Philaster inter haereticos posuit credo tantummodo Schisma, non haeresim eos condidisse, credentes. Apud quemdam tamen, cujus nomen in eodem ejus opusculo non inveni, in haereticis Luciferianos positos legi per haec Verba si Luciferiani, inquit, cum teneant in omnibus Ca-n tholicam veritatem, in hunc errorem stultissimum proh Iahuntur, ut animam dicant exuransfusione generari;
255쪽
, eademque dicunt et de carne et de Carnis esse substan- η tia. i, Utrum ergo iste propter hoc quod de anima ita sentiunt, si tamen Vere ita sentiunt, eos inter haereticos ponendos esse crediderit, recteque crediderit an etiam si id non sentirent, sive non sentiunt, ideo tamen sint haeretici, quia dissensionem suam pertinaci animositate sirmarunt, alia quaestio est, neque hoc loco mihi videtur esse
LXXXII. Iovinianistas quoque apud istum reperi, quo Sjam noveram. A Joviniano quodam monacho ista haeresis
orta est aetate nostra, cum adhuc juVenes essemus. Hic
Omnia peccata, sicut stolai philosophi, paria esse dicebat,
nec posse peccare hominem lavacro regenerationis accepto,
nec aliquid prodesse jejunia, vel a cibis aliquibus abstianentiam. Virginitatem Mariae destruebat, dicens eam pariendo fuisse corruptam. Virginitatem etiam sanctimonialium, et continentiam sexus virilis in sanctis eligentibus coelibem vitam, conjugiorum castorum atque fidelium meritis adsequabat ita ut quaedam Virgines aerae provectae jam aetatis in urbe Roma, ubi haec docebat, eo audito nupsisse dicantur. Non sane ipse vel habebat vel habere volebat uxorem quod non propter aliquod apud Deum majus meritum in regno Vitae perpetuae profuturum, sed propter praesentem prodesse necessitatem, hoc eSt, ne homo conjugales patiatur molestias disputabat Cito tamen ista haeresis oppressa et extincta est, nec usque ad deceptionem aliquorum Sacerdotum potuit pervenire. LXXXIII. Cum Eusebii historiam scrutatus eSSem, Ut Busimus a se in latinam linguam translatae subsequentium etiam temporum duos libros addidit, non inveni aliquam haeresim, quam non legerim apud istos, nisi liuam in sexto libro ponit Eusebius, narrans eam extitisse in Arahia'
256쪽
Itaque hos apereticos, quoniam ni illum eorum Onit auctorem, rabicos possumus nuncupare qui dixerunt animas cum corporibus mori atque dissolvi, et in sine saeculi utrumque resurgere. Sed hos disputatione Origenis praesentis et eos alloquentis, celerrime dicit fuisse correctos.
Iam nunc illo commemorandae sunt haereses, quae a nobis non apud istos repertae sunt, sed in recordationem nostram quomodociamque Venerunt.
LXXXIV. Helvidiani exorti ab Helvidio, ita virginitati
Mariae contradicunt, ut eam post Christum alios etiam silios de viro suo Ioseph poperisse contendant. Sed mirum ni istos, praetermisso Helvidii nomine, ntidicomaritas Epiphanius appellaVit. LXXXV. Paterniani in seriores partes humani corporis non a Deo, sed a diabolo factas opinantur, et omnium ex illis partibus flagitiorum licentiam tribuentes impurissime
vivunt. Hos etiam Venustianos quidam VOCant. LXXXV Loortullianistae oertulliano, cujus multa leguntur opuscula eloquentissime scripta, usque ad noStriam tempus paulatim deficientes, in extremis reliquiis durare potuerunt in urbe Carthaginensi me autem ibi posito ante aliquot annos, quod oliam te meminisse arbitror, Omni ex parte Consumpti sunt Paucissimi enim qui remanSerant, in Catholicam transierunt, suamque basili-Cam, quae nunc etiam notissima est, Catholicae tradiderunt. Τertullianus ergo sicut scripta ejus indicant, animam dicit immortalem quidem, sed eam corpus esse contendit neque hanc tantum, sed ipsum etiam Deum. Nec tamen hinc haereticus dicitur factus Posset enim quoquo modo putari ipsam naturam substantiamque divinam corpus VO-Care non tale corpus Cujus partes aliae majores, aliae minores valeant vel debeant cogitari, qualia sunt omnia quae proprie dicimus corpora quamvis de anima tale aliquid
257쪽
sentiat sed potuit, ut dixi, propterea putari corpus Deum dicere, quia non est nihil, non est inanitas, non est corporis vel animo qualitas, sed ubique totus, et per locorum spatia nulla partitus, in sua tamen natura atque SuhStantia immutabiliter permanet. Non ergo ideo est Tertullianus factus haereticus; sed quia iransiens ad Cataphrygas, quos ante destruxerat, coepit etiam secundas nuptias contra apostolicam doctrinam tanquam stupra damnare , et pOSt- modum etiam ab ipsis divisus, sua conVenticula propagavit. Dicit sane etiam ipse animas hominum pessima post mortem in daemones Verti. LXXXVII. Est quaedam haeresis rusticana in campo nostro, id est Hipponensi, vel potius fuit paulatim enim diminuta, in una exigua villa remanserat, in qua quidem paucissimi, sed omnes hoc fuerunt, qui omnes modo Correcti ut Catholici facti sunt, nec aliquis illius supersedit erroris. Λhelonii vocabantur, punica declinatione nominis. Hos nonnulli dicunt ox silio fidae fuisse nominatos, qui est vocatus Λbel unde Abelianos vel Abeloitas eos nos OS- Sumus dicere. Non miscebantur uxoribus, et eis tamen Sine uxoribus Vivere sectae ipsius dogmate non licebat Masergo et foemina sub continentiae professione simul habitante puerum et puellam sibi adoptabant in ejusdem
conjunctionis pacto successores suos futuros. Morte prae-
Ventis quibusque singulis alii subrogantur dum tamen duo duobus disparis sexus in illius domus societate SUCCederent. Utrolibet quippe parente defuncto, Uno remanenti, Sque ad ejus quoque obitum silii serviebant. Post cujus mortem etiam ipsi puerum et puellam similiter adoptabant. Nec unquam eis defuit unde adoptarent, generantibus circum quaque vicinis, et filios suos inopes ad spem haereditatis alienae libenter dantibus.
258쪽
LXXXVIII. Pelagianorum est haeresis, hoc tempore
omnium recentissima a Pelagi monach exorta. Quem magistrum Coelestius Si SecutuS St, Ut Sectatores eorum
Coelestiani etiam nuncupentur. Hi Dei gratiae, qua praedestinati sumus in adoptionem siliorum per Iesum Christum in ipsum, et qua eruimur de poteState tenebrarumi, ut in eum credamus atque in regnum pSius transferamur, propter quod ait Nemo venit ad me, nisi fuerit ei da- tum a Patre meo , γ, et qua diffunditur charitas in cordibus nostrisy, ut sides per dilectionem operetur', in lantum inimici sunt, ut sine hac posse hominem credant facere omnia divina mandata : Cum si hoc Verum esset, frustra Dominus dixisse videretur Sine me nihil potes-
tisfacere is Denique Pelagius a fratribus increpatus, quod nihil tribueret adjutorio gratiae Dei ad ejus mandata
facienda, correptioni eorum hactenus ceSSit, Ut non eam
libero arbitrio praeponeret, sed insideli calliditate supponeret, dicens ad hoc eam dari hominibus, ut quae facere per liberum jubentur arbitrium , facilius possint implere per gratiam. Dicendo utique ut facilius possint, voluit credi, etiam si disiicilius, tamen posse homines sine gratia divina facere jussa divina. Illam Ver gratiam Dei, sine qua nihil boni possumus facere, non esse dicunt nisi in libero arbitrio, quod nullis suis praecedentibus meritis ab illo accepit nostra natura, ad hoc tantum ipso adju-Vante per suam legem atque doctrinam, ut discamus quae facere , et quae Sperare debeamus, non autem ad hoc per
donum Spiritus sui, ut quae didicerimus esse facienda faciamus. Α per hoc divinitus nobis dari scientiam confitentur, qua ignorantia pellitur charitatem autem dari negant, qua pie vivitur: ut scilicet cum sit Dei donum
259쪽
scientia quae sine charitate inflat, non sit Dei donum ipsa charitas, quae ut Scientia non inflet, aedificat is Ddstruunt etiam orationes, quas facit Ecclesia, sive pro infidelibus et doctrinae Dei resistentibus, ut conVertantur ad Deum, sive pro sidelibus, ut augeatur in eis fides, et perseverent in ea. Haec quippe non ab ipso accipere, sed a se ipsis homines habere contendunt, gratiam Dei qua li- heramur ab impietate dicentes secundum merita nostra
dari. Quod quidem Pelagius in episcopali judicio Palaestino
damnari metuens, damnare compulsus est; sed in posterioribus suis scriptis hoc invenitur docere. In id etiam progrediuntur, ut dicant vitam justorum in hoc saeculo nullum omnino habere peccatum, et ex his Ecclesiam Christi in hac mortalitate perfici, ut sit omnino Sine macula et ruga', quasi non sit Christi Ecclesia, quae toto terrarum orbe clamat ad Deum Dimitte nobis debitas nostra δ. Parvulos etiam negant, secundum Adam carnaliter natos, contagium mortis antiquae prima nativitate contrahere. Sic enim eos sine illo peccati originalis Vinculo asserunt nasci ut prorsus non sit quod eis oporteat secunda nativitate dimitti sed eos propterea bapti-Zari, Ut regeneratione adoptati admittantur ad regnum Dei, de bono in melius translati, non ista renoVatione ab aliquo malo obligationis veteris absoluti. Nam etiamsi non baptizentur, promittunt eis extra regnum quidem
Dei, sed tamen aeternam et beatam quamdam vitam suam. Ipsum quoque Adam dicunt, etiam Si non peccasset, fuisse corpore moriturum, neque ita mortuum merito culpae, sed conditione naturae objiciuntur eis et alia nonnulla, Sed ista sunt maxime, ex quihus intelliguntur etiam illa Vel cuncta, Vel pene cuncta pendere. Ecce quam multas commemoraVimus haereses, nec ta-
260쪽
me modum tuae postulationis implevimus. Ex quo enim christiana religio, ut Verbis tuis Utar, haereditatis promiSSae nomen accepit, quae haereses ortae Sint, quomodo Commemorare omne potui, qui omnes nosse non potui PQuod ideo existimo, quia nullus eorum quorum de hac rescripta legi, omnes posuit: quandoquidem inveni apud alium, quas apud alium non inVeni et rursus apud istum, quas ille non posuit. Ego autem propterea plure quam ipsi posui, quia collegi ex omnibus, qua omne apud singulos non inveni, additis etiam quas ipse recolens apud ullum illorum invenires non potui. Unde merito credo nec me pOSutSS Omnes invia ne omnes qui de hac re scrip-Serunt, legere potui, neque hoc quemquam eorum Video fecisse quos legi. Postremo etiamsi omnes forsitan posui, quod non puto, utrum omnes sint utique nescio. Et ideo quod vis me loquente miri non saltem potest me cognoScente comprehendi. Audivi scripsisse de haeresibus sanctum Hieronymum, sed ipsum ejus opusculum nec in nostra hibliotheca invenire potuimus, nec unde possit accipi, scimus. Quod si tu scieris, perveni ad illud, et forte habebis melius aliquid quam hoc nostrum quamVis nee ipsum, licet hominem doctissimum , omnes haereses arbitrer indagare potuisse. Et certe Λheloitas nostrae regionis haereticos, quantum existimo , ille nescivit : sic sorte et alibi alios in obscurissimis locis reconditos ejus notitiam ipsa locorum suorum obscuritate fugientes. Jamvero illud quod habent tuae litterae, ut Omnia Omnino dicamus, quihus haeretici a veritate dissentiunt, etiam si omnia scirem , facere non possem ; quanto minUS possum, qui omnia scire non possum Sunt enim haeretici, quod fatendum est, qui singulis, Vel non muIto amplius, d0gmatibus oppugnant regulam veritatis sicut